CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus SPAGNOLI.sylv-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.sylv-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.sylv-01.xml in db pdill0


1. AD VIRUM ILLUSTREM SIGISMUNDUM GONZAGAM | PROTONOTARIUM ET MARCHIONEM Praesidium Sigismunde meum, pater ingeniorum, Stirps Gonzaga, sacro caput insignita galero, Audi age, scisne deos, quanam ratione vetustas Illa volubilium saeclorum abscondita in umbra Fecerit? Et certis homines ascripserit aestus? Egregium qui vita aliqua mortalis ad usum Protulit, atque rudi quicquam dedit utile mundo Terrigena dixere Deum, sic factus Apollo De superis unus medicam quia repperit artem, Atque lyram. Cererem leges et adorea farra. Vina corymbi ferum referunt in numina patrem. Publica libertas et debellata tyrannis Undique Saturnum, colus et sua tela Minervam, Et quicquid topiatur acu. Facundia et aestus Mercurium Iovis Alcides fortissima proles Abstulit e terris dira atque immania monstra. Ergo aliis meritum bene de mortalibus esse, Hoc est esse Deum, veteri si credimus aevo. Id quoque non multum nostris discordat ab annis. Nam Deus ille manu magnum qui sustinet orbem, Se prima pietate docet: mortale secunda Amplecti debere genus, sic sydera posse Expectare homines et Olympi ascendere in arcem. Legimus hac motum causa cecinisse Maronem: Nanque erit ille mihi semper Deus, illius aram Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. Tanta erat ad grates antiquae aetatis agendas Strenuitas, votis homines ut in astra referrent, Optarentque deos atque annua sacra litarent. Id recolens Sismunde tuis digna referre Dona queam meritis, qui me iam tempore longo Fabre laborantem stygioque ardore perustum Devotumque neci rursum vitalibus auris Reddis, et extincto renovans praecordia morbo, Nescio, et ambiguis titubat sententia curis. Non sunt regna mihi, non est opulentia rerum, Non etiam poma Alcinoi, non tanta suppellex, Quanta fuit Codro. Sunt spiritualia quaedam Praedia, sunt fateor (sic appellare vetustas) Instituit vatum subitaria carmina) sylvae In campis, ubi produxit pede Pegasus undam. Has tibi, quo possis rapido divertere ab aestu Curarum, et regni magnis anfractibus olim Solus et herbosa paulum requiescere in umbra, Tradimus, exigui cape dona infirma poetae. Germanus qui bella gerit, Mavortia bella Accipiat, sudetque furens in pulvere et armis. Sors tua pacis opus, thorax tuus, ensis, et hasta Relligio et pietas, et regit omnia, virtus. Ad laudem non una via est. Laudata Quirini Martia facta, Numae tranquilla silentia et antra, Non laudata minus tacitisque oracula in umbris Aegeriae, et gregibus nullis adeundus equorum Saltus Aricini nemoris, speculumque Diana. Saepe ergo in sylvas et in ocia sancta receptus Effuge curarum fluctus, et concipe tota Mente Deum, pacato animo complectere Olympum, Contemplare polos, et duc in sydera sensus, Nec semper te terra premat, quo scandere mentem Exutam membris olim mortalibus optas, Affectu memori anteveni, coelumque require In sylvis Sismunde meus, non Pana Lupercum, Non Satyros, Veneremve leges, non Menades ullas. Non Thyasos, hic nullus amans sua somnia luget, Nulla canit Siren. Circe mala pocula nulla Porrigit, est omnis (libuit quocunque vagari) Tuta via, et passim virtus, et honesta voluptas. Haec tibi Socraticos ostendet pagina mores. Haec Curios, Fabiosque dabit, sentire loquentes De pietate Numas poteris, de Marte Philippos, De Musis aut Hesiodos, aut ore MArones Altiloquo, de mundi annis origine Mosem Atque graves legum de maiestate Lycurgos. His animum dictis sursum attollentibus ire Ad decus immortale potes, transcendere patres, Et tecum ad superos animando excire nepotes. Ergo alacri Sylvarum animo cape dona mearum, Et cole nostrates geniosa per ocia lucos. 2. AD IACOBUM CLAVARIUM URBINATEM Assidue dici nostris Iacobe Camoenis Poscis honoratam Monpheltria semina prolem Id quanquam nobis etiam suaderet Apollo Et Phoebaea cohors custos Heliconidis undae, Me tamen ingenti rapit in diversa tumultu, Maius, et aethereo studium magis utile coelo: Nam mihi divinis pectora rebus Erudienda dedit Superum pater, omnia in isto Tempora praetereunt ludo, licemque nefastam, Et fastos hoc Marte dies mea conterit aetas. Ingenuam doceo sanctis assuescere pubem Moribus, et sacras vestigia ferre per artes. Nunc mihi per campos iter est, et lata Maronis Aequora Minci genae, via nunc sublimis in altam Ducit anhelantem Sophia Paradysios arcem, Et modo me Stagyrae sua per dumeta suumque Non facile accessu limen subvectat alumnus. Cecropii interdum dulces invisere chartas, Et libare senis studium delectat et artem, Sanctaque nobiscum longos Academia soles Claudit, et eloquiis damus Arpinatibus aurem. Quid faciam? Nec enim labor est mortalibus alter Nobilior, nec cura viro iucundior ulla. Hanc mihi militiam Deus, et lucentia mundi Sydera dant, superum Domino paremus et astris. Quare age presenti si non tibi munere factum Est satis, urgentes animi causabere curas. Et veniam concede, labor vult ocia tantus. Moeoniis opus est fidibus, totoque Sophocle, Nam tuus est omni dicendus Apolline princeps. Differimus tua vota, tamen non irrita fient. Interea infirmas ad tanta negocia vires Instaurare datur, venient sua tempora a regi Danda tuo, cui te tantum debere fateris, Cuius et aeterna vestris imagine pectus. 