CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-11+02:00. Nodus SPAGNOLI.par7-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.par7-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.par7-01.xml in db pdill0


Baptistae Mantuani carmelitae theologi | septimae parthenices Divae Caeciliae, agon. Labitur ecce novus furor in praecordia, numen Sentio, et ut Zephyrus veniens ad vela rudentes Excitat, atque sinus inflans ad carbasa ludit, Invitatque ratem, sic me divina silentem Vis movet, et mulcens animos in carmina sensum Provocat, ac segnes animat dulci igne medullas. Caeciliae partos, victo Plutone, triumphos, Me fide, qua vates memorant heroica regum Gesta, Deus narrare iubet, mandata capesso, Iamque viam ingredior, nec enim fas numina contra Stare hominem, fluctus igitur sulcabimus istos. Atque brevi magnum cursu tentabimus aequor. Roma tot illustres animos enixa, quot ingens Enumerare labor, nihil hac praestantius unquam Virgine ad hoc aevum, seu qui Mavortia bella Gessere inspicias, seu quos facundia et artes Ingenuae exornant, primis produxit ab annis. Nota domus Vestae, nota est Lucretia ferro Ulta scelus, proramque trahens per Tybridis amnem Foemina, et exiguo secuit qui grandia cultro Marmora, et ambustae victrix constantia dextrae. Et Reguli vulgata fides, patientia Quinti Et Curti, et Fabiae pietas altissima gentis. Ac quicquid foris atque domi Romana peregit Vis hominum domitrix, diis immortalibus aequa, Omne opus hac virtute minus, terram illa subegit, Ista deos, qui coeli arcem, qui inferna tenebant Flumina, tartareosque lacus, ut fama ferebat. Haec fata sublimi Gracchorum sanguine virgo Clara atavis, opibusque potens, pulcherrima forma Nobilis, ac tenero, florens et amabilis aevo, Concepit divinum ignem, coelestibus auris Est afflata, Deum labentem in corda recepit. Sic affecta Deos, Capitolinumque Tonantem Reppulit ex adytis animi, ritusque nefandos Detestata, nihil nisi vatum oracula, et ipsum Quem Iudaea Deum faciunt praesagia, Christum Mente gerit, Christum ora sonant, CHristum intima volvunt Pectora, et his sanctis cedunt mortalia curis Omnia, nil nisi coelestem voto expetit aulam. Urbanus pater Urbis erat, quo tempore primum Attollente caput iam relligione parumper, Accumulari opibus variis ecclesia coepit. Tunc conflari aurum in calices, tum sacra suppellex Quae fuerat lutea ante illos et fictilis annos, Est data ab aurificum nostris incudibus aris. Hic docilem sacros ritus ut visa puellam Percepisse animo, verbis lustravit et unda. Et bona foelicem dedit ad coelestia cursum. Stabat clausa domi, vitamque ignota sub umbra Coelibe, congressus iuvenum pertaesa, trahebat. Assiduus teneris manibus labro, ocia nunquam, Sobria, et exili dape delectata, decorem Et figmenta odio mundi muliebris habebat. Foemineis cum luce operis defuncta legebat Ad multam vigilans, divina volumina, noctem. Sicut ignotum Phryxi sub sidere fontem Rosida in aprica vernant violaria ripa, Sic pia in occulto floret Caecilia tecto Secretis contenta bonis, sub numine Christi. Sed nulla est diuturna quies, secura sub astris Prosperitas (terram et pelagus circumspice) nunquam est. Dii veteres quibus est virtus inimica, latentem Invenere, dolis probitatem extinguere adorti. Nam Venus et Veneris (si fabula vera) Cupido Filius, ardescente aestu livoris et irae Aggressi mollire animos, subvertere sanctam Caeciliae fultam divis et numine mentem, Confestim Iunonem adeunt, et in arce Monetae Qua, Torquate, tibi steterat domus ante, repertam Sic affata Venus nato astipulante loquenti Nutibus, et pondus verbis vultu adiiciente. "O germana Iovis, quae pronuba diceris, ecce Quo sors nostra loco, totum qui reximus orbem Et Romam maiorem olim tot orbe, fugamur Undique et armati Christo hoc pueri quoque nostros Subsannare audent ritus, et in ora Deorum Expuere, in te etiam divum regina Tonanti Connubio iuncta fanda atque infanda loquentes Idque impune. Quid hoc fati? Fugere columbae Chaoniae. Dodona silet, non hiscit Apollo Delphicus, in Lybicis Hammon male tutus arenis. Nam loca sylvicolae quidam deserta peragrant Illa, viri Maria elati, Christo superbi, Qui nos antiquis extrudunt aedibus. Ergo Fugit hyperboreum versus mare ad arva Dianae Tauricae, et ignotus montana perambulat antra. De nostris prope iam rebus tam turpiter actum Heu pudet. Adversum Christi hoc ignobile vulgus Nil audere, quid est aliud quam cedere regum Diis aliis, et inire fugam et semel omnia labi? Cur tam segni animo sumus, o matertera? Cur non Si vi forte minus niti licet, arte, dolisque Aggredimur? Nuper iuvenem Christi omnia doctum Somnia, nocturnas sacrum dum solvit ad aras Ante oculos mulierem