CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus SPAGNOLI.sylv-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.sylv-03.xml.

Documentum SPAGNOLI.sylv-03.xml in db pdill0


1. AD ALPHONSUM CALABRIAE DUCEM PRO RECEPTA | E TURCIS HYDRUNTE URBE SALENTINORUM Regia progenies regnique habitura coronam Cum pater accepto divos augebit Olympo, Cognita Tyrrhenis olim tua gloria, quando Castra super collis Bonsci iuga summa tenebras, Non Italos tantum populos vicinaque regna, Verum et barbaricas longas movet undique gentes. Qui iuga qui campos qui rura urbesque frequentant, Et qui caerulei sulcant vada nave profundi, Te noctu, te luce canunt. Tua sola loquendi Materiam praebens volat ora per omnia fama. Inque tuas populi coeunt per compita laudes. Non secus, ac cum stella comam crinita micantem Explicat, et subito tenebras illuminat ortu, Fatalis nova mortales incendia flammae Mirati alternis ineunt nova murmura linguis, Et novus est cunctis sermo, novus omnibus ardor. Omnia quae circum pelagus sunt hospita nautis Littora in immenso oceano vel in aequore nostro Concordi te voce sonant, orbisque videtur In laudes certare tuas. Tibi totus Apollo Militat, et sacrum referant Helicona Camoenae. Tota cohors confessa novo gaudia cultu Instaurata parat citharas, prolata suppellex Tota recensetur vacuis penetralibus, arma Militiae sacrata suae suspendit ab omni Arbore per sylvas Aganippidos Hippocrenes. Evigilant vates, graviumque ingentia rerum Pondera metiti resident, minus Hectora iurant, Et minus Aeacidas. Arsisse fatentur Omnia nascenti tibi, quae victoribus astra Illucere solent magnis, et ferre triumphos. Iuppiter ut perhibent (etenim tua fata notari Fecit opus tantum) crinem circundedit auro, Sceptra dedit, gravitas oculos Saturnia tristes Fecerat, et vultus cum maiestate severos. Non est passa Venus, sed regia leniter ora Mitibus afflavit radiis et dulcia fecit. Mars dedit armorum studium, mortisque timorem Abstulit, ignito lustrans praecordia ferro. Cor magnis regale animis, quod seminet aurum, Quod contemnat opes, quod magna negocia volvat, Sol qui cuncta suis accendit sydera flammis Imbuit, adiiciens famae immortalis amorem. Luna voluptatum domitrix compescuit ignem, Quem nimis accenso Venus inspiraverat astro. Maximus ille opifex rerum qui regnat Olympo Ad tua tam dextro venit natalia coelo. Hinc hominum te tantus amor, te bella gerentem Tanta fides sequitur, tanta est in rebus agendis Prosperitas, toties vincis, totiesque triumphas. Hetruscas iam pridem artes anguisque superbi Scintillantem iram superasti, et sibila colla. Iam Venetos fastus impatientia fraeni Ora capistrato misisti in vincula mento. Et quanquam bellorum opifex adversa Robertus Arma ferens tibi tam validis obsisteret ausis, Non tamen evaluit tantum se attollere toto Robore, quin clausis fugeret Leo territus alis. Tu mare classe premis, tu forti milite campos. Tu penetras altis positas in cotibus arces. Ausoniosque armis genus insuper abile calcas, At modo Thraicios hostes Mahometica castra Finibus eiiciens nostris et Iapygis ora, Non Calabros tantum saltus urbemque receptam Brundusiisque lares, et rura Lacinia longe, Ac Lacedaemonii tutaris iura Tarenti. Verum omnem Italiam, sic ut qui littora servat Vicinos omnes tractus subducit ab undis. Et quanquam fatis est ea bella ferentibus essent In Latios traiecta domos, licet arduus aether Mitteret haec sceleri tam dira piacula nostro, Tu tamen avertis, maior tua sydere virtus Fata virosque domat, prohibetque oracula vatum Observare fidem, quae dura haec bella canebant. Quid legimus stellas? Quid coeli inquirimus ignes? Temperat excellens humana pericula virtus, Imponitque astris fraenos, et numina vincit. Denique tota salus populorum in rege reposta est, Et commune bonum. Si mens tibi laeva fuisset, Tardaque frigentes hebetasset inertia sensus, Heu quantas Italis clades, quot saeva parabant Funera ab Arctois venientia gentibus arma. Iam stygiae intortis crinita draconibus ora Extulerant Furiae, iam littus Erinnyes omne Vexabant Calabrum, tria guttura Cerberus hausto Iam caedis nidore parans sugebat apertis Faucibus: Alecto audita est ululare per urbes, Atque errare fremens et anhelo accensa furore. Cui mors atra comes, flebat Garganus, et altum Iam caput obscura nebularum absconderat umbra. Moerebat longaeva Croton: Sibarisque sepulta Moenia, et afflictae moerebant Cratidis undae. Ipsa quoque horrebat caedem bibitura suorum Terra parens hominum. Passim resonantia moestae Halcyones lugubre dabant per littora carmen. Illa flagellando rabies Othomanica mundo A stygiis egressa umbris ut sustulit armis Regna Pelasgorum, postquam est Aulone potita, Transiit ad Calabros, ubi mox Hydrunte subacta Consumpturum omnes Italos accenderat ignem. Tu prohibes. Tu ne ulterius tam atrocia serpant Bella, vetas, primoque necas in littore Martem Tam immanem, tam sanguineum, tanto agmine missum. Tu fidei vallum excelsum. Tu immobile Romae Praesidium, quo non aliter quam littore fluctus, Omne hostile odium frustrata eliditur ira. Manlius excelso Capitoli a vertice Gallos Deiicit, exuvias hostique ablata Camillus Signa refert, lento Fabiana industria bello Conterit Hannibalem, Valeri praestantia Pyrrhum. Reppulit instantes velut aequora concita Cymbros Marte potens