CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-12+02:00. Nodus SPAGNOLI.sylv-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.sylv-04.xml.

Documentum SPAGNOLI.sylv-04.xml in db pdill0


1. AD IAFREDUM CAROLUM DELPHINATUS PRAESIDEM, | ET MEDIOLANI VICECANCELLARIUM Magne gubernator duplicis Iafrede senatus Typhis in hoc tanto vel Palinure freto, Si tam grande meos onus hoc convolvis in armos, Et vis ut reges regnaque tanta canam: Pareo, sed tanto ne sim temerarius ausu, Te vires, opus est ingeniumque dare. Fer mihi suppetias, ne mens ubi tendere in altum Coeperit, in terras cum Phaethonte ruat. Quod tulerit Phaeton sine vi, sine Numine currus, Decidit in liquidas praecipitatus aquas. Icaron, audaci dum permeat aera curru, Fama est incoepta poenituisse viae. Non eget istud iter cymbis, sed navibus altis, Aequora et undantes quae patiantur aquas. Fac quoque, ne si qua est, mea sit mihi noxia virtus, Dum subeo leges imperiumque tuum. Neu male constructi subter gurgustia claustri Languere hyberno me patiare gelu. Hic Boreas noctu rimas vestigat hiantes, Et scythica ingentes congelat aura cados. HIs ego sub laribus patior Rhodopeia semper Frigora, Bistonias, Sarmaticasque nives. Vidi ego nocturni per mille foramina tecti Signiferi flammas, Parrhasiumque polum. Hos hyemis mores male fert infirma senectus, Praesertim in laceris pauperibusque casis. Me tua iam nostris igitur clementia terris Reddat, et in patrias me sinat ire domos. Corpore descendens tibi corque animumque relinquo: Quod veniam, pignus do tibi grande fidem. 2. PRO MARIO OLIVETANO AD PTOLEMAEUM FRATREM Accusant aliqui Marium Ptolemaee, quod olim Dum iuvenis Romae florentes degeret annos Lascivum ediderit laesa gravitate libellum. Non est officii venerem defendere nostri, Et praebere malis infamem moribus ansam, Sed magnis insectari odiis capitalibus omne Quod probitas condemnat opus, quia sancta professus Dogmata, et incanus Christi Mariaeque sacerdos, Vivere mente, manu, debet syncerus et ore. Attamen ingenium quoties iuvenile revolvo Natura in vitium pronum, rude, labile cogor Indulgere magis, minus excandescere, quando Forte aliquod scelus ista recens commiserit aetas. Impatiens etenim fraeni calor ille iuventam Praecipitat, sensusque novos innata voluptas Alligat affectum spirans in corda potentem. Impetus hinc oritur, rapidi qui turbinis instar Imperium mentis, legumque repagula frangit. Nec fugit haec rabies morumque acerrima pestis Ut nix verna, fugax ut ros, ubi tangitur orto Sole, sed affixis animo radicibus haeret. Atque reluctatur valide extirpare volenti, Ut sapor austerus, gravis, immaturus, acerbas Qui insequitur fruges, nisi succedente dierum Curriculo, non vi, non arte repellitur ulla. Ut malus ex agris habitus non tollitur uno Agricolae sudore, sed est invertere glebas Saepe opus, et multo feritas vincenda labore, Sic natura ferox, adolescentumque libido Non subito quamvis totas industria vires Conferat, inflecti poterit, venientibus annis Vincitur, et coelo labens domat omnia tempus. Id licet ex nobis perdiscere, se legat ipsum Quilibet, et prisci casus interroget aevi. Quis furor Hamonem rapuit, genitore creatum Fatidico Hamonem? Tanto qui crimine regiam Est ausus foedare domum, convertere fratres In furias, et vi raptam incestare sororem? Quae in Salomone Venus? Quaeve in Samsone Megaera? Quis sanctum David error, cum factus adulter Atque homicida, tulit, quantis miseri ignibus arsit? Quid Polemon? Magnusque Plato? Quid gloria gentis Nostrae Paulus adhuc sparso lanugine mento Non est ausus? Aper minus impetuosus in hostem Cum fremit, et torva ruit in venabula fronte. His igitur stimulis quotiens agitata iuventus Fulgurat, et ratio nebulis abscondita languet, Et si plectendum scelus est, ne in fraena voluptas Obstipa cervice iugum contemnere discat, Est tamen humano minus a censore premenda. At matura aetas et circumspecta senectus Quo vitiorum aestu febrit minus, improba forsan Si fuerit, tanto est maiori obnoxia poena. Indomitae Marius patiens incendia vitae Difficiles quondam salebras incurrit, et arsit Impatienter, opus flagrans furor expulit illud, Ethna velut fundo flammas eructat ab alto. Ludere Aristippum voluit: Cynicumque Epicurum Corruptus sermone magis quam moribus: at nunc Postquam solstitii gravis ille efferbuit ardor, Mitius aegrotans pulsoque serenior imbre Templa Deum, superos colit, inclinatur ad aras Accusans corda icta manu, res testibus ipsa Non eget, et totum vivit me iudice Christum. Legimus illius de relligione libellum Multa fruge gravem, natos ab origine ritus Subiicientem oculis, per regna externa vagantem. Per populos omnes, per sacra antiqua Deorum. Et demum nostras, velut ad tutissima quaedam Littora tranquillosque sinus se sistit ad aras Vociferans Christum pleno ore, Deumque triformem. Ut fuit insanos iuvenis sectatus amores, Sic vir (ut aetatem decet) ad magis alta levavit Ingenium studia, et tetricas examinat artes, Quas Stoa poeciliis invenit picta figuris. Et quas ore brevis sensu longissimus amplo Traxit Aristoteles veterum de indagine patrum. Quas etiam sacrae concors Academia legi Protulit, et gravibus sensa haec altissima chartis Concilians linguae decorat splendore Latinae. Talem igitur ne forte virum petulantia lapsi Temporis, aut coeci vaesana licentia amoris Sic premat, ut metuas veteri convivere amico, Hac ego te cura, teque hoc errore levandum Censui, et innocuae volui subscribere vitae. 