CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-14+02:00. Nodus SPORENI.carm-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPORENI.carm-04.xml.

Documentum SPORENI.carm-04.xml in db pdill0


58. Hieronimo Vallae Si Stygii frenator equi Saturnius heros Pectinis audisset fila sonora tui, Lex arctare minor Geticos potuisset amores Nec caput uxori flectere poena foret. Ille novercales mallet quoque Virbius ignes Quam iuga Taygeti nocte gravante sequi, Virbius insano laceratus pectora ceto, Pectora praecipiti pulverulenta fuga. Non igitur mirum si, me plaudente, Cytheron Ingenii laudes gaudet habere tui. 59. Aegidio Falcetae episcopo Aegis Ericthoniae rutilantia pectora divae Circuit anguiferis impia facta comis, At senior tardo qui sidera temperat orbe Curvata coelum falce decorus obit. Falx tibi cognomen tribuit Saturnia magnum, Sancte pater, Latii gloria prima chori; Diva colubrifera deduxit ab aegide nomen, Aegide Cephenis quae malesana fuit. Ut tua Iuliacae sapientia consulat urbi Commoda Bethlemii nobiliora Dei Et nostris pellat scelus exitiabile terris Quas pater undanti vortice Turrus alit, Vive situs igitur Phrygis et Titonia lustra, Et tibi sit Pallas aegide, falce deus. 60. in arcem Marianam fori Iulii Viderat Hadriacam Marii Saturnius arcem Germano cingi milite, bella pati. Ocius haec Getico profatur verba Gradivo: "Nate, quid Alpinos ad sua fata rapis? Aptior est cyathis haec gens accumbere plenis Quam timidum galeae supposuisse caput. Bella gerant acies Italae: Germania vino Sordeat epoto continuetque dapes". 61. in fontem Latianum Rura tuebatur Latiano e vertice Nais Quae gelidas Pario marmore fundit aquas. Iuppiter hanc silvis, hanc Ponticus intulit urbi: Urbs tibi debetur, Pontice, rura Iovi. 62. in eundem Nais quae Latii prius tenebat Iugi sordida rura sordidosque Lacus, ad veteres fugit penates Magni Caesaris et tenebricoso Urna fictilis effluit canali. Ducit Ponticus hanc pius senator Urbi deliciasque gaudiumque, Ut, cum Sirius aestuosiore Terras inficit aridas veneno, Nais elevet aridum vaporem. Cedat Septimiae fluentis humor, Cedat Martia Romuli voluptas, Nec Tirynthius ipse Claudiusve, Neu flavo Tiberinus umbilico Aquas virginis efferat, nec udos Augustus latices pater. Fluat si Nais Pontica, ceteras silebo. 63. ad Marinum Grimanum pontificem cardinalem Qualis Echionios Semeles puer extulit ignes, Ille puer trepido qui dedit arma Iovi, Daphnis ubi Aeolii flammare Pyracmonis ora Vidit et ingentem Porphyriona premi, Unde Callistoam toties fragor impulit Arcton Et tremuit profugae torta corona deae, Talis Utineas, felix pater, excipis aras, Enthea Grimano qui sacra ponis avo, Fert ubi se Turrus gemino spumantior alveo Inficit et pluviis iugera Cormus aquis. Magne Pater superum, qui tela Typhoea torques, Hunc face Cumaeos evoluisse dies Et quoties votis sacras operatur ad aras, Nequitiam populi delituisse velis. Mox ubi Tarpeiae remeaverit ardua rupis Saxa, colat titulo nobiliore deos. 64. Gallus ales Viderat armigeras Gallus subiisse volucres Qua Rhodanus flavis cornua ducit aquis; Protinus exclamat: "Non hic latet aureus ille Natus ab Iliaco Laomedonte puer. Cura Palatino vobis dare furta Iovi, nos Expedit augusta regna tenere manu". 65. in Schenobaten Arva triumphato Libyes evicta Syphace Caesaris ut Latiae supposuere manus, Daedalus ignotas iterum temerarius alas Movit et Ausonio subdidit astra Iovi. Haec igitur felix aura numerabitur aetas: Monstra domat Caesar Schenobatesque volat. 66. votum pro Amasaeo Hanc aram, Phrygios servet quae pervigil ignes, Sordeat et fumo spica cilisca tuo, Damnis Utinei prope saxa nitentia Turri Ponit magna tuo, diva, puerperio. Tu face Cumaeos Amasaeus ut augeat annos Et Pylios valeat praeteriisse dies, Ocia neu tacitae traducat inertia vitae Neve ingrata suos fama premat cineres; Quod si fata tuis votum auribus acclinarint, Bethlemia pro rupe haec erit ara mihi. 67. ad Aemilium Candidum Cedit Amyclides, cedit tibi corpore Nireus Et qui dat magno pocula grata Iovi, Formosam quamvis malit Iuno Herculis Heben Ac timeat Phrygias continuare dapes. Te Nais mirata perit, te maximus optat Amphitryoniades Liriopesque puer Quique Amathusiacam saevo domat igne Cerastin Vincula fert matri rete, Gradive, tibi. Carmen ob hoc nostrae ne dedigneris avenae: Parva cicuta solet conciliare deos. 68. Cornelio Veronensi minori Flamini Quale Bianorea modulatur arundine carmen Ille deus Latii pectinis, ille deus Seu Phrygia miscet Rutulorum incendia pinu Sive Dionaei Caesaris astra canit; Quale Melesigenes captae gravis intonat Idae Atque Ithaco atque toris, Penelopea, tuis, Unde Agamemnonias dubius favor impulit urbes Natalem vati constituisse pio, Tale facis carmen, talem tibi Cynthius harpen Temperat Aonio perlitus amne caput Et quae Taenarios subeuntem murmurat amnes Orphea dux puri, Calliopea, chori. Maiores igitur Verona redintegret aras Atque Athesis tumido grandior amne fluat. Nam te fama locat docti prope busta Catulli, Fama diu Latiis officiosa deis. 69. votum pro salute Virbius hanc aram pastor Labeatidis orae, Sancte Puer, coeli, donat habere tibi Ut caput affectum et letalia vulnera cures: Solus enim optatae iura salutis habes. Nunc aram tantum, mox Dorica templa dicabit Ad geminas Turri praetereuntis aquas. 