3. AD FEDERICUM URBINATIUM DUCEM, | CUM FILIAM NUPTUI TRADERET Inclyte Dux, qui regna tenes in montibus umbris Qua vetus Urbinum domibus iuga vestit apricis, Qua dedit antiquae nomen Sempronius urbi: Sunt quibus accensi rutilantia sydera Martis Audes animos bellique avidissima corda Indiderint. Hi semper equos meditantur et ama Bellica et ignaviae damnant longa ocia pacis. Talis erat Telamone satus temerarius Aiax. Talis Agenoridae Cadmi famosa propago Mutua damnatum vertens in vulnera ferrum. Centauri, Lapithaeque truces, saevique Gigantes, Qui coelum aggressi manibus violare cruentis Tentavere suo divos expellere e regno. Talis extremis mundi Sertorius oris Arma movens, talis Romanae conditor urbis Romulus, impatiens oci, Mariusque Iughurtae Victor, et Aemathiam tollens ad sydera gentem Magnus Alexander Mauro metuendus et Indo. Talis et aeternas iras qui parvus et arma In genus Ausonium patri iuravit ad aras Annibal, et Syllae impietas et Caesaris atrox. Sunt qui pace magis gaudent, et bella perosi Extollunt superum cultum, pronique per aras Divorum reverenter eunt, vel honesta Minerva Ocia sectati sub opaca silentia ruris Diffugiunt, tacitique laris sub fornice pallent. Sic Numa qui pati studium revocavit, et arma Reppulit, atque Solon, Lacedaemoniusque Lycurgus Vixit, et imbelli Salomon qui regna quiete Auxit, et aethereo posuit nova templa tonanti. Sunt quibus ingenium magis est commune paratum Tam pacem quam bella sequi, sudare sub armis, Et patriam curare domi, sic floruit Ancus, Cunctatorque senex Fabius, sic Magnus, et ambo Scipiadae, rigidusque CAto, Lucullus, et alto Rex animo, qui post caulas et ovilia tandem Regna subintravit sceptro Iudaea secundo. Sic Cicero, sic Aemathiae cui gloria victae Paulus, et Augustus terrae dominator et undae. Unus honor tantum primis et gloria simplex Debita qui pacem solum coluere arma. Sed quibus est utrumque decus, cinxere coronis Tempora (tam foelix fuit bis fortuna) duabus. Primatumque tenent. Humanae altissimus iste Laudis apex, gens haec superis est proxima divis. Hi sunt qui Heroes et Semidei appellantur. Haec tua sors montis proles generosa Feretri. Quod si forte suas innata modestia laudes Horret, et ipse tuum non fers patienter honorem, Da veniam me fama movet, non Umbris tantum Te miratur, habes ultra maris aequora a laudem. Iam passim vulgata cano, quae Rhenus et Ister, Quae longinquus Arar, quae fons audivit Iberi. Ipsa canit... te virtus, tot bella gerentem Quis nescire potest? Altis suspensa trophaeis Ipsa sonant nobis tua facta silentibus arma. Tu pacem, tu bella regiae, te iudice Mavors Surgit, et ingenti furor excitat arma tumultu Imperio Bellona tuo temperat iras Aegidae deposita, sumpta modo fulminat hasta. Arbitrio pax alma tuo sua vela gubernans Te suadente venit, te dissuadente recedit, Et modo luctu implens, cum vis, modo moenia risu. Armatum saevoque diu te Marte furentem Flaminei sensere Duces, et Tusca iuventus, Cum Rubicon tua signa pavens vada concita voluit In mare, et Adriaco trepidum caput abdidit alveo. Et quando Herculeos ausus tentare labores Oppida coepisti sublimibus ardua saxis Littus ad Hetruscum, tunc te miratus euntem Montanum per iter pelago allucentibus armis Ad tua Tyrrhenus respondit classica Triton. Te quoque pacatum, populisque humana ferentem Iura Camoenarum magno chorus agmine cingit, Et tua tecta pii tanquam veneranda poetae Templa petunt, subeuntque lares quasi limina Phoebo Sacra tuos, tanquam delubra horrenda Minervae. In quibus et morum probitas et nescia falsi Relligio pietasque habitant, ubi totus Olympi Cursus, et astrorum leges, elementaque mundi Naturaeque arcana patent, ubi cernitur omnis Quid divina velit, quid sentiat Ethica virtus. Nil tibi cum levibus Thyasis, tu Menades horres, Tu Veneres, tu Ambubaias, Balatronibus aurem Conspectumque negas. Tecum versatur Achilles, Nestor, Alexander, sermo tuus, arma tuorum Cultus, et astrorum motus, et mascula virtus. O fortunatas gentes, o dulcia saecla Quae sancti Ducis ora vident, quae tutae sub umbra Tanti regis agunt sine sollicitudine vitam. Umbria numinibus (si vera fama) fuisti Semper grata, vetus cum terrae incumberet omni Illuvies illa undantis famosa profundi, Sola immunis eras et ab aequore tuta colebas Montanos apices, et libera fluctibus antra. Id munus solenne Dei, sed principis huius Praesidium sub quo tibi sunt Saturnia saecla Non minus. O utinam similis fortuna per omnem Pullulet Italiam, nec nos Lycaonia semper Tempora conculcent, aetas semel aurea nobis Omnibus et tali requies sub principe surgat. Tu vero quem totus ager montanus adorat, Cui pater inclinet caput Apoeninus apricum, His brevibus claudi non indignabere regnis. Aequa tuis tibi si meritis data regna fuissent: Pigra gelu tibi serviret Moeotis, et Athlas, Nilus, et Eoi Gangetica littoris ora. Sed Deus angusto terrae tua limite clusit Imperia, ut curis tua corda minoribus angat Hic labor, ut coeli spaciis maioribus olim Cum tibi fatales Lachesis concluserit annos, Praesideas, regnoque illic meliore fruaris, Regna ubi sollicitent nullis tua pectora curis. Interea claris rebus tua floreat aetas, Et reliquum coeli meritis eme, respicit actus Iuppiter humanos. Alto tuus aethere sudor Scribitur, et patriae vigilans tua cura saluti. Sed ne festa meae tardent Hymenea Camoenae, Flectat iter, veniatque volans ad littora cymba. Ite maritales thalamos, Iunone secunda, Ite avibus celebrate bonis, concordia iungat Una duos animos, sicut duo corpora Iuno. Sed tamen et sanctum memores estote pudorem Non abigi taedis. Scelus est sine lege voluptas. Et sancta est cum lege Venus, si sancta futura est Posteritas, sanctos primum decet esse parentes. Qui viret in soliis venit ab radicibus humor, Et patrum in natos abeunt cum semine mores. 