3. EIUSDEM EPITHALAMIUM IN NUPTIIS PTOLOMAEI FRATRIS, | ET DOROTHEAE VALENTIS Exultemus, adest longum expectata voluptas, Et votis optata dies, laetatur Olympus Omnis, et expulsa coelum caligine parcit Imbribus, arrident terreno sydera mundo Omnia, et in terris aliquid laetabile cernunt. Aemula fraternis radiis argentea luna Gestit, et acclivis converso leniter orbe Quo defertur, agit bigas et lora deorsum. Tangere iam montes, et iam lapsura videtur Endymione aliquid magis exoptabile nacta. Qui modo trans Indos, et trans Garamantica regna Sol urgebat equos, verso iam concitus axe Nos petit, et plures lucem producit in horas, Ac nova tam nitido praetendit gaudia vultu. Et quanquam modo regnet hyems, quae solvere ab arcto Acre gelu solet, et nivibus abscondere montes, Et campos sepelire, tamen clementia quaedam Verna fovet terras, glacies vix asperat amnes Sarmaticos: Rhodope vix frigora sentit et Aemus Thracius, in pontum Tanais cursu exit aperto, Arva virent, elementa silent, atque ocia ducunt. Aera non vexat Boreas, nihil aequora clamant. Incubat Halcyone clausis tutissima ventis, Uxorem duxit Ptolemaeus, et omine tanto Omnia significant felix faustumque futurum. Exultemus, adest longum expectata coluptas, Et votis optata dies. Hymenaee coronis Cinge caput, vireant redolenti tempora myrto. Et properans ad festa veni. Te laeta iuventus Iam choreas initura vocat, duc organa tecum, Duc citharas, praeeunte move tibicine gressum. Saltent ad numerum comites: Thyasosque frequentent. Exultemus, adest longum expectata voluptas, Et votis optata dies, altaria flammis Incipiant lucere novis, aulaea ministri Per delubra ligent, tepeant ardoribus arae Undique thuricremis, et cingite limina fronde. Importate Tymum, croceoque inspargite rore Sacra pavimenta, et redolens humus halet amomum. Hic nihil est quod sit divis grave, non vetat ista Gaudia relligio, res consentanea magno Ista Deo, sine qua rerum natura periret, Et paucis hominum genus evanescere annis. Connubium divinum opus est, contemnere certe Grande nefas, quod tam praestans absolverit author. Ut terrarum orbem stellanti inclusit Olympo, Atque novum terris hominem praefecit et undis, Quo series aeterna foret, connubia campis Fecit in Elysiis, sexumque adscivit utrunque In coitum pater ipse suo solenniter ore. Ista propagandis fecit medicamina rebus, Hinc homines, hinc heroes, hinc semideum gens, Et qui regna tenent magni coelestia divi Indigetes, tutellares, sanctique penates. Nam neque quod finxit quorundam inscitia, Cecrops Connubium primus statuit, nec fronte biformi Est ideo, Deus, ipse Deus connubia fecit. Exultemus, adest longum expectata voluptas Et votis optata dies, properate sorores Gratiae ab Orchomeno, tu primum Aglaia decoro Laetitiam prae te ore ferens, tecumque Thalaea Cincta sacrum viridi strophio caput: Euphrosyneque Laeta genas, laeta os roseum vaga lumina laeta. Dorotheam tu diva refers, sic ista venusto Splendicat aspectu, furata Cupidinis arcum Atque facem, ferit, incendit, sponsumque triumphat. O germane igni potis es ne obsistere tanto? Subtrahe te pugnae, blandae praecordia flammae Corripient, tanto nec erit modus ullus amori. Tantus amor vitium, ratione potentior aufert Iudicium, memor Alcidae compesce furorem. Nec perge insidiis arcem expugnare nec armis Ante diem, tali tibi nulla licentia furto. Nil sperare potes, legem patiare necesse est. Sancta parens natae custos acerrima clausit Omnem aditum Veneri, frustra conabere, mater Docta pudicitiam natae incubat, atque obit Argum. Nec tamen est sponsae tua forma innoxia, vultus Sentit et ipsa tuos, et coeco vulnere languet. At virgo est, animum cohibet pudor, et minus audet. Simplicibus pavor est custodia magna puellis. Laeta dies aderit, patientius urere, tempus Proximat, interea legem patiare necesse est. Parva futura mora est, hoc expectare mereri est, Et facit, ut nequeat res expectata negari. Exultemus, adest longum sperata voluptas, Et votis optata dies. Accurrite Nymphae Pierides, nimio dum languet amore, clienti, Qui bene de vobis meritus, succurrite, dignus Vestra ope est, sacri non est novus accola fontis: Scitis enim quantam teneris impendit ab annis Vestro operam studio, quantum profecerit inter Aonios montes et valles Aganipaeas. Ducite in his tantis clavum ne deserat undis, Vitet Abydeni iuvenis miserabile fatum, Et veniat spectata viis ad gaudia sanctis, Improbitas odiosa Deo est, sine lege voluptas Est scelus, et naturae hominum contraria labes, Coelestem in nobis deformatura figuram. Coniugis in gremium nunquam petulanter et aestu Nequitiae fas est descendere, fraena furori Ponat, honestatem veneri memor ante ferendam. Prolis amor sexus et non lascivia iungat. Sic poterit longos soboles evadere in annos. Exultemus adest longum expectata voluptas, Et votis optata dies, proferte ministrae Ornamenta domus, pictisque tapetibus aulas Sternite, et historias veteres appendite circum Atria per thalamos, confundite cinnima nardo, Assyriis styracem calamis, opobalsama Cypro, Quicquid odoratum vendit peregrina Damascus Frangite, titillent omnes sua gaudia sensus. Sericeae promantur opes, quas Pamphila fertur Invenisse, fluat circum lactentia membra Instita Sidonium quae bis potaverit imbrem. Primus ut in varios flores sese induit annus, Sic ornanda togis melior melioribus aetas. Annus enim docet ornatus, Ver purpurat agros Luxuriose, aetas minus est lasciva, decorem Incipit Autumnus deponere, Bruma senilem Contrahit aspectum, piceoque operitur amictu. Sic rerum natura parens documenta ministrat Omnia, vult operum nobis exempla suorum Esse rudimentum vitae legisque ferendae. Pendeat ergo humeris usque ad vestigia lato Orbe pedes fugiens, auro aspera et ignea cocco Laena decus nuribus quod misit Iberia nostris. Corrigat auricomum caput intra retia mater Aurea divitiis rubri baccata profundi, Pendeat a iugulo. iugulo quod eburnea vincit Signa, lapis seu ros, qui Cythereide concha Vaicus est semper, traxitque vocabula ab uno. Pendeat, et fulvo demissus ab ubera filo Quando inter matres incedit ab orgia Virgo, Gaudeat alterno pectus contingere plausu. Praemia servando sunt haec donanda pudori. Hac emitur mercede fides, amor artibus istis Incrementa capit, duo corda feruntur in unum, Quod pietas