CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus SPAGNOLI.petr-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.petr-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.petr-01.xml in db pdill0


IN OBITU PETRI NEBULARII | DECLAMATORIS EXIMII THRENOS Cor miserum curis non deficientibus unquam Expositum, cor devotum sine fine dolori Tabifico, in tenuem donec redigare favillam. Damnati ad lachrymas oculi, ad suspiria pectus, Guttura ad aeternos gemitus, lamentaque nunquam Compescenda, dies donec vos ultima solvat In cineres, Anima infoelix quae gaudia posthac Nulla potes sperare, quid hoc ultra orbe moramur? Quid patimur vitae genus hoc crudele et acerbum? Omnia in hoc duro vitae solatia casu Sunt deleta, obiens secum tulit omnia Petrus. Et secum sepelit nostrum decus omne sepulcro. Hic honor, hic nostrae prostrata est gloria gentis, O amor, o pietas multos mihi visa per annos Blanda, quid hoc fraudis? Dum te sequor, et tibi totum Pando animum, dum accensa tuis affectibus ardent Pectora, dum requiem duce te spero, ecce veneno Me petis, et Stygia sparsis praecordia lympha. O humus, o longe foelix tali hospite marmor. O lapis obrizo longe praecisior auro, Nobilior gemmis, melior Cythereide concha, Fortunate lapis, sub quo iacet illa, per omnem Italiam resonans doctae facundia linguae. O cava Corycio spelunca beatior antro, Quae multo (tibi sunt ita mitia numina) dignum Corpus odoratu tegis, atque amplecteris, ora Illa foves, ora illa quibus divina sonabant Per populos factura homines oracula sanctos, Corda Dei toties illapsu afflata recondis, Et caput id, tanta quod maiestate solebat Nescio quid coeleste gravi praetendere vultu, Laetare, exulta, tibi numina et astra Dulcius aspirant, nobis ablata voluptas, In noctem conversa dies, et operta tenebris, Heu, heu perpetuis, olim tam splendida casu Stella repentino nobis lucem abstulit almam. Si foret adversus coelum excandescere tutum Si fas accusare Deum, superosque levarem Stentoream vocem, et coelum crudele vocarem, Impia, et ad nostras nunquam inclinata querelas Numina vociferans, quae tot suspiria nocte Tot lamenta die non audivere precantum. O sparsi incassum gemitus, o pectora frustra Tot lachrymis perfusa, genae tanto imbre madentes. Quid prece, quid votis, quid relligione peractum est? Thura focis arsere, faces luxere per aras, Sacra litata, animi sese afflixere dolendo, Genua humi submissa, nihil profecimus, ipsum Suspicor his potuisse modis Phlegethonta moveri, Num fuit Euridice multum plorata marito Reddita? Minoi et Diti clementia maior. Et tamen ex alto (sic nos sentire necesse est) Contrahe lora dolor nil non aequabile, nil non Dignum laude potest in nos descendere coelo. Est igitur mors haec, mors immatura putanda Aequa? Salutaris? Pia? Non crudelis et atrox? Aequa, salutaris, pia, non crudelis et atrox, Illi forte fuit, cui vivere triste, et amarum Semper in aerumnis, cui sic ad Olympica apertum Regna iter est, nobis certe crudelis et atrox Cocyto absorptis, atque Phlegethonte sepultis. Florebam vivente illo, passisque ferebar In nebulas alis Praeco fuit ille meorum Quotquot erant operum stimulos dabat ille canenti Et mihi calcar erat, quondam vocalia nostrae Fila lyrae, modo muta silent resoluta fathiscit Barbitos, et laxeta aperit testudine rimas, Sicut humus Phoebo geminos ineunte superbit Floribus apricis et multicoloribus herbis. At cum bruma riget, gelidoque aquilone December Sibilat, omne decus glacialibus usta pruinis Exuit, et patitur duros ingloria menses. Sic ego dum vixit mea maxima gloria Petrus, Laetus eram, facundus eram, cum raptus acerbo Funere in aeternam Eclypsim stellantia clausit Lumina, diriguit fracto mea robore virtus. Langueo, ut amissis quondam frondosa capillis Laurus, ut excussis violata monilia