CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus SPAGNOLI.par6-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.par6-01.xml.
Baptistae Mantuani carmelitae theologi | sextae parthenices Divae Apolloniae, agon.
Tu quoque Coelestes imitans Apolonia nymphas Includi Heroo non indignabere cantu. Et quanquam nostro maior tua gloria plectro Missa sit in terras omnes et in omnia longe Aequora, stellatos etiam vulgata per axes, Non vanus tamen iste labor, nec enim tibi famam Cogitat, est aliud quod nos in carmina traxit. Nam tua maiestas nobis mortalibus ingens Praesidium, celebri veneranda in saecula cultu, Obsequium sibi nostri operis, sibi vendicat oris. Virtuti debetur honor, licet inclyta et expers Noctis et umbrarum per totum effulgeat orbem. Ante Deum lychni in amplis, funalia ad aras, Non ut clara dies fiat lucentior, ardent: Verum ut coelituum patriam splendore nitentem Aethereo, et semper versari in lumine divos Significent, ubi nulla diem contaminat umbra. Diva, vides animum sublimen, et grandia corda, Ingenium vero tenebrosum, exangue, sepultum Segnicie, et lentum vitio torporis et oci. Ergo ades, et caligantem sacro affice sensum Lumine, quod divorum oculis clarescere nunquam Cessat, et aeterni retegit penetralia mundi. Roma potens rerum variis, et adultera coniunx Dum natura recens crescentes adiuvat annos, Principibus nupsit, quorum sine numine et omni Pars maior pietate fuit. Rarissima virtus Semper, ut hybernis Hysperionis aura diebus, Cum niger invaluit Boreas, cum nubila regnant. Hi simul ac sceptrum aggressi regnoque potiti, Exibant de sede Erebi teterrima monstra, Tisiphone, furiaeque aliae multo angue comantes Afflantesque suis illos nidoribus intra Intima tartareum spirabant corda furorem. Quippe quibus dominabantur Plutonides umbrae. Sic male persuasi coelos attollere contra Non poterant vultus, et nil perpendere sanctum. Sed versi in terras oculos, et more ferarum Praecipites quorsum legem indignata libido Ostendisse iter (tam nil pensi atque pudoris Menti inerat) superis scelus admirantibus ibant. Quum primum in terris pietatem exurgere, et ortam Cognovere Dei sobolem, ne perderet orcus Imperium usurpatum annis tot milibus, arma Arma exclamarunt, Christique imbelli regna Perdere conatum nil detestabile et atrox Praetermisit inops lucis genus. Ecce superbus Aeneadum de gente Nero. Viden ora cruenta? Atque odium truculentae animae per lumina rumpens? Primus hic addictam coelo disperdere gentem Ausus, et infausto divos invadere bello. Obiectare feris homines, accendere viva. Corpora consuevit, nocturni ad luminis usum. At postquam in sanctos longas exercuit iras, Ipse sua sibi fata manu consciscere adortus Transtulit afflictae moerorem in gaudia Romae. Altera, contemptor divum, dominumque Deumque Imprudenter agens, crudelia protulit arma, Germanus, Tite sancte, tuus neque te neque patrem Iustitia referens, ideo lacer atque cruentus Caede sua Stygias tandem raptatus ad umbras. O stulta impietas, incauta audacia, praeceps Iudicium, imprudens et vana superbia regum Romanorum. Audet superos incessere et astra, Cui grave muscarum est et formidabile rostrum. Hic etenim si vera ferunt aestate volantes Per thalamum muscas (manifesta insania) ferro Zetus ut Harpyias, est insectatus et arcu. Ite animae pessum, indignae quibus almus Apollo Ostendat vitale iubar, quibus ignea mundi Ornamenta ferant nocturnam sydera lucem. Indignae, quas dicat opus moderator Olympi Esse suum, dignae hospicio Phlegethontis et orci. Tu quoque censeris (verum illa iniuria longe Detestanda minus) Traiane in crimine tanto. Iussisti cohiberi enses parcique piorum Relliquiis, sanctae exhorrens tot funera gentis. Sed maior Veri impietas et acerbior ira, Atque immane magis facinus, tunc orta repente Fulgura, Romanas cum