CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-13+02:00. Nodus SPAGNOLI.par3-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.par3-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.par3-01.xml in db pdill0


Baptistae Mantuani carmelitae theologi | tertiae parthenices Divae Margaritae, agon. Quis novus iste furor veteres qui turbine tanto Expellit (res mira) Deos, potuitque puellas In superos armare? Quibus regna omnia, et ipsum Augustum Romae imperium, quo nulla potestas Sub Iove maior erat, capita incurvare solebant? Quae vis tanta? Unde haec animis audacia nostris Ut mutent impune Deos? Si forte Gigantes (Ut perhibent) voluere Iovem detrudere Olimpo Res aliena minus, fretos quia robore et armis Grandibus, ac membris immanibus, alta Deorum Tecta polo sperare minor dementia certe. At tener hic sexus natura imbellis et usu, Qua sperare unquam de religione triumphum Debuit antiqua? Non Palladis aegide fultum Pectus erat tenerum, Siculae nec ignibus Aethnae Pronus in incudem feriendo armaverat illas Mulciber, ut starent Iovis ignea fulmina contra. Tanti operis gravitas et magnificentia causam Arguit ingentem, nec in his mortalibus author Esse potest, qui molem istam vectaverit oris. Si regno expulsi, fuit ulla potentia divis Maior, ut invitos solio exturbaret ab alto. Illa potens igitur quae condidit omnia virus, Visa diu mortale genus contemnere, seu quod Id scelus exigere nostrum, seu legibus ullis Quae ignorantur adhuc, sic ire iubentibus orbem. Postquam sera dies saeclis labentibus aetas Intulit extremis, tacitisque abscondita fatis Tempora, disrupit divina potentia coelos, Et pluit in terras ignem atque incendia nullis Inspicienda oculis mortalibus, intima tantum Vis ea corda movens, homines accendit, et umbram Caligantem abigens menti lucem influit almam, Sic afflatae auris animae coelestibus audent Fortibus ire animis contra mala numina, discunt In terris optare nihil, sed Olimpica solum Regna Deum, superos, ac fastidire caducum Corpus, et aeternis meditando assuescere rebus. Haec ea quae negat ara Deos, quae saxea virus Numina contemnit, quae tot simulacra per orbem Terrarum et veteres spreto Iove sustulit aras. Hoc aliae plures quorum certamina longis Texta voluminibus, sanctae docuere puellae. Tres mihi (si votis magni regnator Olimpi Faverit, et menti divinum infuderit imbrem) Carmen erunt. "Tu sancta Syro dominata draconi Margaris, et teneras Agathe lacerata mamillas. Tuque Syracusiam decorans Aretusias urbem Lucia, virginitas eadem tribus, una puellis Forma, recens aetas, nec dum bene nubile tempus." Fama est Assyriam, pecudum frugumque feracem, Nobilium altricem, late regnasse per omnes Finitimas gentes. Illic Babylonia quondam Bellipotens, hominumque parens antiqua Damascus, Arboream surgens Parthos attingit Araxem Armenios petit, Cilices descendit ad agros, Alluitur mari, quod nominat insula quondam Sacra Dioneae Veneri, Nilotica regna Thuriferosque Arabes et Persica terminat arva. Urbs illic ubi terra cavis est humida campis Reblata, quam magnus strueret dum moenia, et altis Latius ambitam muris, extenderet urbem Antiochus, dixisse suo de nomine fertur. Hic dum staret adhuc veterum vana illa Deorum Relligio, claris virgo natalibus orta Margaris, ingressa est primae incunabula vitae. Cum quaesita diu totamque inventa per urbem Nulla foret, curante Deo, data rustica nutrix Docta Deum, crines abluta fidelibus undis. Ut completa sonum vocalibus organa plectris Flectere coeperunt, potuitque infantia fari, Sancta, Deum et sacros ritus, ac signa puellam Mystica sacrorum divinaque nomina, nutrix Clam docuit, falsa ne religione parentes Impliciti, velut intorto qui splendet in astris Angue vir, opprimerent conceptam pectore lucem. Lacteus ut tenerum liquor instillatus in ora Corpus alit, sic innocuas infusa per aures Sancta fides animum, duplex alimonia totam Auget, et extendit teneros aequaliter artus. Dii quibus ingenium solere avidumque nocendi Semper, et invidiae stimulis agitantibus ardens, In primis Athlante satus, Venus atque Cupido, Ingemuere, vident atrox sibi surgere