aeterna liget, nullo ante sepulchrum Dissolvenda modo Deus haec consortia fecit. Exultemus, adest longum expectata voluptas, Et votis optata dies. Pulcherrima certe Copula, quae claras aeterna in foedera gentes Contrahit inspirans unam in tot pectora mentem, Unum animum, sensumque unum. Memorate parentes Virginis atque viri res congrua, sed labor ingens, Et maior quam nostrae ausint assumere vires. Fas tamen est utrinque aliquid decerpere cursim. Mantua Dorotheam genuit pater illius ortus Classibus e primis generosa a stirpe Valentum Primatum de sorte fuit. Domus ista superbis Inclyta maiorum titulis, rerum inclyta grandi Copia, et immensis opibus, laetissima campis. Praedia frugiferis nequeunt iuga scindere centum. Semiferas pecudes quae pinguia pascua tondent Non numerat pastor, Dominis incognita summa est. Mater ab armigerae demissa pro pagine Parmae Hinc Bravios habent, inde Lupos, in stemmate fulgent Ora virorum magnos vultu referentia reges. Viraque bellipotens soboles, et idonea Marti, Utraque maiorum superant monumenta per urbes Ausonias, ubi cum fremerent crudelia quondam Bella, virum validis virtus inclaruit actis. Urbs fuit antiquis Sorae cognomine Volscis Soranis genus unde Lupis, sic regia proles Quae tenuit Soram dicta est, hos expulit illinc Barbara gens Libyco quae quondam erupit ab austro Campanosque gravi pressit ditione penates, Et Calabros usque ad Siculae confinia terrae. Fata Lupi errando passi inconstantia, tandem Parmensi sedere solo, fuit hospita Parma Longo actis errore viris, Sorania testis Castellum quod adhuc superest de nomine Sorae Nomen habens, ubi parva tenent, sed ditia regna. Haec super illustri Nymphae recitavimus ortu. Nunc Ptolemaee tuae gentis fastigia tangam Atque meae, genus est nobis commune duobus. Strenuus et rigidis gaudens Antonius armis (Hinc satis ordiri est, ne longa ambage feramur) Venit ab Hesperia magnis cum heroibus. Ipse Nanque erat Alphonso regi cum in regna veniret Parthenopoea, comes, comes indivisus, et inter Bella latus regis tegere ac munire solebat. Rex iter adversum passus Genuensibus armis Praeda fuit, captus cum rege Antonius armis Magnanimos proceres (sic illum fata tulerunt) Venit ad Insubres, et tanti magna triumphi Pars fuit. Insubrum Domino fortuna Philippo Sic blandita, quid est multis opus? Omnia vertit, Quicquid est, cui dant homines cognomina sortis, Fortunamque vocant, et re dominatur in omni. In sua regna abiit libertate potitus. Ad Ducis ascitus magno aere Antonius arma Floruit extemplo, longe lateque per omnes Insubrum Lygurumque urbes sua nomina mittens. Aequiparabat enim facunda Nestora lingua, Hectora vi. Laaertiadem prudentia et astu, Ipse igitur ducens senas in praelia turmas. Ibat per Venetos, Cenomana per oppida victor. Bethycus hic fuerat, civis tibi Corduba, vatum Corduba multorum mater celeberrima, ab ipso Petrus, et a Petro venit Ptolemaeus, et ampla Nostra domus pollens numero fratrum atque sororum. Haec de patre satis, superest materna propago, Clara opibus, clara ingeniis, clara ausibus altis. Neve per ambages fluat insinuatio longas, Brixia progeniem longo iam tempore Maiam Novit, et auspiciis eius foeliciter aucta est Publica res, fuit ex Maiis qui moenia quondam Restituit tua iam senio labentia longo Brixia, qui propriis argentea flumina duxit Sumptibus, et riguos misit per compita fontes. Iste idem meritis decus exposcentibus illus, Venit ad imperium patriae, populoque volente Et princeps et pastor erat, nec iustus alter Ante gubernavit, nec post sua tempora rector. Nec res teste caret, veteri certissima famae Magna fidem faciunt illam monumenta per urbem Visa istis paulo ante oculis, quid tanta moramur? Hic quoque maiorem patriae meditatus ad usum Grande opus, exhausit vitrei vasa lucida Clesis, Atque novis fluvii partem decurrere ripis Fecit, ut invictas saliens ferat alveus ornos, Et sola currentes potent sitientia rivos. Haec est Maia domus pollens propagine tanta Tot claris ornata viris. Constantia mater Hinc Germane tibi nuribus praelata pudicis Hactenus ista super domum paritate duarum. Exultemus, adest longum expectata voluptas. Et votis optata dies, cunabula ferte Picta Nurus facta ex citro niveove Elephanto. Tempora textrices Nimphae perdite bissum Pectite, quae parvo faciat preciosa cubili Stragula, et infanti tepidaria vasa lavando Quaerite. Iampridem iubet haec Lucina parari. Haec est terra ferax, concepto semine multa Fruge redundabit, Domino impletura quotannis Horreat, tam pinguis, tantaque uligine laeta est. Tam vigil ad tenerae cultum telluris arator. Iam nutrice opus est, cui plurima murmure dulci Naenia, quae placidum sciat incantare soporem, Et cui sint mammis lactentia pectora plenis. Fiat Alexicacon, teneros fascinet artus Noxia Strix. Date cervicem coralia circum Ter cruce signantes, et baccare cingite cunas. Exultemus, adest longum expectata voluptas, Et votis optata dies. Hymenaee venito Ocyus, ante fores iam pronuba, iam paranymphus, Atque alacres Nymphae, laetoque Thalassius ore. Iam sua differri sponsus solatia dudum Atque trahi in longum queritur sua gaudia, iusta est Ista querela, Padus pleno premit aequore ripas Undique nec tantam undarum vim sustinet agger. Iamdudum positis fumant convivia mensis. Ingredere ad plenos tempus discumbere discos. Omnia laetitiam resonent, natura iugali Instauranda thoro nobis nova gaudia mandat. Ingredere, hic omnes Genio indulgere paramus Quando optata dies, quando expectata voluptas Venit, et ingressa est victo ratis aequore portum. Altera laetandi de munere Principis orta Causa meas subito volat (exultemus) ad aures. Dicitur (o pietas indulgentissima) princeps Te magno decorasse suae cognomine gentis. Quid donarat opes (o magnificentia nunquam Admiranda satis) qui te illustraverat auro, Coniuge qui tali foelicem fecerat, ipse Te generis splendore sui radiavit, et isto Induis heroem quasi transformatum honore. Nil magno satis est animo, cum magna dedisset, Magna suum quia non aequabant munera amorem, Adiecit maiora, etiam maiora daturus Si fortuna sinat. Te clementissimus emit Tot meritis princeps, teque in sua viscera traxit Coniuge, divitiis, fortuna et honoribus auctum. Te decet aeterno grates persolvere Patri. 