CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus SPAGNOLI.prae-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.prae-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.prae-01.xml in db pdill0


DE PRAESIDENTIA ORATORIS ET POETAE | AD IOANNI BAPTISTAE REFRIGERIUM CARMEN Debita cui potior laus est, quae gloria maior Rhetoris, an Vatis, quem praeferat Attica Pallas. Nostra refrigerius quae sit sententia quaerit. Ipse canam quicquid meus inspirabit Apollo. Nec quenquam damnare animus, neque laudibus aequis Tollere inaequales, quae sint communia, quaeve Propria signabo, sic elucescere verum Fas erit, ut oram positis salice et saliunca Illico disparitas simul et praestantia constat. Quem minus ista iuvant, edat meliora precamur. Delphica namque mei non sunt oracula versus, Nec quae sancta dabat Phoebi responsa sacerdos. Materiam quae lata immo quae amplissima circum Artifices ambo pariter versantur eandem, Velocesque agitant in eodem pulvere currus. Quicquid enim sermo potis est comprendere, utrique Subiectum Artifici sicut mare portat utrunque Et qui puppe humili legit, et qui navibus altis. Sed fugit a terris procul alta per aequora Vates, Non scopulos, non saxa timens, non aeris iras. Temonemque suum ventosi caerula Ponti Sulcantem vada, maiori levat et premit arte. Occasum melius Vates cognovit, et ortus Stellarum, Pelagique, nymphasque natantes Fontibus et fluviis et in alto gurgite Ponti. Et cur deposito tacitum mare dormiat aestu, Flebilis Alcione quando nova pignora curat, Et quare alterno fluat unda reciproca motu, Quod tellure latet, quod aquis, quod in aere vivit, Quot latis spaciatur agris, quo tempore venti, Ac tempestates veniant, qui fertilis annus, Quive futurus inops, habet Enthea pectora Vates Interpres elementorum coeli atque Deorum. Namque deos omnes divumque habitacula mundum, Mente gerit nitida, tenet observatque latentis Indicium magneta poli, Neptunia regna Ordinet legitimo secat, obvertitque volantem Quorsum cunque libet proram, luditque per undas. Florea serta ligant Charites ad Carbasa nymphae, Gramina iactantes passim per transtra forosque. Triste nihil, nihil incultum, nudumve relinquunt, Proteus, et Triton pater, Aeolus, humida Doris, Neptunusque maris Princeps, et Naiades omne: Alma parens Tethiis, et caetera numina Ponti, Ornatum mirantur, iter cursumque secundant. Orator minus alta petit, sed littora circum Labitur, et vento laxat sua vela minori: Antenuaeque minus vaga cornua tollit in auras Ipsius est sciolo quicquam suadere popello. Idque potest raro, redi mendacia vates Cogit, et assensus quo vult inclinat, agitque At quia durior est, minus est vulgata poesis, Et minus in linguas hominum se misit et ora. Nonne putas levius, terrae sine carmine cultum, Bellorumque duces magnum potuisse Maronem Dicere? Nonne putas alti vaga sydera mundi, Scripsisset levius Romano Manlius ore? Musarum si non magno perculsus amore Suscepisset onus mensurae, artemque severam? Est levius verbis causas orare solutis: Atque vagos sine lege pedes, et libera demptis Compedibus quocunque velis vestigia ferre. Sunt tamen et quidam quibus est in carmen abundans Rivus, et ex quorum dulci liquor aureus ore Semper eat, veluti plenis si florea mella Sint expressa favis, vigique fluentia cursu. Hi facile in modulos agiles, et lactea verba Prorumpunt, ac sin gestent in pectore Phoebum Et coniuratae veniant ad plectra sorores. Sine frequens usus, seu coeli abscondita virtus, Et natura potens agat hoc, seu munere divum Accidat incertum est. Verum haec tamen omnia si sint Divinum efficiunt Vatem, qualem Orphea, qualem Musaeum, Ascraeumque senem caecumque Linumque Commemorant: et Pelignum divumque Maronem. Quem Thebana tulit felici Mantua partu: Romanaeque Lyrae patrem, facilemque Tibullum, Quique sonat cantu civilia bella superbo: Et qui fraternas acres in praelia duxit, His tantae facundiae opes, his tantus Apollo: Non quia sit facilis via, quae fugit ardua in alti Parnasi iuga, qui gemino ferit aethera cornu. Sed quoniam natura fugax, Deus usus et astra Talibus ingeniis inspiravere poesim. Nec tantum ignari sumus in sermone soluto Esse pedes, quibus incedens oratio claudat Commota, et artifici moveat vestigia gressu: Sed quando Syntagma istud natura suapte Vi docuit, dici meruit sine lege, sine arte, Cum canit Heroum laudes, aut tristia Martis Bella feri, vel cum teneros deplorat amores Pectora divino vates succenditur igne. Et totam afflatus Pymplaeo numine mentem, Se maior, se nobilior, se fortior ipso Nectar et ambrosiam libat, plebisque tumultum, Clamosumque fori murmur, plaususque theatri Rhetoribus linquens, tacito subit astra volatu. Ast Orator humi graditur, nec in extasin unquam Raptus adit superos, mensisve accumbit Olympi. Garrulitate acri nunc hos nunc mordicus illos Vexat hians toto pulmone, et guttura rauco Ilia diffundit thalamo taciturna silenti. Solae ubi Pierides tornat sua carmina Vates, Quae populos, doctique legant reverenter, et omnis Posteritas colat, invidiaeque fulmina vincant. Orator strepitus amat: alta silentia Vates. Sunt tamen et sacris dentes et cornua et ungues Arma quibus pugnare ausint et vincere Musis. Archilochus docuit, rabido qui certat Iambo. Et qui execrandam numeris ita verberat Ibim. Sed mais intendunt animum ad virtutis honorem, Ad pacem ad divum cultum et decora alta virorum. Sed ne qui baubet morem non esse Poetis Vera loqui, fama haec fallax, et opinio mendax. Vera canunt vates dulci condita lepore, Splendoremque addunt, immortalemque decorem Rebus, et ore beant sacro quaecunque reponunt. Quod dabit Orator nudum, simplexque: Poeta Expoliet gravibus dictis et divite versu. Est igitur maior bonus Oratore Poeta, Sublimique sedens solio, quod Apollinis arbor Circuit et frondes hederae bicoloris obumbrant, Supra Causidicos et Rhetoras eminet omnes. Magna quidem fateor verbis, et fulmine linguae Orator potuit, populos commovit et urbes, Seditiosa gravi compressit murmura voce, Praecipitesque rudis turbae compescuit iras. Non tamen id propter Cicero superabit Homerum, Nec te dive Maro Demosthenis ora diserti, Non quantum quid agat quanta potentia rebus Contempleris opus, sic quid qua sede locandum, Si cui quid iuste possis praeferre, videndum, Non magis est agilis saliens, Thyasosque frequentans, Quam pigros cuicunque gravis sopor alligat artus. Nec, vigilans oculus languentia lumina somno Exuperat visu, talis mentitur elenchus Pelides Phrygias vicit, non Iuppiter arces. Est igitur summo victor Iove maior Achilles. Externo positas gentes Oriente subegit Magnus Alexander, quo non pervenit Iacchus Non tamen est ideo superis et numine Bachi Maior Alexander spoliato Oriente superbus. Non maiora tamen damus Oratoribus acta. Namque quid est, et quid sii vult Amphiona quondam Adiutrice lyra patriam instaurasse iacentem? Moenia quid sibi vult Cythara Troiana sonanti Crevisse, atque sono lapides ad Pergama tractos? Ista docent homines vatum dulcedine tractos Accinxisse operi, pronoque ad carmina gressu, Conveniens vulgus coepto indulsisse labori. Orpheus adiutus nervus et coelibe cantu, Per nemorum latebras, per inhospita saxa, per agros Errantes hominum turbas collegit in unum, Vivendique modum docuit, moresque ferinos Abstulit, atque truces animos mollire canendo Coepit, et edomuit placidis fera pectora Musis: Divinos etiam ritus, altaria et hymnos Instituit, divumque novos invenit honores. Ausus et ipse minas Pelagi superare furentis: Semideos inter frigente venit ad ursam. Cecropius Vates claudo pede militat urgens Artifici residens animos in praelia versu, At placido crudum succendit Apolline Martem. Dii veteres responsa dabant raro ore soluto: Saepe modis quoniam plus maiestatis et artis, Et plus laudis habent, isto splendore loquelae Attonitas hominum fallebant numina mentes. Carminibus sacris