Marcomanica castra Cinxissent acies Veri extinxere furentem Saevitiam, et flagrans odium minuere parumper, Opportune alto radiantia fulmina coelo. Sed furor insanus, rabiesque infrena Severi Intumuit, velut excitum mare flantibus austris, Cum fremitu horrifico spumans procul aestuat unda. Et tua castrensi properans ad regna tumultu Maxime, genus Gothicum, dira illa libido, Virus olens canis inferni, grassata per omnes Christigenas velut inter oves ieiunia luporum Ingluvies. Post te paulum regnante Philippo Relligio secura fuit, millesimus urbis Annus erat renovata decem post saecula Romae. Mox velut e latebris sinuosa volumina solvens, Umbrosus coluber Decius, furiale venenum Expuit in sanctos: ignes extinxit ad aras. Templa cruentavit, tormenta immania passim Protulit, et membratim homines in frusta secavit, Durior Eurysthaeo, Busiride crudior ipso. Quid memorem te Auguste senex, qui praeda fuisti Bellica, Persarum regi, quia sanguine sacro Foedasti fora, templa, vias, et numina contra Nil veritus bellare, Deos simulacra putasti? Sed nil proficiens tua caeca protervia tandem (Nimirum et caderes tanto graviore ruina) De splendore pari superis, de culmine celso Imperii, tanta de maiestate redacta Extemplo ad servile iugum, squallente senencta, In pedore, situque iacens gravibusque catenis Tabuit, ante obitum aeternas depulsa sub umbras. Non laesura minus furor Aurelianicus arma Protulit, indicto cum facta licentia bello Praedandi plebem insontem, passimque necandi Coelestes impune viros, et fantia nondum Ora trucidandi, atque Deum ludibrio habendi. Ecce alius mihi sese offert tuus ille cruentus Maximiane comes, cui postquam polluit orbem Caedibus innumeris, Romani purpura regni Visa gravis, riguos ideo secessit ad hortos Littore in Adriaco, rapidos ubi temperat aestus Aura frequens, gelidos ubi mitigat unda decembres, Unda maris tepidi non consentanea Brumae. Sed veluti decimus, quotiens irascitur aequor, Irruit in nautas maiori turbine, fluctus: Sic decimi vis illa ingens et longa tyranni Altius intorquens telum exitiale, ministros Sacrorum enecuit, templa et sacraria flammis Abstulit, ex adytis divina volumina in ignes Corripuit, lunaeque uno bis dena recursu Milia Christigenum, tanta inclementia, tantum Irarum pelagus, Roma indignante peremit. Et tandem gelido vitae insidiante veneno Iam senior, iam defectus, iam sanguine adempto Frigidus, hiberno qualis iactet anguis in antro, Vita eiectus apud Proavos sepelitur in orco. Quo rapior mea diva? Rotis errantibus ultra Metam agor, et longo in gyrum praetervehor actu. Ad Decium torquendi axes, ea tempora coelum Implevere animis illustribus, aula Tonantis Facta frequens, auctae in campis coelestibus urbes. Nam coelum veluti tellus habitatur, et amplas Rerum opifex divum populos distinxit in urbes. Hi iuga summa colunt, illi depressius ortum Versus et occasum retinent sua moenia longe Et late sparsi ad fines Aquilonis et austri. Cum venit e terris aliquis super aethera, consul Temporis illius reducem cui destinet urbi Explicat, et civem aeternum decernit in illa. Certa magistratus illis ut et urbibus istis Iura ferunt certi, nec enim sine lege putandum Esse polos, leges patiuntur, et ordine regnant. Mundus hic exemplum mundi coelestis, in illo Exactum est, quicquid fragili modo nitimur orsu. Discimus hic artis documenta, implebimus illic. Ergo laborantem Decio sub principe mundum Dum regeret stygius proles Saturnia Pluto, Dii scelerum quibus est studium, coiere frequenti Concilio. Venus ante alios maga docta, iuventae Et levibus praefecta annis. Faber ante Deorum Vulcano cui nomen erat, Cyllenius Hermes Ingenio ac sermone potens, et maxima frugum Mater, Eleusinis olim celebrata colonis. Aeolus, et Thethys, et splendidus ora Cupido. Tu quoque quem Graii veteres