4. IN BAPTISTAM FERAM MEDICUM AEGROTATEM IOCUS Cum febris medicum ruri vidisse agentem Frenduit, et torvas sic ait ad comites: Hic est qui toties nos exturbavit ab urbe De procerum thalamis, de mulierum adytis. Cogitat hinc etiam nos exturbare. Quid ego Contra has insidias consilii capimus? I Quartana, tuis splenem confige sagittis, Ut cito per venas frigidus humor eat. Paret, et in vulnus telum fugit, ille relinquens Rus, redit, et lecto languidus ecce iacet. Pharmaca concursum facite, et Clysteria ferte, Ut per posticum querquera febris eat. 5. EIUSDEM AENIGMA DE ANTHONIO ET VIOLANTHA Da mihi praecipuos flores. Rosa murice multo Ebria, Narcisus, cadentia lilia. Sed si Producas Violam, caudaeque accesserit Anthos, Flos mihi primus erit, verum quia dissonat Anthos, Neutraque vox, finis mutetur, et exeat in tha, Foeminaque evadat, florum regina resultat Delitias redolens Graias simul atque Latinas. Dic Violam, graece, mutataque synthesis Anthos Praeferat, et fiat dorica littera sigma. Nascitur Anthon Ion, sensumque reservat eundem, Transpositisque in idem redeunt mas foemina verbis. Copula quae melior, quam quae cognata reducit In coitum? Faveant eventu fata secundo Et Venus et Iuno thalamis praefecta maritis. 6. DE ANNALIBUS AD HELIAM CAPREOLUM BRIXIENSES Si semel elapsum non est revocabile tempus, Quis tulit huc veteres praeteritosque dies? Hic sua iam senior videt incunabula et ortum Brixia, et hic simul est, parvula, adulta, senex. Capreoli Heliae potuit facundia tantum, Sic patriae pietas ingeniosa suae est. Aesona restituit Medea potentibus herbis, Et gravis est medica pulsa senecta manu. Plus dedit Helias, aevum simul omne coegit, Et senii rugas sustulit atque necem. Immortalis enim (dicendi copia tanti est) Tota a Capreolo Brixia facta suo est. Debuit ut patriae civis, sic patria et ipsi, A quo habet hoc ingens perpetuumque decus. Vive liber, vivat tecum tua Brixia, et author Dignus ab aeterna posteritate legi. 7. EIUSDEM APOLOGUS AD IAFFREDUM CAROLUM Forte coaxantem Neptunus ab aequore ranam Audiit in stagna gurgite littorei. Tam grave miratus murmur Tritone vocato Limnocharim celeri iussit adesse gradu. Illa natans pelago falsas ut sorbuit undas Facta est amisso muta repente sono. Iussa coaxatu regem oblectare profundi, Talia vix aegro gutture verba dedit. Nostrum est ad iuncos, non hic, cantare lacustres. Nos iuvat insulsi lympha quieta vadi. Vos opus est rerum advertere divi, Vertere naturas est violare Iovem. 8. APOLOGUS ALTER AD EUNDEM Rusticus ex malo dulcissima poma legebat, Unde dare urbano sola solebat hero: Ast herus illectus frugum dulcedine, malum Transtulit in laribus proxima rura suis. At quia malus erat senior, translata repente Arvis, et proles cum genitrice obiit. Heu male transfertur senio cum induruit arbor. Inquit herus, fuerat carpere poma satis. Qui nimium cupiunt atque inconcessa sequuntur Desipiunt, cohibet qui sua vota, sapit. 9. DE SANCTITATE IEIUNII QUADRAGESIMALIS ELEGIA Iam cineres adsunt: adsunt ieiunia verni Temporis, et madidis flens metanoea genis. Nunc opus o comites sensum cohibere fluentem, Atque bonos mores, iustitiamque sequi. Hactenus oppressa clavum ratione voluptas Rexit, et ad Stygias ire coegit aquas. Nos dedit in praedam dominis crudelibus Orci: Vendidit inferno pectora nostra Iovi. Hac duce nos olidis Larvae infixere cloacis, Et sibi nos dirae prostituere canes. Illusere malae nobis obscenis Umbrae, Bacchus, et ad fraudes ingeniosa Venus. Et Genius pingui gradiens distentus omaso: Cui comes est omnis desidis aula gulae: Ebrietas, sopor, ingluvies, petulantia, risus, Scurrilitas, nugae, desidiosa quies. Hinc genus accepit mollis lascivia, vultu Blandula, Circaeis insidiosa dolis. Haec tenuit sceptrum, postquam Titanius axis Applicuit Cephei frigida regna senis. Sed mirum est, animos quando facit ille severos, Cur levitas isto tempore tanta potest. Nec tamen id mirum: servant qui sidera, tradunt Hinc etiam Birias nascier, atque Davos. Nunc opus est comites sensum cohibere fluentem, Atque bonos mores, iustitiamque sequi Mille modis tactum rapuit lascivia, et aures. Linguam mille modis, lumina mille modis, Quid nisi lascivum resonant spectacula noctis, Comicaque in mores fabula nata pios? Quid moduli dulces? Quid personata iuventus? Quid lyra? Quid Phrygio tibiae blanda sono? Mimorumque greges mixti lurconibus, inter Spumantes paternas, viscereasque dapes? Quid choreae poscunt, nisi conculcare pudorem, Et vitio vires, auxiliumque dare? Vivere in his tenebris scelus est immane, furorque: Vel Lethaea gravis quem facit unda sopor. Ebria mens oblita sui per lustra ferarum Fertur: in immunda sordida dormit humo. Nec minus insanit, quam si vir nobilis ortus Classibus e primis per fora nudus eat. Per fore nudus eat, iaceatque in pulvere, toto Corpore, et obsceno perlinat ora luto. Perlinat ora luto, iaculansque per aera saxa Seria tractantes non sinat ire viros. Nunc opus est comites sensum cohibere furentem, Et tetricas leges, consiliumque sequi. Omnia quae confert oblectamenta voluptas, Praecipiti cursu fluminis instar eunt. Semper abit velox, nec habet retinacula tempus, Et volucri fugiunt mobilitate dies. Disce quid hic possit sperari optabile, quando Nasci poena, labor vivere, triste mori. Quid, sit forma, docent violae, rosa, lilia, quorum Imbecilla aetas tam breve tempus habet. Aurea caesaries sordescet, et vuida quondam Splendidaque in rugas contrahet ora cutis. Pro candore subit pallor. Vicina senectus Corpus Avernali