70. avis dolore mortua Surripuit nidum latebroso e cortice pastor Improbus et miseras ungue peremit aves. Vidit ut examines natos, cadit anxia mater: Huic dolor, his pastor mors inopina fuit. Conferat exitio Niobes hanc fama volucrem, Utraque pro natis exanimata parens. 71. eunuchus sponte factus Quod puer Idaeo laceraverit inguina saxo Credite, priscorum fabula vera fuit. Vidimus et nostris alter Berecyntius oris Sponte sibi Veneris sustulit arma puer. Dicite cui maior debetur gloria, Musae: Iste volens facinus, ille coactus agit. 72. epitaphium Clarae Hoverae Hoc tumulo iacet et post impia fata quiescit Clara nitens Hoverae fama pudicitiae. Vir Getico cecidit bellator in agmine, dum se Thracibus opponit miles arundinibus. Ferte rosas dominae, septemplicis arva Timavi, Nam patriae colles ornat Iapidiae. 73. epitaphium Sertorii Colloretani Raptus Hylas nymphis, rapido Sertorius amne, Fata eadem fluctu mersus uterque tulit. Sors fuit ambobus similis sed gloria dispar: Servit Hylas nymphis, ille, Minerva, tibi. 74. epitaphium eiusdem Sunt coryli fragiles, rapidis furor amnibus; hinc te Flumine, Sertori, mors violenta rapit. Sed non totus obis: sacro pars ficta Prometheo Ceu fragiles coryli damna maligna tulit. At vivax ignis ferulae crudelia risit Flumina: sic animo Parca repulsa tuo est. 75. paraphrasis VII psalmorum Iacobi | Constantini Iustinopolitani Rex, vates pastorque fui; grege, carmine, virga Pavi herbas, lusi numina, iura dedi. Vates carmen, oves pastor, rex agmina duxi Fortis: avena, fides et tuba iuncta mihi est. Quae lituo cecini rex, pastor arundine, vates Pollice, nunc Italis perlege ficta modis. Si pensare velis doctum ratione laborem, Pastor, rex, vates, Istria clara tibi est. 76. ad Florianum Candonium Creditur Odrysius materno carmine vates Crudeles Erebi composuisse deos Et formidatas Phinei domuisse volucres Fataque Taenarii dissoluisse poli, . Dum cupit Eurydicen per opaca silentia noctis Errantem piceis eripuisse vadis. At postquam rursum est addicta gementibus umbris Et miser in Getico vertice movit ebur, Illum amnes, illum comites ad carmina silvae Pone sequebantur Sithoniaeque nives Et quaecumque Maro Phariis armenta colonis Ascripsit dextra liberiore senex. Haec Orpheus; at tu meliori carmine divos, Flore pater, nobis conciliare potes. Ille feras, armenta, greges animasque trahebat, Tu plectro magnum nobiliore Iovem, Qui tulit humanae toties dispendia vitae Ut manes Stygiis eriperet tenebris. Ede igitur quicquid facundo pectore Musae Dictarunt, quicquid Calliopea dedit: Bistonias sic Turrus aquas et flumina vincet Thracia, sic vivet Iulias ora diu. 77. ad eundem Inventor citharae Latonius aurea summo Pangit amatori carmina saepe Iovi, Seu purum niveis luctatur in aera pennis Improbus et Ledae gaudia miscet olor, Seu pulchram Asterien pernicibus implicat alis, Canave Agenoreus marmora taurus obit. Mirantur superi numeros et carminis artem; Sola Iovis coniux aurea furta gemit. At Venus et calamo trux scintillante Cupido Gestit Olympiacos supposuisse deos. Non secus Idalio suspiria temperat arcu Florus amatorum filaque docta movet, Sive puellares testudine luget amores, Sive docet fastus, Penelopea, tuos Aut viduo quaecumque toro Minoia virgo Dixit, ubi Aegides tristia vela dedit, Unde pater Bromius nymphae conubia duxit Et micat in summo torta corona polo. A! virgo infelix, te Gnosia regna tenebant, Nunc in deserto littore moesta gemis. Durus abit Theseus, sed abit furialibus auris Vectus et in tumulo busta parentis habet: Hoc meruit violata fides, haec funera vindex Non observato foedere duxit Amor. Crudelis Theseu, crudelia carbasa posthac Ista frequens Baccho lux genialis erit. At vos perpetuo damnabit carmine vates Florus, Iulei gloria prima fori, Pulcher Acidalium cui pectine Cynthius aurum Comit et albenti gratia laeta sinu, Gratia quae puro delabitur advena coelo Sontibus iratos conciliare deos. Serta manu faciles divina intexite, nymphae Quas gemino senior vortice Turrus alit Et caput emeritum vincite virentibus herbis: Serta decent vates, serta requirit Amor. Tu vero partos latebrosa per ocia fetus Ede, nec in tenebris delituisse velis, Neu time Cerberei morsus aconita veneni, Et dux et custos Sauronianus erit. 78. Quod tibi cognomen torvae dant nomina vaccae, Uxor ob hoc, Iuli, fasta iuvenca tua est. Ne ve haec ficta putes, summo quod vertice nulla Cornua fert: capiti parta corona tuo haec. 79. in Bosellum physicum Scilicet ut nostris Podalirius esset in oris, Bosellum gemini supposuere dei: Silenus tergo assidens circum orgia duxit, Abluit Amphryso Cynthius amne pater. Dicite, io, cives, tabem mortalibus aegris Pellere uti poterit? Bos et asellus enim est. 80. ruina domus Sauronianae Corruerant imis summae radicibus aedes, Anxia Neptuno cum Zephyritis ait. Eximet attritos Lethaeo e gurgite cives, Scilicet augustae vasta ruina domus: Hanc olim facie attolli meliore videbis, Illos aspiciet vivere nulla dies. 81. Hermaphroditi Utinensis epitaphium Vir mulierque, imo neutrum ac utrumque sub ista Mole iacet, duplex forma sed unus homo est. Hoc vivente luem nostrae Sol intulit urbi, Hoc moriente luem sustulit urbe Deus: Sic moriens vitam, vivens mortem intulit urbi Androgynos, duplex forma sed unus homo. 82. Iovitae Rapicii epitaphium Hic recubat vitae magni Iovis aemulus, inde Quod vitam iuvit dogmate nomen habet; At si vera licet pro religione fateri, Hic Iove, Rhamnusi candide, maior erit. Iuvit uterque homines: hic numina reppulit, ille Fovit, uter sanctae plus pietatis habet. 