CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus SPORENI.carm-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPORENI.carm-02.xml.

Documentum SPORENI.carm-02.xml in db pdill0


19. F. Venereo patritio Veneto | Iuliensi praesidi Venus Surge (triumphatum nec enim tibi denegat ingens Roma caput victamque deis languentibus urbem), Magna parens Hadriae, vitreo cui vortice Nereus Atque Athamanteis respirat fluctibus Ino, Cui pelagi mitescit hiems. Tibi concipit ignes Phemonoe thyrsumque ferens Semeleius Euan Et casti regina chori; tibi murmurat ultro Virginea de rupe Helicon et maximus Hermes, Tu quoque Caesareae limes quem prospicit ore Dantem iura foro prosternentemque minaci Fronte nefas, qua sese udo de vertice Turrus Praecipitat nostramque vado praeterfluit urbem Robora vi convulsa trahens, qua tristia Cormus Saxa domat pluvioque minax prosternitur amne. Sume lubens quodcumque paro, nec fistula vatum Sordeat aut nostra modulatus arundine Phoebus. Iulia vipereis infestans arva colubris Alecto nostras Erebo sociaverat umbras Civilisque movens atros discordia crines Tiliaventeas late populaverat urbes, Cum Venus Hadriaco Neptunum vortice currus Spumiferos exercentem blandasque foventem Nereidas, miti sic questa redarguit ore: "Quid querar aut Praeneste ferox aut tristia magni Fata Iovis, genitor, quod me Saturnia tantum Persequitur nostrosque adeo malesana minores Exagitat? Tu cerne meos ut iniqua severo Iuliadas prosternat equo, quas turbida caedes Ingeminet. Vix Hydra fugax flaventibus undis, Tiliaventeo vix unda potentior amne Sufficiunt prohibere nefas, vix Sontius ingens, Sontius infectas miseratus sanguine ripas. Talis in Iliacum furias evexerat agmen, Structa tridentifero cupiens evertere divo Pergama et infaustae peritura cacumina Troiae Tydides, cum me furiis ingentibus ardens Ingenti excepit telo atque ingentibus armis Nube cava natum amplexam perque ipsa trahentem Castra Agamennoniae fuerat qua exercitus alae Mitior et currus procul exercebat Achilles Atracios magnumque fremens dabat Hectora leto. Sic etiam Rutuli demens incendia Turni Movit et Ausonias nimis indignata secures Eumenidas ausit medio rapuisse barathro; Tum Lausus, tum contemptor Mezentius orbis Astriferi et Latiae pubes sata margine ripae Tristia Romuleo posuerunt arma Gradivo: Hinc dirae passim strages, hinc orta Latino Bella corymbiferaeque dederunt orgia matres; Ipsa tenens regina faces et mystica Bacchi Tympana Labdacioque movens incendia thyrso, Spargebat tenues per opaca silentia crines. Hinc magnus furit Aeneas, hinc asperat iras Turnus atrox tandemque mei sub pondere nati Corruit et Stygias fugit indignatus ad umbras. Nulla tamen pietas, nullus praecordia divae Lenit adhuc superum superoque potentior omni Iuppiter, aut fati lex aut Themis optima divum? Ergo meus sic ibit honor? Sic corruet ingens Iulia et irriguo circumflua moenia Turro, Moenia Caesareis famulata securibus olim Et pia Ledaeo complexa Aquileia Timavo? Tu, pater, hanc compesce luem si turpia natae Damna vides, si te Veneris primordia tangunt Et iuvat hinc nostros subolem tenuisse volucres. Tu, pater, hanc misero demas e pectore labem". Dixerat; haec vitreae Saturnius arbiter undae Praerupto nitens scopulo et spumantibus arvis Ora dedit Paphiae sinuosa per aequora divae: "Me ne putas, Cytherea, tuis divertere curis Posse animum et duris nemorosae questubus Idae? Me ne putas miseri latuisse pericula Turni Et formidatas Latiali vertice turmas Aut quae Turricolas agitat discordia cives? Novi equidem quodcumque refers, novi undique dirae Iunonis crudelem animum et crudelia gentis Funera quae vitreo colit exundantia Turro Pascua et irriguam Cormi torrentibus urbem. Tu vero quodcumque ferox Saturnia miscet Excidium, quascumque novat fors improba curas Disce pati et lacrimis compesce fluentibus ora: Sceptra etenim maiora dabo atque ingentibus utar Auspiciis, ut signa tuus coelestia Caesar Augeat et laetas iterum pube impleat urbes. Et iam caeruleis Hadriae circumfluus undis Computat insignes annos Mavortius heros, Computat et fasces venturumque aspicit aevum Quo magis frenabit opes, quo Caesaris ingens Excepisse forum mirabitur undique pubes Hunnia et immensos immensa parabit honores. Aurea tunc passim meliorque novabitur aetas, Aurea Saturnus miseris dabit ocia terris; Tunc nullas pecori fraudes malus obstruet Augon, Augon Marmaricae generatus sanguine Leucae, Augon Turricolis horror pastoribus ingens; Sponte sua frondescet ager, sponte omnia silvis Provenient multasque dabit sponte arbutus umbras. Felix illa dies Venetos cui cernere fastus Contigerit pompasque virum et surgentia plausu Agmina per laetas errare licentius aedes. Hunc ego ceruleae reptantem fluctibus undae Qua Venetum clarescit apex, qua murmurat ardens Hadria et ingenti littus prosternit arena Edocui quos Luna globos obversa ruetur, Quo rutilum fulgore caput circumferat et quo Vortice pastoris teneros meditetur amores. Edocui plectra Aonidum, quibus horrida movit Tartara Bistonio stabulatus margine vates Et flentes Orco Eumenidas et Cerberon ore Frendentem trifido Siculaeque elementa Maricae; Saepe etiam didicit variis animata figuris Semina Pyrrheasque manus et furta Promethei; Unde coloratos ducat Thaumantia crines, Unde genus pelagi et Nereidos Amphitrites, Post obitus num vita animis, post funera manes. Praecipue quis honor superis, quid turbida quaerat Iustitia et miti ridens Clementia vultu; Mecum Erato Pallasque fuit, quique enthea rupis Castaliae pineta legunt et maximus Euan, Euan thyrsigere metuendus cuspide Nysae. Adde quod hic vestra gavisus origine duci Nomen habet Veneris, nomen sibi vendicat ultro, Diva, tuum et Paphiae meditatur murmura famae. Postquam igitur flavo labentem vortice Mellam Terruerit victorque suas remeaverit undas, Ingentes capiet fasces, ingentia Turri Moenia et ingentes urbis per compita leges Instituet totoque scelus procul auferet aevo. Tunc nimium felix auroque potentior ipso Chloris eris, Chloris vitreum Natisonis ad amnem Carmina Maeonio modulata ingentia plectro; Tunc nimium felix stabulantem carcere Mopsum Excipiet rursusque pios blanda hauserit ignes". Haec deus, at genitrix Paphios enixa volucres, Laeta fluentisonis qua se Cypros exerit undis, Sedato posuit tristes e pectore curas. Ergo fausta dies et amato Cynthius orbe Te nostris, auguste parens, immiscuit oris Hunneamque dedit frenare potentius urbem, Ergo fausta dies nostris te immiscuit arvis. Vive diu felix, nec amatum, Chloride, Mopsum Despice nec Mopsi deductum pectine carmen Aut quae Leucadio Sporenus murmurat auro. 20. Dominico Trivisano patritio Veneto | Iuliensi praesidi Turrus Vos, nymphae, vitreis nymphae quas fluctibus ingens Turrus alit multoque effusus nectare crines Auget, Caesar et Hadriaco sub gurgite miscet, Vos mecum hoc tenuate rudi modulamine carmen. Sic vestros numquam, proles Nepheleia, crines Inficiat salsoque humectet marmore Nereus; Sic rapidum genitor sub rupe coerceat amnem Nec cautes aut saxa trahens ingentia ripas Exeat aut sata laeta vado populetur iniquo. Tu vero, cui plectra movet Nysae arbiter Euan, Enthea cui movet ora Charis sonituque fatigat Tergemino et docta comit Tegeaticus umbra, Dexter ades nec sperne coli nostrosque parumper Sume deos dum bruma rigens Aquilonibus horret, Dum gemit Orithyia virum pernicibus alis, Intempestiva fugientem gaudia nocte Taenario demissa lacu et nigrantibus umbris. Iam tua vexabat letali pectora motu, Magne pater, vesana lues totamque per urbem Spargebat fatale nefas, cum fluctibus imis Audiit indignum fati scelus arbiter uda Qui Turri sub rupe cubat trifidoque vagantes Castigat temone deas, ubi fluctuat ingens Deucalion miscetque Austris humentibus imbres Sive Therapnaeos iterant ubi carbasa fratres Victa mari tristesque gemunt incendia nautae. Ocius humenti litua deus advocat omne Concilium nymphasque ciet sub