dixere bimatrem Bacche, Mimallonides fusis in terga capillis, Maenades et Satyri tecum, temulentaque turba Bassaridum, quibus officium tentare bibaces, Atque ciere sitim, Veneremque accendere potu. Est specus in campis Libyae, Carthaginis altae Non procul a pelago, specus intra viscera terrae Missus, opaca nemus densum facit ostia, magno It longe spelunca sinu, domus apta colubris, Sole per aestatem Libycos torrente colonos. Hic, ut fama refert, quondam Sidonia Dido Et pius Aeneas, declinavere procellam. Haec Venus antiquae fraudis memor eligit antra Texendis bona visa dolis, ac talibus infit. Dii consanguinei, dii quod ego semper amavi, Ac colui, sine quis mihi nil foeliciter unquam Fas fuit ordiri, dudum deprenditis orbem Terrarum a nobis dilabi, et quaerere Christum. Hec nova credulitas quasi quaedam incendia ventis Flantibus, it flagrans, semperque adolescit eundo. Vester honor passim, vestri reverentia pessum Labitur, indecores sine maiestate, sine aris Mox eritis, nisi contra hostes attollimus arma. Quos si forte aliquis contra obiectaverit, actum De nobis sine spe, nec eundum sydera contra, Dicite, num nuper, ne tempora prisca revolvam, Num licuit caeso Decium praeferre Philippo? Num licuit nobis ipsa intra moenia Romae Principe Alexandro, cuius contraria nobis Mater erat, tanti residens in culmine regni, Caeciliae vexare domos? Ipsamque virumque Cum Tyburte, licet claris natalibus omnes Prodierint, gladiis invito extinguere Christo? Num regnante Pio, cuius clementia nostro Est aequata Iovi, duce me Ptolemaeus ad aram Isidis, ut sacros divis accenderet ignes Tractus? Et ut sprevit Christum abiurare, peremptus? Hoc nostrae potuere manus. Matertera Iuno Mecum erat, et coniunx, et cum Mavorte Minerva, Coniurati omnes opus id concorditer ausi. Vos quoque Dii magni, Christum vexare potentes. Quid sopita iacent corda illa ingentia, quondam Coelo, Erebo, terrae, et pelago dominantia, cur nunc Sic oblita sui? Longa fortasse senecta Genua labant? aevo forsan cecidere lacerti? In venis cruor intepuit? Cum tempore corda Defecere? graves animi minuere cerebrum? Tollite praestantes animos, non omnia Christus Eripuit, nostri superest pars maxima regni. Nec minus ille potest, sed vos, ut cernere promptum, Degeneri ignavoque animo timidi atque fugaces Terga datis, superaturi si vertitis ora, Si in commune bonum nostra omnia mittimus arma. Titanes genus illus atrox quia fortiter ausi, Terrorem incussere Iovi, si Iuppiter illo Tempore segnis erat (scit qui stridentia in Aethna Pro divum imperio cudebat fulmina coniunx) Isset in aeternum exilium: quia fortia contra Agmina, terribili contorsit tela lacerto, Vicit, et oppressi bello iacuere gigantes. Nos quoque dum somnum sectamur et ocia inertes, Nil mirum si deserimus, si nostra per orbem Regna infirma labant, si surripere omnia Christus Audebat, et fragiles in nos armare puellas. Vincimur a scortis, pudor est tam grande fateri Dedecus, illudunt nobis puerique nurusque Causa mali usque adeo absurdi atque ignominiosi Nil nisi de nostro veniens ignavia somno. Quo pacto Romani orbem, nisi grandibus ausis Edomuere? tenax curae sententia at alti Propositi, Senones Capitoli a vertice Gallos Trusit, et obsessae Poenos a limine Romae. Non erat Alcides Antaeo fortior, artus Cernenti, aut Turno Aeneas, aut Hectore, Achilles, Aut Tydeus Lycophonte, animo veniebat ab acri Illa potens virtus et inexpugnabile robur. Vis igitur revocanda animi. Victoria pendet Ex animo, maiora facit qui fortius audet. Sic Venus, accensi comites sermonibus istis Obsequium spondent alacres, animosque resumunt. "Ite omnes - Venus - ite - inquit - dum in cardine res est, Ite, magistratus Deciumque invadite noctu, Atque opportunis componite somnia formis. Me in primis, e nanque putant (quod saepius una