83. Blasii Iulei epitaphium Sus cacat huic tumulo, mingit canis, occinit anser: Pus, rorem, carmen qui tumulatur habet. Voce anser, canis urina, sus stercore ducunt Inferias vati, Calliopea, tuo; Sus dat thura, canis laticem, cantu ingemit anser: Haec sat Iulei laus morientis erit. 84. Petri Percoti iureconsulti Utinensis | et Lucinae Herculanae epithalamion Quam toties optare fuit dolor anxius, ecce Nunc dominam, Percote, sinu complecteris aureo Puraque nexilibus circumdans pectora nodis. Illa reluctatur castoque assueta pudori Nequiquam matris nomen suspirat et ardens Nititur elabi pugnacibus oscula palmis. Tu vero blandis affatibus aurea nectis Brachia luctarisque tori genialibus armis, Nec foribus lugubre gemis, nec dura coronas Limina per noctem sertisque decentibus aedes, Comis et arguto deducis carmina quaestu, Carmina quae Turri sunt Naiades admiratae Muscosa de rupe, vagis ubi corniger amnis Fluctibus et gemina fugit accumulatus arena Elambens Utinae sublimes vortice turres. Da citharam, Thymbraee, mihi iuvat orgia blandae Noctis et optatos animis coeuntibus ignes Ferre puellaris sudata exordia pugnae. Sic Daphnem gremio excipias ubi cornua ducit Atraciis Peneus aquis, nec in arbore virgo Deliteat, sed prima tuos suspiret amores Infelix Clytie quamvis tua lumina servet, Declivi temone fugis Maurusia sive Littora et oppositum nascenti lampade Gangem Sive coloratos medio vehis orbe iugales. Viderat exanguem nocturna gymnade vatem Socratis exercere deos Venus aurea quondam Iuliaci de rupe fori, quam caerulus ambit Turrus et irrigua surgentem aspergine lambit, Nec Paphio servire tholo nec dulcia natis Ferre ministeria et victurum intexere nomen, Sed studiis graviora sequi totosque Minervae Addixisse dies et amantibus ocia Musis. Protinus his natum alloquitur: "Puer, optima nostrae Pars animae, qui saepe Iovis praecordia figis, Fertur Agenoreis seu cornibus Hellesponto Et timidam medio Europen trahit aequore, sive Gignit Amyclaeos concordia pectora fratres, I, puer et tota iuvenem prosterne pharetra Nomina cui Percote aperit; dux agmina quondam Hyrtacides lustrabat ubi pastorque regebat Iliacas Menalippus oves, cui pectora subter Se Lycii cortina dei et Cyllenius ales Insinuat, virga insignis citharaque decorus. Aspice uti Samiis nocturna silentia chartis Exigat et lacero suspensus cortice libret Caesarei praescripta fori sensusque recludat Legibus ambiguos et iniqua pondera solvat, Qualia Phoceis sapiens oracula Delphis, Cynthius aut Dodona viris consulta ferebat, Vel Nasamoniacis exundans finibus Ammon, Ammon cui Libyae Syrtes et inhospita surgunt Marmarico delubra solo trepidusque viator Committit dubiae subeunda pericula vitae. Hunc ego decrevi thalamis genitalibus olim Iungere conubii (nec Hymen nec pronuba Iuno Abnuit) et gremio formosae virginis aureo. Illa pedem quocumque movet, quocumque vagatur Assistunt Charites passim et vestigia servant, Si loquitur blando sermone Diespiter amens Vincitur et tacitos sub pectore concipit ignes, Nec posset differre nefas sed regia coniux Creditur observare dolos et inania furta. Si ridet Lucina, deam ridere putares; Ei servit natura parens nec degener isto Vertice qui teneros utero generavit amores Fertur et incessu matres supereminet omnes. A! quoties timui ne te, puer improbe, visu Torqueret virgo et pallentem cuspide multa Figeret. A! quoties timuit Psyche aurea coniux Ne viduo male sana toro et deserta cubaret, Qualis amans Ariadna fugax ubi navita solvit Carbasa periurusque rates a littore Theseus, Littore quod thyrso petiit frondente Bimater Et nympham crebris complexibus acclinavit. Si quaeris genus et pro avos, ille inclitus, ille Amphitryoniades primaevi sanguinis auctor Dicitur Herculei genus hinc habuere minores Et magnum cognomen; ab his quam surgere prolem, Nate, putas? Iuncto cum foedere gaudia lecti Miscuerint dulcique in gymnade suspirarint, Nascetur prima Traianus origine magni Nomen avi referens quem blanda Polymnia casto Lugentem gremio excipiet; mox nectare dulci Pegasei rorabit equi perque abdita Cirrhae Saxa, per Aonias ducet natum ocia rupes Carminaque plectrumque dabit puerilibus annis. At cum se validae graviori e corpore vires Ostendent, puerum instituet quo semine magnus Creverit orbis, uti coelum Saturnius heros Fecerit et cano spumantes gurgite fluctus Atque laboratae viridantia brachia terrae, Brachia quae vario circumfluit aequore Nereus Rerum opifex vario sinuosa volumine lambit; Utque luto sapiens effinxerit ora Prometheus, At coetus hominum per rura coegerit, unde Tristia Caucaseae subiit retinacula poenae Et multo rabidam saturavit corde volucrem. A! miser, a! frustra pectus lacerate Prometheu! Te fluvii gemuere, piis te questubus altae Convalles nemorumque iugis