CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus SPAGNOLI.par4-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.par4-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.par4-01.xml in db pdill0


Baptistae Mantuani carmelitae theologi | quartae parthenices Divae Agathae, agon. Postquam Margaritae celebravimus acta, supersunt Divae Agathae memoranda novo praeconia cantu. Illo igitur sancto igne meas accende medullas Magne pater, non quem rapuisse Promethea fama est In communem hominum interitum, sed quod tua proles Abstulit antiquam faciens nova saecula noctem. Ingenioque absterge situm, quem longa reliquit Ira Erebi molita necem, languore semestri Pingue uber depasta animi, populata vigorem Mentis, et in sensus bacchata hostiliter omnes. Ante deos regno pulsos Trinacria quondam Italiae coniuncta, graves enixa tyrannos Languit, ipsa suo periens ut vipera partu. Protulit et vastos immania monstra Gigantes Ventrimanos olim, manibus quia pabula ventri Quaesierint, et Cyclopes a luminis orbe Grandi appellatos, iuga per nebulosa Pachynni, Per Lilybaea antra errantes, per saxa Pelori, Et per Acragantis latera, igniferamque per Aethnam. Aethnam ubi Titanis sobolem dixere sepultum Enceladum veteres spirare incendia, et atrum Cum nebulis cinerem, et lapides impellere ad auras Ore procelloso, tempestatesque fragosas Volvere, et in campos ardens effundere sulfur. At postquam patrio soboles descendit Olympo Sancti patris summi, coepit melioribus astris Aspirare poli regnis mortalibus ardor, Et foetus proferre alios, mansuetaque corda Gignere, et imbibitum redolentia pectora numen Imprimis Catanaeam Agathen splendore parentum, Forma, aetate, opibus, claram, cui rector averni Ille per Aethnaeam qui se cratera volanti Sustulit in coelum curru, rapuitque parentis Thesmophorae natam flores in serta legentem, Ille, inquam, foedum ore niger crudelia bella Movit in aeternas cupiens auferre tenebras. Consul erat Siculis vir detestabilis, ora Sola ferens hominis, morem ingeniumque ferarum Quintius a Decio missus, sceleratior ipso Barbaro et immani domino, sine numine mundum Esse putans, fieri incerto ratus omnia casu. Iste videns Agathen Trinacridas ante puellas Ire, venustate, ingenio, natalibus altis, Arsit eam, iaculis armatus et igne Cupido Ictu hominem duplici dum vult invadere, telum Cupidis auratae Cocytide lavit in unda Saepius, in Phlegethonte facem succendit, et uno Impete percussit plagis fera corda duabus. At Deus astrorum dominus praecordia sancta Virginis afflatu studia in contraria vertit. Et quando ad facinus magis ille hortatur et urget Haec armata Deo, scelus id tanto amplius horret. Aeger amans bacchatur, uti cum taurus Asilo Concitus erecta circumvolat invia cauda Pascua, collectasque cavis vomit acriter auras Naribus, irarumque sonantem proiicit aestum, Versat mille dolos, varias excogitat artes Ingeniosus amor: Venerisque astuta libido. Relligio tandem nova contemptusque Deorum Causa sit, hic fretus titulis crudele tyrannus Aggreditur facinus pietas via facta nocendi. Iudice sub vitio virtus rea sistitur, actor Impietas, patrona Venus, mendacia testes. Scortum illustre fuit Catanae, iuvenumque vorago Publica natarum stupris Aphrodisia septem Dives, agens lusas Circaeo carmine mentes Quo libuit, genus omne mali maga docta veneni. Istius in ludum disciplinamque procacem Missa Agathe, coeleste animo positura severo Propositum, lenociniis vicianda subintrat Turpe magisterium. Talem flevere rapinam Acturi aeterno vitam in squalore