carcere caeco, Spumanteis nymphas, patriae quibus ardua curae Saxa et pinifero nutantes vertice rupes. Insignes capit aula deos et flumina summos Impediunt graviora foros; minor excubat udo Turba solo et vitreum nullo terit ordine limen. Tiliaventeae primus volat arbiter undae; Maiestate ingens auctoque ingentior alveo Saxa trahit vulsasque trabes domitoque superbit Arcade torvus adhuc spoliatoque arduus hoste. Barbarica mox fronte minax et turbine multo Fella ruit parvusque trahit sua cornua Melo; Mox raucum Celina sonans atque impiger aureo Stella sinu lymphisque fluens algentibus Hydra Affuit et Naucelus et ingenti pater urna Sontius ac Lemen flava maculatus arena, Lemen Iulei gavisus arundine Phoebi Et qui septeno rorat deus arva Timavo, Qui tauriformis circumsonat arva Natissae, Qui fluctu, Varane, tuo et spumantibus Alse Vorticibus magnumque vago Natisona meatu Implicat et Cormo perituris incubat undis. Ut posita cunei tenuere silentia voce Assurgit deus et multo venerabilis aevo Excipit haec faturque senex: "Vos, enthea Phorci Progenies et vera sali fluitantis imago, Qui mecum rapido per levia saxa volatu Curritis et flavas Hadriae sinuatis arenas, Scitis ut ingentem nostris in fluctibus urbem Caesar avis atavisque potens, ut victor Iulo Condiderit sublime forum Mavortius heros, nomen adhuc servant populi dominoque tumescunt Iuliade magnoque deum venerantur honore: Perdidit urbs serique Utinum dixere nepotes Mutari sic cuncta valent fugientibus annis, Huic ego, caeruleis Hadriae qua fluctibus ingens Surgit apex Venetaque iubas leo mergit arena Horrenteisque armos horrenti fauce reclinat, Virtute ingentem heroa atque ingentibus ausis Delegi, qui sceptra ferens ingentia miti Pace regat populos vitiumque coerceat omne. Affuit Aonidum puero chorus et pater Euan Nascenti et diros modulatus arundine Phoebus Terrigenas bellumque Iovis, nec grata Prienei Vota, nec obscuras Satyro moriente Celaenas Quique Amathusiacam saevo domat igne Cerastin, Et flentes iuvenum turmas et pectora torquet Anxia captivoque senum trahit agmina curru. Affuit et mater geminos enixa volucres Grata Palepaphie qua murmurat unda columbae, Qua Cypri sinuatur apex et turbine multo Fervet hiems crepitantque effracto carbasa malo. Illum etiam Charites blandis complexibus, illum Tergemino fovere sinu et spumantibus undis Orchomeni matrisque piis aluere latebris. Inde puer triplices vultus, puer entheus hausit, Cura deum puer et triplici vocem extu1it ore: Hinc magnae nomen genti dedit, at dea summi Nata Iovis Cirrhae per opaca silentia duxit Ignotasque artes ignotaque carmina vulgo Edocuit Getico, vates Rhodopeius Haemo Qualia post miserae deduxit busta maritae Postque triumphatos aeterno carmine manes. Mox coeli motus patriisque animata figuris Semina primaevumque Chaos Titaniaque astra; Quis deus humanam tacito regat ordine molem, Siderea quis rupe tonet Siculoque malignos Igne premat noctisque fero sub carcere damnet; Cur teneat convexa ratis, cur lubrica coelo Anguis eat vitreoque solutus ab aequore Delphin Miretur tenerae pallescere cornua Lunae; Dura Lycaonias si poena coerceat aras Igne Thyesteasque dapes et furta Promethei, Furta catenatos animis enixa labores, Et quaecumque senex horto canit arduus et quae Socratico natum sinu complectitur ingens, Quae pubem Samiae Latiam docuere volucres Post cineres magnae devictaque pergama Troiae. Iam patrium frenabat ebur fascesque tenebat Caesareos nostrumque forum Chariteius heros, Cum pubescentem divino pectore tabem Corripuit fususque toro languentia traxit Viscera languentemque animam languentibus extis. Qualis apex, Narcisse, tibi en seu turbine multo Seu rapidis vexatur aquis et grandine saevi Orbis anhelantesque gemit livescere crines, Qualis et Oebalio percussus tempora disco Indignum Phoebi crimen procumbit humi flos, Siqua illum duro pavidum ferit orbita curru Pestis adhuc bacchatur atrox et inertia torquet Ora lues perque ima viri praecordia serpit Insinuans sese et multum fert ossibus ignem: Hoc igitur frenare malum medicamine multo Cura subit nobis atramque avertere pestem. Visceribus flammatur amor; vos, enthea mecum Pharmaca, Paeonios mecum vos carpite ritus Nec pudeat servire deos. Hic gramina poscat Quae summo tenet ossa iugo, quae Pelion et quae Pindus alit pueroque senex patefecit Achilli; Hic succos, Epidaure, tuos, hic gramina servet Anguis et aeriae dictamnum vertice rupis. Hoc patriae commune malum, en hoc impia nobis Fata parant crudele nefas; ciet ecce malignos Plebs gemitu lacrimisque deos et maximus ordo Et sexus dat vota minor, vota irrita coelo". Annuit his flammata cohors totumque repente Concilium Phoebi medicas accingitur artes Pharmacaque succosque legit, nec triste recusat Ferre ministerium sociasque adiungere vires; Ipse deus tormenta parat. Iam Latmius ibat Endymion tacitaeque ferebat gaudia Lunae Per noctem cum pulsa lues, cum pristinus ignes Accepit vigor et pestem corde expulit omnem, Pestem atro prognatam Erebo et liventibus umbris. Haec igitur sit fausta dies, hanc plurima circum Laurus eat qua tu cumulato grandior aevo Surgis et optatae gremium, pater, excipis aethrae. Haec tibi lux natalis eat victoque triumphans Nestore Cumaei numerosos pulveris annos Augeat et Phrygiae transcendat gaudia vitae, Gaudia quae roseis Aurora cubilibus olim Fovit inops animi clausoque oriente petivit. 21. ad Nicolaum Mocenicum | fori Iulii praesidem Carcer Quae loca Taenario vates finxere barathro Saevus ubi rabido Cerberus ore tonat, Nonne sub obscuri foedo sunt carceris orbe? Utraque non differt conditione domus: Hic resonant luctus, hic plurima mortis imago, Hic fremit horrifero tracta catena sono; Sisyphus hic premitur Tityosque extenditur ingens, Tantalus hic refugas improbus auget aquas Et quicumque suos audax nimis inquinat ortus Aut secat infanda membra paterna manu. Ficta putes igitur Triviae loca, Gnosius aut quae Aeacus et senior quae Rhadamantus habet. Et tibi sint posthac miseri tormenta barathri, Carceris horror, edax sanguinis ira, dolor. 22. ad Dionysium Contarenum | Catilina pro scribis Impius in nostros saevit Catilina penates Et coniuratus regna Cethegus habet. Vulgus iners flammas et tela sonantia miscet, Officium populus impietatis agit. Quid petat incertum est: vi non ratione movetur, Vi quaerit nostras supposuisse manus. Tu, pater, Hadriacae cui Tethyos enthea mater, Cui Phaethontei surgit arena vadi, Triste manu compesce nefas et fortibus ausis Frange tribunitiae seditionis iter. Neu decreta velis, neu sanctum abrumpere coetum Scribarum nostri quem statuere senes. Aurato sic te solio labentibus annis Aspiciam lato ponere iura mari, Qua Tartessiaco diffunditur aequore Triton Et matutino Cynthius axe fugit. Est operae pretium, si trux Catilina minatur, Ut Cicero facinus exitiale premat. 23. Moeris pro eisdem Dixerat: "Haec mea sunt, veteres migrate coloni" Musa Bianoreis nobilitata modis, Non quia tunc Moeris flaventia linqueret arva Pulsus et undosi pascua laeta Padi, Sed mala vaticinans Utineae pectora turbae Quae scelus, a!, dira seditione movet Ut scribae cedant veteres et inutile vulgus Res valeat nostri diminuisse chori. Ergo numen habent vates et saecula norunt Eventura: deos Calliopea facit. 