4. DE LEGATIONE REGIS HISPANIAE AD INNOCENTUM VIII. | DE ADVENTU INACHI MENDOCIAE COMITIS TENDILIAE | REGII ORATORIS. Dum suspensa diu gentem miratur Iberam Tot Reges, quot Roma viros sibi cernere visa est. Vidit enim patria tinctas ferrugine vestes, Et Tyriis infecta velamina circum Sublimes rutilare humeros fundere flammas. Vidit ab hirsuto pendere monilia collo Aurea, et alterno blandiri ad pectora plausu. Vidit et accensos radiis ardentibus aurum. Vincere et inter se flammis certare lapillos, Quos misit longinquus Arabs: Erithraeaque tellus. Quos Ganges, quos Indus alit, quos Persia dives Colligit undosi per torrida littora ponti. Vidit et assiduo Martis durata labore Brachia et assuetas frondes sudare sub armis. Talis miles, quo Pella potentior orbe Reddita ab argenti scutis cognomina ducens. Vel quo bellipotens Aethnai fulminis instar Saeviit Assyrium toties Machabaeus hostem Aurea regali mirata est stragula luxu Non solum praeberet thoris, sed vilibus usum Officiis, sternique solo, et vestigia ferre. Regis honor contemptus opum, praestantia tanti Principis imperii, fines qui mittit ab ipsis Gadibus ad fluctus Pelopis, quos nominat Io Inachis, hoc cultu non est aequata superbo Maiestate minor tam largi opulentia luxus. Ipse etiam patriis veniens orator ab oris Debuit hoc fastu magnae innotescere Romae Inachus, Argivum nomen, quia gloria belli Tanta viro, quanta Argivis Lacedaemone natis. Ipsa quoque imperium quondam telluris et undae Roma Dei modo nacta vices hoc divite cultu, Debuit hoc, splendore peti. Cognoscere visa est In sermone suos cives, qui dicere leges, Qui regere imperio populos et regna solebant. Mansit enim penes Hesperios vetus illa Quiritum Lingua, sonant priscos patres ea verba Latinis Aemula, quae gentem docuit Romanus Iberam. Ipsa licet cute iam crispa, iam cana senecta Langueat, antiquos gaudens reminiscitur annos. Sicut in adventu natae longaeva tremensque Mater ovat, vultuque labans applaudere anili Nititur, affectuque vigens se vincit amico, Ipsa salutantum gentis de more Latinae Agmina praemisit sacris solemnia pompis, Magnanimosque amplexa viros in amica recepit Moenia. Concursu ruit ad spectacula magno Urbs omnis, cum plebe patres, cum pube senectus. Et sexus utriusque choros promiscua fama Mota peregrina tegit omnia compita gentis. Sicut ubi Aesonides prima cum nave subivit Littora Colchorum, confluxit ad aequora totus Phasis, et advectam stupuit per caerulea puppem. Tunc alacres Medaea choros et ovantia duxit Agmina solemnem Graiis latura triumphum. Dumque ita Romuleam fausto subit Inachus urbem Sydere, dum totis agitantur gaudia tectis, Vidimus illius sacris insigna circum Clausa notis, et verba quibus primordia sumpsit Nostra salus, cum facta parens sine semine virgo est. Tunc ego scire pii causas epigrammatis ardens Consului Paulum genus Tarconte trahentem Thraiciis clarum fidibus, plectroque potentem Moeonio, multa praestantem laude poetam. Hic mihi rem gestam paucis absoluit, et istam Rettulit Hispanias famam velitare per urbes. Barbarus Almansor veniens a sanguine crudo Gentis Isaciparae quae usurpat nomina Sarrae, Viribus exultans, et forti robore plusquam Numinibus fidens longis ea verba papyris Scripserat, et caudae demens aptarat equinae. Multa ferax iaculans in Iberam iurgia gentem Ibat, et Allophylo similis quem verbere funda Deiecit pecudum custos in bella vocabat Hispanias acies, multis cum millibus unus Congressurus erat: certe hic ingentia cernas Corpora, et ardentes oculos, barbamque comentem Supra hominem, Siculisque parum Ciclopibus impar. Barbarus ex acie sumpta temerarius hasta, Fraxinus hasta fuit de rasis aspera ramis, Multa minans cristis et equo sublimis in alto Venerat, in pugnamque aliquem poscebat Iberum. Dum spectant utrinque acies ex agmine Ibero Prodiit auratis iuvenis formosus in armis Mendocia de gente satus, tuus Inache certe Aut avus aut aliquis clara de stirpe tuorum, Comminus ense potens, et longis eminus armis Non minor Aeacida, campoque animosus aperto Constitit, et dictis tremefecit hostem. "Tanta quid increpitas? Quo te temeraria traxit Impietas, ut magnam ausis contemnere matrem Atque in matre Deum? Dictis Agarene superbis Nil opus est nec enim tua te iactantia tanto Fastu inflata iuvat, gladio experiemur et hasta An gravis haec Mariae superos iniuria tangat. Iam dudum Pluto istam animam, tua viscera dudum Expectant lanianda ferae. Non fidimus hastae, Divorum speramus opem, tua debita cerno Funera: nam iusti comes est victoria belli. Sicut in aequoreum direxit tela draconem Virginis expositae sortem miseratus acerbam, Ora, nec expavit molemve Georgius illam Grandibus horrentem squammis ac tergore duro, Sic ego te defensa hodie pro virgine victum Sanguinea tellure traham, caput ense revulsum A cervice hastae infigam, nostrumque per omnes Circumlatum acies Mariana ad limina sistam." Sic ait, et magna Christo ter voce vocato Urget equum, pressisque petit calcaribus hostem. Concurrunt similes tauris in bella duobus Cornibus adversis, et toto pondere frontis, Cum spectant utrinque greges, cum territa magno Pascua mugitu nimbo involvuntur arenae. Arma sonant, tremit omne solum, volat hasta per auram. Ecce ruens Agarenus equo (traiecerat armos Vulnus et ingenti thoraca resolverat ictu) Volvitur in praeceps, concussa cadavere tanto Terra gemit, velut intonso cum vertice campum Verberat armatis quercus percussa lacertis. It coelo clamor. Spoliis tum victor opimis Clarus, et occisi trunco prius ore Gigantis Excipitur clangore tubae plausuque suorum Regia concursu subiit tentoria magno. "Cedite Torquati, quibus haec cognomina torquis, Cedite Corvini, quibus haec cognomina corvus Tradidit, haec vestras superant praeconia laudes. Sic tua gens votis ad templa solutis Inache, ne tanti pereant monumenta triumphi, Virgineae sacrata vocabula sanxit Ad sua perpetuo coniungi insignia ritu. Cerne decus quantum superat tibi, gloria quanta De virtute patrum fluit in genus omne nepotum, Inache sic superi faciant, de stirpe tuorum, Quo tibi laus alio sit consummata triumpho Dux aliquis, vel tu ipse magis cui bellica virtus Iam longo firmata usu, levet arma potenti In Syriam, Libyamque manu, gentemque nefandam Vel penitus tollat, Scythicae vel ad ultima terrae Littora detrudat, Boreas ubi frigidus omni Fruge solum spolians duro tegit aequora tergo. Vive, nec ante precor Parcae tibi stamina rumpant, (Det Deus haec saltem nostris bona fata diebus) Quam videas Maurorum urbes et magnae superbae Moenia Granatae veri iuga ferre Tonantis, Et parere Deo, qui magna incoepta secundet Regis, et arma regat felici Bethyca Marte." 