frondentibus Echo, Assultans Echo nunc vox, prius enthea virgo. A! miser, a! frustra pectus lacerate Prometheu! Adveniet lustris melior fugientibus aetas, Quom tua vel sontes poterunt miserescere divi Supplicia et pulchris mitescerit numina donis Curvatoque ferens aderit Tirynthius arcu Adlaturus opem, nec viscera conteret ales. Inde per Euganeos Aponi vernantia colles Pascua ducet ubi calidis se fluctibus infert Humor et effecti contagia corporis arcet, Tros ubi Dardanias Latiali vertice turres Imposuit quas laeta colit Marathonia virgo Postquam Cecropiae fastum posuistis Athenae. Hic puer insomnes divina perocia noctes Transiget et vigili soles assuescet olivo Nectere, seu cupiet sacras aenigmata leges Arguto clamore foro subsellia circum Sive Machaonio sit quanta potentia succo; Explorare labor fuerit quo gramine Chiron Saucia curabat Lapithis pugnacibus ora, Quid pariat dictamnus opis, quid pharmaca prosint, Quae morbos herbae excutiant animantibus aegris. Ast ubi Caesarei remeaverit aequora Turri Et toga sublimes humeros augusta tenebit; Orantem saepe aspicient longo agmine cives Dulichias aequare naves ac fulmine totum Cecropio miscere forum magnumque Periclen Vincere, purpurei laudabunt verba Quirites. Mox udos Lunae radios minuentibus horis Concipiet virgo natam, cui plurima vultu Mater erit roseusque Pudor Charitesque puellae Ornabunt laetos proceri corporis artus Et pariens crebris singultibus Ilithyiam Clamabit nitensque deum auxiliaria poscet Numina conceptis generosa puerpera votis Atque vagos coeli tractus Isabella videbit. Hanc egomet purae nascentem flumine lymphae Abluero et formae inspirans vivacia dona Scintillare oculos dio Zephyritidis igne. Faxo ut vel Phrygiae temerarius arbiter Idae Mallet eam praeferre mihi taedasque cubilis Abnueret, Ledaea, tui vel corniger udis Fluctibus Europe demergeret oscula taurus; Quin et Abydeno iuveni per caerula Nerei Sestiacus sorderet Amor, nec brachia remis Aemula nec magnos ausus Galatea videret. At dea subnectens felici pectus oliva Sidoniam tenui chlamydem subtexere filo Instruet ac pictis vestem variare figuris, Ceu Latias olim Carnis regionibus alas Tres magni duxere viri camposque iacentes Partiti Ausoniis passim tribuere colonis. Quinquaginta pedes curvo subvertit aratro Iugera, centurio geminatis pascua glebis Accepit, maiora equites habuere Latini Rura fluentisoni prope saxa nitentia Turri Exsesasque vado rupes Natisonis amoeno Et qua se ponto breviori aspergine miscet Amnis Iapidiae fecundans arva Timavus Et qua fert placido fluctus Liquentia cursu, Nec non praecipites alpino e vertice pinus Tiliaventeus senior trahit aequora circum Tethyos et rapido spumantior albicat alveo Evulsasque ornos vehit assilientibus undis. Hinc tractus Romana fori suscepit Iuli Nomina, Romanae tutantur compita villae Ac saevis armenta lupis, ceu moenia summo Aequaverit coelo et veteres Aquileia penates Barbaraque alpinae summoverit agmina ripae; Ut Catmelus opes Istrorum et Martia signa Ebrius amisit fluvii septemplicis alveo, Quem puppe insignes Minyae, Pagasaea iuventus, Epoto subiere vado, nec Cyllarus audax Praeteriit rudibusque potens navalibus Argo; Ut rabidis epulo turmis et verbere crudo Nequiquam obstreperet fatoque impulsus iniquo Abdiderit ferrum vitalia pectora subter, Nec flavum Tiberim manibus post terga revinctis Cerneret iratumque Iovem captivus alieno Fulmine Romulidum pube illudente videret; Ut Crispinus agens Italas in proelia turmas Caesaris elusit Getici temeraria signa Pompeasque manus et non medicabile vulnus Intulit ac reges iterata caede peremit. Forsan et avaro crines sub tegmine ducet Nympha quibus teretes obsessa per oppida nervos Effecere piae matres vacuique dedere Arcubus et nudo spectarunt vertice pugnas, Unde tholum Veneri calvae posuere Quirites. Mox latos Utini colles urbemque decentem Pinget acu levi: medio sub sole videres Caesareas sudare manus et grandia summo Condere fundamenta iugo mollemque minacem Ducere, nec vitrei fluitantia cornua Turri Deseret aut patrios fines habitusve locorum. Inde Berengarium trepidos exscindere Gallos Efficiet titulosque manu raptare cruenta Caesaris et Latio diademate cingere crines. At gelidos Agapetus agens in bello Triones Eripiet crinale iubar trucibusque locabit Gentibus et laurum glacialibus inseret arvis. Praeterea veluti Carnae ditionis habenas Poponi Caesar dederit, ceu Techius arcem Liquerit et trepidas Venetis legionibus oras, Techius infelix, cui nec gravis infula, nec vis Aut cunei valuere leves rutilantibus armis. Adde quod aerii subeuntem saxa Cadubri Aspera Liviaden prosternentemque Suebos Cernere erit domitoque faces Cormone ferentem Adiunget socias heros Mavortius iras Savornianus et Asopi rupem arduus ense Proteget, ignivomis nequiquam exercitus armis Pendentes vacuos quassabit in aere turres. Inde per extremos saltus et Norica rura Frangipanis atrox fugiet Venetumque timebit Agmen et aligeri victricia signa leonis, Signa Borysthenias olim domitura secures. Quin etiam miseros ad dura piacula cives Traxit uti Maurocenus, cui Iulia regna, Tradiderat quondam pulcherrima Neptunine Hadriaci regina maris trepidisque reflexit Brachia suspensasque