24. Gabrieli Venerio patritio Veneto | Iuliensium praesidi Caesar Creditur occiduae Calpes Tirynthius audax Victor amazoniaeque manus et flexilis Hydrae Qua stagnat Lernaea palus torpentibus undis Et lavat anguifero marcentes amne colubres, Qua latus Harpalice duro circumligat auro Bellipotens spernitque toros inimica iugaleis Et Veneris dulces natos et dulcia furta, Pastoris Nemees donum, exitiabile donum Prodigiis, Acheloe, tuis clavamque trinodem Siderea cepisse manu cui maximus Atlas Terrigenae, cui terga Libys alesque Promethei succubuit geminusque leo, nec rustica dona Posthabuit deus aut animo despexit iniquo. Sic tua Leucadium virtus, pater, enthea carmen Excipiat nobisque lubens assuesce vocari. Neu tenues numeros, neu singultantia verba Despice: Bistonio non dum madefacta Prieneo Saxa vel Aonios monstravit Cynthius amnes, Torvus ubi sonipes latus humectantibus undis Abluit et geminis ad coelum tenditur alis Bellorophonteo suffusus pectora tabo. Viderat Idalio rerum dispendia coelo Iulius et passim tacito reptantia motu Nostri damna fori caligantesque tenebras Iuliadum queis humenti circumflua Turro Moenia, queis patrios saltus foedare parabat Strymonii frenator equi, Rhodopeius heros Tempore quo fines liquit Taulantia pubes Illyricos, victae plorans incendia Clysae, Quo luctum, Scardona, tuum Oceanitides undae Arvato flevere sinu et tentoria circum Scythonii posuere viri. Iam Thracius ibat Signifer et Geticae fulgebant cornua lunae, Cornua Persephones diris animata figuris, Cum deus haec puro queritur miseratus Olympo: "Turbine quo patrias olim viduaverat urbes Saeva Iovis coniux et amoeni pascua Turri Novit Arabs et quos Abyla supereminet et quos Tardior ignavo circumsonat axe Bootes, Novit inops Garamas et arenivagus Cyrenes Accola Cyniphiaeque nurus et corniger Ammon Iuliadum civile nefas et inertia passim Corpora fluctivago tellurem aspergere tabo. Ecquid adhuc furor et tacito sub pectore serpit Ignis edax? Ecquid genuina fluctuat ira Et trahit Eumenidas Erebo? Truculentior ecce, Ecce (nefas) iterat clades et vulnere saevo Nititur aerias Utini subvertere turres Et quae praecipiti quondam labentibus annis Tecta iugo opposui (sic, dii, voluistis) amoeno, Turrus ubi secat amne vias et gurgite multo Hadriacum Tritona ferit, siquando malignae Surrexere Hyades pluviosusve ingruit Haedus. A! satis, a! fuerat taedis crepitantibus olim Caesareos fumasse lares et maxima labi Atria, quae vitreus praeterlabentibus undis Romatinus et ingenti Concordia vallo Ambibant, cum Pannonias exercitus alas Tiliaventeis numeravit perfidus oris, Unde catenato gemuit sub pondere noster Limes Amyclaeoque decens Aquileia Timavo, Aequoreas tranavit aquas et carbasa Nereo Credidit et tumidis Hadriae caput abdidit undis. Sed quid ego fatale nefas et temporis acti Bella queror? Praesens oculis obvolvitur ecce Carnorum funesta lues, en barbarus hostis Pangaea de rupe tonat Furiisque minacem Vexat equum demens et iniqua fulminat ira. Ibo igitur Venerisque nitenti vertice matris Auxilium coeleste feram, quae sedula dudum Virtute ingentem heroa atque ingentibus ausis Delegit, Venetum qua caerula Neptunime Attollit decus et pelago spatiatur aperto Hadriaci regina maris; volventibus ille, Ille deus lustris nostras moderabitur oras Non secus ac Romana senex Capitolia qui se Aeneadum sacris divorum miscuit aris Et Latium maiore tholo maioribus ignes, Roma, tuos adytis coluit dum Vesta Quirinum Sidereo posuisset equo et fulgentibus astris Stellantis coeli, qualis Marathonia Codrus Munichii delubra soli dum vulnere saevo Corruit et studiis aptam pallentibus urbem Liberat hostili formidine rusticus heros. Si quaeris genus, hunc auris vitalibus olim Nascentem peperit Neptunias Amphitrite, Grata leonigenae capiunt ubi lintea puppes Et Venetus clarescit apex, ubi murmurat ingens Hadria victricemque deus complectitur urbem, Massylae cui terga Iubae, cui plurimus adstat Rictus et hinnitu salientes verberat undas, Quo rauci maris unda sonat cursumque reflectit Eridanus, quo Medoaci lutulenta fatiscunt Aequora et Euganeus tumidis se cornibus infert Fumiferas Aponus exhalans gurgite nubes. Ipsa Venus puero divinum Amathuntia nomen Imposuit, Venus Idalios enixa volucres, Uda Palepaphio Doris qua tunditur aestu Obvolvens bibulis sinuosum pectus arenis. Vix primus Titana dies conspexerat udo Surgentem pelago prosternentemque tenebras, Cum deus Aonio velatus pectora thyrso Astitit et cantu primas compescuit iras; Mox docta roravit aqua sapientior unde Cerneret eventus rerum, nec grandia turpi Mergeret ora situ aut vitio foedaret iniquo Secretas animi sedes, quas entheus optat Naturae pater ut torpentes adiuvet ignes, Siquando male suada fames atque ardor habendi Visceribus serpit tacitis et pervigil errat Flamma novercalesque movent incendia curae. Astitit et positis monstris et Gorgone saeva Pallas, olivifera nigrantes arbore crines Impediens tenuesque sinus, Tritonida qualis Undam laeta subit Libycis exercita campis Et multo sudore fluens, Theumesia qua1is Aonii dumeta iugi portasque serenat Cecropis et grata mitis spatiatur Itone. Protinus ingenium puero dedit aurea virgo Et mentis sublime decus puerilibus annis Tradidit, ut facibus castas fumantibus aras Et summi delubra Iovis Cythereius heros Aeternum coleret maiestatemque deorum Concepta dudum supplex averteret ira, Ut fidei servaret ebur trutinamque labantis Iustitiae Torquatus uti, vel grandior aevo Philyrides coluere, senex hic pondere multo Centauros poena assuetus cohibere malignos, Ille pios nati trudens ad Tartara manes, Et qui Sidoniae cuneos despexit Elissae Regulus, aut caro fida Icariotis Ulixi Nocturnae fallens iterata exordia telae. Inde Lycaonia venit Tegeaticus umbra Et decus eloqui et facundas pectore vires Occuluit quibus Arpinas, quibus enthea Pytho Vincitur et Siculo procumbens marmore Siren Mopsopiusque senex, populi quem fama secuta est Fulmen ab arguto rapidum vomuisse palato. Quid loquar ut cedat querulo pia Daulias ore Dulichiique nives et toto pectore Nestor, Nestor Abantiades coniuratorque Cethegus? Hic vel Echionias dictis averteret iras, Hic potis infenso pugnacem Eteoclea ferro Conciliare, minax Iuno Saturnia quamvis Argolicas tueatur opes, Erycina laboret Oedipo Dionaeas contra defendere Thebas, Et natae regnum Hermiones cupiatque furentem Blanditiis lenire deum qui Bistones urget Caedibus et Geticas incestat sanguine rupes". Dixerat, et Veneto surgentes marmore turres Caesar olorina vectus per inania biga Declivi temone subit; comitatur euntem Maiestas et partus honor fulgentibus armis, Qua Rhodani sonat amne latex et pinguia Celtae Arva colunt, qua Teutates horrentibus aris Incubat et vates alternant carmina Bardi Plurima felicesque vocant in sanguine manes, Dirrachium sinuatur ubi et ferventibus undis Obiectat latus aerium vitreosque fatigat Petra sinus quoties spumis salientibus audax Occursat pelagus fundoque evolvitur imo. Applausere deo Nereides et longaevus Hadria sollicitum excepit laquearibus aureis Oblita Sidonio qua fulget purpura fuco Et Paria de rupe silex asarota figuris Intexit variis Lacedaemonioque nitorem Saxa ferunt avulsa iugo, nec decolor udi Vena maris gaudet socias intexere vires. Protinus ad magni sublimia rostra Senatus Evolat et medio patrum se se agmine sistit Obductus nube et caeco velatus amictu, Ceu pater Aeneas humeris cum sustulit aegrum Pondus et effeti senio pia busta parentis Ad Latium victae fugiens incendia Troiae, Vel cum tempestatis hiulcum pertulit agmen Sidoniasque hiemes Gaetulis Syrtibus ortas Intrepidus Byrsaeque rebellem assurgere molem Finibus aspexit Libyes et paupere terra. Tiliaventeis ergo te Martius heros Praesidium fastis et nostrae destinat orae, Magne pater, frenosque sui commendat Iuli. Nec deus aequorea pontum qui verberat alga Depositum fatale negat flaventibus arvis Iuliadum neque magnanimo dux abnuit ore Fluctivagi moderator equi et circumflua Tethys, Ut patrias tuearis opes et saxa minaci Clara iugo, Turrus quae praeterlabitur amnis Et consanguinei divum accoluere nepotes. Sic nostri dumeta fori, pater inclite, servas Et ditione tenes Utini graviore secures Moeniaque rupesque dei, quas barbara pubes Aggere congesto gelidaeque exercitus auxit Pannoniae fatis sic impellentibus olim. At tecum socias patriae moderantur habenas Heroes gemini et latus amplexantur honorum: Serius hunc vitreis orientem fluctibus, illum Prospexit rapidi moribundus cultor Isauri Linquere maternam primis ululatibus alvum. Hic senis Oebalii studiis