adigens, tanto igne repente Corripui, ut neque maiori flamma ardeat Aethna. Corripui, teneoque haerentem faucibus hamum Nec nisi compressa cessabit flamma puella. Mox ubi reddiderit gravidam, scelus ante parentum Ora ferens armabo odiis flagrantibus, omnes In furias atque arma traham, sceleri scelus addam. Nil plus Christigenae reliquis mortalibus (ipsa Experior quanquam lotos se flumine iactent Nescio quo (scit natus) habent, aeque ignibus ardent Foemineis, aeque argento capiuntur et auro. Cur genus hoc, si fas non est evertere, saltem Non vexamus, eum quem iniuste usurpat honorem Commaculando? Habeant hostes, si ferre recusant Non dominos, sonet assiduo sub verbere tergum. Serviles plectendi animi servilibus armis. Qui procul a Christi gregibus mala vota sequuntur Hi dum vita comes, quo tutius omnia vadant Per scelera, audaces sine suspitione pericli Dissimulato odio sunt in sua damna iuvandi, Donec sorduerint penitus, post fata trahendi Per chaos obscurum nostri Plutonis ad umbras. Qui nequeunt flecti, Christoque tenacius haerent Cogendi stimulis, ut colla rebellia tandem Vel iuga nostra ferant, vel non impune recedant. Quod si forte roges quid in has modo, diva, querelas Me impulerit, causam irarum, iustumque dolorem Accipe. Caeciliam veteres quae in stemmate Gracchos (Scis genus elatum Gracchos agrariaque arma) Censet, ab astrorum cursu deprendimus ortam Sub fato quo nata soror Pollucis, et ora Significant, habet os Helenae, si pectora cernas Et iugulum te, Lede, Helenam vidisse putabis. Sic cilium, sic illa comas, sic membra ferebat. Et quae nuda patent, et quae velata feruntur. Ut facies ita mens Helenam sapit, insita cordi Virgineo mea sunt, quod in aethere sydera lucent. Hac poteram resides, et segnia pectora, et ipsum Flectere Saturnum, patrem quoque testibus orbum. O mihi perpetuo iacturam ardore dolendam Surripuit Christus mihi, tam bona praeda repente Cassibus effractis evanuit, una relicta est Spes mihi si possim patri suadere hymenaeum, Forte pedem referet, si gaudia nostra parumper Hauserit, insinuando illi me protinus ipsam Et puer iste meus, quo non praestantius ullum Numen, ad evertendum animos, et in omne trahendum Corda humana nefas, mecum insidiabitur illi. Astra reviviscent, quae sunt sopita lavacri Relligione novi, praecordia Pleias intra Influet ille crebras, tetricique oblivia Christi. Tu thalamis praefecta, tuum, matertera, munus Id fuerit, miserere animi in moerore iacentis." Sic Venus: at Iuno paucis ita fata, deorum Quam Venus intulerat. "Longa illa ambage relicta Semper ego a teneris, etsi contraria quondam Aeneae sum visa tuo, Venus alma, Dione Et Iove nata, tamen (testis mihi Iuppiter et Mars) Te colui semper, tua lumina semper amavi, Lumina peta, genas roseas, et eburnea colla Marmoreasque manus, et pectora lusibus apta, Cunctaque sub moli latitantia cyclade membra. Et quid opus multis? Per te sum pronuba, per te Sum thalamis praefecta, meus labor irritus omnis Ni Venus affuerit, mea quid connubia prosint Si tua defuerit, qua procreat omnia, virtus? Utere me, tua sum, quocunque vocaveris, ibo." His subito dictis latum Saturnia clavum Induit, et canos effingit et ora Tyberi. Huic Caius germanus erat, Caecilia Caio Unica nata, igitur Caium prope rostra repertum Post capitolini sublimia templa Tonantis Aggressa est Iuno tali sermone. "Tuarum O germane, decet curam me assumere rerum Et te (sic pietas monet, et natura) mearum. Est tibi nata, viro iam iam matura, nepotum Quae ferat egregiam sobolem, lascivia nostrae Tanta iuventutis, Romaeque licentia in horas Turpior evadens, patres monet, esse verendum Ne indecoret linguosa domos infamia claras. Hoc iamdudum alta mecum dum mente revolvo Saepius, occurrit iuvenis mihi semper imago, Et mihi saepe etiam in somnis, ut credere veri Sit simile a divis hoc emanare, recursat. Hic est ut paucis tibi me, germane, resolvam Hic est Corneliae prisco de sanguine gentis Vallerianus, opum dives, Romana iuventus Tota minor, seu rem spectes, seu stemmata patrum, Seu mores, sive ingenium, quam corpore mendam Vestigare potes? Quis sic animosus in armis? Indole quis tanta veteri respondet avorum Maiestati? Animo si rem amplexabere, Magno Hic gener est, iuvenum caute explorare memento. Non opus hic longa verborum ambage, paratum Et iuvenem invenies et utrumque in vota parentem. Non loquor in ventos, non est modo copia fandi Omnia, quae nostras egit bonos author ad aures. Tolle moras, dum se praebet fortuna secundam, Res patranda dies cum venit idonea, qualem Hanc tibi polliceor, suscepta negocia currunt Sponte sua, velut acta ratis foelicibus auris." Talibus inflexit patrem Saturnia dictis. Nuncius