Marius. Dacos et dura Getharum Quos dixere Gothos, forti iuga milite Narses. Tu mahomethigenam Phlegethontia semina gentem Cerbereumque genus, subvertere Daunia regna Et Calabros ausum vastare procaciter agros Funditus extirpas, stygioque immergis averno. Martia barbaricos totiens experta tumultus Roma tibi immensas grates agit, atque triumphos Et meritas Lauros et nomina Caesaris optat. Hoc Padus, atque padi ripis vicinus utrinque Tractus, utrumque etiam longi latus Apoenini. Sed tibi praesertim devota Bononia, et omne Bentivolum genus urbis apex, apicisque supremum Culmen Ioannes princeps patriaeque domusque Flaminiaeque decus, qui te alta mente repostum Servat, et extensis animi complectitur ulnis. Ausoniae populi proles Saturnia vestro Assertori opus est ingenti mole trophaeum Ponere, et illustres aeterno in marmore pugnas Phidiaca coelare manu, monumenta laborum Tantorum superesse decet, ne forte nepotum Posteritas abiisse putet sine laude parentes. Ferte triumphalem lapides orientis ad arcum, Et niveam spoliate Paron, spoliate Donysam. Caedite Ophitaeos silices, onerate Carysto Synnadeque aequoreos et Nili marmore fluctus. Ferte Onycen, date saxa Thasi, date saxa Iugurthae Nata iugis, etiam Libycos incidite montes. Surgat opus varium, statuas ostendat equestres Fluctibus Epyri surgens in littore moles. Mittat ab Hetrusco ferrum Populonia ponto. Brixia de saxis chalybem Tropiensibus haustum. Et confusa Pelops lugubrisque aera caminis. Aera metalliferis Themesaeae ferantur ab antris Ad decoranda ducis facta immortalia, surgant Pyramides altae, surgant immania membris Signa Colossaeis: Obeliscorumque levatis Spicula cuspidibus, te saxa atque aera loquantur Undique praesertim superi maris aequora circum, Qua Metapontinas ingens ferit Adria cautes. Ite duces, quibus est studium certamen et arma Ite, revertentem solenni adducite pompa. At tu Parthenope veterum domus inclyta regum Sis memor Alphonso decus immortale locandum. Sed modo regali cultu cum murice et auro Egrediens occurre duci, toto obvia plausu Accipe victorem, Dominum regemque futurum. Tu vero armipotens, quoniam tibi tanta tuorum Est imitanda patrum virtus, ne parce labori . Semper in adversos casus audentior ito, Coelum aderit, sublimi animo fata aspera contra Stare para, fortuna viris illustribus obstat, Sed vinci virtute potest, victoria tecum Semper erit, nisi deposito te abieceris ausu. Aude igitur, sic victor eris telluris et undae, Sic tandem a proavos veniens in Olympica regna. 2. EIUSDEM BAPTISTAE PRO PAULO FULGOSO CARMEN: | AD MAXIMILIANUM CAESAREM Salve hominum rex atque parens Auguste, potentes Caesarea populos qui maiestate gubernas. Tanta est ac tantos radiat tua lumine virtus, Ut splendore suo nedum facunda virorum Ora, sed infantes etiam nova carmina linguas Cogat, et audaci laudem depromere cantu. Unde ego sexennis genuit quem Sfortia mater Fulgoso genitore satum, praeconia Paulus In tua conspirans ingenti pondere rerum Vincor, et invalidas superat tua gloria vires. Non igitur reges atavos, non stemmata gentis Sacra tuae non innumeris tot bella triumphis Clausa, nec ardentes pugnas, nec fortia facta Con numero, metuit fluctus mea cymba sonantes. Haec tentare quod est aliud, quam volvere saxum Sisyphium? Quam solis equos Phaetonta volantes Scandere? Quam superos contra certare Gigantes? Id tamen in numero meritorum Auguste tuorum Altius attollit caput, et super ignea surgens Sydera te viventem animis coelestibus aequat. Quod recolens commune bonum sedare tumultus Undique, et indomitum studeas compescere Martem. Id tua solenni resonans Germania plausu Indicat, et solitae gentes sudare sub armis, Nunc positis te authore odiis, testantur ab alto Te missum, ut reprimas flagrantia bella per orbem. Nos quoque te studio pacis trans ardua vectum Saxa, et inaccessis clausas anfractibus alpes Cernimus hic, te cura hominum, te publica adegit Utilitas tandem nostros invisere fines, Italiamque tuam, quae te quasi nata parentem Et quasi nupta virum recipit. Iam fracta ruinis Bellorum antiquis, attrita furentibus armis Incipit optatam sub te sperare quietem. Iam dudum caput imperii te Roma Latini Optat, ut adventu videas tua regna secundo. Te rupes Tarpeia vocat, Saturnia tellus, Et domus Evandri, vicinaque Thybridis undis Regia bifrontis Iani: Capitolia mundo Clara triumphato, pariisque innixa columnis Templa, sacri cineres, veterumque recondita parum Sedibus ossa piis, fidei monumenta vetustae. Est aliud quod fama frequens vulgavit in omnem Italiam, te facta animis ingentia magnis Volvere, et ordiri tacito molimine bellum In Mahomethigenas Romani nominis hostes. Hunc tibi si dederit dextro Deus omine martem Sumere, quid meritis deerit? Quo tendere virtus Ulterius poterit? Celsi sub cardine mundi Nil aliud superest aeque imperialibus armis Conveniens, nihil unde tibi par gloria surgat. Hinc illud tam grande decus, quod Caesaris implet Nomen, et aethereo quondam quasi numine fulgens Divificat, clarisque viros interserit astris. Nostra fides olim dum res Romana tenebat Latius imperium, multis amplissima regnia, Nunc supposta Scythis, et conculcata tumultu Barbarico, vocat ingenti clamore suorum Subsidium: freta vociferant Bizantia, et altae Regna Trapezuntis, gemitus orientis acerbos Hinc audimus, opem mundo