polluit omne situ. Conficiunt oculos lacrimis stillantibus anni, Et veniens reddit lumina torva dies. Lumina Lucifero nunc aemula: lumina, flammis Quae faciunt hominum servare corda suis. Qualia quae Turnum, quae corripuere Leandrum, Pelidem, Aeneam, Demophoonta, Parim. Quid levibus ventis, quid inani fidimus umbrae? Perpetibus, si vis fidere, fide bonis. Nunc opus o comites sensum cohibere fluentem, Atque bonos mores, iustitiamque sequi. Tandem canus homo, vitiis oneratus et annis, In tumultum vita deficiente ruit. Saepius ante diem, dum florida vivitur aetas, In cineres atros prima iuventa redit. In modo significant conspersi pulvere crines Dictaque cum sacro pulvere verba novem. Vita, licet vigeat, semper contermina fato est, Et spatii superest inter utrumque nihil. Qui sapit, et qui servit, et imperat, aequa, Et miser, et felix, conditione cadunt. Nunc opus o comites sensum cohibere fluentem, Atque bonos mores, iustitiamque sequi. Iam cineres adsunt: adsunt ieiunia verni Temporis, et madidis flens metanoea genis. Haec est illa vetus, simplex, et casta parentum Quae in terris mundo vita recente fuit. Nam neque tunc homini caesis animantibus uti Fas erat: arboreis frugibus usus erat. Quod pyrus et malus: quod habebat aequatica lotos Quod rubus: illius temporibus esca fuit. Per dumeta greges ibant impune per arva. Vellere et uberibus se redimebat ovis. Non erat ingluvies tanto saturanda labore: Omnis erat sumptu splendida mensa levi Nec domini servis prandebant lautius. Unas Terrigenis epulas una ferebat humus. Talia mandabat Samius convivia poni, Contentus vitae simplicitate senex. Talia Saturnus, qui dicitur aurea quondam Saecula, et innocuos instituisse dies. Haec igitur nobis vita est revocanda quotannis: Quae premat affectum, luxuriemque domet Nunc opus est comites sensum cohibere fluentem Atque bonas leges, iustitiamque sequi. Moribus obscenis toties offendimus ipsum, Aetheris a summo qui tonat axe, Deum: Qui statuit maria, et terras, et sidera: tanto Ordine coelestes qui facit ire polos: Qui fuit est, et erit sine fine, et origine: tanti Diligit humanum qui pietate genus: Qui fuit in terris olim sub imagine nostra Visus, ut ad coeli nos animaret opes. Et quia nos fieri superos propensius optat, Si quod obest votis talibus odit opus. Nostra autem votis dementia talibus obstat, Et qui caeca facit pectora nostra furor. Haec sunt illa igitur, quae tam vehementer acerbant Numina, facturae tam studiosa sua. Inde, ut quoties homines delinquere cernunt, Caelicolas animo fama sit esse gravi. Omnia tristantur caelestia regna, Tonantem Cum laedi offensa relligione vident. Et natura docet Divi quid mente volvent, Cum cernunt spreto nos dare terga Deo. Tunc etenim pictor Divis lugubria fingit Ora, genas humiles, triste supercilium. Tum Stygii Manes Lethaeaque Numina gaudent Et celebrant festos in Phlegetonte dies. Cerberus exultans minus est venientibus asper, Et minus horrifico mugit ad antra sono, Iam cineres adsunt: adsunt ieiunia verni Temporis, et madidis flens metanoea genis, His corrupta bonis mens instauranda duobus: His medicamentis restituenda salus. Multa pudicitiam solvunt opsonia: multo Fit sensus petulans, et sine lege mero. Pauperies aufert quod fert opulentia parco, Atque rudi improbitas est abolenda cibo. Atque luxus iners peperit mala gaudia, franget Dicta peregrino quae metanoea est sono est, Haec igitur nostris duo quae contrariae morbis, Omne fugant, si sint continuata, nefas. Qui gemit, et luget, sceleris quem penitet, omnes Ad veniam Superos provocat, atque Deum. Rex Solymum David, fuerat qui factus adulter, Nequitiam tali lavit in amne suam. Sic sua piscator sepelisse piacula Petrus Dicitur, et quassam restituisse ratem. Post Stephani lapides, famosaque crimina Paulus Taliter ex imo venit in astra solo. Nunc opus o comites sensum cohibere fluentem, Atque bonas leges, consiliumque sequi. Et nunc tempus adest renovandis utile rebus, Quando humus in fruges incipit ire novas. Iam discessit hiems inimica feracibus arvis: Libera discusso iam fluit unda gelu Iam tediit Procne: ima sunt de prole palumbes Sollicitae: Venerem iam meditantur aves. Incipiunt natis thalamos componere, cunas Texere, et aerias aedificare domos. Inflammantur, amant, et voce fatentur amorem, Ac passim dulci garrulitate sonant. Rusticus ad cantus aures accommodat istos, Dum colit, et putrem vomere scindit humum. Vomere scindit humum, spargitque legumine campos: Unde sequens alias colligat annus opes. Nunc renovant plumas volucres, coluberque veternum Exuit adspirans ad iuvenile decus. Primo igitur comites reparantur, ut omnia vere, Et natura suum tota recentat opus: Sic animi probitas est instauranda, vetustas Sordida tollenda est et cariosa cutis. Nunc opus o comites sensum cohibere furentem, Nostraque divino subdere colla iugo. 10. AD CORNIGERUM CARMEN IOCOSUM Corniger Ausonio inter celeberrime vates, Insignite boni nominis elogio, Nemo det hoc vitio, tibi quod cognomen ubique est Istud apud patres, istud apud populos. Corniger est aether, nobisque ostendere gaudet Sidera, in obliquos cornificata sinus Corniger est Aries, ubi ver, cum venit Apollo, Inchoat. Europae cornua Taurus habet. Cornua habent haedi coelestia sidera. Nutrix Ipsa Iovis magni cornua fronte gerit. Exuit, et cum vult, assumit cornua Luna. Corniger Aegoceros: cornua Cancer habet. Di quoque cornigeri Libycae regnator arenae Corniger est Hammon: cornua Bacchus habet. Finibus in Libycis opus admirabile quondam Structa fuit iunctis cornubus ara Iovis. Sunt deforme pecus cervi sine conubus, adde Cornua, nulla pecus pulcrior esse potest, Est pecus unius cornu, quod toxica vincat, Quod virus perimat cornibus omne suis. Capripedes Satyri silvestria Numina gestant Cornua: corniger est Pan Deus Arcadiae. Tradidit Alcides Cereri pro munere magno Cornua, Acarnanis quae prius amnis