bellum, Instare insidias, tempestatemque moveri. "Tum Venus, o germane, Iovis sate sanguine magni, Persea qui armasti contra Phorcynidos ora, Qui centum vigilantem oculis interficis Argum. Aspicis exiguo quantum sub pectore nobis Dedecus exurgat, regnis contraria nostris Factio, qua sensim nos fraudum indagine claudit? Nonne tibi tantam hanc terris excludere pestem Est animus, divum interpres? Enitere toto Ingenio, quo tanta potes, germane, precatur Te soror, atque Iovis domus, et genus omne Deorum. Sic Venus, et contra Maiae sic filius orsus, Quod germana rogas magna illa potentia nostris Fortior ingeniis fieri vetat, ante notavi Quae memoras, et nulla via est inventa nocendi. Sed tu diva soror fas hoc tibi, virginis ora Fac formosa, oculis infunde Cupidinis ignem, Et flammis accende genas, candore tumentem Pinge sinum, censura omnes sua corrigat artus. Sic dederis grave et acre malum, mortalibus atrox Supplicium, nulla est homini (tuque optima testis O germana) lues mulieris imagine maior. Omnipotens (meminisse potes) cum bella factus Iuppiter, Europam tergo tulit, ignea quando In mediis Neptunus aquis incendia sensit. Cum rapta est Spartana nurus, cum lumine captus Iste puer vicit qui respicit omnia Phoebum. Tanta haec foeminea fecerunt omnia formae." Sic ait, iuventa risit dea Cipria fraude, Artificesque manus teneris doctissima formam Applicuit membris, seseque imitata superbum Finxit opus gaudens, et "Eris mea - dixit - imago Nobilior Coo, Cnidio magis inclita signo." Tempus erat quo sacra Iovi celebranda monebant Fastorum annales, victos cum terra Gigantes Ulta tulit verbis laesuram numina Famam. Dum cum prole domum parat accersita reverti Serta ligat nutrix, riguo decerpit ab horto Quicquid olet, serpilla, rosas, casiamque thymumque Abrotani, mentaeque nemus, picturat alumnam Floribus, os nardum spirat, sinus halat amomum, Pinnat utrinque humeros Amaranthus, Amaracus ambit Brachia, et alba rubro talos tegit instita limbo. Mater ut in reducem convertit lumina natam Admirata decus levat, et premit oribus ora, Osculaque ingeminans oculos, frontemque genasque Lambit, et ad morsa in facie nota mansit amoris. "Sero ubi stellatam fecerunt sydera noctem, Lata est in thalamos lecto accubitura parentum. Iamque initura thorum dextram levat, oraque primum, Pecora mox, humeros demum cum murmure parvo Ter premit, erectos tollens ad sydera vultus. Contemplata parens exangui expalluit ore, Non aliter quam qui ignorans offenderit anguem. Nutricemque vocans quisnam ritibus istis Sacrilegis natam instituit? Vidi impia vidi Signa figurantem dextra, tacitisque loquentem Nescio quid magicum labris, tune istius ergo Causa doli? Perdisque genus temeraria nostrum? Illa mei - dixit - sic me instituere parentes A teneris, et in hac ego religione adolevi Hactenus." At genetrix acceptum corde dolorem Dissimulans ubi sole dies nova claruit orto Ad sacrum cum prole movet vestigia, et alta Templa subit, lucent rapidis altaria flammis, Quas circum mugire boves, clamare ministros Ante Iovis simulacra videns, scelus enthea virgo Horruit, et ritus est execrata nefandos. Ora notans genitrix videt obtenebrascere frontem, Et pallere genas, et fastidire puellam. Post epulas igitur vocat in conclavia solam, Et suadere Iovem et genus inspirare Deorum Nititur haec memorans. "Ego te, mea nata, vocavi Ut doceare Deos, ignotaque numina ruri. Rura sciunt curare greges, imponere plaustra Bobus, et attrito terram proscindere aratro. Urbs leges, urbs docta Deos et sacra Deorum Imperat agricolis, atque omnia temperat arva. Accipe nunc igitur, quae te, mea nata, docebo. Dii fecere orbem, terras, mare, et aera et astra, Nos quoque et omne genus pecudum, genus oem animantum Ipsi habitant coelos, ipsi labentia torquent Sydera, et ex alto nobis mortalibus orbe Omnia dispensant, fruges oriuntur ab ipsis. Nascimur arbitrio superum, morimurque nec ulli Fas sperare hominum quicquam sine numine divum. Iuppiter omnipotens cui mane litavimus, ipse Est Deus atque Deum genitor, quae praesidet astris Luna Iovis proles, proles Iovis altior illa Mercurius, Venus