gemmis. Sicut in igne virens truncus lachrymatur et ardet, Sic mihi flent oculi, simul et praecordia flagrant. Fac contusa suo faciant absynthia succo Grande fretum, quale est Troiam quod ab Aulide partit, Aequoribus istius quantum dulcescet amaror, Si minimum mellis superi instillaveris imbrem, Tantum verba meos possunt lenire dolores. Nondum canus erat, longo neque frigidus aevo, Vixque quaterdenos vivendo excesserat annos. Ast ego bissenis, cui caligantia lustris Lumina, debueram maturo occumbere fato, Debuit ille meo tales in funere planctus Spargere, et his nostros lachrymis profundere manes. Impia metato volverunt ordine fata Officiis me fungi istius, et solvere in imbrem Hoc caput, atque orbam fieri sine lumine frontem. Audebam dominari animo, cohibere querelas, Tantaque fraenato moderari incendia corde. Promittebat opem virtus, prudentia primum Visa est hos fluctus, atque hac, contemnere Syrtes. At postquam subita se in tempestate dolorum Vidit, et in rapido curarum vortice, clavum Perdit, et merore animus quasi turbine quodam Horrisono virtus, de maiestate virilis Decidit in planctus, et foemineos ululatus. Scilicet affectu minor est constantia, quicquid Vel Stoa, vel Senecae tradent, rigidique Catones Praecipiant, minor est hominum prudentia sensu. Qui negat insanit, natura potentior est. Ite oculi lachrymas, neque parcite fletibus, isti Debeo vos tumulo. Spectare quid amplius unquam Fas vobis, nisi funestum, crudele et acerbum? Ipsum ego (sic etenim superi voluistis) alendum Suscepi, et docilis, Duce me, puer atque magistro Primitias habuit linguaeque elementa Latinae. Me duce quicquid habet nova disciplina vetusque Hausit, et Aonii fundo tenus intima fontis In vada descendens sese immortalibus undis Lavit, et extemplo in divum se evadere sensit. Et meus iste labor, quem post mea fata putabam Stare diu, et populis longum illucescere in aevum, Fluxit, et in morem fugitivae evanuit umbrae. Forte lacessitum si me reminiscerer unquam, Vel semel in multis vitae inculpabilis annis, Delicto possem ardorem hunc extinguere in illo Forsitan. ast in me semper pius, omnia patri Debita persolvit, quae sors me cunque secuta est, Officia, et casus mecum se ingessit in omnes. Ille meo iunctus lateri per bella, per enses, Per iuga, cum stridens Boreas nive candidat Alpes, Arva per, Icario cum sydere Iulius ardet, Et noctu cum rura silent, quando ignea flagrant Sydera, per sylvas, et per spelea ferarum, Emerat officiis totum me talibus. Ergo Debeo meme illi totum vitamque animamque Quicquid de Pylade, quicquid cantatur Oreste Et reliquis, quorum toto est amor inclytus orbe, Est minus, ista fides prisca omnia saecula vincit. Aeternum lugete oculi, suspiria coelum Audiat, et divum veniat querimonia ad aures. Vade anima in tenues auras, dissolvere ab isto Carcere, et illius vestigia quaere per orcum, Quaere per elysium, coelo et sydera lustra. Vade per ambages, per quas Proserpina matrem Egit, et inventa nunquam disiungere ab umbra. O pia mens, quidnam tot custodia per annos Membra fugis? Membra officiis exercita sanctis? In quibus ipsa, velut quidam Deus, illa solebas Per populorum animos tam grande sonantia verba Aedere, non poterat non immortalis haberi Vis ea, quae illapsu tam dulci in corda fluebat. Nempe quod Amphion fidibus, quod praestitit Orpheus. Tu poteras verbis linguaeque volubilis arte. O pia mens ubi nunc habitas? Qua vesceris aura? Qua mundi regione erras? Puto sydera supra Insistens nostra ista vides mortalia regna, Et gravibus curis ac sollicitudine functus Ocia cum divis agis, et spaciaris Olympo. Quae re cunque tenent mundi loca, respice nostras Has lachrymas, huc verte acies, desiste parumper Cum superis fari, miseram neu neglige turbam Quid surda es? Quid muta siles? quid nostra