interea, nec enim sine numine possunt Res hominum (sic sunt fragiles) subsistere, ab astris Labitur, et nympham thalamo interiore latentem Talibus affatur dictis, aperitque futura. "Quod cupis o dilecta deo Romana virago Accipiens de sedibus aetheris unam Insignem, claram, aeterno splendore micantem, Iam dudum omnipotens rerum tibi destinat author. At cave, nam Lemures qui cum Plutone superbo In stygiis habitant umbris, tibi retia tendunt, Retia nos illis, sic arte repellimus artem. Si te forte pater mandarit nubere, nube. Ne dubita, tua virginitas, ut poscis et optas, In tuto est, dormi nostra secura sub umbra. Sed grandes ad magna animos certamina tolle. Neve Tyrannorum vultus horresce, minasve. Nam quo clara magis venias, pugnare necesse est, Et duplicem palmam accipiens, duplicemque coronam. Tecum erimus, quodcunque oculis mortalibus infert Horrorem nostro obsequio puerile et inane Experire, animum compone, et pectora firma. Vir tuus et frater (coelo res cognita dudum) Ad superos tecum venient, et in aethera praedam Magnificam ducens magno excipere triumpho, Maiori quam Roma unquam decreverit ulli, Qui patriam victo spoliis ditaverit hoste." Sic ait, et tenuem rediens se traxit in auram. Continuo afflari sensit praecordia magno Numine, et a terris penitus discedere totum Pectus in aeternum lucem Omnipotentis Olimpi, Excitatque in magnos ausus evadere corda, Atque recentatos sensus exurgere longe Foemineum supra sexum, atque assumere vires Supra hominem, supra omne quod est mortale, caducum, Mobile, divinum visa est evadere numen. Interea iunctis coeunt in foedera dextris Utraque gens, magnoque ineunt convivia luxu, Ductaque priscorum decora et praeconia laudum. Hos vero ad gentis titulos utriusque trahuntur Gesta antiqua patrum, Libyae memorantur honores. Hannibal e Latio fugiens spes irrita regni Sidonii, et victae toties Carthaginis arces. Bella Pyrenaeos ultra flagrantia montes, Qua Tagus et Bethis, qua flumina voluit Iberus Adiiciunt, bellum adiiciunt crudele Sagunti, Moeniaque obsessae iam desperantia Romae, Scipiadum servata manu, sulcata Latinis Punica navigiis freta, tot victricia signa, Tot facies in utraque domo, tot picta trophaeis Atria, tot ductos Iovis ad capitolia currus. Addunt et geminos famae memorabilis angues, Mollibus in plumis intra conclave repertos, Exemplum fidei, et monimentum insigne iugalis. At virgo iam facta Nurus, licet omnia credat Tuta, videns tamen ingenium proclive mariti In Venerem, et totis hominem flagrare medullis Sollicitatur, opem divorum implorat, et omnes Exorans superos iterat suspiria, et altos Dat gemitus intra foribus penetralia clausis Semper, et his precibus noctemque diemque fatigat. "Da castum, da sancte pater, retinere pudorem, Da servare fidem, da vincere tartara, et omnem Vim Plutonis, ades tanto in discrimine Christi Sancta parens, ne immunda Venus, ne forte Cupido Ille ferens (ut fama) faces, et tela, Cupido Dira lues iuvenum, potis inflammare medullas, Praevaleat, neu me incestus sine polluat ardor. Da mihi da similem fieri tibi, porrige dextram Diva, nec ancillam sine foedam incurrere labem. Per grave supplicium nati, per vulnera quinque Perque obitus, et per septem tua gaudia testor, Diva veni et sancto afflatu mihi pectora ob umbra." Addebat precibus ieiunia, flumine mensam, Mensam onerans pomis, olere atque legumine inuncto Nodosis Cilicium setis et olentibus hircis Ad nutum succinta, togas extrinsecus auro, Argento, gemmisque graves invita ferebat, Sic patre sic patruo, sic illam urgente marito. Iamque dies aderat genialis, et aria multo Strata thymo, vernant postes redolentibus herbis, Hic Amaranthe rubes, hic Myrtus, et innuba Laurus Halat, et aulaeis splendet domus alta superbis. Dumque Lyrae, Lydosque modos, Phrygiosque sonarent, Dum streperent cytharae, dum mollibus organa cannis Concinerent, facibus late lucentibus inter Noctis opacae umbras. Virgo psallebat ad aures Coelituum, Christi annales ad pectora clausos Veste tegens, Christumque arcano in corde volutans. Nox ruit, et medio pisces attollere cursu Incipit , insanum iuvenem Venus atque Cupido In furias agitant, in virginis ora sinumque In gremium figunt hominis mentemque animumque Luminaque impatiens morae, similisque furenti Eridano, cum fert lapsos ex alpibus imbres, Aut equiti quoties pugna impendente tubarum Incitat, et resonans fluit in praecordia, clangor. Aestuat, insanit, tremit omnia membra, Cupido Corda premit, memorat praesentia gaudia Iuno, Devorat illam oculis, et aperto absorbet hiatu. Instat hians praedae, sicut cum viderit agnam Per nemora errantem solam lupa, quadriduanam Passa famem, cum porrecto iam proxime