parentes. Sed velut incassum tumidis mare verberat undis Littoream cautem, meretrix ita pectora frustra Virginis attendat, frustraque annititur altum Demoliri animum, stant fortia pectora contra Blanditias omnemque metum, devota Tonanti Corda immota manent. "Quid tempora perditis - inquit - Virgo, infoelices animae? Quid pergitis ore Flectere, vi nulla, nulla arte domabile pectus? Flumina terrores, nimbi promissa, fugaces Verba noti, moles ego ferrea, saxea supra Fundamenta sedens, ventos et flumina et imbres Contra stare valens, casu potentior omni." Sic virgo, admirans virtutem in virgine tantam Horruit, et divinum, aliquod confessa, pepercit Irritare Deum meretrix, nec adire puellam Amplius ausa refert vesano haec omnia amanti Sic memorans. "Frustra, consul Romane, laboras, Quicquid id est, humano animo constantia maior." Res miranda, ullis nescit mansuescere verbis, Ferunt sensisse lyram cum moenia Thebis Poneret Amphion, portavit Ariona delphin Carmine lenitus, citharam, sylvasque ferasque Thraiciam memorant et plectra Orphaea sequutas. Saevior ista feris, et marmore durior, aeque Ferre invicta minas et blandimenta virago. Sic meretrix insanus amans convertit amorem In crudele odium, furit indignata repulsam Mens obscaena, truces vocat ad tormenta ministros Infligenda, trahi iubet a lictore puellam Ingenuam, simul afferri clamoribus altis Imperat instrumenta, quibus saevire tyranni Sunt soliti, latamque implet cruciatibus aulam. Insontem ferus aggrediens "quid sacra Deorum Quid contemnis - ait - superos? Animosa virago, Non ego contemno superos, neque sacra Deorum Respondit, sed quos superos tu insane Deosque Appellare audes sunt cum Plutone sepulti Sub Phlegetonte, illic Venus est tua, Iuppiter illic, Et tota cum prole miser Saturnus, Olympo Gens indigna, solumque infra, non aethera supra Diis domus est, superos ideo appellare nefandum. Vos lemurum consueti umbris perferre nequitis Christi solem oculis, iubar impia lumina sanctum Aversata suae nostis caligine gaudent." Talia dicentem consul Iove plenus et ira Caedi alapis flagrisque diu crudeliter usque Imperat, ad sacro manantia sanguine terga. Mox iubet ad tormenta oculos convertere, foedo Sic minitans vultu, linguax, temeraria, divum Impia contemptrix, postquam te insania vexat Tanta, aliis exempla feres, cruciabere donec Vel melius sapias ac diis libamina ponas, Vel moriens sontem hanc animam sub tartara mittas. Illa nihil titubans et mente aequabilis alta, Subrisit poenas atque instrumenta dolorum. Laeta ergo et gaudens sperabunda latentes Mittitur in tenebras, et carcere conditur atro. Altera lux positis celebrabat prandia mensis, Cum e tenebris educta iterum consistere ad auras Cogitur, et divis Panchaeum accendere odorem. "Illa negans, quae vestra - inquit - dementia, saxis Incurvare caput? lignum Themesaeaque signa Appellare Deos? Deus est qui condidit orbem Coelorum, terraeque opifex, qui sydera torquens Sustinet, et figit coelis elementa citatis, Huic uni mortale genus libamina debet. Sed manuum vestrarum operi putri atque caduco Sacra dari turpe, absurdum, puerile, nefandum. Propterea neque sacra dabo, neque thure litabo." Talibus ardentes in pectore consulis iras Concitat eloquiis, terrenae prodiga vitae Nil timet, et poenis occurrit atrocibus ultro. Consul ad astantes magno clamore ministros Vociferat. "spoliate magam, suspendite nudam Pubetenus, ferro laniate, et adurite flammis Sacrilegam, nostrarum hostem legum atque Deorum." Extemplo, velut in leporem toto agmine pardus, Fertur