praestare iacenti Hoc opus est Auguste tuum, tibi terra fretumque Supplicat, ex alto Christus te implorat Olympo. Italiae pars ista, fuit cui Gallia quondam Nomen, ad hoc tantum facinus concurrere magnis Prompta est auxiliis, hic sunt ceu brachia quaedam Imperii duo magna tui, duo fortia regna. Hinc Veneti regnant terra pelagoque potentes. Belliger hinc Maurus, cui se fortuna ministram Fecit, et in vinclis Martem tenet, omnia late Iam patriae regit arva meae: Genuaeque superbum Littus, et ingenti ditione per aequora magnam Classem inferre potest, pontumque onerare frementem. His sociis victor potest ire in bella duobus, Signaque iam toties nostris ablata referre. Sed quo coepta tibi sint secura, memento Pacare Italiam, bellis ut tota sepultis Tuta sit, ut concors ad rem conspiret agendam. Et quia post commune bonum, curare salutem Fas est cuique suam, Pauli precor atque parentum Sis Auguste memor, laetos habitare sub umbra Caesaris et nobis liceat. Fulosa propago Nos quoque pars rerum non aspernanda tuarum. 3. PRO EODEM PAULO FULGOSO PUERO, | CARMEN AD LODOVICUM SFORTIAM Maxime Dux salve, prisco qui ducis ab Anglo Excelsum Lodovice genus, tua gloria longe Sparsa per Italiae populos et barbara regna Me quoque in hac tenera vix fari aetate valent Impulit herois tibi solvere canibus ora. Et quia laudantum murmur strepit undique vocum Non sinor intento meditari ingentia sensu Virtutis monumenta tuae. Maiora relinquens Vatibus altiloquis referam vulgaria tantum, Et quae fama frequens hominum circumsonat aures. Temperat ut fluctus argentea luna marinos Et dominatur aquis, ita Martia bella gubernas Arbitrio Lodovice, si iusseris arma, Arma, seges velut illa virum Cadmaea, repente Exiliunt. Mars fraenat equos. Bellona tumultum Suscitat, et cristis operit caput, aegide pectus. Flammigerant hastatae acies, glomeratur in altum Pulvis, et ardentes praeceps furor incitat iram. Si Martem saevire vetas, mora nulla, fugato Pax Mavorte redit, furiis in tartara pulsis Corda virum redivivus amor tranquilla subintrat Nec faciunt has fata vices, non ignea mundi Sydera, sed fato prudentia maior et astris. Hoc facit ille animi vigor igne citatior, illa Perpetua et nullo cedens vigilantia somno, Secreta tu i fede cubans ruis oppida solo Ingenio, solaque moves regna omnia mente. Scit Rhenus, scit Gallus Arar, scit Lydius, Arnus. Scit Tyberis, magnique memor Campania belli. Ipse tibi infensum pugnam excidiumque minantem Parthenopes magnum potuisti evertere regem. Nanque extremis Gallorum a finibus hostem Elicuisti, armis qui mox quasi fluctibus omnem Obruit Ausoniam, sceptrumque amisit Arago Auspicete. Nec enim sine te penetrare tumultus Illius in regnum poterat, nec tanta fuisset Vis peregrino hosti, neque tanta audacia Gallis. Tunc Celtae truces ex alpibus altis In nostro coiere agros. Tentoria Vasco Qui tenet Hispanis contermina finibus arva Fixit et Eridani campis. Lunensia coepit Oppida Tyrrhenos equitans magno agmine colles. Tum Pisae posuere iugum, sata semina belli Multiplicis: nam Pisae ad nos Salamina tulerunt. Ista lues urbem Romam complexa recessit Longius ad Calabros, et quaternis Itala tellus Tenditur ad siculae latrantia littora Scyllae. Haec Gallis fortuna fuit, dum Gallia tecum Militat, at postquam fraudata Novaria falsos Detexit Gallorum animos, contraria tanquam Tu Gallis fortuna fores fortuna favorem Abstulit a Gallis, et te comitata coegit Turpiter Italia victos discedere Belgas. Hic ego si tempus sineret, tua fortia facta Insererem Francisce ducum fortissime, solus Qui potes Italia Gallorum avertere gentem. Te solum sensere hostes, ultroque fateri Non puduit te invictum armis, te Gallica pubes Non imbelle genus, sed dura atque aspera ferro Prosternentem acies ac fulminis instar euntem Horruit, et clade ingenti spoliata recessit. Tarrus adhuc hac caede rubet, rubet Appula longis Afflictata malis tellus et Daunia rura. Hinc data bellorum nuper tibi tanta potestas Ut facile antiquos superet tua gloria patres. Nanque potentatus Itali, Caesarque magistrum Militiae fecere suae. Tua maxima virtus Non formidat opus tantum, generosa laborem Mens amat, immensum reddit leve gloria pondus. Sed quoniam angusti spacium breve temporis urget, His propere excursis ad te Lodovice revertor. Gallia non solum, verum et Germania nutu Mota tuo, venere truces in bella Svevi, Venit et arctous gelidi maris accola Cimber, Ampsani Landique simul, quique imminet agris Noricus Ausoniis socialibus affuit armis. Caesar ab alpinis nivibus per inhospita saxa Transiit ad Ligures. Pisanaque littora vidit, Et parere tibi non dedignata reliquit Maiestas augusta lares, peregrinaque longis Arva viis invisit, hyems dum saeva rigenti Stringeret arva gelu, niveis dum molibus alpes Altius assurgunt scythicisque aquilonibus algent. Ipse tibi (quid opus fando percurrere terras?) Ipse tibi Deus arma gerit, tibi totus Olympus Militat, aspirant placidis tibi sydera flammis, Iam tus relligio, pietas tua cognita passim Allicit humanas mentes, et amare coactae A te quam cupiunt audent sperare salutem. Quod si illis sperare datum quos nulla ligavit Proximitas Lodovice tibi, quam magna relicta est Spes mihi, qui veniens a sanguine Sfortiadarum Aemulor excelsum genus, et vestigia sector Admiranda patrum? Cui dat foecunda virorum