erant. Corniger est Moses, Lucae cornuta videmus Tempora, et in manibus cornua Christus habet. Coclea prolatis Nequinum cornibusurbem Terruit, et trepidas civit ad arma manus. Pasiphaen nitidi moverunt cornua tauri: Cornua formosae gratia frontis erant. Et bellona regens pugnas inter prete cornu Nunc cohibet, tali nunc ciet arma sono. Cornua, cor magnum, robur munimen, et arma Significant: cornu significatur honor: Cornua nata sibi cernens in flumine Cippus Territus est, at rex si voluisse erat. Magni aliquid semper cornu praenunciat ergo Corniger est clarum nomen, et omen habet. Vive igitur felix magno sub praeside, et usque Tu memor esto mei: sit memor ille mei. 11. DE MORTE ET DEDICATIONE POEMATUM | NICOLAI CORREGII AD ILLUSTREM ELISABELLAM | MANTUAE MARCHIONISSAM Currite Tyrrhenae placidissima Numina Musae Ad nova Corregii funera Nicolei. Currite veloces ad Elisae limina Bellae Quo se coelestes proripuere chori. Ipsa quod illius sacrifit carminis heres, Funereos sumtus exequiasque facit. Falcifer a nostro quamquam magis orbe remotus, Et licet ignavus, frigidus, atque senex, Dudum lapsus adest, veniens per regna nepotum, Sedulo ad hanc omnes iussit adesse diem. Et turritae parens Divum Berecyntia dicta, Vestaque, quod viridi gramine vestit humum. Iupiter insigni dederat qui regna poetae, Venit, et augustas iam sedet ante fores. Venit et ipsa gradu celeri Saturnia Iuno, Et sacras oleis cinctas Minerva comas. Mars quoque, qui vati Mavortia pectora fecit, Venit, et acceptis exuit arma togis. Venit, et Aonidum pater, et regnator Apollo, Qui decorat radiis aethera, et astra suis: Venit, et ad sancti corpus venerabile vatis Adstitit, ac cinxit tempora fronde sua. Mox capulum ramis texit redolentibus omnem Balsamo, et ambrosia pectora, et ora rigans, Et redolens myrto Cypria Venus, atque Cupido, Qui retinet molli tela, facemque manu. Sunt Veneri iunctae charites suavissima visu Numina, quae aeternus conciliavit amor. Pinnatasque ferens plantas Atlantius Hermes, Qui dare vim verbis, ingeniumque potest. Et Dea silvarum teneris stipata catervis, Teresiae rapido venit in arva pede: Venit ut obsequium vati praestaret, Elisam Viseret, Ambobus semper amica fuit. Nam paribus studiis ambo coluere pudorem, Casta verecundos quos Dea novit, amat. Attulit et flores et ab ipso gramina Cyntho, Membra quibus vatis spargat, et omne solum: Attulit et myrrham, casias, et cinnama secum. Thuraque in ardentes proiicienda focos, Liber adest: Vulcanus adest: Neptunia currunt Numina cum Nymphis candida Doris adest. Numina nascentem quae respexere poetam Ut facerent vultu prospera fata suo, Ad mortis venere diem: quo denique functum His animum tenebris in sua regna ferant. Et quo membra, quibus mens est sinceriter usa. Funere sollenni restituantur humo. Currite Tyrrhenae, neu sit mora, currite Musae Ad nova Corregii funera Nicolei. Convenere igitur Nymphae Tyrrhenides omnes, Quae mare, quae campos, quae iuga summa tenent: Et totum querulo complentes aera planctu, In terram laceris procubuere comis. Interea elatum funus, subiere feretro, Quo magis illustres illa poesis habet. Arnigenoe Danti comes it Certaldea proles, Quem sua Laura premit, quem sua bella manus. Haec sacrata cohors mediam suscepit Elisam, Atque per aerium trans mare navit iter. Transiit Epiri trans alta Ceraunia: tandem Constitit ad fontes Pegasis unda tuos. Dicitur hic vatem laudasse Polyhymnia, et ipsum Rettulit in superos, in numerumque Deum. Mox fletu absterso Bellam respexit Elisam: Et Dea ad illustrem taliter orsa nurum. O nimium felix formae splendore, virago Progenie, sceptro, progenitore, viro. Sed felix etiam longe mage, quod tibi tantus Tradiderit vates omne poema suum. Vidi ego te in titulo scriptam, tua nomina legi, Atque palam Musis conspicienda dedi Gaudeo te nostri decoratam munere vatis, Ac tibi tam clarum gratulor esse decus Immortalis eris, vivent tua nomina semper, Et tibi vati fama coaeva tuo. Ergo tui princeps memorem decet esse poetae Semper, et illius manibus esse piam. Tu quoque Pierias vigilando enitere ad artes: Tota nec in levibus tempora perde iocis. Ne cade ab inceptis: summam virtutis ad arcem Te labor exiguus, te parva feret. Sic ubi laudatrix effata Polyhymnia, Divum Talibus est dictis adstipulata cohors. Membra sepulturae tandem data: protinus Hermes Signavit paucis hoc epigramma notis Heic iacet heredem vates qui fecit Elisam Nicoleos, gratae gratificatus herae. 12. SUPPLICATIO AD BEATISSIMAM VIRGINEM MARIAM Gloria terrarum, coeli Regina, Tonantis Mater, in humanis portus, et aura malis. Cum peccata miser tristi mea mente revolvo, Hiscere conspectus me pudet ante tuos, Nam tu labe cares omni: tu mundior auro, Quod decies acri torruit igne faber. Ast ego tabificis Erebi sum perlitus undis, Et mea sunt Stygio sordida membra luto. Sed quoties recolo tua tam clementia corda, Sollicitat paulo me minus iste pudor. Spes mihi te spondet placidam mitemque futuram, Atque tuam nobis pollicitatur opem. Ergo meas sordes non aversata, favorem Fer mihi progeniem iugiter ante tuam. Comprime bacchantes bona per mortalia sensus, In scelus oppressa qui ratione ruunt. Fac sapiant ori coelestia pabula nostro: Fac mea divinus pectora pungat amor. Fac habeam terras odio: fac Tartara vincam, Cum Phlegethonteos concitat ira Deos. Esto mei custos inter discrimina vitae: Nec manus in corpus saeviat ulla meum Te duce sit mihi fas in Olympica regna reverti, Et tibi discusso ponere vota iugo. Te tua Progenies interveniente gubernet Rebus in adversis meque, meamque domum. 