melioribus ingens Vincit opus legesque pio sub dogmate pensat, Ille draconigenae diis applaudentibus aequat Examen trutinae pius Actaeasque tenebras. Quinetiam Virtus animos et grandia miscet Ora tibi comitemque suis amplectitur alis Erigonem placido ridens Clementia vultu, Fortunate senex, et iniqua submovet Ira. Macte animo! Geticae numquam, te sospite, clades Iulia vastabunt infenso pascua ferro, Nec Pangaea vagis horrescet Cormus arenis Agmina vel Latiis inimicum fluctibus Hebrum Turricolae formidabunt sub gurgite nymphae. Pax erit et fractis amens Discordia telis Exilium crudele feret nigrantibus umbris Eumenidum, Pax arva colet melioribus annis. At tibi perpetuas iuncto canet ordine laudes Scribarum chorus et Turro circumflua pubes, Quod patriae tuearis opes et pondere nullo Vexari dumeta velis. Tu Nestoris ergo Saecula nobiscum Phrygiasque extendere metas Aude laboratasque deo sub vindice turres Aeternum cole, Pisaeo numerosior aevo. 25. I. Antonio Venerio patritio Veneto | Iuliensium praesidi Erigone Rursus, io, Venus ad patrios Amathuntia colles Sidereo trahit orbe iubar finesque serenat Caesaris et Latio sudatas agmine turres Imperio meliore novat. Gemmantibus auge Cornua, Turre, vadis et ovantem gurgite pompam Ducite, Naiades iterataque gaudia, Caesar, Sume; tuo lux ista diem moderatur ab astro Et trahit Erigonem coelo post impia patris Funera laudatumque canem. Vos enthea divae Numina Castalio mecum subsistite luco, Vos numeros dictate: negat Semeleius Euan Ire per Aonias inculto carmine rupes. Flebat adhuc miseri fatum Marathonia virgo Triste senis moestaque oculos sub nocte ferebat, Cum pater omnipotens illam coelestibus oris Intulit et membris nymphae morientibus ultro Stellatum crinale dedit solatia durae Sortis et insignem posuit laquearibus aureis. Ex illo scintillantem virgo enthea molem Posthabitis coluit terris coeloque vagata est Astrorum cursus inter motusque paternos. Forte potens Hadriae domitor Neptunius heros Cui Thetis aequoreas hiemes aspergine miscet Et senior Nereus applaudit gurgite cano, Frena tibi dederat patriae titulosque superbos Iuliadum pater et nostras iniunxerat urbes, Ante Iovem blando cum sic dea pectore fatur: "Magne pater, qui res hominum moderamine iusto Tartaraque solemque domas, qui fulmine saevo Terrigenas portentificis animata colubris Agmina terrificas insultantemque Capaneum Coelicolis iuxta fraternae incendia pugnae, Nosti equidem cur signa vehat tardantia noster Icarus et superum latratibus impleat axem Moera fatigatis iubar exitiabile terris. Scis mea cur variae circumstent pectora flammae, Pectora Cecropiis addicta cubilibus olim, Nunc picturato, genitor, famulantia coelo: Semper ego post triste senis, post triste parentis Excidium miserosque obitus errantibus astris Incubui et terras procul aspernata reliqui, Attica Munychiae tellus operata Minervae Et pigris Maeander aquis et conscia furti Saxa, decens Ledaea, tui Marathoniaque arva Sordebant. Nec me colles florentis Hymetti, Nec senior cultis habuit Gargeticus hortis. Hactenus, o, coeli sedes et lactea coeli Arva lubens colui et divum monimenta peregi: Nunc amor est imis hominum regionibus uti, Nunc terras habitare iuvat qua vortice pleno Fertur in Euganeas Turrus spumantior undas, Hadriaci dudum proceres Mavortia proles Insignem numero (sic, dii, voluistis) ab omni Delegere virum qui Iulia tecta minaci Assuescat frenare manu sontesque profundo Carcere et ingentes Utini moderetur habenas. Da pater hunc auguste sequi, da sistere terris Iuliadum sublime decus: meliora videbis Ocia si magni turres complectar Iuli, Si populos coluisse dabis quos alluit udo Gurgite praecipitans Cormus, siquando malignas Hydrochous perturbat aquas et nubila densat Qualia per Latium flaventia Thybridis arva Iratum fugiens natum Saturnus agebat, Exilium crudele ferens laurentibus oris. Cui virtus pietasque viri? Cui non patet ingens Religio quam vel Latii penetralibus imis Egeriae sapiens coniux, vel maximus olim Thiodamas Graiis mallet posuisse Mycenis? Cui non explorata fides quam Regulus ultro Sidonia de rupe tonat Mavortius heros Invitans Latios ad grandia facta nepotes? Adde quod Aonias graviori pectore vires Concipit excultumque modis Helicona serenat, Applaudunt colles et castalis Hippocrene. O quoties illum Nereus et caerula pubes Nereidum blando mulcentem carmine fluctus, Insanos fluctus Hadriae spumantiaque arva Laudavere senem! Quoties ingentia Pytho Rostra exercentem formidatumque leonis Robur et aequorei subeuntem corda senatus Obstupuit; Tartessiaco nec marmore currit Fama minor, qua Labdacio Tirynthius arcu Tergemini portenta viri plaudentibus astris Edomuit latoque Abyla suffunditur aestu. Hoc etenim demensus iter Cythereius heros Hesperio praecepta Iovi monitusque leonis Attulit et mandata volens animosa peregit. Mox Gallum sermone ducem et subsellia mulsit Barbara, limoso velox ubi gurgite fertur Sequana ramosas evellens cautibus ornos Et praeceps multa ruit accumulatus arena, Tros puer aerio pluvias dum vertice miscet Ceu tardi comites Ithaci, lacrimabile nautis Prodigium, blando mulcebat carmine Siren Et freta Sicanias praeterlabentia rupes. Sed quid ego tam parva loquor? Tu, maxime rerum Conditor, huic fato sic impellente dedisti Quicquid Anaxagoras, quicquid viridantibus hortis Mopsopius senior variosque animatus in ignes Pythagoras Phariis sapientior attulit oris. Miratur natura parens ut dogmate toto Magnus in hunc Theophrastus eat et mystica Proclus Sacra ferens, ut Speusippi labor entheus et quod Alcinoo sudata pale contexere chartis Maluit Eudoxique nimis temeraria virtus Et quodcumque senex Italis exercitus oris Archytas sublime canit, quodcumque recenset Porphyrius Nilumque docet Mareoticus Hermes. Si quaeris natale solum, procul aspice turres, Ingentes Hadriae turres vitreoque nitentes Imbre domos, ubi se pulcherrima Neptunine Exerit et Veneto parat ocia grata leoni. Illa viri sedes illum Venus aurea quondam Nascentem mediis excepit fluctibus udae Tethyos et niveis lacrimantem sustulit ulnis". Dixerat Erigone: vultu Saturnius aureo Annuit et placidis votum nymphae auribus hausit. Interea vitreos Hadriae Cythereia puppis Verrebat fluctus et Iulia tecta petebat Maiestate potens senior Zephyritidis ingens, Depositum iustaque forum ditione premebat; Occultans cum se virgo praecordia subter Fit comes et patrios fines arcemque revisit Aerio positam clivo, cui barbarus olim Post obitus, Aquileia, tuos exercitus haesit Infestans Italos duris populatibus agros. Macte animo graviore, senex! Te numina coeli Dignantur cupiuntque sequi, te circuit alis Erigone gremioque fovens amplectitur ut nos Aequali temone regas, ut pondere iusto Flagitium quodcumque domes et sontibus Hydris Eumenidum qualis Minos et flebile quisquis Iudicium piceis Erebi moderatur in oris. Vive diu, pater et Phrygio numerosior aevo Turricolas compesce manus Utinique labantes Consilio firma res, ut te vindice discant Hunniadae coluisse deos et pectore toto Virtutes amplectantur facinusque relinquant, Donec Olympiaco suffusus nectare divis Assideas Venerem iuxta multisque vocari Assuescas hominum votis et crimina damnes. 