ore, Iamque avidos tenerae dentes accomodat escae. Ducitur in thalami secreta silentia virgo Mentis inops, Iunoque comes, Venus atque Cupido Adiiciunt stimulis stimulos, atque ignibus ignes. At superi tanta moti improbitate feruntur Praepetibus pennis nigrum per inane, domumque Ingressi lemures abigunt, illi agmine facto Trans Tyberim cursum vertunt, rectoque volatu Per collem Evandri veniunt ad templa Tonantis. Tarpeiaque in rupe sedent, et aperta superne Qua pectore potest lucentia Terminus astra. Tecta ineunt, noctemque illic latuere per illam Defecti, attoniti, spe cassa et funditus hausta. Atque Deum et superos animo execrantur acerbo. Iam minus urgetur iuventus, minus anxia virgo Cogitat illius qua ingentem mitiget aestum Et mox ingressum thalamos affatur amantem. "O iuventus, cui me volverunt numina iungi, Non quo diripias animo irreverente pudorem More ferae, sed ut ambo fidem coeamus in unam, Nunc tandem, nunc tandem opus est te arcana doceri Grandia, rem sacram, rem miram attentius audi. Est mihi de divis custos coelestibus unus, De divis qui magni astant ante ora Tonantis Semper, et illius decreta abscondita norunt. Huic mea virginitas dudum sacrata, furorem Pone, nec obscoeno fueris temerarius ausu. Si quid stulte in me fuerit molita libido. Non impune feres, atroci saeviet ira. Neve latere putes, scis quanta scientia divum, Neve fugam speres, scis quanta potentia divum, Parce tibi, neu florentem contemne iuventam, Quod si me affectu fueris complexus honesto, Te paribus mecum studiis et amore sequetur. Seque tuos feret ante oculos in luce videndum Limpida, et impendet tibi se, ac donabere ab illo." Sic ait, ille metu horrifico tremefactus amorem Temperat insanum, cohibetque ardentia vota, Cura recens, velut ardentem cum sydera Cancri Flammigerant, abigit Boreas si flaverit, aestum, Sic prostrata Venus. Noctem sermonibus illam Consumpsere piis. Docui mysteria namque Multa virum, suadens crines perfundere sacris Fontibus, et sacro scelus expugnare lavacro. Ille autem dictis adhibere potentibus aurem Incipit, et sensim ex animo resecare Deorum Impietatem, ac stultitiam, et submittere Christi Colla iugo, ac docili pietatem admittere sensu. Vidit ut affectum iam relligone virago. Vade - ait - ad madidae cryptas atque antra Capenae Confestim, dum turba minor per compita, dum lux Nondum clara dies dum vix apparet ab ortu. Invenies inopum cumulos ad sacra per umbram Confluere, illorum indicio fas discere sacrum Limen, et Urbanum, mea si mandata ferentem Dixeris, illius te vestigare latebram. Ille mihi cunctatus adit, specubusque latentem Repperit obscuris hominem, cui candida mento Barba fluit, qui fronte Deum praetendere visus." Procidit in genua, et senis os quasi numen adorat, Mox mandata refert, curamque expectorat omnem. Ille autem genere, atque opibus, fama, indole clarum Ut didicit iuvenum sanctos accedere ad amnes, Suspexit coelum, atque manus ad sydera tendens. "Accipe sancte pater - dixit - Caecilia frugem, Hanc tibi praeclarae legit de semine gentis, Instar apis, quae mella favis hyblaea recondit." Tum iubet occasum versus ter tartara et umbras Abneget infernas, toties conversus ad ortum Ore vocet Christum, verso mox tempora gutto Impluit, appellansque Deum ter voce triformem Signat, et extenta ducit lustralia dextra. Iam redit, ut posita fulgens erugine ferrum, Mundus, ut ex altis stillans fornacibus aurum Labile, candenti scoriam quod in igne reliquit. Assimilis sudo post humida nubila coelo, Vestibuli patuere fores, patuere reverso Atria sponte sua: subit alta palatia gressu Sollicito, sponsae cupidus narrare quid actum. Ut stetit in thalamo, vix fari incoeperat, alis Angelus explicitis, discussa apparuit aura, Ore refulgenti, qualem Latonida Lunam Cernimus, opposito cum fulget Apolline tota. Qualis et ipse novus roseo cum surgit ab ortu Phoebus, in extremo visum qui terminat orbe. Diffusae per colla comae (fila aurea dicas) Applaudunt humeris, auro toga lucida plantas Influit, hoc habitu venit Paranymphus et ore Dona ferens, sunt dona rosae fulgore rubentes Purpureo similes lanae, quam muricis imber Bis lavat, et tali duplicem de flore coronam Explicat. Una viri crines ligat, altera crines Virgineos, xenio gaudens tali afficit ambos. Continuo diffusos odor penetravit in omnes, Ut solet exorto lumen iam sole, penates. "Has - dixit - servate rosas, insignia sancti Casta thori, servate fidem, servate pudorem." Sic ait, et clauso confestim evanuit ore. Iam frigebat hyems inimica virentibus herbis, Brumaque florentes nova contristaverat hortos, Frigidus extremas autumnus in horrea fruges Miserat, excussis ingloria frondibus arbor