manus ad sidera lictor Agglomerans funemque manu laxare paratus Extulit et rursus tenebrosa in Tartara misit, Aegeo deprehensa ratis ceu mergitur imis Fluctibus et rursum malo astro micantia lambit Aeolus Hippotades, siquando humentibus Austris Saevit et adversis Aquilonibus asperat aequor Improbus et coelum densat Phoebumque reducit, Nunc solem nebulae impediunt, nunc aura serenat Siderei convexa poli, modo Iuppiter igni Fulminat et rutilo discindit ab aethere nimbus: Stant puppis nautae circum retinacula, votis Solliciti placare deos et candida Ledae Pignora Tyndaridumque iubar remisque fatiscunt. Hinc velut annonam populo gaudente paravit Consuluitque frequens urbi, ne vindice ferro, Ingrueret civile nefas ignesque cieret Praecipiti Gradivus equo et furialibus ausis, Ut senior lites ac iurgia saeva diremit Riccius et duros facundo pectore nodos Explicuit legum sociasque Licinius horas Iunxit et acteis pensavit noctibus iras Praecipites iuvenum scelerataque crimina vitae. Talia describit radiis et pollice virgo, Praeteritos referens actus: mirabitur aetas Postera victuris hominum variata figuris Corpora deductasque manus et brachia molli Stamine, Mygdoniis quae vel stupuisset Arachne Vallibus aut posita respirans Gorgone Pallas". Dixerat; ille nihil matris praecepta moratus Incubuit vati iaculumque volatile fixit Pectus in adversum: gemit sub arundine certa Percotus flammamque oculis radiantibus hausit. Ex illo caeci vexilla Cupidinis ultro Sectari assuevit taedasque optare iugales, Ex illo demens in virgine suspiravit. Te vero imprimis thalamo, Lucina, petivit Et sociam vitae ascivit comitemque laborum, Foedere conubii sacro; te legibus arctis Excepit lecti et socialia vincula duxit. Vivite felices tremulaeque per ocia luctae Exercete dies Pylii senis et vaga lustra Tithoni; Aethiopum neque vos trieteride Minos Exuat Euboicosve situs Clotho abneget, at cum Nigranti veniet moerens Libitina feretro Ille senex Priamus cano sit vertice rugis, Haec obducta genas Hecuba videatur aniles. 85. super adventu reverendi Marini Grimani | patriarchae Aquileiensis Dive Latona sate, cui sonoris Est datum nervis celebrare laudes Coelitum plectroque gravi superbos Ferre triumphos, Huc ab excelso venias Olympo, Sive nunc gratas Heliconis umbras Incolis Cirrhaeve magis bicorni Vertice gaudes, Sive Permessi vitreas ad undas Ludis aut sacros meditaris hymnos, Sive Pimpleo recubans in antro Carmina fingis. Prodeas plectro crepitante, Phoebe, Quo Iovi laudes meritas tulisti Perdidit postquam violenta saevi Tela Gigantis: Concines maiora quidem sonanti Barbito quam si domuisset oras Caesar Arctoas et aprica Tempe Milite victor, Egerit quamquam toties feroces Martia Parthos violenter urbe Teque vi multa Latio fugarit, Hannibal, orbe. Hadriae clara veniens ab urbe Tendit Hunneas Patriarcha sedes, Sacra facturus sibi constituta Nuper in aede, Prole Grimana satus et potenti Principum turba Venetum creatus Nec minus sacrae decoratus alma Palladis arte. Hoc pater maius potuisset umquam Iuppiter terris dare munus, etsi Aurei mundo bona reddidisset Tempora saecli? Surge iam, felix Aquileia, surge Aureos nodo religata crines: Iam venit sponsus tibi nuptiali Veste decorus, Quem volant circum Pietas Fidesque Et Pudor, Pax et, Charitasque laeta, Ipsa sincero nec abest verenda Pectore Virtus. Lenta quid cessas? Cupidos mariti Suscipe amplexus venientis et te Nobilis sponsi patiare casto Corpore tangi. Redditur priscus tibi Honor Decusque Pristinum quod iam furibundus hostis Abstulit dum te premeret tremenda Cuspide Martis, Ausus horrendo penetrare motu Itali claros populi recessus Atque ferventis superare septem Claustra Timavi Barbaras ducens acies et hoste Caedibus pingui comitatus acer, Italum credens manibus cruentis Vertere regnum. Impudens sed quid moror hic? Decoro Ecce procedit populus triumpho Quem diu nobis celebrata sacris Fata dedere. En triumphales veniunt cohortes Undique et plausu feriunt Olympum; Civitas omnis resonat frementi voce triumphos. Lux, ave, multo celebranda thure Quae decus tantum patriae tulisti; Fausta lux, salve, nimis et nitenti Digna lapillo: Tu libens semper venias serena Veste candentes humeros amicta, Tu sacros ista videas quotannis Luce triumphos. 86. ad Ioannem Girardum Olim carminibus tuis solebas Antiquae celebrare gesta Romae Necnon Aonium sonare plectrum Phoebeas capiti gerens coronas. Nunc vero quid agis? Forum frequentas Et causas miseri clientis audis. 87. epitaphium Hoc sub marmoreo cubat sepulchro Subrepta immerito puella fato, Prima quae cecidit dolens iuventa Multis non sine lacrimis parentum Et magno populi dolore: sed quid Nunc fles, Utinia gens? Licet, tace iam. 88. de Coelio aegrotante distichon Coelius aegrotat, quidni? Dic, Musa: "Labore Affectus nimio pallidus ille iacet". 89. ad eundem Coeli, dic mihi, quaeso, dic roganti Quid tantum eximio tumes colosso: Plenusve es vitiis cibisve? Non his Te plenum nimis arbitror sed illis. 