26. Nicolao Pontico patritio Veneto | Iuliensium prasidi Aegle Aeriae rupes, Latio quas agmine Caesar Eduxit quondam coelo et radiantibus astris Belliger undosi prope saxa nitentia Turri, Vos, inquam, rupes, vos instaurata minaci Culmina Pannonio tenues ad carmina vires Nubigenis excite iugis, quando enthea porro Calliope manet et Tyrias pater incolit urbes Cui citharae cordi, cui lotos et innuba laurus. Sic Turrus genitor vitreis argenteus undis Perpetuos latices aeternaque flumina ducat, Nec formidati metuat incendia Phoebi Saeva Cleonaeumque iubar; sic Hunnia pubes Aeternum vos laeta colat melioribus annis Fonsque suburbano qui ducitur advena colle. Interea, quae divinis afflatibus Aegle Maxima nympharum patrii sub marmore Turri Dixerit, Aonides, dictate vagantibus auris; Vos auris, aurae nobis haec carmina passim, Nos dabimus seris dictata nepotibus olim. Iam pater Hadriaco solvebat ab aequore navem Ponticus et Carnis felicia regna ferebat Euganea vectus pinu, quom talibus Aegle Prima salutavit venientia carbasa virgo: "Quod votum, Neptune, tibi fumantibus aris Hunniadum cortina dabit? Quae munera cives Digna ferent nostrumque forum, dispendia postquam Urbe fugas tota patriaeque labantibus oris Depositum sublime vehis, cui pascua late Iulia, cui silvae arrident frondentibus umbris Ceu nemus Aonidum Phoebo et Latonia rura, Ceu Tenedos Lyciaeque minacia saxa, Chimaerae, Seu redit Ortygia, geminae seu moenia Cirrhae Deserit aut gelida Boreae divertit ab ora? Ite, nurus Veneris magnae et solemnia dona Ferte coronatumque merum, nec floribus ipsis Parcite, quos Zephiritis hiulco vulnere mater Infecit quondam, quos flumineis Narcissi Eduxere vadis et ferro saucius Aiax Et disco, puer infelix, dum Cynthius acta Ludit Amyclaea vel Abantius orat Ulixes. Ite, piae matres et ovantem carmine multo Neptunum canat ista dies rediviva quotannis. Ille fluentisono quia ducit a pectore nobis, Ille pium nobis heroa gementibus infert Qui regat hos fines et Iuli moenia Turro Circumplexa vago raucumque sonantibus undis Pectore nil servile tenens, qui fortibus ausis Aerias Utini rupes et nobile sumat Imperiumque latasque fori ditione secures, Egeriae qualis senior convivia postquam Romulus excepit divorum et nectare multo Abluit auratum caput unde potentior omni Flumine purpureum Tiberinus obambulat aequor, Aequor agens Tiberinus aquas ubi sedula Circe Tyrrhenas cantusque virentes inficit herbas, Vertere sueta homines in corpora dura ferarum Sive lupos aprosque velis, praesepia sive Ursorum portentificis ululata figuris, Sive leonigenas animoso pectore fetus. It secum Virtus comes, it Sapientia latos Exsertans humeros, exsertans enthea rerum Dogmata quae senior dirae post fata cicutae Actaeis fertur liquisse penatibus et vos Quae Samiae docuistis aves, seu maximus ille Panthoides Euphorbus erat praecordia subter Sive potens genius naturae aut Delius autor. Quin et Aristoteles graditur secum arduus et, qui Huic Sophiae praecepta dedit, Plato, suscipit unde Argolis aeternas doctrinae Academia vires, Unde patent nobis arguta volumina magnos Et complexa deos et operto grandia quicquid Concipiunt elementa sinu, vel lacteus orbis, Vel rerum natura parens, cui plurimus ordo Sanctum pectus alit, cui se pater optimus aethrae Insinuat totisque volens diffunditur alis. Adde quod hunc Theophrastus et hunc Babylonius Horus Sectantur spretisque senex Epicurus Athenis Et Megara satus Euclides et Thracius heros Cui Geticos Abdera sinus et moenia pandit, Cui risum placuisse ferunt. Nec tristior ille Cultor abest Ephesi lacrimis comitatus amaris, Divorum involvens atris arcana tenebris. Praeterea vates Solymo qui pectine coeli Fata canit primae referens exordia pugnae Divisumque Chaos divisaque pectora Nerei, Dum Menelaei fugit impia tela Canopi; Ut pater omnipotens superos effinxerit, ut vir Primus Avernalis tulerit dispendia ripae Deceptus malo dapibusque nocentibus atri Serpentis, mors unde pedem mortalibus aegris Intulit assiduusque labor; ut Martius heros Divorum Stygios angues superaverit et mox Laeta sere nato ductaverit agmina coelo. Vos quoque facundis animae concentibus auctae Romani per rostra fori et subsellia circum, Vos animae Ciceronis euntem fluctibus udis Ambitis puppim, nec abest Hortensius aut qui Orantes medio latus exeruere theatro, Sulpitius, Messalla, Cato, geminusque Cethegus; Quinetiam Graiae Pytho quae fulmina linguae Cecropiis audire iugis et Nestoris optat Inspectare nives Ithacique fluentia regis Ora, Dicarcheo stupuit quae marmore Siren, Classe peregrinas dum iacta circuit urbes. Unde Melesigenes arguta poemata vates, Phoebe, tibi Cirrhaeque piis suspendit ephebis Errores et facta canens, ut lumina magni Cyclopis media solers a fronte revellit, Lumina Threicio late sordentia Baccho, Tethyos ut natam septena aestate Calypso Perfidus elusit, ut caeruleo Sirenas Gurgite luctanteis et magnum saevus Achillem. Quid te, cana Fides, memorem? Quid te loquar, ingens Erigone? Servatis enim divae ardua magni Ora viri, nec grata polo Clementia defit, Nec Syrii cortina Dei qui paupere tecto Bethlemiae rupis vacuas ululavit in auras, Tanta movet superos pietas. Hoc Ponticus ergo Victor Iuleas moderabitur agmine turres Et patrii dumeta fori quo sospite numquam Iis poterit versare dolos aut fingere crimen Orator, seu verba locat, seu carcere sontes Luctifico raptare parat imisque latebris; Sed pia Saturni requies dominabitur et tu, Pax summos amplexa deos rutilantibus alis, Pax hominum gavisa bonis et fertilis anni Dum vero titulos gemmantibus excipit aris Et supero dat vota Iovi solemnia circum. Ite, pii vates quos Aones Hippocrene Virginea roravit aqua et Tegeaticus ales, Quos pater aprico circumfluit aequore Turrus. Ite, Sophoclei vates et fingite carmen. Tu, genitor vatum, Corneli, Heliconia plectra Accipe vocalesque deos, nec legibus istam Caesaris absume diem sed carmine blando, Carmine quod torrens pluvioso gurgite Cormus Admiratur, ubi flaventia cornua ripis Educit nostramque tumentior aspicit urbem. Tu noto, Percote, acies duc ordine, quando Aemiliae novus ardor agit Parnasia rura Instaurare modis et amatum condere nomen, Nomen Hamadryades quod saepius admiratae Plausibus excepere virenti margine Turri. Accedat numeris Susana decentibus ille Qui Latios fontes invitat et advehit urbi Arguta comptus cithara, nec transfuga Nais Abnuit urbano posuisse cubilia rivo, Et qui facundo Charites in pectore versat, Civiles et opes sermonibus intonat aureis Melsius, Euganeae moderatus facta iuventae. Praeterea succo tabem languentibus aegris Demulcens Oldovinus, qui saepius imis Pallentes animas tenebris et carcere Ditis Eripuit; nec se comitem neget impiger istis Regulus, occultas pestes et pharmaca suetus Aonidum vincire modis et pectine leni. Mox alii centum, docto qui barbiton auro Impediunt Nysaeque iugis pallentibus instant: Portius attollens humeros et carmina coelo Dum vada Pierias subterlabentia cautes Incolit assistens Phoebi nemoralibus Umbris, Quinetiam Gozedinus, quem Valla canoris Ornat arundinibus quoties Theumesia Bacchi Rura subit Musasque tholo meliore coronat, Et qui magnanimos ad carmina ducit ephebos Insignis testudinei modulamine plectri Calderinus et exiguo sub pectore magnas Occultans vires Fiducius, enthea sive Argumenta canit Graiis animata figuris, Seu numeris extendit ebur quos Romula pubes Sacravit Phoebo Musisque faventibus olim". Haec effata comas undis salientibus Aegle Mersit; Iuleae plauserunt gurgite nymphae Et pater eduxit maiora volumina Turrus. Si vacat, haec summo deducta poemata clivo Excipe, semotis Venetorum, Pontice, rebus, Nec rudis Ambracii sordescat Apollinis ardor. Non etenim Thymbraeus adhuc sub pectore cursat, Nec casti regina chori vehit avia circum Dircaei pineta iugi saltusque virenteis. Nobiscum Pylios vivas ita Nestoris annos Cumaeosque situs; quamvis te Martia rupes Malit Aricinumque nemus, licet aureus illi Assistat Caesar maternaque sidera firmet, Virbius huic delubra colat frondentia mystes. 