5. AD INNOCENTIUM OCTAVUM PONTIFICEM MAXIMUM, | ET CONVIVAS PRO DIE NATALI LAURENTII ARCHIEPISCOPI | BENEVENTANI CARMEN Summe pater curis et sollicitudine nunquam Liber, et immensi moles cui credita mundi, Vos quoque convivae, quorum si dicere laudes Aggrediar, longo raucescant guttura cantu, Splendida regali vobis convivia luxu Haec Beneventanae pastor Laurentius orae Reddit, et huic tanto longe meliora fatetur Se debere choro, solvet quoque forsitan olim Si sperata dabit cursus fortuna secundos. Sed tamen augusto fuerant haec debita mensi Festa sub ardenti cum Sol premit arva leone, Luce sacra, cum risit inops Laurentius iram Caesaris, et victis migravit in aethera flammis. Illa dies natale dedit, Lucina parenti Affuit enixae pulchroque puerpera partu Laeta puerperii cruciatum in gaudia solvit. Mox nova progenies foelicibus aedita fatis Dicitur attollens caput arrisisse parenti. Quod foelix faustumque putant, bonus exitus omen Laudat, et eventu melior fortuna sequenti. Illa igitur celebranda dies, et habenda quotannis Laetior, et fastis est annumeranda diebus. Idque memor facturus erat, nova seria dulces Exclusere iocos, et in hoc convivia tempus Sunt translata, illam rapuere negocia lucem: Nanque aberat missus Roma legatus ab orbe, Atque graves Umbrorum iras, subitosque tumultus Lenibat gravibus dictis, pacemque docebat, Postquam strenuitas vigilans et provida virtus Huic satis officio fecit, cum laude revertens Eximia, statuit celebres apponere mensas, Natalisque diem ritu celebrare parentum, Sic etiam summus qui prospicit omnia pastor Instaurare volens festas post seria mentes Observare suos morem hunc indulsit avitum. Et gaudere die, qua quisque sub aethera primum Transiit, et vesci coepit vitalibus auris. Et quanquam Gethicis contraria gentibus olim Consuetudo esset, lachrymis quae tristibus ortum Natorum, et laeto celebrabant funera cantu, Nostra tamen longe melior sententia, mortem Quae pulchrum dissoluit opus, quae nititur omne, Quod natura parit, paucis abolere diebus, Et nihil esse diu patitur, quae pingitur ore Terrifico, lugubri animo meminisse necesse est. Principium vero vitae qui dicitur ortus Quo genus omne nova reparatur origine, secum Gaudia mille vehit. Cum mens divinas recentem Cuderet, et coelo stellas affigeret, orbem, Mirabantur opus superi, nova machina mundi Visa voluptatum pelagus, quod pectora divum Corripuit subita sensus dulcedine complens. Iure igitur natale iocos et gaudia poscit Natura suadente dies, qua venit ad ortum Progenies, primae capiens exordia vitae. Ob causam tamen haud aliam vetus ille reversus Mos, nisi quo fessas hominum post seria mentes Sit fas instaurare iocis, et idonea rursum Reddere corda virum rebus tali arte gerendis. Nam labor assiduus mentes ut corpora frangit, Attonitosque facit sensus, et inertia membra, Ingenium nimios roburque retunditur usu. Et caput obscura captum vertigine clavum Perdit, et incerto navis secat aequora cursu. Omnia quae duro sunt debilitata labore Restituit secura quies, medicamina fessis Ocia sunt, lassas instaurant ocia vires, Quas labor enervat, quas longa negocia frangunt: Ergo laborantes opus intermittere coeptum Et cessare iubet veterum prudentia patrum. Scipio littoreas, et Laelius anxius oras Et Caietani tractum maris urbe relicta Saepe peragrabant, et circum littora conchas Fluctibus eiectas manibus legisse feruntur. Maximus interpres legum lusisse lapillis Scaevola narratur curasque fugasse fritillo. Socraticos etiam ludos pueriliaque acta Legimus atque semen studiis iuvenilibus usum. Ergo voluptatem coenae genialis honestam, Summe Pater, laeti una celebrare sodales. 6. AD IOANNEM PETRUM ARIVABENUM | EPISCOPUM URBINATENSEM Petre Heliconiadum studiis decorate sororum Cui dedit insignem docta Minerva locum, Ista racemiferis nostri de vitibus horti Accipe Dircaei dulcia dona Dei. Hanc tibi praecoxit flaventem Iulius uvam Sole Morlocheas ingrediente faces. Scilicet ut nimium rapido dum fluminat aestu Frigida morbosam temperet uva canem. Nam cavis ad plantas residens Orionis ardet, Atque pravi nostras verberat igne domos. Frigore nunc opus est, opus ut fuit ignibus ante, Cum Boreas tanto stringeret arva gelu. Sic natura parens tempus munivit utrunque, Caumata frigoribus temperat, igne gelu. Ianus habet sylvas, et aprici vina phalerni, Creticaque idaeis trans mare vecta cadis. His se armare potest, gelidamque retundere brumam, Et Melotaeis terga fovere togis. Aestus habet gelidos latices, et caerea pruna, Pomaque cognomen quae cerasuntis habent. Iulius ardorem primis necat aestifer uvis, Hacque salutari fruge ministrat opem. Nec tibi grata minus fuerint mea munera, si quid Et si quid versus rusticitatis habent. Rustica civili melior vindemia, ruri est Ille sacer vatum qui rigat ora liquor. Hec fateor Lesbi non sunt in collibus orta, Nec de Cretaeis munera lecta iugis. Non ea palmitibus coeli clementia nostris, Non est Flaminio gratia tanta solo. Sive quod a Phoebo magis alongamur et austro, Et polus algenti nos aquilone premit. Sive quod est illic aliis rationibus aether Mitior est illis gloria tanta locis. Forte quod ex illis transivit in aethera campis Quae micat ex flammis facta corona novem, Prospiciens oculis illas melioribus uvas Vitifer infundit vina superba Deus. Adde quod in Delo Bacchi germanus Apollo Nascitur, arbitrio qui regit arva suo. Iuppiter Idaeus alitus rura illa sub antris Dicitur Oleniae lacte rigasse ferae. Gnosiacis ideo vis est en tanta racemis Inclyta tam dulci fertilitate Cydon. Haec igitur tibi dona damus, meliora daturi, Uberius ferret si meliora solum. Musa tibi vetuit sine carmine munere mitti, Quando magis quovis munere carmen amas. Carmen amat quisquis tenero bene doctus ab aevo Aoniam studiis dulcibus hausit aquam. 