est proles Iovis, ipse dierum Sol pater et Mauors illi conterminus orti Ab Iove, et artificium Pallas dea vertice sacro Nata Iovis. Iovis Alcides est inclyta proles, Et duo Tyndaridae, quibus inter sydera tantum Splendor, et antiquo veniens ab Agenore Bacchus. Iuno Iovis coniunx, ipsa est dea maxima. Pluto Frater, et alma Ceres soror, et regnator aquarum Frater, et hos omnes qui protulit aurea quondam Saecula Saturnus genuit, rerumque potentes Fecit, et aethereis totum genus intulit astris. Sunt alii in numeri, quibus ut mortalibus adsint, Mortales sua templa locant, sua sacra quotannis Rite ferunt, hi sunt quos est venerata parentum Relligio postquam soli via facta per astra. Hactenus, hos veniens aetas venerabitur usque Quo telluris onus circumdabit Amphitrite. Nam divum immortale genus, vice mobile nulla. Sunt loca sub terris quibus est grave tartara nomen In quibus ante alios ausi contemnere coelum Perpetuis ardent caeco sub carcere flammis. Est locus, Elysium dicunt, sub sydere Lunae Ut perhibent, ubi certa piis sine voluptas. Haec igitur mea nata tuae mandata parentis Conde animo, et divum genus observare memento." Sic genitrix, aliter virgo persuasa docentem Risit, et ore parum moto contemnere visa est. Propterea mater tristem recitare marito Virginis eventum pergit. Pater ocyus ensem Corripit, et furiis actus iugulare puellam, Nutricemque parat, letali incesserat igne Corda viri Alecto, torvi fremit Herculis instar Cum natos ratus esse feras sua pignora dextra Sustulit hostili coniunx clamore suique Corporis obiectu prohibet, tum tota repente Mota domus vetuere nefas. Cum virgine nutrix Aedibus acta suos petiit moribunda penates. Propterea ignotam, ruri statuere, parenti Degere, et in campis vitam deducere agrestem. Ipsa ergo nutricis oves in pascua ducens A pastore hominum Cristo dilecta trahebant Pensa manu, terramque habitans vivebat Olympo. Saepe boni quibus est hominum custodia divi Et suus ipse oculis se subiecere videndos, Et longas traxere moras cum virgine in agris. Virgineus divos pudor allicit, aemula nanque Virginitas coelo, divis cognata, resistit Sensibus, et vivit coelestem in corpore vitam. Talia perspiciens curis, Venus, invida sanctis Cum iam nubilibus pubens adolesceret annis Cogitat insidians, atque aspera bella pudori. Rustica nutricis fingit Iocus ora, sinumque Ubere turgentem gravido levat, spera multo Sole cutis, duroque manus callosa labore, Instita laxa caput pannoso innodat amictu. Fit pater et posita blandus feritate cupido, Non qualis cum saeva prius furor arma movebat, Passibus incedit raris, tranquilla sereno Temperies animo, facili indulgentia vultu Spem facit, et rasis fulget toga serica villis Tincta tyri, intorti frons ardua turbine lini, Ipsa piam dulci mentitur imagine matrem Laeta oculis radians, roseos tota ignea vultus. Continuo apparent virides procul ire per agros, Errantesque diu per rosida pascua tandem Mollia versato torquentem vellera buxo, Pascentemque greges natam invenere sub umbra. Tum Venus incurvata genus dedit oscula, et ulnis Mollibus inclusae applicuit gremiumque sinumque Continuo illabi sibi virgo incendia quaedam Suavia et urentes sentit praecordia flammas, Obscoenisque animum curis, ceu nubibus atris Aura solet cum flante austro coit humidus imber, Involvi, blandoque invadi ardore medullas. Per sensus quasi per rivos Venus acre venenum Influit in mentem, quod si male cauta recepit Vulnus agit, solo divum medicabile dextra. Id metuens afflata Deo corda intima virgo Excutit, et pestem prohibet nondum altius haustam. Mens abit ad poenas Erebi sine fine manentes, Morte laborantem Christum videt, aspicit ora Afflictata siti et crudelem horrentia potum. Cogitat incumbens et inevitabile fatum. Talibus omne solet sanctorum industria curis Declinare nefas, sensusque inhibire vagantes. "Tum Venus o mea progenies dulcissima ventris Sarcina, dulce animo pondus, suavissima cura, Si fortasse patris veterem reminisceris iram Et dubitas ne durus, adhuc, depone timorem. En tuus, en mitis genitor tibi, lumina tolle. Atque agnosce patrem, cur te rubor