Risimus) Aeneadum matrem, Vestamque iugales Horrentem thalamos, et cum genitore Quirinum Indigetesque alios, ac tutelaria Romae Numina, quae nulli fas est audire profano, Fingite praesenti de tempestate dolentes Multa queri, ingratis multa exprobrare latinis, Multaque pro cultu promittere, multa minari Pro impietate, Deos recolant posse omnia in omnes. Et studeant ritus veteres, et templa Deorum Antiquo de more coli, Christum orbe fugari. Utpote qui terrarum orbem subvertere, et ipsum Romanum imperium velit extirpare, Deosque Et se pro cunctis unum regnare, suosque Nescio quos de sorte hominum turpique nefanda Collectos pro consulibus, pro patribus urbis Ingerat, extinguens nomenque decusque latinum. Pontifices etiam paribus regemque sacrorum, Praefectosque epulis, Salios, Titiosque sodales Irritare modis, et idonea tempora nacti Invigilate operi, rebusque vacate gerendis. Mox ubi conclusi fuerint, indagine et astu Capti homines vestro, coeptis adhibete Megaeram, Et socias, quae sollicitent Deciana superbo Corda odio, et faciant ira excandescere atroci." Haec via, et his dictis ad res abiere gerendas. Nona dies aderat, cum tota excita repente Factio pontificum sese longo agmine ad aulam Proripit, alituum linguas et somnia docti Conveniunt, et qui fumantia consulit exta. Qui rimatur aquas, et qui considerat ignes, Qui pluvias, specula, et pelues, nitidasque secures Inspicit, et temere descripta in pulvere signa A tellure trahens nomen, qui intelligit auras. Qui lemures orco ciet, et genus omne magorum, Cogitur, ac Decio intenti sua somnia narrant Commendantque Deos patrios, et numina avita, Quae pater Aeneas post diruta Pergama secum Vexit in Italiam, quae observavere Latini Albanique patres, quae antiquae moenia Romae Fundavere, quibus domuere authoribus orbem. At Decius cui corda pari tumefacta veneno, Quanquam animum cohibere velit, tamen aestuat intus Incomposque sui, dum vult componere vultum Fingereque aequanimem, torvam truculentia frontem Asperat et similis tauro cum murmure rauco Ire in bella parat, premit alta mente Philippi Regna invisa, novos ritus, quibus ille solebat Observare Deum, veroque litare Tonanti. Cogitat illius placita et sancita refigi, In nihilum redigi decora, et monumenta, minatur Et cineri, delere ipsam deliberat urnam. Fraenari ulterius nescit furor, imperat omnes Christigenas ad sacra trahi Romana, negantes Aere catenatos, cruciari, in frusta secari, Ablegari, uri flammas, et in aequora mergi. Nuncius ad Gallos, ad Iberi fluminis arva Ultima, ad Hybernos, Neptuniculasque Britannos, Ad Graios, ad Cappadoces, ad Caspia regna, Usque Melachlaenos, usque ad pictos Agathyrsos, Usque ad Amasonias urbes, Asiamque per omnem Cis Taurum, Romanus ubi coniungitur Indo, Ad Maurum, Numidumque domos, Getulaque rura, Ad Lybiae campos, ad arenivagos Garamantas Pervolat, ad Nili demum flagrantia rura, Et Memphitis agros, ubi regna antiqua Deorum. Hic erat, ut fama est, atavis sata regibus inter Niligenas forma praestans Apolonia Nymphas, Splendida maiorum titulis, in murice et auro Et magnis nutrita opibus, clara inclyta fama, Docta novas leges, hominem sotera Deumque A teneris confessa annis, syncera, viriles Nunquam passa manus, nunquam passura pudorem Perpetuum summo custoditura Tonanti. Clausa domi cum matre viam praecluserat omnem Delitiis, viduali habitu contenta, lavari Nescia, nil thermis debens, nec odoribus ullis. Non capiti nardum, non instillabat amomum, Nec Hierichuntinae redolebat balsama silvae. Mensa brevis, condita fame, vulgare legumen Esca, vel hortenses herbae, frigentia lymphis Pocula, producta inferam ieiunia noctem Sepius, et semper victus sine viscere simplex. Lucifer aurorae socius, qui caetera vincit Sydera, iuravit nunquam vidisse iacentem. Luce labor tota, noctu labor, ocia