Progenies te authore pium Fulgosa parentum? Mens mihi, sit fortuna licet contraria, niti Semper ad egregiam per honesta negocia laudem. Conari virtute, meum est, conatibus istis Fortunam praebere, tuum. Praestare roganti Auxilium pietas, non indebita poscit, Mandat, apud priscos nomen meruere Deorum Qui iuvere homines, iter hoc ad sydera certum est. Si quisquam de stirpe mea est cui fidere possis Ille ego, quem natura tuum facit, atque voluntas, Hoc caput, hanc ne sperne animam, si debilis aetas, Si membra haec infirma nihil promittere possunt Maius adhuc, paucis Deus incrementa diebus Afferet, hi crescunt artus tibi, pendere tanti Me poteris, quantum totis conatibus, unquam Fas erit, quantum fortuna favebit. Sic ego polliceor, sic qui genuere parentes, Gens tua, gens animi locuples, licet indiga rerum, Quas fortuna regit. Si te clementia, virtus Regia si tangit pietas quae mitia corda Stringit, et humanae gemit infortunia vitae, Esto tui semper Pauli memor atque parentum. 4. DE REDITU PHILIPPI BEROALDI | IUVENIS LITERATISSIMI EX GALLIA, ELEGIA Musae olim comites Beroaldo iuvere Philippo Trans Rhodani ripas, trans Ararisque vada. Atque diu iuvenem per barbara regna sequutas Poenituit nostros deseruisse lares. His igitur verbis reditum suasere poetae, Unaque pro toto sic fuit orsa choro. Chare puer virides superas qui laudibus annos, Egregium Latii, Pieriumque decus. Accipe (nec noster paeriat tibi taedia sermo) Publica sacrati vota precesque chori. Altius ordimur, quo res tibi cognita possit Altius in mentem se insinuare tuam. Inter Parrhasios ignes et sydera Cancri Sunt loca nec flammis, nec nimis usta gelu. Hic primum Phoebus, primum dea cognita Pallas, Primaque sunt nostris sacra litata focis. Phoenices habitant, et Aegaenoris arva nepotes, Regalesque Tyrus tingere docta togas. Hic populis primum nostras ostendimus artes. Primaque de nostro gens fonte bibit. Nomina syderibus primi numerosque dedere, Quae Argolicos nautas, Sidoniosque regunt. Solis iter norant, hyades et Gnosia signa, Nec dum Cecropiis cognita Pallas erat. Serpere paulatim lento Sapientia passu Coepit, et in Solymi se tulit arva soli. Ivit Assyrios, et qua cognomina tellus Quod sit fluminibus cincta duobus habet. Transiit ad Persas ubi regna antiqua magnorum, Quod docuit nati stella Tonantis iter. Transiit ad campos Phenix ubi cinnama carpit, Cum sibi supremam novit adesse diem. Illa colunt sulcis Arabes foelicibus arva, Quos duplici claudit Doris amara sinu. Inde adiit Pharias urbes Memphitica regna Tum primum Inachiae vidimus ora deae. Tum primum Libyae magni pars tertia mundi Cognita, et Ausonio gens inimica solo. Inde per Ionium peregrino remige vecta Applicuit fausto Dorica tecta pede. Tunc datus Eurotas nobis, Cadmeaeque Dirce, Et fons quem volucris ungula fecit equi. Hinc Linus, hinc vates troiani carminis author. Hinc bibit Euripides, et tuus Ascra senex. Hinc alii quorum pulcherrima nomina Phoebus Iussit ab aeterna posteritate coli. Venit in Ausonios Graio de littore fines, Limen ad Evandri, Romuleasque domos, Hospitis adventu colles risere Latini, Et capitolini templa superba Dei. Non fuit his nobis usquam iucundior oris Terra, nec in toto gratior orbe locus, Illic deposita requievit Gorgone Pallas, Et dixit nostrae meta sit ista viae. Non decet ad gelidum vestigia ferre Bootem Qua steriles agros Parrhasis ursa facit. Ut peius fruges hominum, sic corpora Titan Digerit, et terrae mens grave sentit onus. Si ferat arma situ rubiginis aspera miles, Fiet iners cubito, fiet inersque genu. Non bene digestos ita mens infusa per artus Tarda fit, et crudo pondere pressa iacet. Sunt tamen et Gallis praestantia corda fatemur, Et feritas senti barbariesque minor. Multa negant coeli, quae more parantur, et usus, Et studium contra sydera multa potest. Amphitryonades odium lethale novercae Vicit, et astrorum fortior igne fuit. Per Maria Aegiades ad monstra biformia venit, Illa dabant forti sydera viro. Mens tamen Astrorum coelique potentior igne Restituit patriis Thesea littoribus. Bobus ab Euxinis cum virgine venit et auro Aesonides fato durior ipse suo. Saepe ratem contra fluctus, Boreamque sonorum Impulsam valida vidimus ire manu. Fortis, et assiduo virtus animosa Iabore Nescit agi fatis, Sydere nescit agi. Non igitur multis Gallos praecellere rebus Et laudem egregiam promeruisse nego. Est tamen Ausoniae nobis gratissima tellus, Qua fluit ingenti lingua Latina vado. Sunt illic chordae, sunt barbita, plectra, Lyraeque, Armaque Phoebeae caetera militiae. Tradidit Italia sua munera quisque deorum, Et fuit ad dandas ingeniosus opes. Iuppiter imperium docuit, sceptrumque tenere, Et premere aequali barbara colla iugo. Arma dedit Mavors, galeas ensesque coruscos, Et cava lorato scuta ferenda sinu. Addidit et latos humeros cervicibus amplis, Aptaque thoraci pectora squammifero. Per campos equitum turmas et nautica bella, Per fluvios currere perque fretum, Fronte graves Italos lingua incessuque modestos Esse facit lento falcifer Deus. Barbaricam stimulat rabies in bella cohortem, Itala consilium non furor arma movet: Hic Deus agrorum cultus, artemque ferendae Vitis, et arboreas insinuavit opes. Cynthius ad Musas animos inflexit Apollo, Et disciplinae tradidit omne genus. Alma Venus populis urbes implevit et