7. AD LODOVICUM GONZAGAM FEDIS APOSTOLICAE | PROTONOTARIUM CARMEN EX TEMPORE Saepius ad sacrum cupiens Helicona reverti, Munus ut excellens et tanto principe dignum Castalio de fonte darem, mea carbasa ventis Explicui, et scalmos accincto remige pressi. Verum me variis animi languoribus aegrum In diversa ferunt a Phocide littora fluctus. Pellor ab Europa, lego puppe Propontida versa, Et feror in Phrygiam, Tenedi iam littora cerno. Iam patet Antandrus, iam culmina cernimus Idae. Aonides sylvae nobis et sancta negantur Flumina, Dircaei taciturna silentia saltus Occlusere novem, prohibentque accedere Nymphae. Immisere rati zephiros, prohibemur arenis Aulidis, adversis rado maris aequora fatis. Quod si vela sinat vento Deus ire secundo, Pacificasque intrare domos, et corde timores Pellere sollicitos, tantoque exire tumultu, Curreret extemplo velis mea cymba levatis Per laudes Lodovice tuas, per clara tuorum Facta per illustres attavos, regnataque genti Aura tuae, canerem pugnas et martia facta, Et graviter sancteque domi consulta forisque. Quanta sit in superos pietas et quanta parentum Relligio, quantum patriae studuere quieti. Cederet his agris quicquid mare fluctibus ambit. Egregii quicquid Titan videt aethere ab alto. Mollia longinqui iactent sua vellera Seres. Hesperidum sua poma nemus, sua thura Sabaei. Aethiopes nigri sua cinnama. Persidis ora Divitibus gemmis fulvoque superbiat auro, Proventu maiore tuos pubescere campos Dicere, et has illis praeponere frugibus ausim. Cederet his agris Trinacria, cederet ortus Alcinoi, et Veneris tellus pulcherrima Cypros. Cederet his agris Crete, Pelopisque Laceni Insula, sit licet haec Sparta veterique Corintho, Illa Iovis cunis, atque urbibus inclyta centum. Cederet omnis ager, nec sese MAntua tantum Virgilio, et ducibus Lydis, et sanguine magni Tiresia claram agnosset, magis inclyta quando Gonzagae splendore domus evasit, et altis Ingeniis animisque virum, qui bella per omnem Saepius Italiam parto clausere triumpho. Haec est ista domus, de qua, si temporis acti Legeris annales, multos exisse Camyllos, Scipiadas multos, Marios mirabere multos. Nec reticenda forent Nurvum super aethera nota Nomina, et integritas translata in sydera matrum. Moeoniis haec sunt nervis, et Apolline toto Digna, nec exili dicenda ex tempore cantu. Nunc alio me cura trahit, peregrina vocamur Per longas in regna vias, per inhospita saxa. Nec sinor in patriis requiem decerpere campis. Omnia tum melius referam, cum purpura frontem Velabit Romana tuam, cum patribus alto Adiungeret throno, quibus est aeterna potestas. Carmina nostra dies illos, et laeta morantur Tempora, tum sacros poteris recludere fontes, Et vati aspirare tuo, votisque tuorum. 8. BAPTISTAE MANTUANI CARMELITAE THEOLOGI, | SAPPHICUM CARMEN: AD MAGNIFICUM COMITEM | FREGOSINUM CAMPEFREGOSUM Dulce Musarum decus, et voluptas, Patriae splendor ligurumque princeps, Quem fovet dulci gremio receptum Hospitia Manto, Impio postquam Genuae tumultu Missus ex alto Phlegethontis amne Iura subvertit placidamque pacem Nuntius orci, Te decet magnos animi dolores Atque Neptuni salientis aestum Ferre, et accenso Iove fulgurantem Fortiter iram. Rebus adversis agitata virtus Crescit, et robus cruciata longo Sumit attritu, meliusque terso Candicat ore. Ocium clari fugiunt honores, Nobiles ducit labor ad triumphos, Sudor insignes iter ad coronas Monstrat apertum. Unico vitrum superatur ictu, Spernit incudes adamas, et omnem Malleum, virtus animosa casum Sustinet omnem. Debiles nautas humilemque cymbam Aphricus pulsis violenter undis Iactat, et fasto fragilem carinam Vortice sorbet. Fronte sublimi ratis alta proram Tollit, et Caurum Boreamque ridet Atque prosternit valido sonantem Pectore Pontum. Blanda fortunae levitas, in altum Voluit et facti cito poenitentem Dexteram versans male fida curvum Deprimit orbem. Forium gaudens hominum ruinis Regna longinqui penetrare mundi Cogit Heroas, patroque pulsos Iactat ab Orbe. Egit Aeneam Pelago vagantem Flante per nigros aquilone fluctus Atque nimboso reboante coelo Littus ad Aphrum. Pulsus antiquam Salamina Teucer Liquit, Alciden odium novercae Misit ad Gades, ubi cernit altam Iulia Calpen. Faucis angustae Mare vorticosum Exules quondam soror atque frater Heu nimis tristi secuere cursu Phyxus et Helle. Velleris fulvi spolio superbus Aequor Euxinum, gelidamque Tethym Thessala primus rate navigavit Fortis Iason. Magna non una regione virtus Clauditur, toto spatiatur Orbe, Sicut immensum radians Olympum Clarus Apollo. Persidam sortem generosa virtus Spernit, et plausum popularis aurae Aestimans ludi puerilis instar Libera regnat. Vate Dircaeo generata Manto Unde gens urbis sata Mantuanae Iuncta Tyrrheno Siculam charybdim Vidit et Aethnam. Vidit et ripam resonantis Arni, Qui per Hetruscos sinuosus agros Serpit, et cultis inimica campis Flumina voluit. Inde per montis iuga saltuosi Venit errantes ubi maior undas Mintius spargit, Bifidoque