CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus SPAGNOLI.virg-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.virg-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.virg-01.xml in db pdill0


Ad tua confugio supplex altaria Virgo Et fero nocturnas in tua templa preces. Tu nostros etenim potis es depellere morbos, Aegraque de tepido membra levare thoro. Te Deus et terrae fecit, coelique potentem, Et tibi Cocytus cum Phlegethonte subest. Signa tenes regni: fulvum caput induit aurum, Virginem decorat regia virga manum. Albicat intactum niveo velamine corpus, Et tenuem pingunt aurea mala togam. Aurea non sterilem demonstrant mala puellam, Indicium candor virginitatis habet. Haec duo significant, quamvis natura repugnet. Quod paris illesa virginitate deum. Lucida bisseno tibi frons innectitur astro, Atque sedes alto glorificata throno. Sole micant humeri fugientibus undique flammis, Et niveos vestit candida luna pedes. Maxima spiritum legio tibi servit, et ultro Coelestes volitant ad tua iussa chori. Tu nostros igitur potis es depellere morbos, Aegraque de tepido membra levare thoro. Cerne meos ergo gemitus, miserere dolorum: Non licet afflictas dissimulare preces. Luce gemens iaceo resonant suspiria nocte, Totaque continuus tempora langor habet. Arrida convellit fervens praecordia febris, Et Phlegethonteo me coquit igne focus. Rhenibus Aethna subest, boreas incendia flatu Suscitat, immensus devorat ossa calor. Aret et exusto tabescit lingua palato, Ad superos clamo supplex et numina planctu Sollicito divos in mea vota voco. Sed te praecipue divorum maxima virgo Mitis in humanum quae genus esse soles. In nos magna tui sunt experimenta favoris, Et pietas omni iam tua nota loco est. Erue me tantis igitur regna periclis, Et lacerae sparsas collige navis opes. Mox ut liber ero lauretia templa revisam, Et tibi de nostro carmine munus erit. Carmine persolvam grates, et carmine laudes, Carmine divinum testificabor opus. Hae mihi divitiae quamvis mihi paupere vena Castalio tenuis rivus ab amne fluat. Ter tibi lucentes sacrum ponetur ad aras Iunctaque cum dulci mistyca liba mero. Et tua progenies duplici sub imagine sacrum Fiet, et haec nostrae causa salutis erit.