agros, Sylvestresque, aequoreasque domos. Ut sinit qui curent urbana negocia cives, Qui ferat arma manu, qui colat arva bove. Foedera Mercurius docuit, legesque severas, Et dare clamori litigiisque modum. Tersa coloratis componere vocibus ora Erudit, et vafro callida verba sale. Luna pudicitiam suasit, castumque ruborem, Ne furat ardescens et sine lege Venus. Alma Ceres docuit fruges, quas semine iacto Decolor incurvo rusticus ense metit. Vina dedit Bacchus, passimque comantibus aegris Vix gravis uvarum vinea portat onus. Quid genus arboreum referam? Quid mitia poma? Quae dat inexhausto fertilis ora solo Sepibus Ausoniis lauri nascuntur, in arvis Spargit odoriferum myrrhea sylva nemus. Et quae purpurea rutilanti in cortice mala Punica, de Libyco per mare vecta solo. Quid memorem ficum biferam? Quae divite ligno Mellifluas gignit, nectareasque dapes? Palladiis taceo quaesit vindemia baccis, Et quantae ex oleis accumulentur opes. Aspice Picenos colles, Sammnitica rurae, Appula, Campani littoris arva lege. Aspice Baenacum, iuga Tusca, Lygustica saxa. Profluit in latices Palladius omne nemus. Quid referam tristes succos, quos barbara misit Media? Quid roseis Persica mala genis? Et quae maternos aurora pondere ramos Poma sagittifera missa Cydone gravant? Adde lacernatas corylos, et amygdala messis Nuncia, et hirsuto castaneas thalamo. Addice pinorum nemus, idaeasque cypressos, Et secta in tabulas ligna abiegna leves. Quid tibi primitias fruges memorare necesse est De Cerasunteo poma vocata solo? Et quae Pyrameo non sunt perfusa cruore? Et quae Tysbeo sanguine mora rubent? Atque Damascenae retinentia nomina terrae Pruna, salutiferam quae medicamen habent? Plurima praetereo, riguis quae servat in hortis Hellespontidei provida cura Dei. Sunt saltus ubi mille greges pascuntur equorum, Qua Sybaris calabro floruit alta solo. Quaque Tarentinas arces Spartana iuventus Condidit, et pulchro tingitur amne Croton. Sunt illic Dryades, agrestia numina Fauni Flaminios colles, aemyliosque colunt. Plusque lupercales quam ludi Pana lycaei Delectant, Itali Pan amat arva soli. Vallibus Ausoniis habitat, non Maenala curat, Non Phoboles agros, partheniumve nemus. Nunc Athesis, nunc arva Padi, nunc laeta revisit Pascua, quae nitido Mintius amne rigat. Herbosos niveum magno pecus agmine saltus Tondet, et innocuo iungitur agna bovi. Hinc lanae tenues, hinc grandi caseus orbe, Quique gravi taurus vomere scindit humum. Mollia quae soli carpebant vellera Seres, Nent Itali, et texunt, in tunicasque suunt. Sunt Gelidi fontes, sunt flumina magna, lacusque Altaque piscosis sunt vada gurgitibus. Adde salutares undas, quibus aegra levantur Corpora, cum Medicae deficit artis opus. Coelestes adiunge favos et nectareum mel, Quod vaga de florum vertice lambit apis. Adde quod argentum tellus, quod parturit aurum, Et grave quod ferri pondus et aeris habet. Laeta croci sileo primis quae fila pruinis Vimineis virgo colligit in calathis. Nulla tot egregias tellus complectitur urbes, Nulla tot ardentes Martia corda viros. Qua gelidus Tanais, qua Baethyca labitur unda Sollicitant mercibus omne fretum. Nusquam caelitibus maior reverentia, nusquam Maiori colitur relligione Deus. Ipsa Dei proles Solymo sata sanguine Romam Iura Sacerdotii iussit habere sui. Illic esse quibus referet, quibus aethera claudat Instituit claves, imperiumque dedit. Roma sibi terras quondam subiecerat, at nunc Aetheriasque domos, Taenariosque lacus. Quare age chare puer gentis pete regna Latinae, Heroumque solum, Semideumque lares. Te rogat ut redeas pater Apoeninus, et ipsa Templa cypressifero quae gerit alta iugo. Saxoque cadens summis ex alpibus amne Clarus arenosis Rhenus harundinibus. Te patrii proceres, te turba coaeva sodales, Te tua tota domus, te tua chara parens. Magna tuae statuunt patriae tibi praemia patres, Et vocat adventus curia tota tuos. Sancta, venusta, ferax, cum divite nobilis auro In thalamos virgo crescit itura tuos. Iam satis occiduas tecum lustravimus urbes, Hesperiae est reduci terra petenda pede. Illic divitiis et pulchrae prolis honore, Et fama veteres transgredieris avos. Tecum erimus Musae, tecum celeberrima vivet Gloria, quae nostrum comitatur iter. Eia igitur cum mane rubens aurora resurget Ausoniae dextra regna petantur, ave. 5. DE BALNEIS PORRECTANIS, CARMEN PANEGYRICON Hic ubi perspectant duo se iuga frontibus altis Balnea Porrectae fama vetusta vocat. Vallis in umbrosae medio per grandia saxa In Rhenum tenui labitur amnis aqua: Solis ad occasum mons est, mons solis ad ortum, Et tepidos latices fundit utrumque latus. Montis ad occasum cuius magis ardua moles, Cum pluit interdum fumat et ardet apex. Huc veniunt aegri quoties Asclepia morbo Ars minor, et nullam fert medicamen opem. Huc veniunt gelidi, quos nominat unda Lemanni, Qui mare Dalmaticum Chaoniumque vident. Quique Ararim Ligerimque bibunt, quos irrigat Isther Et Padus Alpinis multiplicatus aquis. Et equos Ausoniis Siculi mare partit ab oris, Et qui longinqui Cratidis arva tenent. Campani, Tyrrhaeni, Umbri, Picentia rura, Samniaque et pinguis terra Latina soli. Qui iuga campos qui rura urbesque frequentant: Qui rate Neptuni regna liquentis arant. Undique Porrectae sacrum concursus ad amnem Solstitio longos abbreviante dies. Sydera littorei dum Sol tenet