Moerebat, Boreae, et gelidis exposta pruinis. In radicem ierant flores, et passa labores Hibernabat humus iam astricto languida tergo. Frater erat sponso Tyburtius, indole patrum Magnanimos inter qui regnavere Quirites Praeditus, incipiens teneris pubescere malis. Ipse domum rediens ut amoeno affatus odore est. "O germane quid hoc? Pestana rosaria credam Me subiisse. Unde haec, clamat, fragrantia primi Veris, atrox dum saevit hyems? Quae fingere odores Evaluere istos alienis mensibus artes?" Ille autem non artis opus Germane, Deorum Munus id, et clausum fratri in conclave vocato Ostendere rosas rubicundo ardore recentes. Suspiciunt medium iuvenem, qui rem ordine totam Ut didicit, mora nulla, senem convenit ad antra Appia, et accepta subito Christum induit unda. Oceani iam prona dies cum sole sub undam Ibat, et aethereos iam nox accenderat ignes, Cum puer evicta divum impietate, sepulto Iam Iove lustratus sese sua tecta recepit. Ac subito ingressus thalamos cum virgine fratrem Amplexatur, agens grates pro munere tanto. Dum varia secum fandi vice multa recensent, Dum studiis simul exultant flagrantibus, ecce Ille idem Paranymphus adest, et ab aere prodit, Altera Tyburti portans orientis ab hortis Qua decreta domus nobis ab origine, dona. Atque rosis puero crines halantibus ornat, Paucaque praesago memorans sic incipit ore. "O Christo dilectae animae, quas destinat ipse Aethereis campis, memores estote caducos Hos artus non posse dies subsistere longos. Turpe animos fortes seram expectare senectam, Nec nisi confectos morbis audere tenebras Has exire inter plumas et stragula picta. Dulce mori, et vestros membra haec hebetantia sensus Ponere, terrenasque domos in Olympica tecta Transmutare, sui compos dum mensque animusque Secum habitat, dum floret adhuc animosa iuventus. O coelo devotae animae, si gaudia divum Nota forent, huius caperent fastidia vitae Vos ita, ne posse lux non odiosa videri. Nullum nomen adhuc humana industria facit Par divorum opibus, requies aeterna, triumphus, Gloria, lux, epulae, divum praesentia, nectar, Ambrosia, et quaecumque hominum vigilantia fecit Nomina, signandis opibus coelestis Olympi: Rem minus attingunt, quam Tybridis unda profundum Oceanum, vastis terram qui fluctibus ambit, Quam domus haec, coelum immensum quod sydera torquet. Illic est aliud vitae genus, altera rerum Nomina terrenis non convenientia rebus. Ferte igitur fortunam animis praestantibus omnem, Et cito venturos casus superate ferendo. Mox comites divorum eritis, simul omnia quae sunt Quae fuerint, quae sint olim ventura tuentes. Vado iter ad summum vobis aperire Tonantem - dixit - et in tenuem species evanuit auram." At Venus interea fraudem meditata malignam, Martem adit, et casu redeuntem a caede cruenta Regis Alexandri, mater cui Mamea nomen Fecerat, invenit, qua nunc Ferraria propter Eridanum longis extendi moenia muris. Et sic fata. "Dies tandem mihi fausta reluxit Cum te nacta meo possum medicamen amori Reddere, scis nostrae quanta impatientia flammae, O Mavors dilecte, Padi recubemus ad undam, Et sine paulisper fando fastidia ponam." Consedere: iocis postquam indulsere, dolorem Coepit, et admissum Venus praecordia vulnus Enarrare, ciet lachrymas, suspirat, et altos Dat gemitus, ad opem tali movet arte ferendam. "Ille quid his opus est lachrymis? Lachrymasque loquendo Abstergebat, habes Martem, Mavortia - dixit - Corda Venus tua sunt, tu legem impone Gradivo." Illa sua ut vidit captum querimonia amantem. "Vade - ait - et casses postquam Caecilia nostros Rupit, et elusit tam turpiter omne Deorum Concilium, poenas saltem luat, Almachiumque Sentiat iratum, tu bilem accende, furorem Adiice, et involve ardenti praecordia flamma." Ille ad blanditias iterum lususque revertens Iussa subit, Romamque extensis advolat alis, Et cum Matre canes stygiae, et crudelis Enyo. Iam maris Adriaci videt aequora, iam videt Umbros Ac Tyberim, Tuscos intervolat atque Sabinos Flaminiamque tenens tandem super ardua matris Tecta deum stetit, et totam circumspicit urbem. "Pone Venus sequitur quaerens te Athlantide Maia Nate, operamque tuam, circum Tyrrhenica regna Invehitur volitans, atque aera navigat altum." Dumque Fluentinam vultum convertit ad urbem Per fora Mercurium rubra videt ire tyara Atque globo insignem, quo se declarat Hethrusca Nobilitas, quo a plebe patres Florentia cernit, Et tractare animo lucrosa negocia vafro. Annuit ille, togas, rubrumque exutus amictum Advolat, et Veneri comes additus arva Latinae Gentis adit, superant Senas, terramque Faliscam Aereoque sedent Hadrianae in vertice molis. Tum Venus. "I germane precor, cape consulis ora Almachiumque doce (sacris praefectus et