90. ad presbyterum Marcum Qualis Strymonio Gradivus orbe Comit quadrupedes latusque ferro Ardenti ligat horridum, nec uno Contentus gladio capit trementes Obnitens humeris utrisque parmas Enatas simul aspicit cohortes Seu iuxta Rhodanum vel aestuantis Rheni littora Lydiumve Tybrim; Talis presbyter undecumque Marcus Dum nostras pavidus minas veretur, Fertur sollicitis obire pectus Armis et gladio latus tueri. Infelix, quid aves cruore nostros Artus spargere, quid vel innocentes Damnas? Ni rapidum premis furorem, Sacratus tibi corruet capillus. 91. epitaphium in obitu Adameae puellae Virgo hoc sub tumulo iacet puella Quam nullus tetigit maritus umquam Lascivus neque compulit furor: proh, Tam dirum potuit scelus, prophana Mors, committere? Lugeat iuventus, Matronae simul et puellularum Ploret turba frequens genasque multis Perfundat lacrimis novosque, cives, Ploratus date dexteraque moestos Vultus plangite saepius furenti. Heu heu, quid meruit mali puella? Quid, Mors impia, fecit illa? Non haec Laesit numina coelitesve sacros Nec sprevit superas deas, nec ulla Hac praestantior et magis pudica Inventa est. Scelus o nefasque magnum! Tam duro cecidit puella fato Nostri maxima saeculi voluptas Quae quondam fuerat? Nimis, sorores, Saevae estis, bona tanta quae abstulistis Hunneo populoque patribusque. At tu, siderei Pater tonantis, Huius iam miserere tot laborum Atque hanc perpetua frui quiete Permittas superis choris dicatam. 92. epithalamion Maurisii et Paulae Porciae Sacra tuis, Hymenaee, focis et thura parantur: Iam nitidus descende polo optatumque puellis Tolle iubar cantuque viris dextraque coruscas Sume faces taedasque manu cape, dive, iugales. Ille maritali iunxit sua colla capistro Atque tuas subiit leges et foedera, nuper Inter Iuliadas iuvenis placidissimus omnes, Indidit excelsum cui gens Maurisia nomen. Annuit auratoque deus per inania curru Vectus adest, Syrio madefactus tempora nardo Flaventesque genas Phrygio velatus amictu: Cernite compositas ut eat venerandus ad aras Sacra petens lepidisque modis conubia cantet Et bona fulgenti sponsis ferat omnia dextra! Prodeat infuso veneranda per ora rubore Nupta, novo placitura viro, comitata puellis Virgineaque cohorte, deus dum sacra tuetur, Prodeat et comptis veniat spectanda capillis. Hanc quoque sidonio bis tincta in murice palla Ornet et Eoo quaesita sub aequore gemma. Iam venit ingenti matrum comitata caterva, In terram defixa genas tardaque patentem Metitur veneranda viam et vestigia passu. Non aliter quam cum nymphis comitata Diana Per latos spatiatur agros ubi fessus anhelos Flexit equos Titan vel flumine tinxit Hibero, Vel cum Delon adit celsique cacumina Cynthi, Spumantes ubi fixi apros praedamque sequuta Clivosa nam fessa via est, sic nupta rubenti Incedit vultu formosis septa puellis, Nupta deae similis, volucrum quam mater amorum Et Charites aluere simul nymphaeque sub antris Lactavere suis. Non huic humana nitescit Forma, sed aetherio decor est emissus ab orbe. Cernite fulgentes divinae frontis ocellos, Cernite sidereo certantia lumina Phoebo Et colla externo numquam fucata colore, Quin etiam dignas Baccho vel Apolline palmas Oraque lascivo toties laudanda marito. Scilicet haec nostra coniux est virgo sodalis Paula verecundo faciem suffusa rubore Porcia, quae nuper subiit conubia laeta Fronte, nec est placidum virgo aspernata maritum Mortali de gente, licet potuisset Olympi Coelestes intrare toros thalamosque deorum. Iuppiter Iliacis hanc si vidisset in arvis Non pennas sumpsisset avis quae saeva ministrat Fulmina nec puerum celsa rapuisset in Ida. Hac etiam visa Danaen sprevisset et eius Correptus magno numquam flagrasset amore. Non quoque Ledaeam rapuisset Dardanus hospes Si foret haec Spartae conspecta in littore virgo; Non Venus Idalio portasset vertice honores Nec contempta Iovis coniux Pallasque fuisset. Hanc se complecti mediis Narcisus in agris Optasset circumque suo dare brachia collo, Formosas quamvis puer + me hic + contemneret omnes, Infelix proprio + de hinc + concitus igne suumque Ante diem Parcis et funere raptus acerbo. Te quoque Phrixeae fortis penetrator harenae Sextia liquisset virgo si membra puellae Candida vidisset tantae, nec se amplius altis Commisisset aquis pelagi nec curva lacertis Aequora movisset dulcesque + terasset + amores. Hanc quoque magna suo si tempore Roma tulisset Saucio non proprio cecidisset virgo pudica Ense nec infandum iuvenis Romanus Amoris Commisisset opus Veneremque hausisset acerbam. Sed iam sponsus adest, cunctis felicior ista Coniuge, quem placidus comitatur Phoebus et Euhan, Euhan serta ferens et plectrum Phoebus eburnum. Pulcher Hymen, iam sparge rosas, iam lilia funde Purpurea; at propius, matres, vos ducite nuptam. Quid ploras lacrimisque tuos perfundis ocellos? Sunt socii subeunda tori pia foedera, virgo, Quae Pater instituit, rerum moderator et auctor Postquam perpetuis firmavit legibus orbem Effinxitque hominem facili tellure creatum, Ne genus humanum cumque ipso machina mundi Deficeret, sed perpetuum duraret in aevum, Fecundo crescens fetu vacuaeque repleret Telluris sedem et venturum conderet aevum. Ergo manum da, nupta, viro optatumque marito Tolle caput, nec dura velis et saeva videri Immitisque viro. Non tibi pellicis annos Praefert aut alii poterit servire puellae, Sed tua complexus nocteque dieque favebit Membra toro semperque tibi dabit oscula laetus. Annuit et dextram iunxit iam nupta marito Sacraque firmavit facili conubia voce; Cui sponsus digitos oneravit divite gemma Laetus et amplexu circundedit ora benigno. Dicite felices, pueri, simul undique cantus Et tantum celebrate diem fessasque choreas Alternate hilares atque aptos quaerite lusus Coniugiis, donec stellantem liquerit axem Hesperus et totum tenebris nox clauserit orbem. At vos qui socii subiistis foedera lecti, Ducite in amplexus longos feliciter annos Atque diu pulchram simul exercete iuventam, Donec vos socio component fata sepulchro. 