terram Circuit Amne. Tum solo nomen dedit occupato, Atque Thebanos imitata muros Cum sua celsam Genitrice proles Condidit arcem. Nave Phoenice Tyria colonos Regnaque fratris fugiens avari Nobilem Dido patriam Colossi Vidit undis. Vidit et Cyprum, Paphiamque gentem, Transiit Syrtes, Lyboea lustrans Aequora, et tandem Libycae subivit Littora Byrsae. Spernit imbellem populum libido Dira fortunae, tumidoque plebem Corde fastidit, sua tela frontes Mittit in altas. Ergo Priscorum memorata Virtus Excitet fortes animi lacertos, Et tuae fiant tib clara gentis Stemmata calcar. Nanque te magno Genitore Natum, Atque virtutis gremio educatum Ad decus summum vocat, et supremam Gloria laudem. Ego visurum Pyliam senectam Vive, nec tantum Genuae potentis, Regna, sed pinguem teneas Hetrusci Littoris oram. Aphricae latis dominare campis Atque Sardoi spatiosa ponti Doris, et bello superata Cirne Porrigat arma. Dum venit fati melioris aetas. Liberum curis animum solutis Transfer ad Musas, viridique lauro Tempora cinge. Et per herbosos spatiare tractus, Qua padus ripas onerosus altas Complet, et mites salicum per umbras Serpit in Aequor. Laeta regali Sabiola tecto Villa foelici redimita cultu, Te sua tutum statione longos Servet in annos. Servet et prolem Deus, atque clarae Coniugis sanctam caput, et nepotes, Vosque coelestem ferat in senatum Longa senectus. 9. IN NOVO MAGISTRATU LODOVICI SAMPETRI | EQUITIS AC LEGUM DOCTORIS ET PATRITII | BONONIENSIS CARMEN Hactenus infesto gemuit sub sydere tellus, Nec pecoris, nec cura boum, nec vomeris usus Profuit, in steriles ierant sola pinguia glebas, Nudaque ieiunis torpebant arva colonis. Nec procul avecta peregrino a littore merce Quaerebat mercator opes, sine remigis usus Ille per aequoreos moerebat navita fluctus. Nulla erat ingenio reverentia, nulla Minervae Praemia, nulla pii carpebant ocia vates. Motibus incoepit verti melioribus aether Mitior, et cedunt inimica faventibus astra. Prospera sunt urbi, sunt prospera sydera ruri. Agricolisque suae prosunt et civibus artes. Vertumnum Pomona vehit, bona numina regnant, Iam vice mutata gratos Cillenius ignes Circuit, et niveo potitur Venus aurea tauro. Hinc nova prorumpunt in laetos gaudia risus. Hinc nova prosperitas viridi promittitur aevo, Et Phoebo studiisque favor. Parnassia laurus Frondeat, Aoniae reparent sua barbita Nymphae. Et concinnatis feriant carmina nervis. Gratia purpurei redit et clementia veris. Aestati miscetur hyems, cum frigore flamma Bella gerit, pugnant siccis humentia, surgit Litibus ex istis ex hoc certamine tanto Temperies vernae faciens exordia proli. Et mundana novis favet indulgentia rebus. Phoebus adest, phoeboque comes Lucina reverso Littore ac Aethiopum pluvioque recessit ab austro, Sedulaque ad teneros vehit incunabula partus, Hanc requiem terris Deus haec dedit ocia quondam, Prima recens quando sumpsit primordia mundus. Nec poterat frigus, nec iniquum ferre calorem. Hospes erat phryxi Titan, soror hospita cancri. Iam tyrii bovis ora calent, hyadesque recedunt, Et videt ardentem vesper se attollere Libram. Foecundam ruit in Venerem genus omne animantum. Et pecus in pratis lascivit, in aequore phoca. Percutit ante diem coelo gavisa tepenti Insomnem philomena lyram, dum scandit ab ortu Urna vomens undam, noctisque silentia rumpit, Dum vaga Parrhasio volvuntur sydera plaustro. Per iuga sylvestres nemorosaque compita Nympha Exercere choros properant, levibusque choreis Ingeminant agiles saltus, et carmine laeto Omne sonat nemus, alterno pede gramina signant. Ridet ager, viret omne solum, per odora Napeae Prata, et Hamadryades nemora inter frondea ludunt. Laeta seges vincit sulcos, in vertice culmi Cortice sub molli tenues generantur aristae. Triptolemi procedit opus, laetatur Osyris Vomer, et exultant trito dentalia dorso. Extendi maiora sinu monet horrea lato Divitias avido tellus paritura colono. Floribus aspirant Zephyri, viridemque per herbam Se insinuant, tepidoque movent nova gramina flatu. Palmite de longo lachrymis stillantibus imber Liquitur, et guttae vitreum glomerantur in orbem, Clarior et solito longe clementior aer Talia praedicit nostris reditura diebus, Qualia bonus atque ferax nova gaudia nuntiat annus. Et natura novi laetatur consulis ortu, Sub quo nullus erit sceleri locus, alta per omnem Pax populum nova depulsis fert gaudia curis. Urbs ovat, exurgens dulci concordia vultu Sancta virum placido coniungit pectora nexu. Qualis Agaenorides Lycia Rhadamanthus in ora, Qualis oliviferae fuit in regione Minervae Aequa Solon qui iura tulit, Lacedaemone qualis Legum lator erat, virides qui praecipit annos Ruri agere, ut bellum discat tolerare iuventus, Et robur firmare operis, tibi Felsina talis Sampetrus Lodovicus erit, qui praeditus omni Dote animi patrum numerum sanctique senatus Intrat, et antiquo patris succedit honori. Nanque pii quondam mors accelerate parentis Dum puer esset adhuc tantisque laboribus impar Causa magistratus fuit importuna relicti. Ista potestatis moles altissima tanta Non nisi maturis concedi debuit annis, Et bene de patria meritis, iam grandior aevo, Iam rerum assiduo multatum exercitus usu, Iam studiis legum insignis, iam clarus equestri Militia, decus hoc post intervalla recepit Debita praecipiti nolens ascendere saltu. Si curanda salus populi, si commoda debent Publica servari, debet cordata senectus Non ardens animis atque inconsulta iuventus Talibus addici officiis, hoc munere fungi. Bella gerant iuvenes, urbana negocia patres. Cum nautis longa remorum brachia mole Fessa labant, et membra fluens rigat hispida sudor, Si subito affuerit, lenique Favonius aura Lapsus ab Oceano qua sydera sustinet Athlas Ingrueret puppi