urbi Hic erat) a nostro Gracchos Iove, Corneliamque Defecisse domum, Solymi ad magalia Christi." Fungitur officio solers, causamque deorum More suo eloquitur, nitens facundia et astu. Addit mille dolos, mille illum fraudibus armat, Et sibi compertum dicit, quo tempore sacris Indulgere solent, quam perniciosa loquantur Verba deos contra, gentemque abolere nefandam Esse opus, et grave Romanis instare periclum, Imperio quoque, ni morbo medicamina tanto Opportuna ferat, si numina inulta relinquat. Non aliam monet ob causam tot funera regum Impia castrensi toties exorta tumultu. Nam quia qui dono divum potiuntur honore Caesareo, genus id Roma patiuntur in urbe Degere, tam diro veniunt in funera fato. His super accensus Christi genus omne, repente Devovet Almachius, iam verberat ostia miles Iam subversa domus, iam Vellerianus ab altis Cum Tyburte ruit tectis, mediamque per urbem Tendit ad Almachii Roma admirante tribunal. Stat praefectus atrox solio sublimis eburno Marte tumens multo, et vultu crudescit acerbo Torva tuens, spiransque oculis flammantibus iram Tartaream, totum ore truci confessus avernum. "Ut didici iuvenes Gracchorum ex gente, quid ultra Vestigare opus est inquit? Gens noxia Gracchi Civibus et patriae semper. Versate, quirites, Romanos precor annales, percurrite prisca Tempora, Gracchorum genus invenietis acerbo Saepius involvisse odio populumque patresque. Perturbare deos nunc incipit, altius ista Impietas se efferre nequit, iam sydera transit, Numina detrudit, scelera ista feremus Impunita? Iovem non ulciscemur? Et iram Coelituum totam saevire sinemus in urbem?" Continuo vulgi sic vociferans ad aures Mandat inaudita fratres mala numina causa Et colere, et fumo Martem placare Sabaeo. Illi animo contra infracto Martemque Iovemque Dedecorant, et templa Deum execrantur, et aras. Almachiumque nihil veriti, vocemque animumque Dante Deo, gemini fratres tali ore locuti. "Hinc quanti nobis tua sint mandata, tyranne, Hinc cognosce miser, quod te tua numina coram Temnimus, irasci potes, et saevire, sed aurum Non metuit flammas, nixu conabere inani. Victor erit Christus, moribundum hoc accipe corpus Corve vorax, invade istud mortale cadaver, Tabe tuam pasce ingluviem, pasce impia corda. Igne, furore, odio, rabie, cruciare veneno Ipse tuo, stygiosque pati nunc incipe manes. Mars assecla tipi (video) Martemque videbant, Astat, et ora tuas dira illa inclinat ad aures. Mulcet corda manu, torvum formatus in anguem Intrat in os, tracta subiit iam pectora cauda. Diis famulare, quibus mox iam cruciaberis, at nos Mente Deum sequimur, mente ultra sydera in altum Elysium ferimur, coelo iam invitat ab alto Nos pater, atque animo iubet esse in funere forti. Iurgia quae in nostros iactas ventosa parentes Pendimus asse minus, si seditiosa propago Unquam nostra fuit, damnum pietatis avitae Talibus officiis pietate rependimus ista." Rumpitur Almachius, ceu cum iam machina flammis Concita cum strepitu ingenti fumante favilla Intonat, expulsosque aperit guttura saxo. "Ite citi clamat, loro date, tollite, quas vos Tanta tenet mora lictores? Detrudite ad umbras Tartareas ora in nostros latrantis divos." Extemplo glomerata cohors fulgentibus armis Sepit eos vinctique manus in fata trahuntur, Splendida dixisses ire ad convivia fratres, Sic alacres ibant. Vitae neu transeat ulla Pars sine fruge, docent turbas, et ad agmina clamant Daemonas esse deos, lemurumque habitacula templa Execranda, Iovem lethaea flumina missum Vincla ignemque pati, Christo soli esse litandum. Qui pro iustitia, pro relligione necantur Vociferant sanctorum ire in consortia divum Continuo, neque passuros in morte dolorem. Mox ensem iugulo excipiunt, et in aethera migrant Felices plusquam possint mortalia fari Ora, animae, parilesque ferunt ex orbe triumphos. Maximus assistens imis ea verba medullis Hausit, et admisso sancta in praecordia Christo. "Quid moror exclamat? Lympham date, credimus ultro Omnia quae Christi fratres de Numine fati." Lictores eadem ingeminant, lictoribus idem Numinis ardor inest, properans it rumor ad aures Almachii, et vario sonat omnis murmure Roma. Sunt qui Romanos mulctari sanguine cives Non debere ferant, sunt qui scelus esse piandum Supplicio graviore velint, et Numina laesa Placari non posse aliter nisi caede nocentum. Dumque sacro infundunt nudatos flumine crines Ecce ferox equitum turma stipatus et armis Se praefectus agit similis feritate marino Monstro illi, quod fama refert, ex aequore contra Andromedam patulas fauces et guttura hiulca Extendens, annasse gravi stridore per undas. Tum furiis ardens et sanguinolentus amaro Imperat ore caput praebere securibus omnes. Exanimata