quae non tentata fuere? Intactum veteres quidnam liquere Poetae? Terra referens plantas habitatae piscibus undae. Aura natata avibus, flammaeque animantium inanes, Aethereae domus divum lucentia astra. Divi ipsi terrae dominatores et Olympi, Et causae rerum altrices, quas omnipotenti Natura ingenio docet omnes edere partus: Atque Mathematicae celebratae versibus artes. Adde hominum leges, et foedera flebilis Orci. Adde pios pacis mores, belli adde labores. Omnia carminibus debent, sacroque sororum Pieridum numero, viridi quae in margine fontis Castalii dulces iterant ex ordine plausus. Inter sollicita nihil est medicamina mentis: Quod magis aegrotum pectus levet atque resolvat In nihilum curas animi grave pondus inertes Quam lyrae et Aonii dulcis Symphonia plectri. Carminibus Naso curarum mitigat aestus: Et patriae amissos irato Caesare fines. Carmine iacturam bis raptae coniugis Orpheus Temperat: et curva flagrans testudine pectus Mulcet et antiquos sensim dediscit amores. Ero animum revocant studia ad meliora puellae Pierides, iuvenumque fluentia vota coercent. Et qui perpetua genitor dat Iuppiter illis Virginitate frui, versus odere salaces. Lascivam oderunt Venerem, iuvenesque petulcos. Carmen amant verae sanctum et sine labe Camoenae, Secretoque adito gaudent, et coelibe tecto. Semper et indocilis turbae consortia vitant. Degenerant falsae, spurcosque sequuntur amores, Mollia pungentes et scenica carmina Musae. Unde Meretriculae dici meruere habitantes In scenis, in fornicibus madidis tabernis. Orator populi rebus se immiscet agendis Divitiis inhians, audacem vendere linguam Doctus, in antithetis librat pugnantia verba. Dum sermone rotat turgentia verba superbo Saepe simultates tacitas, manifestaque gignit Saepe odia, in proprium strictos caput excitat enses. Saucius avulsa iacet in littore dextra. Alter apud Calabros fugiens bella aspera fluctus Neptunique paris sacram susceptus in aedem Se manibus necat ipse suis, et acerba veneno Fata ciet properans, mortique obit obvius ipse. Munera tranquillus fugiens civilia Vates Contentusque opibus modicis, sua carmina nulli Vendit, et oblatos etiam non curat honores, Inter honoratos patres, plebemque minorem Gratior incedit, turbis mirantibus, atque Millibus e multis uni assurgentibus illi. Nescio quid Vates divini numinis instar Fronte gerens oculos in se convertit et ora. Nectar ab illius labris, et Hymetia mella Flumine perpetuo stillant, dicentis ab ore Aurati pendent proceres, patrumque corona. Clioque, Euterpeque, Thaliaque, Melpomeneque, Terpsicoreque, Eratoque, Polymniaque, Uranieque, Calliope, haec musas forma supereminet omnes, Quorsumcunque petat, Vatem comitantur, et hae sunt Mnemosynae magnique Iovis doctissima proles. Hae nullum sine fruge diem, sine Apolline nullum Tempus abire sinunt, istis retinentibus aetas Lentius it, tardo veniens pede cana senectus Membra minus frangit minus afficit annos, Et minus ut Lachesis deducere flamina vitae Desiit, ossa premit tellus, parcitque sepultis Vatibus amplectens venerandos leniter artus. O mihi Castalides gratissima numina Nymphae Quae puerum quondam me suscepistis alendum, Ducite me (nam taedet agris his degere) quaeso Aonas in montes, date tecta silentia nobis Vallibus in vestris, sylvas date, cedimus alta Moenia Rhetoribus, moderandas cedimus urbes, In loca me semota procul, sepostaque longe Tollite nec viles inter canescere turbas Me sinite, errantem vestris lux ultima campis Me precor inveniat, studiis mea dulcibus aetas Laeta fluat, sacra Mesarum me ad funera ducant Numina post obitus, neque enim mortale Camoenis Numen inesse puto, me clari lucida mundi Atria foelicesque animas comitentur euntem. Haec Baptista tuum super hoc certamine Vatem Sit cecinisse satis, Sacrae mysteria legis Dum docet, et parvis ingentia viribus audet. Plura canam quando multum quaesita labentur Ocia, quando Deus, quando lagis astra favebunt.