ardua Cancri, Et leo flammanti cum premit ore solum. Carminibus resonant montes, Citharoedus Arion Orpheus Amphion per nemus omne canunt. Mane diem Phoebo vix spargente bibendum Fumantes cyathi sollicitant aquae. In vada cum nitro veniens et alumine sulfur Ardorem domita frigiditate facit. Porrige ventrosum calicem, crateribus hospes Grandibus ad vitae pocula sancta veni. Guttur praelargo buccis tumentibus hauri, Salsaque per fauces fluctuet unda cavas. Porgite ad os laticem, qui mox descendat in alvum, Et gravia audaci vasa levate manu. Flumina concursu celebrate salubria magno, Sed procul a vobis sit sopor atque venus. Vade, redi, gressu profer vestigia lento, Et bibitos fontes evome, minge, caca. Ter bibe, et horarum facito intervalla duarum Semper, et exili prandia ventre vora. Pauca Ceres, flavo praecordia dilue Baccho, Et vervecis in hoc viscera fonte coque. Labitur in venas aqua, membra perambulat aegra, Corporeque ex omni dira venena fugat, Restituit crudos, stomachoque medetur inerti, Et ciet expulsa debilitate famem. Fertur et antiquum capitis sedare dolorem, Difficiles animas sanat, et asthma levat. Labitur in renes, lapidemque in renibus ortum Frangit, et urinae vasa viamque lavat. Foecundat steriles uteros, sperataque nunquam Pignora fert, tristes laetifiactque nurus. Singula quid referam? Rursum revocata iuventus Vernat, et ex vultu ruga senilis abit. Extenuata prius facies impletur, et ardet Purpura in extensis sanguinolenta genis. Corda calent, venae saliunt, cava tempora surgunt, Mens redit ad primos exhilarata dies. Apoenine pater qui dividis Itala regna Verticeque aereo cernis utrunque fretum, Cum locuples ferri, cum sis divitissimus auri, Nil tamen hoc sacro flumine maius habes. Gignis opes varias, sed nil praestantius isto, Quod reparas homines in meliusque refers. Dicite quae colitis montes et flumina Nymphae: Quo Deus has pacto significavit aquas? Dum precor, ex tenui qui praeter labitur amne Protinus est tali nymha loquuta sono. Bos confectus erat macie quasi fascina passus. Lentus, iners recubans, nec iuga ferre valens. Hepar erat rosum blattis, erat ulcere pulmo Tabidus, aegortans asthmate vocis iter. Rusticus indulgens operis absoluit, et omne Nocte dieque tulit per nemus ire vagum. Magdalena loco quae praesidet, ora bubulci Sumpsit, et haec lassum duxit in arva bovem. Ille sitim patiens fonti iam proximus undam Hansit, et in tepido proluit ora vado. Delectatus aquis salsoque liquore vagari Desiit, in viridi iam stabulatur humo. Pascitur ad ripas, in margine fluminis herbam Carpit, et a sacro nescit abire loco. Mensis erat, cum iam tergo reparatus obeso Diva eadem rursum facta bubulcus adest. Atque bovem vulsa nemorum de stipite virga Depulit ignota de regione domum. Nam locus ante fuit sylvis horrendus opacis, Nulla Dryas norat, nulla Napaea viam. Vallibus obscuris tellus abscondita saltu Invio, et hyberno semper adusta gelu. Vidit ut incolumem quem nec superesse putabat, Vix pecudem dominus credidit esse suam. Cunque memor fontis taurus remearet ad umbram Vallis, et ad Gelidi pascua nota soli, Rusticus insequitur vestigia nosse laborans, Quis tulerit casus, quod medicamen opem. Venit ad angustas fauces convallis, et audit In glaream rivo desiliente sonum. Audit, et appropians nebulas ascendere cernit Ut solet ardenti cum tepet olla foco. Substitit admirans, ut sulfura naribus hausit, Accipit admota flumina lapsa manu. Agnitus ut calor est, alio nihil indice dixit Est opus, hi latices, hi medicamen habent. Iste latex medicamen habens decurrit in amnem, Inde salutares efficiunt aquae. Nec mora, vulgatum vicina per oppida fontis Nomen, et sacras turba cucurrit aquas. Posteritas capiens grates persolvere divae Struxit in exculto parva solo. Ut sic fata, sonum fundo dedit unda sub imo Nimphaque prolatum traxit in antra caput. Ergo loci genio divisque habitantibus astra Annua solemni ponite sacra die. Magdalena loci genius, concurrite ad Aram Cum fuit ad Christi diva vocata thronum. Iulius ardebat, canis ignea iuncta Leoni Arentem flammis inficiebat humum. Ut fugias igitur discrimina fontis et astri, Protinus ad divae confugiatur opem. 6. PRO PACATA ITALIA POST BELLUM FERRARIENSE | AD OLIVERIUM CARAFAM CARDINALEM NEAPOLITANUM Munera, qui norint et sanctae commoda pacis Saeva velint Stygio bella sepulta lacu. Triste quid est aliud bellum, quam missa per omnes Publica tempestas diluviumque domos? Bella necant homines, faciunt sine honoribus Aras, Urbisque agrorum depopulantur opes. Ah pereat quisquis tam saevi criminis author Extitit, et nostras misit arma manus. Ferreus exultat bellis et sanguine Mavors, Et ciet invito bella tubasque Deo. Pax coeleste bonum. Sacris altaria flammis, Atque tepescentes suscitat igne focos. Pax hominum genetrix. Pax est custodia rerum. Pax aperit iuris, iustitiaque forum. Gloria pace minor, minor est vistoria pace: Atque aliquid peius pace triumphus habet. Nulla quies homini, nulla est sine pace voluptas: Nullus amor, nullum relligionis opus. Pax urbes, pax regna ligat, pax congregat orbem: Fiat ut ex multis urbibus una domus. Saecula pax renovat, pax aurea tempora portat: Et mores priscae simplicitatis habet. Ingenuae redeunt artes, Academica florent Ocia, Castadiae sollicitantur aquae. Pax facit innocuos, saltus, nemorumque