quantum Ad vitam naturae opus est, implumia strata, Et duris tormenta toris, patientia rebus Optima in adversis, semper comes, innuba semper Virginitas, nec non mater prudentia morum, et Regula virtutum pietas, ancilla Tonantis Relligio, quae templa colit, quae praesidet aris. In lare secreto mater, regnante Philippo, Exiguam curvo sub fornice fecerat aram, Cum labro lustraris aquae, cum lampade, et igne Perpetuo, divos ubi sola orare solebat. Hic superum simulacra, quibus custodia gentis Et tutela domus. Puer aureus, aurea virgo Aurea lactenti quae porrigit ubera nato. Aureus ad laevam Simon, Romana futuras Signa tenet clades, fulvum levat aureus ensem Paulus, et ad dextram stat missa in pectore barba. Huc veniens mane ante diem sero ante cubile, Terrestres animo curas, ceu nubila quaedam Importune aciem mentis prohibentia sursum Cernere, paulatim meditando abigebat, et ultra Sydera prospectum attollens, videt alta polorum Culmina, in excelso divumque hominumque parentem Contemplata throno cum maiestate sedentem Illa infinita, quam circonfusus, adorat, Ingens spirituum populus, cui tartara curvant Tam longinqua genu, mira dulcedine languet. Ambrosiam nectarque bibit, terrena voluptas His collata epulis taxum sapit, atque aconitum. Nec iam vivit, eunt omnes in sydera sensus, Visus abit, fugit auditus, trahit omnia secum Mens sublime volans, fugiunt super aethera vires. Et fit iners animi appendix et inutile corpus, Terrigenum coelo quorum est succedere, multi Serta manu formata Dei lauro atque Amarantho Texta gerunt, sed in his ardet rosa, lactea in illis Lilia resplendent, violis vernantia quaedam. Laureolas dicunt, veterum monumenta laborum, Horum autem genus est triplex, qui fortiter hostem Et tormenta ferunt, primi: quos nulla voluptas Inquinat, et Veneris furias domuere, secundi. Tertius aut gravibus scriptis aut ore docendo Surgit honos. Alii quanquam sine fine fruantur Elysio, nullis decorati insignibus errant Aetheris in campis, ut plebs sine purpura et auro. Sicut enim Romae quondam, dum antiqua manebant Regna, senatores primis, equitesque secundis Stabant in gradibus, post quos ignobile vulgus In modicam lateque patentem implebat arenam, Sic amplas coelorum urbes populosque frequentes Ordinibus variis pater omnipotentis Olympi Digerit, et proprios meritis dispensat honores. Ex tribus his igitur duo prima insigna virgo Perceptura brevi, turbam non cessat egentem Pascere divitibus donis, et prodigit aera. Seminat in terris quod in aethere colligat aurum Sedula, vicatimque inopes explorat et aegros. Iamque propinquabant magno fatalia motu Tempora, Nile tuas celerans Proconsul ad urbes, In quibus, ut fama est, priscus regnabat Amasis, Navigat Ionium senis cum fascibus aequor. Iamque superba tenet victo quae condidit orbe Moenia Alexander, graditur IOve plenus, et alto Lumina circumfert Pellaea per agmina vultu, Martis equo similis quotiens per Thracia rura Sub Domino gressum moderans incedit, et ore Terrifico accensus, populos iubet aere canoro Cogere, et hortari cives ad sacra Deorum. Christigenas vero Romani nominis hostes Clamari, si sacra negent Romana Tonanti, Atque rebellantes candenti ardere camino. Ut solet obscuros laqueis circundare saltus Venator, canibusque feras excire latentes, Ac premere excitas latratu in retia magno: Sic ad templa pios missis qui lora ferebant Urget, et exorto fremit inclementia bello. Ipse sedet celso in solio stipatus utrinque Fustibus, et gladiis, et habet pro legibus arma. Plebs levis et rerum semper studiosa novarum In fora turmatim rapitur, cupidumque videndi Tristis per vicos ruit ad spectacula vulgus. Ecce catenarum nodis onerata cruentis Truditur ex laris patriis Apolonia, regum Progenies, lugente domo, sub pondere aheno Vix graditur, longaeva parens in flumina