igitur lucem iacuere per illam Corpora humi, caede ingentem faciente lacunam. Christigenae noctu rapuere cadavera facto Agmine, et effossis flendo imposuere sepulcris. Nox ruit, Almachius domito, quasi victor Araxe Iactabundus adit mensas, et onustus Iaccho Praeteritas recolit caedes, ac magna minando Provocat astantes in funera Christigenarum. Tum Iove Mercurius satus atque Athlantide Maia Versus in effigiem Vernae. "nil proficis - inquit - Hactenus, o custos observantissime Divum. Causa mali superest, sectae caput execrandae Restat adhuc, quae blanditiis et amoribus omnes Illectat miseros Caecilia. Tolle Charybdim hanc, Tolle magam. Tolle hanc nostro de littore Circen." Sic Divum interpres, stimulat praecordia Mavors Almachio furit in venis ardente Lyaeo. "Vade - ait - o lictor, properans assume cohortem Continuo, dum nox operi favet, utere ferro. Frange fores, thalamo extrusum siste ante tribunal Scortum infame, Deos non praetereamus inultos." Ille volat. Mavors subit atra satellitis ora Irritans aliorum animos, fractisque subintrant Aedibus, orantemque adigunt in vincla puellam Magnanimam, non corde metum non ore ferentem. Praescia venturi casus, conceperat alta Mente Deum, iam certa mori, fastidia vitae Iam pertaesa, nihil pendens mortalia membra, Sed toto aspirans animo ad consortia Divum. It sermone Deos taxans, et ahenea signa, Multa super Christo, super eius origine multa Commemorans, ut Taenarias descendit ad umbras, Et rediit victor, superos ut adiverit axes. Itur in excelsas aedes, ubi splendida noctem Intempestatem abigunt tremulis funalia flammis. Ibat ad occasum virgo, surgebat ab ortu Piscis, et in summo coelorum cardine fratres. Semifer Aemonius quondam nutritor Achillis Antipodum terras alio aspiciebat ab orbe. Ut stetit ad solium, fixit vestigia vertens Hac illas acies, et non dignata Tyrannum Cernere, mox coelum versus frontem extulit albam. Offensus fastu, quoniam praetendere visa est Imperialem oculis fastum, sed captus amore Amalchius secum pugnat, bino uritur igne. Odit, amat, tractus studia in contraria, Christum Odit, amat formam, quae flectere numina possit. Hac inclinat, et hac, puppique simillimus inter Luctantes agitatae undas, quam verberat illinc Auster, et hinc Boreas , potuit succumbere formae, Oblitus iam pene Deos haerebat, et ibat Pronus in assensum, sed protinus impete facto Nutantes animos Iuno impulit, et Venus, et Mars. Ergo odio rursum quod amor sopiverat orto "Cur clamat tam mentis inops, ut Numina contra, Numina, quae nostri coluere ab origine patres Ire ausis? Cur tam temeraria, et impia, et excors, Ut Iove contempto, Iove quem quoque barbara regna Orbe colunt toto, torquet qui fulmina dextra, Observes hominem turbis ludibria factum, Infamem, cruce damnatum, divis odiosum, Iudaea de gente satum, quae ignominiosa Omnibus in terris, et vitae dedita inerti?" Illa fremens animis tum demum lumina torvo Vertit in Almachium vultu, et sic ore loquuta. "O generis pestem humani, et commune venenum, Instrumentum Erebi, te numina falsa ministro Impugnare Deum frustra aggrediuntur, in istas Te furias traxere Venus, Cyllenius, et Mars. Non superi ut credis ed plebis avernidos umbrae Sordidae, et infames, hortatricesque malorum. O sine fine miser, quia non intelligis artes Atque dolos lemurum, ceu bos Gangetica ferro Naribus affixo traheris, te utuntur ad omne Quod volvere nefas, tibi nunc tibi pectora Mavors Rodit et irritat, linguam movet, ora gubernat Mercurius, non ille satum quem Athlantide Maia Commemorant, verum hoc dictus cognomine daemon. Nam lemures ut dii fierent, sumpsere virorum Nomina praestantum, quibus a mortalibus olim Praebita cum magno fuerat reverentia cultu. Error hic invaluit sensim, fususque per orbem Te quoque Roma tenet, sed te non longa tenebit Saecula venturus paulo post tempore Caesar, Qui tibi succurrat, qui Syrtibus eruat istis. Sic solitos illudi homines miseratus Olympi Conditor, huc prolem genitam de lumine prolem Omnipotente hominem, humano sine semine factum Misit, ab hoc tam turpi homines errore levandos, Quo Numa delusus, quo gens Memphitica et omnis Graecia, tam longis divorum ambagibus acta est. Cur igitur iudex insane deumque hominemque Sic laceras Christum, decorat qui saecula tanto Nostra bono, et terras coelesti illuminat aura? O caeci ingratique homines, ea dona ferentem Et bona tam placidis nos ad divina vocantem Vocibus, ac si nos donis offenderet istis Pellimus. O gentes, et mente, et lumine captas. Quid vos vestra Venus docuit? Semeleia proles Bacchus, et obscuris dea quam celebratis in umbris, Et Deus hortorum Romani infamia regni, Quid docuit, nisi quod pudet et scorta ipsa