recessus. Tutus it, et tutas advena portat opes. Pax Cererem campis, et mitem collibus uvam Reddit, et armoso dividit arva bove. Gramina pace virent, per pinguia pascua laetum Luxuriat multa fertilitate pacus. Pax vehit aeoas peregrina per aequora merces: Et steriles ponti non sinit esse vias. Pax hilares mensas facit, et convivia passim: Et recreat molli tristia corda mero. Pax aperit thalamos, hymeneaque carmina cantat, Excitat, et resides non sinit esse Lyras. Pro gladiis lauros habet, et pro casside ferta: It sua palladia tempora fronte ligat. Gestit, et ad Thyasos agili volat ardua saltu, Et vocat ad festos agmina longa dies. At tibi qui limen referas et claudis Olympi, Retia qui Petri, naviculamque tenes: Et tibi regali qui maiestate per urbes Ausoniae regnas, Parthenopenque colis: Sint faciles semper divi, sint mitia vobis Numina, qui paci contribuistis opem. Vivite concordes tranquilla per ocia pacis: Ducite foelices mellifluosque dies. Et tibi sacratam vestit cui purpura frontem: Et cui pacificum nomen oliva dedit: Iuppiter ad superum faciat discumbere mensas: Nectaris ut succos, ambrosiamque bibas. Semper enim tibi tibi pacis amor, tu solvere lites Et genus humanum conciliare soles. 7. AD IO CRESTONUM CARMELITAM, | QUI COMPOSUIT LEXICON .I. VOCABULARIUM GRAECUM Vade Calestani visure cacumina montis. Vade bono auspicio, sed meliore redi. Et si monticulas Faunos, vel Pana videbis : Ista velim referas nomine pauca meo. Numina, quae vanum nil iam nisi nomen habetis Turpis apud veteres, et gravis error avos, Dicite, nec nostro pigeat sermone teneri, Non faciet longam quaestio nostra moram. Romanis toto quondam dominantibus orbe Magna fuit divum copia, magnus honos. Maximus excelsas habitabat Iuppiter arces, Et capitolinis sedibus altus erat. Certa dabat Phoebus populo responsa petenti, Inter honoratos stabat et ipse deos. Tu quoque magnus eras Mavors, quid condidit urbem Natus adulterio frater uterque tuo. Et Venus oceanis, iuvenum dea, cognita Marti, Ipsa pharetrati mater Amoris erat. Hanc olim Anchises propter Simoenta repertam Pressis, et Aeneam progenuisse ferunt. Pectora defendit quae Gorgonis aegide Pallas Magna inter magnum numina numen erat. Haec ut rumor erat cunctas invenerat artes, Deque Iovis sancto vertice nata fuit. Mercurium Maia genitum virgaque potentem Somnifera fecit nescia turba Deum. Mulciber aethnaeis fulmen cudebat in antris, Aethereo formans quae daret arma Iovi. Ibat magna Deum mater venerabile cincta Turribus aereis aggeribusque caput. Maxima ponebant dircaeo munera Baccho, Hic Deus eloquium laetitiamque dabat. Vestaque perpetua gaudent erat inclyta flamma Templa tenens ripis albula iuncta tuis. Pulchra per umbrosas venatum Cynthia sylvas Ibat agens celeres mollia castra adeas. Pax pia Tybricolae claudebat limina Iani Semper, at in bellis Ianus apertus erat. Diviso inter se proles Saturnia mundo Iura mari et terrae coelitibusque dabat. Dicite, maiestas cur sit mutata Deorum? In superos quae vis praevaluisse potest? Plurima mortales nos ignorare fatemur, Ingeniis moles corporis ista nocet. Vos dii corporea mentes sine nube serenae Omnia perspicuis cernitis haec oculis. Terrigenas olim sublimia corpora fratres Fama est in superos arma tulisse Deos: Sed pater iniecto deiecit fulmine montes, Atque rebellantes sustulit igne viros. Scilicet in coelum quum mens humana superbit, Semper ion auctorem poena repulsa cadit. Ob nimios ausus preciosaque furta Promethei, Humanum patitur non mala pauca genus. Nam quicunque gravis mortalia corpora languor Vexat ab illius crimine poena venit. Quaenam igitur facinus tantum fuit ausa potestas? Roboris humani non fuit istud opus. Ense caret Mavors: Pallas non utitur hasta, Nulla Lyra est Phoebo, fulmina nulla Iovi. Sunt aequata solii sublimia templa, nec extat Qui pecudum Tusca consulat arte iecur. Infamem veteres quendam finxere Prapum, Cui modo non arae, non simulachra manent. Inguina sublato Deus hic monstrabat amictu, Et risus turbae praetereuntis erat. Isida quis nescit? Cui gens Memphtica tantos Exhibuit cultus, desiit esse dea. Quaenam igitur facinus tantum fuit ausa potestas? Roboris humani non fuit istud opus. Magnus ab aethereo Christus qui venit Olympo Dicitur in vestrum praevaluisse genus. Istud opus soli dignum dare credimus illi: Fecit enim summo plurima digna Deo. Nanque malum diro a serpente venenum, Qui domini sanctas inficiebat oves. Conficitque tumidum Phitona sagittis Pestiferam terris horribilemque feram. Nostra salutiferis firmavit pectora dictis Errori statuens stultitiaeque modum. Ipse tenebroso peperit nova lumina mundo, Perque novum coelos currere fecit iter. Cautior ad pugnas, et fortior Hercule magno, Terruit invicta Tartara nigra manu. Cerbereumque suis disrupit vocibus antrum, Et spolia a nogro traxit opina Deo. Ille triumphato regna ad coelestia Dite Duxit honorandos a stigiis amne patres. Defunctos iterum vitant revocavit in artus, Bisque homines fecit vivere, bisque mori. HIs igitur moti, quae virginis mica proles Egit, et a nostris commemorantur avis: Credere suademur vos numina viribus huius Percita veloci terga dedisse fugae Si fuit hic vestri domitor, procul ite sub orco, Ad stygis ardentes ite paludis aquas. Indocilem falso quid nomine fallitis orbem? Luditis