solvit Larga genas, totum in gemitus consumitur aegrum Pectus, inardescens dolor intestina piamque Crudeli laniatu animam discerpit, euntem Nata oculos sequitur, quantum licet, utque recedens Paulatim ex oculis elabitur, elevat ora Cum clamore vocans natam, suspiria natam Ingeminant, querulo nihil est nisi filia in ore. At postquam est penitus sublata ambage viarum, Ac si animam maternam abiens secum ipsa tulisse, Concidit, et gelidos pallor superinduit artus. Commiserans casum luctu vicina magno Solvitur, et totis resonat querimonia tectis. Sola satellitibus truculentae innoxia turbae Praeda datur virgo. Tandem veniat ante tyrannum Romano fastu inflatum, totoque tumentem Dite. Puellari poterant praecordia forma Iudicis accendi, tantus fulgebat in ore Virgineo splendoris honor, nisi dira Megaera Et Venus, et Veneris proles versuta Cupido Id veriti contra insanos medicamen amores Fecissent stygio corda implacata veneno. Continuo intorquens flammantia lumina consul Vociferat torvum, et vultu sacra imperat atro. "Quid faciat populo in tanto sub iudice tali Certa mori virgo viridi vix nubilis aevo?" Stat veluti tepidis errans ab ovilibus agna Inter mille lupos, aut inter mille leones Caprea, quae tenera producere cornua fronte Incipit, aut aquilas inter philomena rapaces. Coelicolae qui rem scierant longe ante futuram, Tempus adesse vident quanquam sine tempore degant, Mobilitas ubi nulla, dies quae fecit et annos. Curritur ad coeli speculas, aperitur Olympus, Et superi ex alto scelus id tam immane tuentes Horrescunt animis, stratique ante ora Tonantis Auxilium tenerae aetati concorditer orant. "Tunc oculis divum pater indulgentibus, aegram Prospiciens, quae nostra - inquit - clementia divi, Quae fuerit pietas, si, dum servare puellam Nitimur, et vitae paucos adiungimus annos, No dubitamus eam gemina fraudare corona, Et duplex auferre decus: resecabimus ergo Quem fecit natura metum, natura beatos Ignorans post fata dies, satis ista superque Auxilia in casu tanto, nam poena dolorque Non, ut caeca hominum putat ignorantia, mors est, Quam modo falcatam fingunt modo arundine et arcu Terribilem, metus est mortem qui fecit acerbam." Sic ait, et magnos animos inspirat ab alto, Qui ferre arma queant, et contra stare tyrannum. Extemplo advertit mentem coalescere Virgo, Lustrari ingenium, rediviva calescere corda, Et sua nescio quid divinum in pectora labi. "Fit facunda nihil trepidans, sicque ore locuta est. Perdere nos frustra, consul Romane, laboras, Nam velut in sylvas decisa repullulat arbor, Et multi ex una veniunt radice nepotes, Sic nostrorum uno centum de funere surgunt. Mors mea natalis multis ex agmine tanto, Quos mihi sufficiet pater, et me in regna sequentur Transmundana brevi. Terrena colonia coelum est. Diis vero, Romane, tuis de marmore ductis Ponere sacra nego, quia ponere sacra nefandum." Haec ubi dicta, fremens consul. "Pertundite, clamat Impia praeduris pertundite cotibus ora. Ne irritare deos Romanaque numina pergat, Nec mora, corripiunt silices, manibusque levatis Virginis audaces caput invasere ministri." Ut visi excusso labi cum sanguine dentes, Fit clamor populo insignem miserante puellam. Vimque inferre parat lictoribus ore minaci Turba ferens graviter tundi tam immaniter ora Virginis, et tanto impietatis turbine civem Innocuam perdi. Serpit late orta repente Seditio, et tanquam subito freta consita cauro Fluctuat iratum magno cum murmure vulgus. Ut flagrare anim, pugnaeque accingere totam Pene urbem, strictosque enses rutilare per auras Prospicit, infectis rebus subit atria consul. Et glomerata cohors raptatam in tecta puellam Detrusere cavi horrentem sub carceris umbram. Nox erat, et magna coelum vertigine quaedam Sydera tollebat, quaedam inclinabat in undas Oceani, et pleno lucebat Cynthia