flatu qui vela secundo Curvet, et attritis usu ferat ocia remis, Consurget plebs omnis ovans, tractusque rudentum Pandet, et erecto suspendet carbasa malo. Atque operis palmam Zephyris dabit, aequora sulcans Ibit, et obiectos scindet ratis obvia fluctus. Providus in summa temonem puppe magister Solus agit, velique sinus accomodat auris. Caetera praeteritos cantu solata labores Turba refert Zephyris grates Paeanaque cantat, Te Neptune vocans, te Proteu, te Melicerta. Quale feret nautis aurae favor iste levamen Tale novus praestare parat Felsina consul, Quae gemis ingenti gravium sub fasce laborum Hactenus, antiquam in requiem, priscumque decorem Transferet, et viridi cinget tua tempora serto. Ac iuvenile decus reddet tibi, sorde iacentem Tollet, et expulsis iterum renovabere canis. Quicquid ab amne mali Stygio fera misit Erinnys Quicquid ab infesto cadit aethere, quicquid iniquae Cogitat humanas leges et numina contra. Impia mens hominum patriae non aequa saluti, Vertet in adversos hostes gentemque nefandam. Tu Duce tuta pio, sub quo discriminis expers, Iamdudum vitio contra nitente, ruinam Passa gravem Virtus sese usque ad sydera tollet. Mirabar quidnam insolitis splendoribus aether, Quid Phoebus tam claro oriens protenderet orbe, Nam nondum illius rutilans aurora diei Occiderat, quando per rosida gramina solus Errabam stellis iam decedentibus, Euro Per virides ludente agros, roremque ferente, Et vidi radios altis in turribus urbis, Atque procul solem summis in collibus ortum Ante diem coelo nigram depellere noctem Ipsa etiam nox illa suis effulserat astris Clarior, ornatu cupiens ostendere toto Laetitiam, maiori etiam Latonia vultu Ivit, et in terras presso vicinior orbe Signa dedit manifesta, et numina et astra Maxima Flamineae cecinerunt gaudia genti. Felsinii proceres, claris gens inclyta rebus Quos facit audentes, et idonea pectora Marti, Atque animo fortes Nemeaei belva saltus, Vos coeli gaudere monent, hortatur Olympus Luce sua maestos animis arcere dolores, Et celebrare novi foelicem consulis ortum. Iura fori, lites, clamosaque iurgia cessent. Cesset opus, cessent operae, convivia mensae Lauta ferant nitidae, nigris cum vestibus atrae Diffugiant curae, bona fert bonus omnia princeps Sumite lutheolas vestes, splendete rubenti Murice, caesaries mento cadat, ore nitenti Templa viri turmatim adeant, pleno organa cantu Inter sacra sonent bona, fert bonus omnia princeps. Ite nurus, ite infantes, simul ite puellae, Communi lux ista bono sacrata relinquit Triste nihil, luxit niveo signanda lapillo, Et fastis addenda dies, celebranda quotannis A populo et patribus solenni in saecla ritu. Virtuti modo nupsit honor, stat pronuba circum Nobilitas, communis amor paranymphus et auspex Picta tegant aulaea domos, subcingite postes Frondibus, et muros hilares ornate ministri. Huc hederae, laurique volent, date florea serta Qua patet in gressus, qua porticus atria duplex Cingit fluat Assyrius, per compita passim Spargite, perque vias cumulos flaventis arenae. Circulus ante fores spoliis contextus et auro Pendeat, in medio rutilantis lamina serrae Daedalei signum ingenii foelicibus ortum Auspitiis, canis Europa custodia serram Servet, et bis signis geminas superaddite claves, Ista magistratus domus est et consule digna, Quam nova non solum virtus sed avita superbis Laudibus illustrem facit, et monumenta supersunt, Nobilitas ubi se nostro explicat aevo. Adde clientelas et tecta, et praedia nullis Parva inopum spoliis, neque turpibus aucta rapinis. Discite, qui vultis decus hoc insigne senatus Vivere, primates decet observantia legum. Nil domus haec praedae, nihil ausa tyrannidis unquam Nec trans iura manus aut plebiscita tetendit. Talis apud Priscos gens Aemyliana Quirites, Portia talis erat, talis domus ista Minervae Et Martis studiosa, bonis caput artibus alte Extulit, et patriam semper meditata salutem Florida pace domi fuit, et foris inclytae bello. Myrtilus ad Pelopis currus, et Achillis ad axes Mittitur Automedon, gaudent iuga, lora tenentur Solerti correpta manu, quadriga magistri Sentit onus, meliorque rotae regit orbita cursum. Tiphys habet clavum, residens Palinurus in alta Puppe regit, totas secura Bononia noctes Iam dormire potes, bona fert bonus omnia consul. Ite sacerdotes, cumulate altaria donis, Ferte preces, ne mors rapiat, ne livida laedat Lingua virum, videat canos, seramque nepotum Progeniem, videat cives pace quietos Perpetua, Superi faveant, fataliaque astra. Et longaeva ferat vivacem gloria famam. 10. IN ANDREAM MANTINIAM PICTOREM Sicut Agaenorei surgunt ubi cornua Tauri Praecipit iam vere, solum pubescit, et arva Luxuriant, ridentque novi per gramina flores: Sic studiis haec nostra viget florentibus aetas, Ingeniisque bonas torpere vetantibus artes. Sed tuus in primis ut pleno Cynthia cornu, Andrea, splendescit honor. Tu caetera vincis Sydera luce tua. Tantum illustrata labore Et pictura tuo, quantum Romana poesis Vergilio, et Graiae Smyrnaeo carmine Musae Dedala monstravit tibi se natura, modumque Quo res ipsa facit. Tu viva coloribus ora Fingis, et umbrati fallunt mortalia vultus Lumina, posse loqui credas, animata putantur Membra, tepens sanguis venas et spiritus implet, Nec tabulis haerere pedes, sed vera videntur Figere, et alterno vestigia linquere gressu. Frons, oculi, vivos edunt et brachia gestus. Sic varios animi motus ostendit imago. Sic levis affectus manus est imitata latentes, Et verum mentita decus, simulata verentur Ora humana ferae, volucres ad inania tecta Ut venere, nihil possint ubi sydere nactae Praecipiti fraudem properant evadere lapsu. Pictus aper setis horrens et lumine torvo Dentibus in falcem ductis armatus et ira, Allatrare