ignaros, decipitisque rudes. Si tamen in nostras cadit ignorantia mentes Atque aliter se res quam meitemur habet: Detegite errorem prolato lumine nostrum, Et date, ne tanta nocte premamur, opem. Templa reponentur, surgent altaria rursum, Et vetus extemplo restituetur honor. Tarpeio niveos mittet Mevania tauros, Inferno dabitur victima nigra Iovi. Sus Cereri ardebit, caprum solvemus Iaccho, Praebeat ut pleno dulcia musta lacu. Munera erunt sua cuique Deo, cumulabimus aras, Et tuba lucentes mugiet ante focos. Diis maris et terrae diis omnipotentis Olympi Inflabit biforem tibia longa sonum. Haec sunt illa quibus si qua sub rupe videbis Deprecor ut veteres aggrediare Deos. Et responsa (mei si qua est tibi cura) reportes, Et super hoc veniens dulce poema refer. Rura salutato, sata laeta movisque superbum Frondibus et cantu dulci sonante nemus. Vitiferos colles, ficus oleasque saluta, Et redolens tergo multicolore solum Mox cum mane rubens tenebras aurora fugarit, Excute ab ignavo sedula membra thoro. Tunc per rura sonos vigilans instaurat Achantis, Et modulans almum gaudet adesse diem Concitus areolas rigui praedaberis horti, Et viridem gelidi gramine veris humum. Carpe renascentis frutisantia gramina menthae, Serpillique novas luxuriantis opes: Abrotani, absinthique comas, marathtique capillos, Ocyma, sampsucum, pullegiumque leges. Frangerosas duris defenso a sentibus ungue, Et plecte artifici rosida ferta manu. Vade Calestani visure cacumina montis, Vade bono auspicio, sed meliore redi. 8. AD IACOBUM CARPHORUM MACHIAVELLUM FERRARIENSEM, | QUI DEDERAT LEGENDA OPUSCULA BASINII PARMENSIS Accipe quem nobis dederas Iacobe libellum, Accipe divini nobile vatis opus. Vertice me clamat pater Apoeninus ab alto, Me iuga, me fontes, palladiumque nemus. Falsidicus crebris me navita vocibus urget, Et vocat adventus navis itura meos. Supplicat ac celerem placido Padus equore gressum, Tuque procul fusa Rhene palustris aqua. Auferor atque tuos vultus Iacobe relinquo Et peto Felsinei pinguia rura soli. Displicet, a charo quoniam disiungor amico, Qui mihi curarum dulce levamen eras. Et placet, egregiam quia nave relabor ad urbem, Quae mihi dat votis sydera fausta meis. Tu mihi Ferrariae magnes, mihi Felsina magnes, Ast ego consistens inter utrinque chalybs. Unde tibi meritas possim persolvere grates Non habeo, superi praemia digna ferant. Tu mihi das tristes minuant quae carmina curas, Carmina de sacri fontibus hausta chori. Tu mihi delitias, tu dulcia dona dedisti, Dona quibus poterant non meliora dari. Tu Iovis et superum convivia, tu mihi donas Cum Meleagraeo somnia matris apro. Tu mihi magnanimi faustos ostendis amores Principis, et vacuos non sinis ire dies. Intermissa diu sopitaque carmina surgant Efficis, et residem non sinis esse lyram. Pieridum memorem tu me facis esse sororum, Oblitasque diu visere cogis aquas. Et quae iam exueram temploque affixa dicaram Tanta cui cura est, induar arma facis. Ante quidem tibi me multum debere videbam, Et meus extingui non potuisse amor: Sed modo plus longe solito mea singula, meque Efficiunt iuris munera tanta tui. Tu potes ad niveam solus me mittere Leucen Euxino Leucen quae procul orbe latet. Herculeas ultra Gades, si iusseris, ibo, Si cupis aeoi Memnonis arva petam. Ipse labor fiet requies, dolor ipse voluptas, Quando tibi factum dixeris esse satis. Sive ego caucaseas rupes seu caspia claustra, Sive colam steriles Arctophylactis agros. Sive meos vultus teneat longinquus Hydaspes, Sive Tagus fulvis invidiosus aquis Seu ferar ad Boream, pluvium seu mittar ad Austrum, Sive per Aethiopas, sive per Hesperios: Pectore sub nostro semper tua vivet imago, Nec potero moriens immemor esse tui. Et si sunt aliquid manes, ut credimus, et sunt, Est immortalis iste futurus amor. Tu modo sic aeques sanctum non segnis amorem, Atque duos homines spiritus unus agat. Vive memor nostri longos feliciter annos, Post obitus videas regna beata, Vale. 9. AD ELIAM CAPREOLUM, ET IOANNEM RUATUM | CINES BRIXIENSES DE STEPHANO VOSSONIO BENACENSI, | CARMEN EX TEMPORE Accola Baenaci Stephanus Vossonia proles Omnia quae felix vita requirit, habet. Ingenium solers, patientia membra laborum, Eximium prisca nobilitate genus. Indolis egregiae sobolem de coniuge sancta, Et bene compositam morigeramque domum Praedia ubi Libycae segetes, ubi gnosia vina, Pinguis omnigena fruge redundat ager. Gazagrum veteres ideo dixere coloni, Gaza quod in tali nascitur omnis agro. Vita viro simplex, qualis fuit ante recessum Erigones, qualis floruit ante Iovem. Hospitibus lautus, parcus sibi, largus amicis, Quae superant pietas sola gubernat opes. Caelicolas et templa colit, veneratur, adorat, Nullus abit vacuus relligione dies. Libera mens vitiis syncera in pace quiescit, Nec satagit curis sollicitata malis. Castalides hominem Nymphae comitantur, et inter Pierios habitat nocte dieque choros. Mille sonos audivit, numeros intelligit omnes, Sive heros tonet, sive elegia fleat. Frugis Apollinea plena est domus, atria, et ipsa Area quae domui proxima, carmen olent. Scilicet hic illo felicior Arcade, quem vox Delphica felicem testificata fuit. Ergo inter vestros illum consciscere cives Et donare hominem vos decet urbe pium. Indecorem vobis fore frustra creditis, omni Tempore qui Musis militat atque Deo.