cornu, Cum celer a summo coelorum elabitur axe Nuncius, ingrediensque locos ubi saucia virgo Orabat gelidi residens super aspera saxi Dorsa, repentina humentem luce abstulit umbram Atque ait. "O studium superorum, o cura Tonantis Unica, coelituum sedes habitura superbas, Fer magno tormenta animo, tibi crastina palmam Est latura dies, flammis abolebitur omne Quod mortale geris, nec erit tibi flamma dolori. Impete nanque uno vitalem incendia sensum Surripient, animam membris labentibus ipse Protinus educam, veniensque in sydera mecum. Atque triumphato capies nova regna tyranno, Neu dubites membra haec, quae nil nisi testea quaedam Sunt animi vasa aeterni, deponere mentem Scito reversuram nunquam ad sancta illa piorum Concilia et coetus superum, nisi pondus et umbram Diluat, ac fiat sine mole essentia simplex. Nunc se oblita gravi cubat in tellure sepulto Ingenio, atque alienato velut ebria sensu. Res mira, ut fuerit tandem sibi reddita, surget Tota oculus, tota ingenium, pertaesa cloacam Corporis, exhorrens tam obscura oscoenaque claustra. Functa paroxysmis curarum, exuta protervos Omnino affectus, laeta, et nihil indigna rerum Terrenarum, igni levior, pernicior Euro, Et semper sine nocte vigil, sine lumine lumen Semper habens, sine luce videns, impune per ignes, Subter aquas impune means, ignota, nec ulli Visa noctuque vias, fora, templa, peragrans Pro arbitrio, subiens etiam penetralia tecta, Et quaecunque putent homines arcana subintrans, Nil mortale timens, hominum quoque fallere sensus Et mutare potens, et persuadere quod optat." Denique sufficiens sibi sola, simillima divis, Sic ait, et placidis afflatam leniter auris Integrat excutiens hesternam a pectore caedem. Continuo apparent variis sub vultibus ora Plurima divorum in vacuo pendentia coelo. Multaque de superum patria, de principe divum Fantur, et hoc languentem animant sermone puellam. Consulis hesterno rabies perterrita casu Roditur, et similis colubro, qui vulnere tardus Haeret humi sese intorquens, iram atque dolorem Concipit, et duplici corda irritata veneno Nec frenare potest, nec opus differre nefandum. Egerat insomnis noctem mala plurima volvens Quae sanctis inferre parat, mens perdita languet Quod nequeant peiora dari. Considerat ignes, Vincla, cruces, gladios, et verbera, concipit omne Quod torquere potest, Siculorum antiqua revolvit Gesta Tyrannorum, nunquam intellecta eorum Callidus interpres meditanti Athlantius offert. Mille modos grassandi aperit, Aphrodisia mille Progenies, totidem Mars et Tritonia, diro Nil satis est odio, de tot cruciatibus iram Nil explere potest, bilem nihil aequat acerbam. Dumque animos agit in gyrum vesana libido, Surgit, acervarique iubet prope littora ponti Ligna strue ingenti, mox de squallente barathro Per postica trahi facit ad tormenta puellam, Moenibus occlusis, ne seditione cruentum Perderet excita rursum, velut ante, laborem. Ipse satellitibus properat stipatus, et armis, Et Meleagraeo quam mox furibundior apro Atque Calydonii facie truculentior ursi Imperat accendi porrectam in sydera misso Igne pyram, fraudum artifices scelerumque magistri Divi adsunt, iram stimulis odiumque cientes. Ventipotens subito lictoris imagine sumpta Aeolus adductis correptam follibus auram Comprimit, et fauces adiungit follibus amplas Pronus humi, buccisque tumentibus incitat ignem. Mulciber in speciem prunarum evadit, et ardens Ligna subit, flammamque levat per inane volantem. "Tu, foedos vertens oculos, et in ora puellae Censuliens cilio adducto, semel elige clamat Aut viri, aut nostris libamina ponere divis. Illa autem sursum verso paulum ore morata est Oranti similis, mox se convertit ad ignes Subridens, vultuque hilari dissolvite - dixit - Vincla pedum, manuumque graves auferte catenas, Consulis ut mandata sequar, tum