13. AD HERCULEM CANTELMUM Salmus ades Cantelme: focis accendere sacris Thura decet, divisque novas exolvere laudes. Nam tua, quandoquidem saecli tu gloria nostri. Non minus est curanda salus, quam publica, nobis Hei mihi vix tali possum te credere functum Turbine, de tanto vivum evasisse tumultu. Tanta fuit strages hominum certamine in illo, Ut mens illorum horrescat meminisse dierum. Num soror an virtus tulit haec te in proelia contra Vasconas atroces, Senonumque immania castra? Ausus es, ista recens plus quam consentiat aetas. Heu iuvenis miserande cruentos ire per hostes, Et roseum tantis os obiectare periclis. Myrmidonum, Dolopumque, furor, si respicis arma Gallica, ludus erit: minor est violentia Pathis: Centauris, Lapithisque minor genus omne Scytharum Mitius? Infernis rabies humanior Umbris. Ecce vides in te Ligerim, Rodanumque, Ararimque Praecipiti cursu ruere, et spumantibus undis Mars tonat in nebulis, et ferrea fulmina montes Eversura iacit. Tu fers vestigia contra. En Martis Bellona soror cristata trilingui Angue comas, longoque manus armata flagello. En serpentigeram quatiens venit aegida Pallas, Brachiaque extendens in vulnera porrigit hastam. Et potest in tanto non formidare tumultu? Martia per totos flagrant incendia campos: Sub pedibus tibi terra tremit pulsata volantum Quadrupedum strepitu, furor inter classica torvum Mugit, et intentat mortem feralis Enyo. Agmina tu intrepido penetras horrentia gressu, Extemploque tuos ad fortia facta maniplos Non sermone cies: quamquam tibi copia lingue Suppetat: in bellis melior tibi dextera lingua. Quis Deus has teneris vires infundere membris, Quae vis corda potest tantis incendere flammis? Num quod eras galeam, tegmenque indutus ahenum Fidebas, teque audebas exponere bello, Credebasque armis, ac si impenetrabile ferrum Te tegeret: quale illud erat, quo cinctus Achilles Hectora, et Aeneas egit sub tartara Turnum? Non venit a iaculis, non a thoracibus illud: Quod facit heroas, quod vincit Olympia robur. Amphitryoniades infans elisit inermi Serpentum fauces, et hiantia guttura dextra. Sed vel luce sua facit hoc vitalis Olympus: Vel genus in caussa est tanti genitura parentis, Ut pote quem tulit ex atavis domus alta superbis, Et studio armorum tenero insudavit ab aevo, Non potuit nisi magnanimam, nisi bellipotentem Gignere progeniem rerum natura creatrix Persimiles paribus gaudet producere natos. Peleus Aeacides magnum generavit Achillem: Pyrrhus Achilleo satus est de sanguine semper Vel plerumque solent dare fortia pignora fortes. Heroes magni a magnis heroibus orti Laomedon Priamum, Priamus tulit Hectora: proles Iulia Assaraco venit, cui Dardanus auctor. Tu quoque Cantelmae veniens ab origine gentis Pectore fers maiorum animos: nec tela, nec hostes Formidare potest: nec cedere casibus ullis Quod si puber ad huc tantum te attollis, et audes Fortibus, et bello assuetis concurrere Gallis: Quid poteris cum maior eris? Cum proflua mento Ostendet te barba virum? Cum fecerit olim Iam matura tibi cilium magni Herculis aetas. Nec fuit ista tibi prima experientia Martis, Prima fuit cum te victorem Brixia pleno Protestata foro est. Illo in certaminis aestu Viribus Hector eras sub casside: casside dempta Visus es Astyanax, maiorque minoribus annis Laus uit, aetatem superans mais inclyta virtus. Altera cum Petrae summam tu primus in arcem (Praecipiti meminere Athesis vada concita cursu) Pro Venetis pugnans victricia signa tulisti. Tum nimis ardentem miserans fortuna iuventam Opposuit sese iaculis, retroque retorsit Marmora Teutonicis in te contorta lacertis Macte animis puer excelsis: enitere toto Pectore, neve sinas pessum decus ire Latinum Ecce quod invadunt Italos externa Penates Bella: quod in praedam miseri damur hostibus omnes, Hoc crudele nefas ultricia postulat arma. Discite militiam iuvenes: navate gerendo Marti operam, patrios bello defendere fines Vos decet: hinc opus est gentes arcere superbas. Undique concurrens Europa furentibus armis Nos emit, et posito languens iacet Adria fastu. Rursus in Italiam Poenus descendit, et Alpes, Et maria in nomen coniuravere Latinum. Rursum Cimber adest, gelidoque a cardine rursum Vandalus erumpit, nostris in funibus alter Hannibal est: alter Brenus capitolia pulsat. Conculcata iacet gens, quae regnare solebat: Quae sola imperii solium sublime tenebat Orbe triumphato, iuvenes adsurgere magnis Ad virtutem animis, tantamque avertite pestem. Tu in primis Cantelme, refers qui nomine et ausis Grandibus Alcidem, desertam amplectere matrem Italiam. Pietas eius tua molliat exsta, Et gratae officium sobolis largire parenti, Quantum iure potes: nam ius praestantius armis. Disiunctis Italos animis discordia in istas Compulit ambages. Vestros haec dira libido Implicuit, dum damna ruunt in mutua, patres. Vos si fata sinunt animis melioribus este, Et studio pacis labem emendate paternam. Hanc solam Stygii Manes, qua perdere possent Italia imperium, libertatemque, decusque Invenere viam, missa est discordia: missum Est odium crudele, domos quod dissipat omnes: Quod consumit opes: quod funditus omnia vertit. Atque ita venerunt non ferrea saecula, verum Testea: confractis similes evasimus urnis. Hanc Deus ob noxam casus tot mittit acerbos: Hunc pluit in terras, sed non advertitis, ignem, Et pergit saevire, quoad concordia surgat. Conspirate igitur iuvenes: meliora referte Tempora : quae si non fiant argentea, si non Aurea: fictilibus saltem sint ferrea pulsis. Pellite Barbaricum, non accersite furorem Alter in alterius cladem, quibus urere certas Proxima tecta, tuum subeunt incendia limen, Ardetisque simul flammis communibus omnes. Tollere sola potest dirum hoc concordia fatum, Et gravium stellarum istud restringere virus. Scipiadum vobis vitus imitanda. Camillus Torquatos, Coclem, Fabios, et ab alite Phoebi Progeniem dictam vobis proponite: vestros Ferte per haec tam sancta patrum vestigia gressus. Forte aliquis nostro surget de sanguine, tantae Qui sit perfidiae, qui sparsi sanguinis ultor. Hanc mihi spem Cantelme facis. Te Numina servent Incolumem, tantoque velint te ornare triumpho, Et, quia salvus ades, sacras accendere ad aras Thura decet, Divisque novas exsolvere laudes. 