videris Nil penitus curare, tibi iam dulcia quondam, Colloquia? Et nihil nostras te inflectere voces? Quo pacto tua tecta, tuos nescire penates Te simulas? Ita omnino es spoliata tuorum Cura ita mox? Nec te pietas antiqua remordet? Heu quae tanta tuos caepere oblivia sensus? Dic mihi, nonne tui miseret te corporis? Artus Cur ita collapsos sine sensu et voce relinquis? Cur tam moesta tuis de te spectacula praebes? Mors nostris inimica bonis, contraria amori, Invida naturae, mors detestabile monstrum De Stygis, et Lethes, de Cocyti ac Phlegethontis Orta luto, procul coelo depulsa quid ausa es Hoc tam immane nefas? Si quid minus utile, si quid Incultum, rude, neglectum, vulgare fuisset, Servasse, caput eximium, sublime, beatum, Dimidium vitae vix aegre attingere passa es. Si sua signa Myron longo emaculata labore, Et summa limata manu confracta repente Vi subita offendat, non ferre (quis ambigat?) agro Non poterit, neque moestitiam prodere vultu Voceque. Nos igitur cur non extendere luctum Ad tumuli licet usque diem? Quibus occidit instar Solis opus, divis opus immortalibus aequum? Longa, sed affectu brevior querimonia, nunquam Desinet affectus faciet querimonia finem. O pia mens non est magnum quod poscimus, audi, Sume tuos iterum, sub imagine nota Te saltem te ostende potes ore dolorem Hunc placaret tuo, tristesque resolvere curas. Forte times ne sit mihi formidabile manes Cernere, et exclusas membris mortalibus umbras. Quod timeas nihil est, omni formidine maior Est amor, horrificum nihil esse videtur amanti. Transformare, veni, veteremque ostende figuram. Terrificum nihil esse potest in imagine prima, Quae mitis, quae blanda fuit, quali Iovis astrum Effigie, quali rutilat Venus aurea forma, Forsitan ipsa vides, quamvis amor audeat, artus Mortales non posse pati immortalia divum Ora, memor Semeles quae suffocata tuendo Divina (ut perhibent) in maiestate Tonantem. Triste quid in tali, quid lamentabile casu Esse potest? Fracta si mens compage teneri Desinet bis vinclis, te te per inane sequetur. Tecum erit, et voti compos in gaudia luctum Transferet, hoc illud quod mens exposcit et ardet. Duce fuit Semele (si fabula vera) Tonantem Posse sequi, et membris se non potuisse teneri. Si quis iter carpens deserta per invia fidum Sive ferae incursu, seu vi latronis, opaco In nemore amittat comitem, fert saucia casu Corda gravi, secum solus tabescit eundo. Sic ego qui solus fessa idem aetate relinquor, Conficior curis, atque moerore fatisco. Duximus in stimulis et in anxietatibus annos Hactenus, et nullum non execrabile tempus Vidimus elabi, nunc respirare sinebar, Et mea vela dabam paulo melioribus auris. Sed ne pars, vitae ulla foret syncera tumultus, Ecce novus fractis in me ruit axibus aether. O Carmele domus veterum sanctissima patrum Unde genus nobis fuit hic velut ardua in alto Vertice palma tuo, qua nec procerior ulla, Nec fruge utilior, viridis nec amoenior umbrae, Aeternum lugere potes, tibi nulla redibit Par fortuna, dies tantae probitatis alumnum Nulla feret, caput ille tuum tollebat in axes Aethereos, et maior eras Athlante, et Olympo. Nunc humilem cadis in tumultum spoliatus honore Frondis et herbarum, squallens, incultus et asper. O busta, o sancti cineres requiescite, donec Vos redigat suprema dies corpora rursum. Foelix illa dies cum vivificata resurget Illa iterum facies, eademque redibit imago Quae prius et melior, cum mens post longa revertens Exilia, accipiet rursum sua membra, suumque Hospitium vetus agnoscet. Coelum ocyus orbes Circumvolve tuos, properantia currite saecla, Festinate dies, horae ite volucribus alis. Interea nostris defuncta laboribus umbras Et divum donata choris, quando tua tantum Consummata valet virtus, si crimine nostro Videris offensum, studeas placare Tonantem.