inhumanus lictor, nudataque duris Membra catenarum complexibus ambit, et alta A trabe suspensam flagris domat, Isia candens Lamina mordaci tactu premit, igne soluta Iam cute liquuntur stridenti viscera ferro. Et sacer in coelum rapitur vapor, undique fervens Sudat adeps, mixtusque adipi pendentia inundat Pallia, et in terram largo cruor aestuat imbre. Nec furor est sedatus adhuc, cum gaudia virgo In poenis confessa foret, iubet ubera duro Forcipe comprendi, niveoque a pectore velli. Iussa capessentes correpto ex igne metallo Scintillante sinum invadunt lacerantque ministri Alitis in morem, Tytio quae infesta giganti Exta rapit, vel quae sine Promethea rostro Fligit, in aeternos semper redeunte dolores. Tum virgo. "Non te immanis fere et impie, non te Ergo pudet quae in matre infans haurire solebas Foemineo in sexu tam atrocibus ubera plagis Caedere, et altrices hominum violare mamillas? Sed mihi sat, nulli quod mens obnoxia ferro, Nil membris fraudata suis syncera supersit. Corpus eat, mole hac tandem exonerata recedam Ad Superos, rapientque tui te in Tartara divi." Talia dicentem vultuque animoque ferentem Supplicium laeto, iubet in Chaos ire profundi Carceris, inferri prohibens alimenta Tyrannus, Vulneribusque negans usum medicaminis omnem. Sola in nocte gravi residens in codice duro Conversis in coelum oculis immobilis orat. Dum faceret medio nox alta silentia cursu Et niger Hesperias iret casurus in undas Scorpius, illustri geminis surgentibus ore, Ecce senex celeri lapsus per nubila cursu Petrus adest, et caeca altis abscondita in umbris Claustra subit, Petroque comes medicamina portans Assyrius Lucas in nube absconditus alba, It funale gerens pueri sub imagine Cosmas, Poeonios ambo succos, Asclepidas ambo Syntheses edocti, fomenta Machaonios ambo Tum virgo insolitam lucem formamque virilem Pastillos et vasa manu chirurga ferentem Admirata. "Quid haec (inquit) medicamina portas Quisquis es? Ulla meis nunquam cataplasmata membris Aut emplastra tuli. Placido tum Ianitor ore Nil Agathe dubitandum - inquit - cum vulnera passa es Ista aderam, corpusque videns curabile veni Allaturus opem medicam." Tum vulnera tangens Unguine vitali totam instaurant, et omni Corpore deterso redivivis pectora mammis Implevere sinum, roseoque revixit in ore Cum candore rubor, manibus coma vulsa protervis In nodum legemque redit, compescitur omnis Esuries, liquidum teneros corroborat artus Nectar, et ambrosiae potis alimonia succis. Quarta dies alium Titana ferebat in Axem Cum gravibus spirans odiis letale venenum E latebris consul iubet ad tormenta puellam Restitui, si vivit adhuc: ieiunia passam Longa, laborantem plagis, ac verbere tanto Protritam, fato iam concessisse putabat. Illa autem nedum vivens sed splendida vultu Purpureo redit in bellum, quam corpore toto Incolumen miratus ait. "Dii prima ferentes Vulnera, fecerunt aliis loca, sacra Tonanti Redde Iovi, vel ferre para genus omne dolorum. Illa, quid ad nugas insane recurris easdem? Sat mea nota tibi, tua mi sententia, divis Quos hominum fecere manus libamina non sum Oblatura, potes cruciare, infligere mortem, Non potes hoc suadere nefas, vitam atque salutem Non stygiae, dii vestri, animae tribuere, sed orbis Omnipotens regnis qui praesidet omnibus author. Divorum natura procax, dira, invida, mendax, At Deus humanum, clemens et amabile numen. Officium, prodesse, Dei est, offendere divum, Sulfuris ardenti quotiens descendit ab Aethna Impetus in campos, vestrorum est ira Deorum Laeta malis hominum, sed quando