ante parentes Occupat? Ante tuam tibi quae famulamur alumnam?" Sic Venus, ora procax dudum formosa Cupido Contemplatus init plusquam decet oscula patrem, Ipse suo calet igne puer, repetitque puellam, Ore genas, os ore premens, complectitur omnem, Inspiratque faces, et corripit igne medullas. Percipit insidias virgo, montemque moveri, Inflammari animum, gaudet simul at dolet, aegram Dulcibus his curis sensumque inhibere volentem Aggreditur nutrix, missaque ad pectora dextra "Ecquid alumna, inquit, visa est trepidare parentes? Aude animo, tibi nanque iocos et gaudia portant. Despondere tibi iuvenem florente iuventa Conspicuum, forma insignem, cui praedia centum Uberibus glebis, et mille armenta per agros. O felix virgo ante alias, fruitura marito, Tot fruitura opibus, tua sic mirabitur ora, Oscula sic carpet, sic amplectitur alvum Dulcibus hanc natis implebit, et ubera lacte. Sic tibi blandus erit, vitamque animumque vocabit." Talia prosequitur memorans quaecunque puellas Oblectare solent, segmenta, monilia, inaures, Interitura brevi, fures metuentia semper Blandimenta, levem bona delusura iuventam. His deprensa dolis trepidat velut agna luporum Excepta insidiis, modo mens, modo sensus habenas Obtinet at tandem, ceu cum de nubibus ardor Fulguris erumpit, nitidum iubar ignea virtus Eliciens tenebras tempestatemque repressit. Confestim velut ex alto emergentia somno Lumina circumfert, videt emigrasse figuras. Et genua incurvans oculis ad sydera versis. "O sancti coelorum animi, quibus omnia - dixit - Sunt subiecta, piae quanto discrimine mentes Hos habitent artus (non est opus indice) nostis. Nostram igitur servate fidem, servate pudorem, Neu sinitote animis tantum Iovis arma nocere. Finierat virgo, cum ex aere forma repente Gnata - ait - hic aderam cum te Venus atque Cupido Et Iocus aggressi longo tenuere duello. Ut videre operam se perdere, Caspia contra Littora pergentes ad Phasidos arva volarunt. Nanque legunt illic vexare potentia mentes Gramina, et aeriam tondent ex gramine pestem Qua perfusa labant hominum praecordia, sed tu Nunc experta vides molem stimulumque veneni. Tu vero forti esto, animo, victoria poscit Haec coelo sibi grande aliquid, sed gloria maior Parva triumphato veniet post tempora mundo. Tu fidei factura fidem, domitura tyrannum Et decus aeternum terras habitura per omnes. Coelorum visura domos, ubi rector Olympi Inter mille choros divum immortalia partit Praemia, mortales non admittentia sensus. Tu breve foelici stadium certamine curres, Tecum ero, nec patiar quicquam crudele videri, Neglige terrestrem vitam, morientia in horas Membra, animae claustrum immundum, pondusque molestum, Excelso invictoque animo, mortalia nauci Omnia pendente, in terris unde orta, relinque. A coelos coelestem animum sine laeta reverti." Sic ait, et tracto discessit in aera vultu. Luna ter occiderat, totiensque reviserat orbe Lucida completo, cum Maia Athlantide natum Inventura Venus libani de vertice in omnem Prospicit Assyriam, levat ad iuga Taurica visum, Armenias versis legit et Sidonia rura Luminibus, videt usque Paphum, videt usque Cythera Tandem fessa et fastidita videndo Tollitur in ventos et se super aequora librat. Dum festinat iter Cretam, fuit obvia casu Iuno Samo rediens, cum qua Thaumantias Iris Dissidiorum author. "Tum diva Erycina, dearum Maxima, cui frater, cui vir dominatur Olympi, Mercurium quaero, cui magna negocia mecum, Si quibus in terris visus tibi diva moneto. Tunc hera Cretaea dum labimur inde, sub altis Cum Iove cupressis spatiantem vidimus Ida." Vertit eo gressus, et cum genitore repertum Talibus alloquitur. Cyllenie tempora perdis, Christus hic in toto iam passim pullulat orbe. Et quantum caput ille levat, res publica tantum Nostra ruit Romam quo amisimus omnem Nuper, ut imperium longe Rhodopeia ad arva Transierit, nimium nobis meminisse necesse est. "Sic Venus, interpres divum, non perdimus - inquit - Tempora, num censes ea tempora perdita, quando Immanem duraque satum de stirpe Tiphoei Christophorum stravi, aut Philemona, Pantaleonta Dorotheam, theodoram, agapen? Cum milia