canes iuvenumque audacia corda Aspectu frigere facit, fugere columba Exanimes aquilam, pueri timuere colubrum. Ars tua tanta potes, tantas industria vires Obtinet, ut vivis aequare carentia vita Possit, et humanos etiam deludere sensus. O vetus, o foelix laudati temporis aetas Desine te iactare, suos extollere ludos Graecia iam cesset, certamina ponat Olympus. Posteritas iam vincit avos, melioribus astris Utimur, optati labuntur ab aethere fluxus. Quid Gnidiae Veneris, quid te suspendit Apellis Gratia? Protogenis tabulas et Zeusidis unas Parrhasii quid cernis aves? Quid signa Myronis Lysippique vides? Quid te spirantia tardant Marmora Prxitelis, statuaeque Euphranoris? Omne Phidiacum superatur ebur, Polycletica virtus Sordet, et Andrea perdit collata decorem Tu decus Italiae, nostri tu gloria sedi. Tu patrui immortalis honos, concedere laudem Patria post Livium debet tibi grata secundam. Ingenio laetata tuo tibi semper apertas Ostendit pictura fores, tibi porrigit omnes Divitias, penorisque sui penetralia pandit. Ergo suum recte voluit et Mantua civem, Largaque magnanimus statuit tibi praemia princeps. Nec dolet Antenor te regna Bianoris olim Praeposuisse suis, quando graviore senecta Mantua et antiquae praecellit origine gentis. Artis apex ubi consistis vetat altius ire Quid superest nisi picturis infundere vitam? At Iovis hoc, hic siste gradum. Sed in ocia solui Cum nequeat Virtus, manus exercenda, nec artem Iam, sed magno operum numero sine crescere laudem. Tu potes aethereo deponere numina coelo, Atque animas monstrare oculis, mirabile, nostris, Quod natura nequit. Superos mortalibus ergo Sensibus exponas, nobisque ostende Tonantem, Phidiacumque Iovem, confictaque numina vero Vince Deo, quod si meritis tua praemia virtus Non habet aequa, nihil pendas mortalia Virtus Vera supergrediens sua praemia quaerit in astris. Longa igitur triplices ducant tibi stamina Parcae: Nestoreosque dies et Mathusalemia secla Aetherei donent animi, post funera coelum. 11. IN ROMAM BELLIS TUMULTUANTEM Roma quid insanis toties? Qui sanguine gaudes? Quid geris imbelli spicula tanta manu? Quo vesana ruis? Studioque armaris inani Iam senio lassas debilitante manus? Tota tremis, gelidi velant cava tempora cani, Et cavat effoetam ruga inhonesta cutem. Frons cadit in pectus, caligant lumina, vocem Vix trahis, et balbo verba caduca sono. Dentibus excussis malas ostendis inermes, Stillat ab immundis naribus Hippomanes. Nec potes antiquos belli nescire tumultus, Nec solitam rabiem longa senecta domat. Ars tua finitimis indicere genibus arma, Bellaque vocali sollicitare tuba. Si foris arma tacent, tu bella domestica tentas, Nec feritas requiem ferre superba potest. Tu similis tauro, ventos qui cornibus altis Verberat, et rauca voce vomit tonitru. Tu similis colubro, quoties gravis ira venenum Suscitat, et mota lumina bile rubent. Aequiparas Libycum, furiis agitata, leonem, Cum fera rugitu vox fremit aequoreo. Nec magis amissis bacchatur foetibus ursa, Aut lupus hesternam cum premit ora famem. Sic furis ut spumis ex ore cadentibus atrox Fulmineo quotiens dente minatur aper. Ira ardes, ceu cum fixam leo, saucius hastam Rodit, et effusa caede cruentat humum. Sic fremis ut frendens cum ferrea vincula mandit Cerberus, et Stygias murmure turbat aquas. Tu fratres in bella vocas, in pignora patres, Et scelus omne audes, et paris omne nephas. Dic quotiens variis maculas dum caedibus enses Albula purpureis tincta cucurrit aquis? Dic quotiens violas dominos telluris et undae? Dic quotiens gladiis regia colla petis? Mitius est Thracum genus et Cyclopea proles, Et Nasamon Libyci qui tenet arva freti. Mitior est Scythicis quae possidet ultima campis Littora concreto terra perusta gelu. Mitius est quodcunque videt crudele per orbem Phoebus et undoso Doris in Oceano. Mitior est duri gens implacabilis Orci, Quam niger obscuro Iuppiter igne domat. Nunc quoque civiles laevo gens omine pugnas, Et strepitus tota Martius urbe sonat. Per iuga Ianiculi, per colles aera Latinos Concutit, et stricto fulminat ense furor. Vociferant dirae, sparsi pro crinibus angues Inflant pestifero sibila colla sono. Hinc litui clangunt, hinc tristi concita plausu Tympana confusum vulgus ad arma vocant. Hinc galeae rutilant, et ahenea pectora fulgent, Et rigido durum cingitur ense latus. Hinc gerit hirsutis eques inspicata pharetris Spicula crudeli proiicienda manu, Hinnit equus, pictoque ferox sub tergore frontem Elevat, et sonitu quadrupedante volat. Mole sub armorum crepitans ferus armiger hostem Provocat, et longam sustinet aere sudem. Sustinet aere sudem, pronoque in vulnera ferro Sanguinem portat trans abiegna necem. Hinc niger efflato resonans pilularius igne, Et iacit ingenti plumbea saxa tono. Hinc pedes hastatis longo venit ordine dextris, Tectaque ficulno laeva sub orbe latet. Verrit humum gladius, lucent fulgente metallo Pectora, sunt capiti concavus arma chalybs. Hinc resonant magno clamore Erymanthida matrem Lucida inoccidui quae tenet astra poli. Herculeas alii clamant pleno ore columnas, Dividit, haec duplex tessera Romulidas. Saxea sulfureis pila pulsa furoribus arces Concutit, et celsus destruit igne domos. In tua converso grassaris viscera ferro, Atque tuum proprio conficis ense caput. Templa gemunt, arae lachrymant, suspiria Tybris Ducit, et exhausto languidus amne dolet. Fas et iura negas, homines et Numina fallis, Nec Iovis imperium, nec Phlegetonta times. Singula texentem convitia deseret aetas, Tantum ac tale tuae est improbitatis onus. Romanis pater est Mavors, lupa Martia nutrix, Haec hominum mores ingeniumque decent. Vivere qui sancte cupitis discedite, Romae Omnia cum liceant, non licet esse bonum.