14. EX TRAGOEDIA, QUAE DICITUR ATILA, | CHORUS PRIMUS Caelites, summo quibus est Olympo Vera cum magni Genitore mundi Vita in aeternum, requiesque nullis Saucia curis. Nus, quibus sortem dedit inquietam Triste primorum facinus parentum, Ferre inhumanae prohibete gentis Impietatem. Bellicus nostras furor it per urbes, Marsque lorica radians ahena Elevat cordis sitibundus ensem Sanguinolentum. Nulla speratur requies in istis Cladibus: pestis magis ista semper Crescit, et virus iaculatur omnes Omne per agros. Iam diu noster rigat arva sanguis, Et ferae caesos epulantur artus, Atque per lucos laniata portant Exsta volucres. Insolens campos populatus hostis Abstulit fruges, alimenta vitae Omnia in praedam dedit, atque passim Regnat egestas. Pallor obscurum, macies, et haustis Viribus languor moribunda pascens Membra discurrunt, et ubique mortis Errat imago. Cernite aerumnas, miseramque sortem Coelites: nec tot populos sinatis Amplius turbae petulantis istos Ferre tumultus. 15. IN ILLUSTRISSIMUM ET EXCELLENTISSIMUM | PRINCIPEM FRANCISCUM GONZAGAM MANTUAE MARCHESEM | VENETORUM INVICTISSIMUM IMPERATOREM DISTICHON Principe gaudendum est iterum victore reverso, Musa move residem desidiosa lyram. TETRASTICHON Dant sua Romanis victae cognomina gentes, Et iam patratum testificantur opus. At nondum victi dederant tibi nomina Franci, Quae tibi venturae nuncia laudis erant. DISTICHON Nomen habes, Turcus, sunt haec praesagia rerum Maxima, et hoc nomen grandius omen habet. ALIUD Esse ferunt regi Turcorum insignia lunas. Sol tibi, Sol certe nobilitate prior. ALIUD Vincere ab occasu coepit, mox vicit ad ortum Res haec magnae omen prosperitatis habet. ALIUD Prima fugant Gallos (crescit tua gloria) Gallos Atque gravem morbum bella secunda domant. TETRASTICHON Prima domat Francos, quid aget maturior aetas? Virtus certe aliquid maius adulta potest. Suspicor his signis aliquid sublime notari. Quod precor in lucem tempora nostra ferant. DISTICHON Gignit, alit virtutem usus, confirmat, et auget Perge igitur, fies Scipio vel Marius. TETRASTICHON Omnia quae magnis capiunt e fontibus ortum Flumina in ingentes amplificantur aquas Si tuus a magnis sumens exordia rebus Tendere in immensum significatur honor. DISTICHON Vive tuae splendor patriae, tecum Itala virtus Surgit, et elatum tollit in astra caput. IN THOMAM UVOLFIUM DECRETORUM DOCTOREM | AC AEDIS S. PETRI ET MICHAELIS ARGENTINENSIS DECANUM, | QUI HABEBAT BASILISCUM MORTUUM, IOCUS Hydra venenoso letalia vulnera morsu Intulit, et solo noxia dente fuit. Natus in ardenti Libyae basiliscus harenae Vulnerat aspectu, luminibusque necat. Ergo tuum tanto maius decus Hercule Thoma, Quanto oculos morsu longius ire potest. Ut minus est oculis missum vitabile virus, Gloria sic maior regulus, hydra minor. 16. IN THOMAM UVOLFIUM DECRETORUM DOCTOREM | AC ALBERTUM DE RATTZENHUFEN GERMANOS | AMICITIA CONIUNCTISSIMOS Fallor? An hi duo sunt, duo sunt, pluresque duobus. Hi duo, et hi plures sunt tamen unus homo, Corporibus duo, corde unus, cum viribus addat Unio, tres, sic sunt tres, duo et unus homo. 17. AD MARCUM CABALLUM NOBILEM FICTOREM Ipse nec est fictus, vivit Franciscus in auro. Quod si fictus, opus Marce Caballe tuum hoc. 18. DE LUGUBRI CASU Fert lupus infantem praehensa cervice, pater se Proripiens nati pendula crura tenet. Dum rapit inde fames, pietas ardentius istinc, Heu tulit haec truncum corpus, at illa caput. 19. IN PAMPHILUM SAXUM Pamphilus et Saxum duo sunt contraria in istis Nominibus, saxum friget, amor calor est. Sed tamen ignescit saxum, atque tenacius ignem Servat, et coelo saxa pluisse ferunt. Pamphilus est igitur saxum, quod ab aethere venis Igne calens, quo Sol, quo Venus alma calet. 20. AD IACOBUM ANTIQUARIUM Tanta humanarum facta est mutatio rerum, Ut videar mundo vivere nunc alio. At quoniam noster manet Antiquarius aevi Maxima pars, mundus qui fuit ante manet. Optima pars et res et rerum nomina servat. Este alacres, mundus qui fuit ante manet. 21. IN CODRUM Ilias in genibus spumat manus una lebetem, Una veru versat. Tres obit iste viros. 22. AD CAROLUM AMBASIUM CALDIMONTIS | PROREGEM ITALIAE Liberat a Gothis belli molimine Narses, A longobardis Carolus Italiam. Carolus esse alius: frustra Germania frendis, Tuta sub hoc Italis, et diuturna quies. 23. AD EUNDEM Qui tanta aggrederis circumdare moenibus urbem Caesareos animis Carole vincis avos. Perge: sed innocuum sacris praecor aedibus istud Effice, ut aeterno tempore duret opus. Si quid habent odio superi, durabile non est. Hi namque imperium totius orbis habent. 24. IN IMAGINEM CAROLI IAFFREDI Picta videns domini, dominum putat ora catellus, Dedala Iaffredum sic imitata manus. 25. IN HERCULEM STROZIUM Strozius Heracles Venerem dum quaerit, adulter Illius obscuras Mars erat ante fores. Mars Iuvenem claudum Veneris ratus esse maritum, Deprehendi in furto dum timet, arma capit. Confossum iuvenem ferro cognovit, et inquit, Contentus Nymphis debuit esse novem. 26. DE MITRA ET PEDO PASTORALI Mitra notat vitam duplicem: denominat unam Actio, et istius Martha magistra fuit. Altera, quam docuit soror altera, dignior ista: A contemplando numine nomen habet. Sectus apex etiam duplicem praetendit amorem: Hic genus humanum respicit, ille Deum. Est etiam divisus apex sapientia duplex: Scilicet antiqui Foederis atque novi. Pastorale pedum pecoris tutela, luporum Et furum insidias, perniciemque fugans. 27. EPITAPHIUM STEPHANI DE BASIGNANA, | CARMELITAE THEOLOGI Aspera continuo peperit cui vita labores, Heis tandem Fato me miserante cubo. 28. AD LAPIDEM TABERNACULUM CORPORIS CHRISTI Siste gradum: lapis hic venerabilis hospite Christo. 29. IN APOSTATAM DE SE IPSO LOQUENTEM Deposui Benedicte tuam, rapuitque petrinam Vestem, sic Ditem fallere posse ratus. At mihi nil prodest vestis mutatio: nam me Prodit calvities et mea lingua levis.