coercita fluxum Sistit inundantem, Deus est servare labores Sollicitus nostros, et nos defendere ab orco. Vix ea finierat cum percitus igne Megaerae - consul ait - testis tellurem insternite acutis, Addite flagrantes prunas, haec mollia ferte Strata super nudam, et ferro versate tridenti Ocyus, accelerant famuli et mandata capessunt." Ipsa togam laetis animis exuta propinquat Ignibus, atque moras lictorum accusat inertes. Illi irascens indignatique rapaces Iniiciunt furcas, correptaque dentibus uncis Membra foco infligunt, et per fragmenta iacentem Nunc prono ore trahunt laniantibus ubera testis, Nunc in terga unco grassante per ilia conto. Instaurant alii flammas, et follibus actis Undique perflantes animant incendia vento. Interea immanes dum fert innoxia poenas, Ecce soli horrendo concussa palatia motu Urbe tremunt tota, fractis compagibus alta Tecta ruunt paries abiens finit ire lacunar In miseras hominum caedes, fragor undique et ingens Murmur, et auditae voces per nubila longe. Per fora desertis domibus, per compita turbae Errant attonitae, ut pavidi sine matribus agni. Pes titubat saliente solo, malefida dehiscit Praecipitesque aperit terra usque in tartara rimas. Consulis extemplo ruit ad praetoria vulgus Turmatim qua visa magis via tuta, tumultu Vociferante omnem everti cum civibus urbem, Coelestesque Deos offendi immanibus istis Suppliciis, et rectorem maris Ennosigaeum Oppugnare suis positas in finibus oras, Et Catanae irasci, mox tempestate futurum Ut vicina gravi vomat Aethna incendia, longe Vulcano spargente ignes cineremque per agros. Talia suspenso consul dum cogitat ore, Ecce duo nex primis tecto illabente necati Os laceri, totos fracti crudeliter artus, Iudicibus vix tracti altae mole ruinae Exportantur, eunt pondus lugubre ferentes Cum lachrymis famuli, nec longe a limine ponunt Attoniti, non audentes in tecta reverti, Nec proferre gradum ulterius, neque ducere funus, Ac veriti plantis titubantem insistere campum. Territus et gelida victus formidine consul Pulverulentam Agathen revocari in vincula mandat. Quo simul ac ventum genibus super aspera flexis Saxa orans animam ingenti clamore profudit. Christigenae extemplo irrumpunt durante tumultu, Raptaque marmoreo membra imposuere sepulcro. Et super iniecto clauserunt marmora velo. Iamque oriens octava dies horrenda ferebat Et spectanda metu Siculis miracula magno. Aethna cavernosis quae tanta incendia nutrit Visceribus, vento inflari et mugire per omnem Trinacriam, ac strepitu resonare tonitrua magno Coepit, et accensis flammam eructare caminis. Continuo pavefactae urbes, ad sydera iunctas Attollunt cum voce manus, et sacra frequentant Placatura Deos atque occursura periclis. Nec mora de summis Aethnae crateribus ingens Flammarum globus erumpens in flumina sese Ignea diffundit, Cataneaque moenia versus Labitur ardenti per culta virentia cursu. Attoniti cives quo se molimine servent Ignari, curvant genua ante altaria votis Supplicibus flentes, urbi magis ac magis instat Ignea tempestas, flammisque sonantibus ardor, Ut videre Deum frustra implorata suorum Auxilia, occurrunt Agathes ad busta, levantque Confestim velum a tumulo quo incendia contra Illato, vapor extemplo (mirabile visu) Territus aspectu sacri velaminis undam Traxit, et ardentem cohibens a moenibus aestum In nebulas abiit tenuesque recessit in auras. Urbs opus admirans aras, et sacra Tonanti Instituit Christo, Saturnigenamque reliquit Cum Iunone Iovem, nova testamenta fidemque Docta, salutiferis priscum scelus abluit undis.