93. ee vana diluvii prognosticatione elegia V Qui vaga siderei cognoscunt climata coeli Et Phoebi et motus, menstrua Luna, tuos, Maxima diluvii ventura pericla canebant Qualia Thessalico Pyrrha sub orbe tulit, Tu quoque, Deucalion, miratus ad aethera fluctus Ire, oculos nigra nocte premente tuos, Neptunumque imis saevire tridente sub undis Flaminaque in fragiles ire coacta rates. Scilicet haec, pudor o et captae dementia mentis, Humanum et nostri dedecus omne poli, Noscere qui sacri voluere arcana Tonantis Naturamque sua vincere nequitia. Pessima gens, quae te docuit sapientia coeli Motus nosce vagi, maxima iura Iovis, Quid ferat Arctoo felicius Ursa sub orbe, Quidve ferant longis sidera lapsa comis? Non tamen horrendae fugies discrimina Mortis; Te petet insana Mors violenta manu. Non te stella Iovis, Martis non astra tuentur Ignea, non Veneris falciferique Senis. Vos igitur posthac, humani, arcana Tonantis Linquite siderei sitque ea cura procul. 94. ad Phoebum pro Manino aegrotante elegia VI Quae fortuna tuum potuit violare poetam, Phoebe, cui dederas plectra lyramque manu? Perfidus ille fuit certe spretorque deorum Tam sacrum vatem laedere qui potuit. Ille Dionaei rabiem cantabat Amoris, Saepius et Veneris lusit adulteria, Ut fuerit quondam forti commixta Gradivo Et deprehensa sui coniugis ingenio. Hic quoque Dictaeo iunxit Minoida tauro Et cecinit magni dulcia furta Iovis. Te quoque Cirrhaea cecinit sub rupe iacentem Musarum doctis carmina ferre choris. At nunc infesto percussus vulnere membra Heu iacet et moesto pallidus ore gemit. Quare cum tibi sit medicina inventa salutis Auxilium vati fer, rogo, Phoebe, tuo. Tu vero, tanti percussor stulte poetae, Ante diem saevo saucius ense cadas Ut meritas tanto solvas pro crimine poenas: Haec est delicto congrua poena tuo. 95. Iosephi Sporeni praesagium in quo omnia futura | per Uraniam astrologiae inventricem declarantur Hoste fuit quoniam nuper rex captus Ibero Gallus et Ausonio fusus ab orbe procul, Dic, dea quae fatum venturaque tempora noscis: Cessabunt Latiis proelia militibus? Vel tuba praecinctos iterum ciet aerea reges Et cadet adversis viribus Italia? Heu timeo, sed, diva, mone, cui pulcher Apollo Eventura dedit noscere sideribus. Nuper enim terris venturam fata ruinam Et cecinere novis numina prodigiis. Vidimus e magno labentia sidera coelo Perque polum crines ducere sanguineos; Vidimus et flammas tenues volitare per auras Et Phoebum obscuris currere luminibus; Luna etiam tenebris faciem Latonia fertur Plaustraque et ardentes occuluisse genas; Ipsa quoque, heu, tellus monuit tremefacta ruinam. Sed, dea, da nobis quid sibi signa velint: Tunc ego Daphnaeae ponam tibi munera frondis Sacraque Cirrhaeo vertice constituam: "Nondum saeva ferox posuit Mars tela, nec arma Distulit extremos Iuppiter in populos: Rursus bella ciet violentaque proelia Mavors, Rursus erit vobis turbida seditio. Non tot in Emathiis ceciderunt corpora campis, Caesar ubi regnum surripuit patriae Postquam Pompeius Pharias effugit ad oras, Sperat opem profugus dum, Ptolomaee, tuam; Non tot Cadmeae senserunt proelia Thebae Fraternae tinctae sanguine militiae; Non tot Troia habuit strages, quum maximus Aiax Servavit patriis puppibus Argolicos, Quot Latiis surgent populis, quot sera nepotum Sentiet invito pectore posteritas. Felices quos atra nigro sub marmore clausit Mors et supremis condidit exequiis! Maxima nam Latiis surgunt incendia terris: Heu, quantas strages Ausonis ora manet! Iamque colubrifera munita est aegide Pallas Atque cavo armatos aere ciet populos: Ecce potens duris Germania surgit in armis Et ruit extrema miles ab Hesperia, Ecce fremens tollit cristas rex quadrupedantum Quem tremit Eoo barbarus hostis equo, Ecce ferox gelido descendit Gallia tractu Hibernisque ruunt Alpibus Helvetii. Quo ruitis, miseri? Discordia ponite castra, Cernite quod vobis imminet exitium: Hostis adest fidei sanctae qui nititur acri Milite captivos ducere Christicolas. Ducet et hoc rerum permittet Conditor ipse: Haec fuerint vestris praemia criminibus. Surgite vos quibus est humana potentia curae, Pro quibus Omnipotens impia fata tulit, Et tantum vestris propellite viribus hostem Qui velut ursa ferox ore fremente ruit! Quid iuvat in vestram convertere tela ruinam? Quid iuvat in vestras ponere castra domos? Cernite composito ut degant animalia sexu Conserventque suum tempus in omne genus. Non lupus in socias didicit saevire catervas, Non leo Gaetulis bella movet gregibus; Vidimus an tauri ferientem cornua taurum? Vidimus optantes proelia quadrupedes? Haec licet humana numquam ratione fruantur Bruta, tamen vobis plus pietatis habent. Scilicet ista suae faciunt convicia turbae Civilique simul bella gerunt acie. At vos, pulchra quibus ratio manet illa vivendi, In vestrum semper quaeritis ire genus; Quod si odiis posthac vos exercetis amaris Diripiet vestras barbarus hostis opes Subque iugum duri flectetis colla tyranni: Sic volet aeterni Conditor imperii. Me monuisse sat est quae sidera certa minantur: Illa tamen rapidi diluat unda maris". 