27. M. Sauroniano comiti Asopus Si qua dies vacat et curis exemptus amaris Exerces fortasse deos atque enthea Cirrhae Numina, fortunate Mari vatumque labores, Has etiam nugas, haec singultantia nostri Carminis argumenta legi ne despice, quamvis Maeonii delubra Iovis et gymnica Mantus Sacra frequens adeas geminisque operatus in aris Nunc latus aeterni dium sectaris Homeri, Sive Ithacum Nerei diversa per aequora ducit Seu Phrygios prosternit equos; nunc passibus aequis Virgilii comes Italiae per compita nota Duceris alternumque canis, seu tegmine fagi Pastorum curas tenui solatur avena, Seu docet arvorum cultus aut Martia pulsat Tympana Bellonaque ciet ferus aequore toto Ausoniae Turnumque manu dat vindice leto Et magnum Aeneam sceptris laurentibus infert. Viderat e caute Asopus te cornua magni Caesaris indignata sequi patriamque gementem Linquere et ignavis augere pericula Gallis, Nubifer Asopus, gelido qui vertice montis Accubat et valida frondentia rupe tuetur Iuliaci dumeta fori, quae fluctibus ambit Tiliaventeae flaventibus arbiter undae, Quae Turrus pater undisono praeterfluit amne In geminas divisus aquas, ubi condidit urbem Caesar et aerias Utinum complectitur arces. Extemplo deus haec latebroso e carcere fatur Innixus quercu annosa; vocem arbuta summis Excepere iugis et duro in cortice nymphae: "O nimium damnata dies quae protulit orbi Sanguineum Mavortis opus cristasque comanteis Extulit et ferro tranquilla silentia rupit! Tunc caedes hominum factae crudelibus armis Et pacis turbata quies, tunc impiger hostis Haesurum lateri mucronem et fortia tela Repperit horrenteisque tubas lituumque canorum. Mox trepidas saevis domuit populatibus oras Et segetum iniecit stipulis crepitantibus ignes. Vidimus a! quoties defuncta cadavera moestas Ad tumulum plorasse nurus et inania crines Munera suppositis natorum effundere bustis! A! quoties raucis ululatibus acclamarunt Et lacrimis movere deos, Sipyleia quales Fudit Echionios Niobe damnata per agros, Dum Gortyniaco pueros transverberat arcu Phoebus et attonitae lugent dispendia Thebae, Qualibus Andromache sublimi e culmine turris Dardaniae nati crudelia fata secuta est, Infelix virgo; nec me Priameia caedes Aut miser Astyanax vel Larissaeus Achilles Admoneat magis Odrysii meminisse furoris Quam rabies Arctoa, meis quae sedibus olim (Sive hoc ira deum seu fors inimica ferebat) Pugnaces aquilas et barbara castra locavit. Inde furens animis ferroque accincta corusco Ausit inaccessas rupes et nobile saxum Barbarica prehensare manu fidosque penates Iuliadum Veneto frustra eripuisse leoni. At senior rupis custos ingentibus ausis Reppulit obstantes cuneos et bellica pressit Teutonici vexilla dei, ceu turbidus amnis Sontius oppositum proturbat in aequora vallum, Siquando nivibus ferventi aestate solutis Tros puer accumulavit aquas et multa coegit Nubila densavitque polos, ruit obiice rupto Flumen et evulsas duris e montibus ornos Gurgite praecipiti secum trahit omnia: fluctus Arva tenent bibulaeque satis glomerantur arenae, Damna gemit trepidus nemoroso e vertice pastor. Illa mihi lux atra fuit durosque labores Attulit et multis sparsit mea tempora canis; At magis haec infausta dies, quae pectore vellit Te, iuvenis dilecte, meo gelidasque per Alpes Gorgonis armatum squammis et virgine saeva Caesar agit duro Gallos exscindere ferro Ac populis inferre manum quos circuit aureis Sequana vorticibus, Rhodani quos alluit humor Atque fluentisoni glacialia cornua Mosae. Ecquis agit furor Icarium spectare Booten? Ecquis amor Latiis inimicum gentibus orbem Teutonis infensi lustrare per oppida cogit? Bella gerant alii; tu Martis inutile ferrum Proiice felicique comam subnexus oliva Palladis amplexare iubar (licet agmina quires Pharsalicae ductare manus Tyriosque bilingues Sistere Tarpeiae rupis Capitolia circum) Ingenii sudore tui, Marathonia qualis Arva colit, doctae qualem venerantur Athenae Et simplex chorus Euganeis operatus in aris Medoaci, calidis ubi fluctibus exhalantem Gens Aponum densas miratur ad aethera nubes. Hanc tibi nascenti comitem Saturnia virgo Tradidit Ilithya piusque Diespiter, a quo Magna coronati suspenditur area coeli Et fluidae librantur aquae Neptunia regna. Ex illo dea Cecropii te gymnade suevit Exercere fori Latioque involvere circo Ac studiis aptare, senex ut vertice Chiron Pinifero magnum ludo exercebat Achillem; Hinc tibi non ingrata quies evolvere sensus Librorum quos Argolicae pater explicat orae, Tristia Mopsopiae perpessus damna cicutae Ac quaecumque canit Pagasaea per oppida magni Numen Aristotelis, quicquid mortalibus aegris Dat Samii cortina dei, seu pectora sumit Euphorbi seu Iunonis circumstrepit ales, Quicquid et Alcinous scriptis complectitur aureis, Quae Plato Cecropia dius recitavit arena Et senior Plutarchus habet Cnidioque retexit Eudoxus calamo et rerum scrutator Iollas. Mox Ithaci proferre nives lepidumque Periclis Fulmen Erichthoniis aequare profatibus audes Et tibi se Pylii facundia, Nestoris et se Insinuant vocis recubans in vertice Pytho. Inde per Italiam Saturnia regna vagaris Impiger et fluvio Tiberini exceptus amoeno Ausonios rimaris avos, qui dogmata nobis Arguta scripsere manu totumque per orbem Plurima victuris sparsere volumina chartis, Sed magis Iliacae plorantem incendia Troiae Virgilium et culti lacrimantia plectra Tibulli Carminaque thyrsumque dei, Mevania quo se Tollit et apricos circumsonat Umbria colles, Umbria Callimachi manes genialibus aris Excipiens Coique gemens ad busta Philetae; Quinetiam legis Arpinas quae fulmina consul Ediderit, quales divino e pectore nimbos, Dum furit armato fretus Catilina Cethego Et coniurati affectant Capitolia cives Et quaecumque pater Latialibus inserit arvis Livius aut spatiis loquitur brevioribus audax Crispus, Aventinae seu flet dispendia Romae Sive triumphati crudescit terga Iugurthae Ausonia vincire manu, licet aurea dona, Scaure, tibi dederit Numidis abducta colonis, Ut miseras caesi leniret Adherbalis umbras. Denique Cimmeriis iuvat exeruisse tenebris Unde genus traxere homines, praecordia subter Quae fuerit pulchris animantibus insita virtus; An obitus capiant labefacto corpore vires Circumfusae animis et iniqui vulnera leti, An pereant elementa, poli si corruet ingens Machina sublimesque dei et Saturnius heros Iuppiter, e coelo qui tela Typhoea torquet In caput Enceladi, quassat dum saxa Pelori Ardua conaturque labantem evertere molem, Inferat ut magno rursus bella impia coelo; Praeterea quanto seiungitur intervallo Nilus ab Eridano gelidaque Borysthenis unda Metiris passimque notas quo turbine fertur Rhenus in Oceanum et quales circumfluat urbes, Quantus ad aequoream deducitur agmine Peucen Hister arenifero, coeli quo fluctuet orbe Phasis Oronteusque latex, frondentia latae Qui Scythiae pineta colant et gurgite Syrtes Incerto eiectas Libyae, quos alluat ingens Doris et Ionii spumantia marmora Nerei. Quin et Maeonia deducis ab alite carmen Et canis aprici nymphis algentibus Hydrae Quot genitor Veneta pro libertate labores Pertulerit, quantis gemuit singultibus olim Tutatus molem hanc et nostri culmina montis, Sive Liburnorum furiae populatibus agros Infensis devastabant, seu moenia Turro Circumfusa sub invisa ditione tenebat Caesar et Euganeas tenuabat verbere turres, Affectans Venetam subvertere Neptuninem, Cui decus Italiae, cui religionis honores Numina concessere deum veteresque secures Imperii, postquam fato Saturnia rupes Corruit et Rheno cessit Tiberinus iniquo. Addis avos atavosque piis affatibus et quae Belligera fecere manu viridantia circum Pascua quae rastro Hesperiae terit accola Pisae, Quae radens Arnus fecundo gurgite lambit, Arnus honoratos cui circuit infula crines Plurima, gaviso toties lucentibus aris Sidereas libasse dapes adytisque reclusis Ambrosia vesci divorum et sanguine puro. Nec te Corycia Thymbraeus harundine paean Ducentem nostras levi modulamine rupes, Nec Geticus senior materna vinceret harpe, Divinus senior rapidi quem vallibus Hebri Excepere dolis Cicones et vulnere saevo Clamantem frustra Eurydicen fidibusque canoris Flectere quaerentem Bacchantis pectora turbae, Pectora quae Bromius tereti sub cortice vindex Occuluit pater et torta radice ligavit. Ergo nefas sit bella sequi Martemque furentem Socraticis praeferre deis, quibus enthea virtus Ingenii viget et summi patet orbita coeli, Quos Marathon funesta colit. Te, maxime Iuli, Tela decent iaculumque ferox et Noricus ensis, Te domitus fornace chalybs, Germanice, cui se Addixit totum Davalus, nec segnior in re Forti, Marce, ruis ferrataque tegmina summo Imponis capiti et morituros excipis hostes. At comites Musae debacchatusque Cytheron Vatibus et miseri sublimia saxa Prienei Te foveant, dilecte Mari citharaeque repertor Arcas et Aonio lassatus pectine limes. Si vero te cogit honor flammantia durae Militiae tormenta sequi Gallumque rebellem Protelare manu et galea subnectere crines, I, Mari, laturus ebur quo vindice Roma Edomuit saeva truculentos cuspide Cimbros Et fluviis cessit Latiis temerarius Albis. At simulac patrias remeaveris advena sedes Et captas urbes narrabis et oppida Rheni, Iungetur Paphiis Aurora cubilibus et se Pulchra Venus pulchros ultro insinuabit in ignes Cantabitque decens Venetas Hymenaeus ad aras, Tethyos Hadriacae mensis exceptus amicis". Dixerat; Eoa firmavit ab ilice corvus Omen et aeriae nutarunt vertice rupes. 