protinus illam Expediunt laeti properare ad sacra putantes." Ipsa nihil dubitans postquam vestigia sensit Libera, praerapido subit alta incendia cursu. Flammarum subito circum ora volubilis unda Fluctuat, et bibito cessavit anhelitus aestu. Exanimum corpus veriti consumere numen Assistens sensere ignes, circumfluus ardor Lambere contentus tanquam daret oscula sacra Relligiosa cuti, membra inviolata reliquit. Christigenae noctu dubitant inferre sepulcro Relliquias, vario inter se sermone loquentes. Ambiguum tandem pietas animosa timorem Vicit, et egressi in littus rapuere cadaver Syncerum, quod nulla avium, quod nulla ferarum Attigerat morsu, sine signo ardoris, amomum Ad cyprum redolens vultu venerabile pulchro. Illatumque urbi scalis ad moenia missis, Fonte lavant tepido, myrraeque liquoribus unctum Dant tumulo gemebundi omnes, multoque rubentes Fletu oculos, totamque trahunt in funere noctem. Mens suscepta choris superum tranare volatu Incipit excelso rubri super aequora ponti Alitis in morem, Riphaea cacumina laeva, Aethiopes dextra videt, oceanumque calentem. Trans Arabes fugit, et Persas, Carmanica regna Transit, et Indorum fines, ubi labitur Indus In mare multivado cursu, procul aspicit amnem Gangis, et in tumultum veniunt, ubi magnus Hiarchas Dicitur agrestes olim docuisse sophistas. Hic intermisso paulum requiescere cursu Diis visum, gelida palmae residere sub umbra. Tum veteres animo volvens Apolonia curas Sic fatur. "Quae mortales amentia divi Tanta premit, quae lux oculos perstringere, quae nox Usque adeo obcaecare potest, ut cernere non sit Fas longos quae aerumna dies, quae damna sequantur. Tempora nec videant sibi noxia, corpora olentes Esse sepulturas, terrena negocia saxum Sisiphia cervice cadens, undamque sororum Pertusis labentem urnis. Ixionis orbem, Esse metus, esse insidias, esse anxietates, Quae torquent roduntque animos fallacia, poma Et mendacis aquae fluvium quem Tantalus ore Insequitur, spes invalidas, sudataque frustra Vota hominum temere audentum, cum corpore vinctam Ferre animam, quicquid poenarum ascribitur orco Prosequitur, mirans itidem mortalia corda Sic horrere necem, quam si dignoscere fas sit, Sponte sibi asciscant, naturae arcana videndo Gaudet, et exultans oculis circumlegit orbem Terrarum, pelagi stagna alta, volubile coelum. Unde lacus amnesque fluant, quae fontibus undam Suppeditent causae, cur terrae immobile pondus Pendeat, et cur tot saeclis flagraverit Aethna. Cur caret semper pluvius, cur flumine tanto Aestuet Aegyptus, Nilique intelligit ortum. Quid moveat molem undarum, qua lege ferantur Aequora, qua volucres veniant ab origine venti. Quas maculas luna ore gerat, quid sydera verset. Quot coeli, quot eorum axes, an in omnibus unus, Num sint corporei, num sint sine corpore divi. An mundus sine fine capax, an limite certo Clausus, et an vivant, et sint animantia coeli, Omnia mente capit, nihil est quod scire volentem Effugiat, nihil est rursum quod habere volenti Deficiat, secura necis, secura dolorum. Taliter affectae superi quid perdimus, aiunt, Tempora? Divinorum operum si tanta voluptas Scire genus, quid scire Deum? praesentiaque ora Cernere? Nil aliud potis est sperare voluntas Altius. Huc cursus, nostris haec ultima votis Meta, quid hic terimus verba inter plurima tempus?" Ergo iter ingressi seque in sublime levantes Praetereunt Indos, iam nil nisi pontus et aurae Sub pedibus, superant ignes, in aperta feruntur Atria coelorum, tenebrarum expertia, nocti Invia, vix tellus (tam parvo includitur orbe) In mediis apparet aquis, iam sydera gaudent Contrectare manu, vadunt qua tempora veris Inchoat et gelida Titan descendit ab urna. Astra supergressi iuga summa ardentis Olympi Tandem ineunt, ubi divorum domus atque Tonantis Curia, et nostro requies non cognita mundo.