96. de obitu Didonis Tacta Cupidineo Dido pulcherrima telo Cogitur Elysiae regna videre plagae; Efferus Aeneas, Phoenisso littore classem Dum solvit, mortis maxima causa fuit. 97. nutu deorum summum pontificem | Clementem septimum metuque bellorum imminentium | veniam delictorum omnium concessisse elegia VIII Creditis invito, mortales, numine divum Pontificem haec nobis dona dedisse pium? Creditis hunc frustra nostrae studuisse saluti Criminibusque orbis iam posuisse modum? Hei mihi, venturae haec sunt praescia signa ruinae, Haec magna Ausoniae bella futura notant, Qualia sub Troia Danai gessere superba, Unde cruentatus concidit Aeacides Saucia letali percussus membra sagitta, Qui Paridis dura cuspide fixus obit; Et ferro ablatus cecidit Neptunius Hector Tractus Achilleis post fera fata rotis, Unde senex Priamus patrias truncatus ad aras Et merito eximius concidit ense Paris Totque duces Danaum, tot inania corpora Teucrum, Unde tot invicti succubuere viri; Qualia Cadmeae sunt passae proelia Thebae Dum cadit absorptis Amphiaraus equis Et fera Capaneus transfixus fulmine membra Tartareae visit livida regna plagae; Qualia Romano defessus Marte superbus Hannibal et mollis qualia passus Arabs. At maiora quidem venturi bella furoris Aspicio: heu, miseri, credite quae refero! Certa quidem venient horrendo proelia motu; Non erit ingenii vana querela mei. Aspicite ut nostros firment portenta timores Plurima quae variis visa fuere locis. Aspicite ut coeli titubantia sidera nutent Et signent Latiis exitium populis. Iuppiter, Ausonii (proh) tanta potentia regis Corruet? Illa etiam Roma superba cadet Vincta triumphali quae portat tempora lauro Maximaque invicti Caesaris arma gerit, Quae solita est tantos bellorum agitare triumphos Et premere imperio regna subacta suo? Ipsa cadet mundi caput ardua Roma, trophaea Quae tulit Eoo maxima ab orbe Iovi? Arma igitur capite invicti Romana Quirites Ne cadat Ausonii principis imperium: Fama etenim Latias volitat nunc magna per urbes, Effera Othomanum bella parare ducem. Omnia quae metuens superum Christique sacerdos Cuncta salutiferis crimina lavit aquis, Ne genus humanum et mortalis turba sine ulla Iret ad infernae stagna paludis ope. Si qua tamen venient post tantae adversa ruinae, Ibimus ad superas turba beata plagas Et tecum (in terris fuerit modo sanctior aetas), Christe, pios Patris stabimus ante pedes. Vos igitur posthac, mortales, vivite casto Corpore si vobis tanta placet requies, Si vos extremae terret Mors horrida vitae: Haec dat enim extinctis iura suprema viris. 98. epitaphium equi cuiusdam praeterito incendio combusti Qui fueram quondam Tyrio velamine fultus, Qui fueram horrenda fronte timendus equus Hac tellure cubo, flammis deprensus in ipsis Quas tulit hesterno Phoebus ab axe die. Heu, perii! Vos o felices vivite nati Annuaque, heu, pro me solvite vota deis. 99. de tempore vindemiarum Plena mero est praesens vindemia, Bacchus in alta Arbore pendet. Age, dic mihi, Phoebe, modos: Apta etenim sunt haec scribendo tempora versu, Laetatur Musa his candida temporibus. 100. aliud de tempore vindemiarum Tangit Apollo modo formosae virginis ora Et iam Septembris tempora mensis erunt, Tempora discipulis multum expectata, volucris Pendebit ramis capta sub arboreis. 101. de venia concessa a summo pontifice Sacra Palatini qui protegit hostia templi Christigenis magnam constituit veniam Et nos a Stygia Clemens exemit ab unda Umbrosumque Erebi clausit inanis iter. Ergo devotis laetemur mentibus omnes Ponamusque sacris thura Sabaea focis Debitaque aetherio reddamus vota Tonanti, Qui voluit templi hunc pontificem esse sui. 102. de aedificiis per Andream Foschulum | in urbe Utinea constructis Mirantur prisci Phoebeae pergama Troiae Eoumque canit maxima Memphis opus. Roma Iovis spectat Capitolia maxima; sed iam Candentis valeant tecta superba dei Et vacet assiduis celeberrima Roma triumphis Eooque sacer constitus orbe lapis: Fortia Hunneis iam cedant Pergama muris Quos pater Andreas Foschulus excoluit. 103. Turbidus Veronensis ad Domitium | de situ fori Iulii Aurea iam quintae supereminet orbita Lunae Et Phaethonteo vertice Libra tumet Quod me flava tenent sinuosi cornua Turri Arvaque magnanimo Caesare digna coli, Sit quamvis Latio propior Tiberinus honori Et Capitolinas Albula tergat oves, Albula qui Libyen formidatumque Syphacen Non timuit forti composuisse manu Et coniuratis spumantem fluctibus Albin Impulit Ausonio munera ferre Iovi, Digna deo sedes et cui Saturnia malit Plaustra Mycenaeo quam posuisse iugo. Laevus Amyclaeo tractus rigat arva Timavo, Aspera Tyndaridis officiosa deis, Dextra Opitergino Liquentia vortice lambit Rura nec immiti pascua rore premit, Summovet Alpinos rupes ac Teutonis alas, Ima procelloso marmore pontus habet.