28. Andreae Pascalico patritio Veneto | Clytie Nata Iovis, castum saeva quae Gorgone pectus Occulit et vivis interplicat arma colubris, Quae Libyco Tritone lavat sordentia tabo Vulnera, siquando Rheni glacialibus oris Caede madens redit aut domito divertit Araxe, Fertur Erechtheis oleam posuisse colonis Et Graias docuisse nurus populosque Phoronei Ut liquor eximius pingui sudaret oliva; Unde per Inachias urbes et Abantia rura Stat divae cortina frequens et plurima fumant Exta coronatusque genas procumbit humi bos, Nec desunt pueri ludos et carmina sueti Laudibus exercere tuis, virgo enthea, virgo Bellipotens: ut facta minax animosa peregit, Auspice te, Phineum contra Danaeius heros, Tempore quo pelagi reptantem fluctibus imis Aethiopum curva serpentem falce peremit Et ferro Andromedes crudelia vincula rupit, Ut te victricem temeraria sensit Arachne, Flava Cytoriaco percurrens stamina buxo, Infelix virgo et duris exercita fatis. Hunc Marathon paeana canit; tu condita densa Nube lates audisque choros nec cerneris ulli; Clamorem attonitae dium venerantur Athenae Annuaque Argolicae peragunt solemnia matres. Ergo numen habet Danais memorabile terris Invento Pallas fructu canentis olivae Atque deos inter coeli convivia laeta Excipit et multo curas solatur Iaccho. At te qui rutili sectantem argentea Phoebi Lumina formosam Clytien rapidosque iugales In latices mutas virides oleique liquorem, Quis coeli capiet locus? Aut quo sidere magnum Aptabis numen divinaque pectora condes, Magne pater? Nec enim satis est nimbosus Orion Nec puer Iliacae nemorosis frondibus Idae Raptatus coelo aut clava Tirynthius aurea Innixus, geminave decorus imagine Chiron. Apta magis sedes fuerit tibi Caesaris inter Sidus et Oebalios concordia pectora fratres, Pectora quae nautis saevas fugientibus undas Auxilium praedulce ferunt vitamque tueri Assuescunt lati sinuosa per aequora ponti. Ille Quirinalis septena cacumina Romae Et patrii delubra Iovis titulosque minores Imperii factis heros ingentibus auxit, Hi Lacedaemonios fasces regnumque Lycurgi Sedibus evexere poli, nec gloria maior Visa Therapnaeis populis fuit, ardua sive Corpora nudabant luctabanturque palestra, Seu pugnas caestu aut belli simulachra ciebant Horrenteisque sonos litui horrenteisque tubarum Clangores animis pugnacibus expectabant. Tu Venetos efferre deos et caerula regna, Posthabitis belli furiis et turbine diro Bellonae gestis crudae, pater, ingenii vi Et cupis aeterna vitam pro laude pacisci. Divorum iccirco divina exempla secutus Grandia fers orbi dona et mortalibus aegris, Perpetuos victura dies fugientibus annis Dona laboratasque dapes. Sic enthea virtus Nomen habet vincitque deos et amantia vates Numina; sic durae mortis lex impia cessat Et fati postrema lues, nec Cerberus audet Ingeniis nocuisse ferox aut infera Iuno, Iuno faces Stygii non dedignata mariti. Hadriaci regina maris, quae fluctibus udis Circumfusa triumphatae commercia Romae Prisca tenes sceptrumque manu, quo maximus olim Caesar et imbelles Indos et Bactra subegit Sauromatasque truces debellatumque Syphacem, Italiae cui prisca viget corde insita virtus, Pande fores sanctumque iubar lucentibus aris Fige coronatoque pium flore indue limen Atriaque templumque dei, quod torva leonis Aligeri facies horrenti fauce tuetur Excussisque iubis et multo pectoris igne, Pande fores; tuus haec nobis monumenta relinquit Patritius natamque Iovis certamine magno Provocat et sese perituro vindicat aevo. Interea nobis Aganippidos Hippocrenes Phoebus inaccessas rupes et saxa bicornis Ostendet Cirrhae ac divini carminis artem Qua fluvios traxit rapidos Oeagrius Orpheus Et caram Eurydicen latebris nigrantibus Orci, Nequiquam eripuit fatis elusus iniquis. A! miser, a! querulis amens singultibus Orpheu! Te picei flevere lacus, te corniger atris Rupibus emittens Acheron per Tartara fluctus, Solantem curas et opaca silentia noctis Pectine mulcentem blando testudinis aureae Obstupuit medioque gementem excepit Averno. A! miser, Aonio nequiquam e vertice mater Profuit aut silvae comites et eburnea plectra! Tunc ego maiores animoso in pectore vires Concipiam et duros Erato minuente labores Assuescam Venetae gravioribus Amphitrites Carminibus proferre deos et Martia divae Tethyos argumenta, licet Nysae arbiter Euan Hanc timeat sufferre Palen et Cynthius autor Pieridum, curvo citharam qui temperat auro. Dicam etiam pugnas Ligurum passimque rebelles Euganeos classemque Padi et te, maxime Iuli, Ducentem aeratos cuneos laurentibus arvis Castraque Romanis longe insultantia pilis Et pulsos Latio Gallos et barbara castra Caesaris aerias circumplectentia turres Medoaci et Geticae victricia cornua lunae. Imprimis curae fuerit mihi texere laudes, Pascalice, tuas victuro carmine, sive Mens atavos efferre dabit serosque nepotes, Sive pater vatum Patareus adegerit, ut te Accumulem donis Musarum et fetibus aureis. Nunc Clytien tenui effictam ne despice versu, Dum mihi blanditur ridenti pectore simplex Urania et trunco sermone Propertius audax, Undantem curis dum me Theophrastulus ambit Facundus puer et lusu demulcet inani Sporus, Amyclaeumve canem leporesve fugaces Intextis fingens digitis atque indice curvo, Lucentis puero lychni applaudentibus umbris. 29. Francisci Savorniani viri illustris | Epicedion Si dolor et lacrimae possent avertere durum Mortis iter caecique animas erroribus Orci Tartareis arcere, mihi Sipyleia virgo Atque senis croceo surgens Aurora cubili Suspiransque vago sub gurgite mater Achillem Cederet, attonitum nec me Priameia coniux Ante rogos Hecube crebris singultibus amens Vinceret aut cari fleret magis ossa mariti Ut te, sancte pater, cui iuxta gementibus aris Et tristes damus inferias et inania dona, Eriperem tenebris sopitaque viscera dulci Vitae instaurarem Lethaei ab imagine somni. Sed lacrimae nil fata valent abrumpere, quamvis Aequarent fluctus et caerula marmora Nerei, Nequiquam dolor affecto sub pectore saevit Improbus et plenis bacchatur in aequora velis. Stat fati nam certa dies mortalibus et se Nullus ab extrema Libitinae vindicat hora, Seu regat Oceani quassatam verbere Thylem Aut septemgeminae frenet Capitolia Romae Seu Menelaei flaventia rura Canopi Et quodcumque rigat vaga lympha binominis Histri, Cinyphius quodcumque vado praeterfluit amnis, Sive greges ovium vehat et sit pauperis horti Assiduus custos, inimicave castra sequatur Caesaris agmen agens, latis qua fluctibus Albis Volvitur et captiva sui tentoria regis Plorat inexpletosque vomit de pectore fletus; Inde fluentisono maior cum vortice currit In mare, ceu fluvius pleno Theumesius amne Dum rotat Hippomedonta, salum spumantior intrat Et vada secretis Neptunia viribus auget. Ergo pios cineres et desolabile bustum Fas mihi compellare novisque ululatibus auras Implere ac moestum per inania fundere carmen, Donec Olympiaca coeli regione vagaris Asservasque deos et dulci nectare potus Assuescis divum laetis accumbere mensis Aethiopum quales sinuoso in