fateri? Hi dii sunt, o Roma, tui, scelerata fovete Numina, ergo et coelo Christum documenta ferentem Sancta recusate, et stygio sordescere coeno. Quod cruce mulctarum latras, id sponte fatemur, Nec rite hoc alter fieri potuisse, docemus. Quod si deposito dici patiare veneno Tu quoque rite aliter fieri potuisse negabis. Sed datus in praedam furiis ultricibus aurem Claudis, et haec mentes capiunt mysteria paucas. Flectuntur, flecti quos vult Deus, ille suorum Cognitor, ille suos trahit ad sua dona clientes." Talibus orantem dicitis vix ferre retracto Saepe animi fraeno, saepe irae ardore represso Vix potuit. "Tua nos praeceps facundia - dixit - Almachius (quam te scis qui docuere magistri) Ludere tentavit, verum cum rhetore noo est Res tibi, cum vinclis tibi res, cum milite et armis. Nec modo divorum causa est oranda, litandum More patrum, postquam Marti libaveris, ista Munera quae iactas, summo tibi missa ab Olympo Enarrabis, age ambages depone, Gradivo Thura fer. Ite citi, Mavortia signa et acerram Huc afferte, deos una venerabimur omnes. Illa deos omnes simul execratur, et addit. Noram animos, iramque tuam , noram impia quae te Fata ferunt, ideo tali te voce lacesso. Sanctae animae quae mane istas te authore tenebras Evasere, meos obitus ut in astra feramur Una omnes laetae expectant, et in his quoque turbis Circumstantum aliquot venturae ad sydera mecum. Pelle moras igitur, neu nostra haec gaudia differ." Ille satellitibus magno clamore citatis. "Ite ait, ite magam trahite, et ferventibus undis Iniicite, excoquite, et nuda ossa offerte Gradivo. Quae dare thura negat dabit ossa, fatebere victam Te tandem Christumque tuum, cum bulliet olla." Iussa ineunt famuli, flammisque fugantibus umbras Naumachiae in campos, quo plebs rumoribus istis Acta, catervatim ex tota confluxerat urbe, Conveniunt, sunt qui eliciant incendia, sunt qui Labrum ingens in fulcra levent, sunt qui vada grandi Armillo importent, fervens iam exultat ahenum, Iam salit in fluctus liquor, atque irascitur igni. Mittitur in lymphas virgo, dumque aestuat ardor Dum salit unda potens elephantem absumere turbas Nil patiens, nil triste ferens affatur ab undis. "Discite, et exemplo Christum cognoscite nostro, His recreor, non uror aquis, velocius ite. Dicite praefecto labrum bullire, nec undas Ferventes audere in me convertere vires." Inveniat tormentum aliud, sua numina victa Cedere victori, nec posse resistere Christo. Interea spumante lacu iugulo tenus unda Fluctuat, in faciemque salit, neque saevit in artus, Per bullas impune manus extendit, in auram Elevat, et mergit ludens, praetendit amoeno Laetitiam vultu, quasi delectata lavacro Per brumale gelu tepido, gelido amne per aestum. Talia circumstans dum plebs auditque videtque Attonitis suspensa animis atque oribus aegris. Extemplo sexcentae animae clamoribus altis Auditae damnare deos, Christumque fateri. Et prodire ausae, seseque ostendere aperto Ore, omnes iussu Almachii subire secures. "Infelix tanto maduisti sanguine Roma Raro alias. Quali dira haec spectacula fronte Et tam crudeles potuisti cernere poenas? Tu quae aeterna patrum sedes, orbisque futura Mater eras, et sancta Dei domus omnipotentis, Quae magni audieras olim verba enthea Petri, Atque per os Pauli Christum divina sonantem Eloquia, et terras coelorum arcana docentem. Sed nondum toto tibi sol illuxerat orbe, Nec noctis longaevae omnem discusserat umbram." Quippe Deus pedetentim operum incrementa suorum, Ut natura solet, lentis moderatur habenis, Nullaque praecipiti ruit in molimina cursu. Debuit Almachius tam foedi criminis author Caedi frustra, trahi ad Tyberim, mergique sub amne. Sed Nemesis stygios illum servabat ad ignes. Asperius tanto cruciandum, innoxia quanto Plura venenosa membra afflictaverat ira. Egit in hac flammis semper crescentibus unda Integram cum nocte diem, nil laesa lavacro, Cui Phlegethontaeae cedant ardore lacunae. At quoniam infracta pergit mala numina voce Insectari, animans turbas ad olympica regna, Almachius tribuens magicis miracula verbis, Ne vinci a Christo divi videantur, in ipso Virgineum caedi caput imperat ense lavacro. Mox omnes coiere animae, terrisque relictis Ad superos orbes celebrem duxere triumphum. Corpora Christigenae notis translata sepulcris In fodere. Pater veniens Urbanus ad antra Appia, secreta iussit statione locari, Virgineum lachrymans cum thure et carmine corpus. "O clarae sanctae animae quae morte cruenta Fortiter aeternos coelorum emistis honores, Corporea molis memores vitaeque laborum. Si scelere offensum nostro se ostenderit unquam, Divorumque hominumque patrem placate precando, Seduloque adversos orando avertite casus."