littore miscent Iuppiter Oceanusque pater, si forte corusco Igne furens cadit Enceladus spiratque receptum Fulmen et ingenti Prochytes quatit ardua motu Saxa, iugum tremit Inarimes ac fumidus Aethnae Trinacriae laxatur apex, conubia sive Prima deum pelagi complectitur Amphitrite Et canit undivagas felix Hymenaeus ad aras. Quid prius, o nymphae, dabitis? Lacrimantia plectra Hinc suboles augusta rapit gentisque superbum Nomen et externae laudis non indiga virtus; Hinc superis iurata fides, quos pectore puro Excepit totoque senex circumtulit aevo. Tiliaventeis late celebratur in oris Savorniana domus Latiique per oppida circum Fertur et Ausoniae fines praetervolat omnes. Quin et ad Herculeae molis protenditur aequor Exundans, Calpe saxo qua pectus Ibero Tollit et oppositos Abylae supereminet aestus, Mox subit Euphraten et Memnonis arva pererrat, Memnonis Eoi cui stat bicoloribus armis Urna sub Iliacae Neptunia pergama Troiae. Necminus hanc genitor coelestibus excipit alis, Euganeum percussit ubi Gradus insula foedus Et tulit insignes Hadriae Federicus honores. Ille potens genitor leni qui verbere frenat Saxa notis Venetae spumantia Neptunines, Qui decus Italiae tutatur et impia lunae Signa fugat Geticae, coniuratosque Triones Ducere captivum Tiberim per frigida Rheni Arva Quirinalesque deorum evertere sedes Pellit agens procul et divinae consulit urbi. Haec tibi progeniem vitalibus edidit auris Clara domus senior magnosque ad bella nepotes; Haec atavos gavisa tulit quibus ocia curae Nulla sed immensi pro libertate labores Dulce, quibus rabidos arcere a moenibus hostes Et patria pro laude mori. Nec pauperis Iri Cernere pallenteis oculos et sordida putres Ora viros macie, si forte minacibus alis Ingrueret ieiuna fames epulaeque remotae Affectos premerent cives et inutile vulgus; Tunc etenim coetus inopes turbamque minorem Profusa iuvere manu. Cui Massica Bacchi Pocula, cui flavae Cereris vitalia dona Defecere? Tuum numen, Venus aurea, iuro, Quae genus et lucem cunctis animantibus infers, Te, messis regina, piis quae frugibus omne Concilium vitae servas et sufficis ultro Silvicolis alimenta feris, quod Pythius alas Non tot Achaemenias et Xerxis ovantia pavit Agmina Maeoniae pratis genialibus orae, Pythius infelix, cui barbarus hospes ademit Divitias natumque scelus gemuere Celaenae. Illi etiam Martis pugnacia castra secuti, Adversas furias Carnorum et inania tela Pannonis excepere, minax dum pascua Caesar Iulia Sigismondus agit cuneosque recenset Euganeis laturus opem, dum fortis aliena Cuspide Marcomani transverberat ilia mystae Tristanus meritasque ferox dedit insula poenas, Insula divorum conviva et Techius arces Sublimes Utini tutatur et agmine saevit Alpino Venetisque parat dispendia rebus. Ceu canis ora petens Gaetuli animosa leonis Frustra iram, frustra vires in vulnera cogit Imbellemque ciet pugnam; sonat avia longe Silva repercussaeque gemunt latratibus aurae, At ferus ignavo similis iacet. Irrita Ladon Ora fremens acuit, si vero attollere coepit Se iuba, per saltus nemorumque per abdita fertur Exanguis, Libyco Dictynna cacumine ridet: Sic heros malesana ferens in pectora diras, Frustra iram, frustra vires in bella coegit, Barbarus et Venetis Utinum legionibus exul, Errabundus, inops animi demensque reliquit. Ex illo nostris passim dedit ocia terris Savornianus eques Tristanus et axibus aureis Extulit aligeri victricia signa leonis, Qualia Saturnus Latialibus intulit arvis Arma Iovis fugiens, cum vina liquentia rivis Manabant ultro duraque sub ilice fruges Sponte ferebat humus nullis attrita colonis. Hinc fortes acies Tyrrhenae ad moenia Pisae Iuliaco duxere solo capitique decenteis Erexere iubas et Norica tela corusco Aptarunt lateri nec pila minantia nec trux Umbro nec aurato cassis circumdata nimbo Defuit. O quoties adversi exercitus Arni Expavit nostros Mavortia pectora cives! O quoties dux atra ferens incendia tectis Obstantes cuneos in aperta pericula duxit! Adde quod irriguo circumflua moenia Turro Et fines Carnorum omnes patriamque labantem Servavere minis alpini Teutonis olim; Necminus aeriae labefacta cacumina rupis Asopi tenuere, furens quae circuit amnis, Amnis Iuleae pulcherrimus arbiter undae, Robora vi convulsa trahens. Quae gloria maior, Qui tituli seris potuere nepotibus addi? Ne qua laboratae ferret dispendia famae Livor et emeriti casum paterentur honores, Haec proavi fecere tui dum vita manebat, Hanc sudare Palen voluere sonantibus armis. Tu vero fatis aliis exercitus omnes Tractabas populi res ac consulta ferebas Optima, nec valuit meliori Hortensius ore Nec Cato Marmaricis Uticae qui maluit oris Ferre necem quam dura pati convitia magni Caesaris et miserae duci per compita Romae. Inde frequens urbis discordia pectora leni Mulcebas sermone; tuis affatibus aetas Audiit omnis uti ex adytis reseraret Apollo Eventus rerum et sacris oracula Delphis, Audivere vagi quicumque nitentia Cormi Saxa colunt, qui spumifero Natisona meatu Bacchantem videre procul. Si forte nivales Urna cogit aquas Phrygiae regionis ephebus, Misceat ut cratera Iovi cyathosque recenteis Haec tua laus, senior: quot fata gementia nostris Urbibus eripuit, quot iniqua e morte revellit Flavus Acon flavi piscator in aequora Turri Novit, ubi Latium patriis a finibus exul Appulit et tractum liquit Labeatidis orae, Quem tumido Barbanna vado, quem vertice cano Scodrus arat densaque nitens oriundus arena. Mox ubi compositis vergebat in ocia curis Enthea mens, oculis veterum monumenta legebas: Quis mundi fuit auctor, ubi mortalibus aegris Parta salus, maneat Solymos quae poena rebelles; An litui venient clangore ad pristina manes Corpora et infernis ululatibus externati Horrescent Furias et dira piacula sument; Cur amens cecidit putres Acherontis ad undas Lucifer et piceae tranavit flumina ripae, Flumina vipereis Furiarum animata colubris. Hinc rerum causas viresque evolvere coeli Cura fuit terraeque situs habitusque locorum Noscere, cur Tethys lunaribus aestuet horis, Fulmina cur obliqua ferant incendia, quae sit Forma poli, Tagus aurifero quos agmine lambit; Quos Albis captivus arat Libyaeque domator Bagrada, qui situs Europae, quo ferveat aestu Africa, Bistoniae sit quanta potentia lunae, Quanta leonigenae suspendant lintea puppes Ut Venetus clarescit apex, ut fortibus ausis Barbariem premat et ferro tueatur acuto Italiae regale iubar Latiique penates. Interea nexum fatalia numina vitae Abrupere tuae, pater, atque immane feretro Excepere nefas inopinaque funera cives Iuliaci totumque forum. Quis flebile vulgo Attulit exitium patribusque gementibus? Unde Saeviit haec vesana lues? Neque Iuppiter aut vos Estis, io, superi: Casus regit omnia tuque Instabili, Fortuna, manu. Date tristia, matres Hunniacae, lamenta, pios extendite luctus: Occidit ille senex cui vel Rhodopeius Orpheus Infaustos numeros et lamentabile carmen Ordiri mallet durosque intexere questus, Quam tenues umbras et deficientia carae Coniugis ora sequi caecisque errare tenebris. Ille senex obiit nullus quo sospite livor Infecit nostri flaventia cornua Turri, Nulla catenati subiere pericula cives. Ast urbs laeta fuit laetique habere coloni Pinguia culta satisque dedit cerealia bona Iuppiter et Bromii pendentibus addidit uvis Nectar Olympiacum; quo deficiente colonis Absumptae fruges torti periere corymbi, Urbs atrata gemit rabidusque per oppida saevit Livor et erecto crudescunt verbere dirae. At tu quem moesti gemimus nigrantibus aris, Sancte pater, cui iusta frequens exercitus auget Seu colis Elysium nemus et viridantia prata Semideos inter proceres, ubi plurimus auras Ventilat Oceani Zephyrus madidantibus alis Ambrosia luditque choris argentea pubes Fortunatorum melioraque sidera cernit, Seu regis astra et te comitem Saturnius aequo Excepit temone, vale. Nos annua caris Immixti natis solemnia busta feremus Et populo moerente pias tumulabimus umbras.