nuper Occidi ter dena virum, cum Gallia vidit Rictiovarrano Treveris tot funera ferro? Sed quid opus nostro tibi nunc Cytheraea labore, Posce operam tibi namque libens impertiar omnem. Tunc Venus o germane potes meminisse puellae Illius Assyriae, et memini Cyllenius inquit, Illa ait Venus, nostrae gravis aemula formae Crevit, ad sedes vacuas aspirat Olympi, Impia contemptrix magni Iovis atque Deorum. Dedecus hoc abolere paro, tu qui potes harpe, Qui potest ingenio, fer opem. Nostra omnia pridem Arma in eam contrita, nihil profecimus, illa Nil alios rata posse Deos sine fine superbit. Nos omnes illi indecores, obscuraque turba. Sic Venus, ille patris nutu talaria plantis Alligat, et Veneri comes it." Phoenicia cum iam Regna subintrassent, Hermes ait. "O soror ibo, Praefectumque urbis venandi ardore movebo, Nosti hominem, nosti sexum quantum ardet utrumque. Tu vigil observato oculis cum retia cernes Atque canes, transi in leporem, damamve fugacem, Et cursu pete rura quibus pecus illa coegit. Caetera scis, nec eges alio germana magistro." Sic operas partiti abeunt Cyllenius urbem Intrat, et in servi formam conversus Arisbae Rure revertentis domino inter prandia densos Commemorat saltus, vidisse armenta ferarum Ad fluvius potum magnus descendere turmis, Ludere propter aquas, campos tondere virentes Cum catulis, praedaeque occultum inspirat amorem, Ire parat, nam forte dies erat ille nefastus. "Quo leges de more silent, date retia dixit, Sternite equos, adhibete canes, venabula ferte." In virides igitur praefectus Olymbrius agros Pergit agens sceleres turmas hominumque canumque. Iam saltum prope constiterant, cum protinus umbris In cervum conversa Venus se protulit alto Vertice, cui niveus niveo sub pectore venter, Frons stellata. "Canum cuneos equitumque videres Tollere clamorem extemplo, totosque per agros Dilabi, ut quotiens vasto Padus effluit aestu. At fera pernici rapitur per devia cursu Trans dumeta volans ferturque per aera longis Saltibus, interdum ne desperare sequentes Cogat, iners claudo tardat vestigia passu, Et tripedem simulat, tum spes arrecta virorum Atque canum vires duplicat, date lora molossis Vociferans praefectus - ait - date lora, viamque Ad nemus oppositos confestim auferte maniplos." Fluctuat omnis ager cursu, pars terga sequuntur Pars laeva dextraque ruunt et inaniter omnes Mercurio accingunt animos fallente labori. Margaris audito longe per rura tumultu Stat trepidans, et prospiciens mox vimine longo Sedula cogit oves, properansque ad ovilia tendit Cum gregibus. Nec adhuc tectis successerat, atrox Cum praefectus adest turma comitatus equestri, Uberius gaudens, etenim per anhela repente Ora canum per arva acuta virum venabula mittens Cervum annosum alta tollentem cornua fronte Umbroso elicitum saltu dea callida praedam Fecerat, ipsa volans Beliali evaserat astu. Praeteriens igitur faciem sub rustico amictu Vidit Amyclaeam, ciliisque ardentia nigris Lumina, neglectaeque decus mirabile formae. Vidit, et exarsit, nec fert incendia, virgo Pectore proripitur pavido, gressuque citato, Ante gregem, fugit ora virum, fugit impia corda Ipse libidinibus totam sine lege fruendis Curam adhibens, mora nulla, domos temerarius intrat Ascitamque ista compellat voce puellam. "Fare genus nomenque simul cur rustica tecta Ista colas, quoniam urbanae tibi forma puellae?" Illa autem sic orsa loqui nil territa. "Dicor Margaris, antiqua mihi sunt ab stirpe parentes Antiochi, patriae fecit qui nomina nostrae. Relligio mihi Christus, adhuc dum lactea pasco Ubera, natales maculas in flumine lavi. Et genus et nomen laudamus, - Olymbrius inquit - Utpote quae tanta digna indole, caetera contra Caesareas leges opus est plecti atque aboleri. At quoniam simplex rerumque ignara iuventus, Errores facile in varios prolabitur, ultro Do veniam (dare namque meum) nisi nomina Romae Quae gentes et regna colunt, contemnere pergis." Sic ait, et missis ad colla tenerrima vinclis Cum nutrice ferox iubet ad praetoria duci, At Venus obscoenam praefecti accendere mentem Non sinit, et voti compos ignem adiicit igni. Nam volitans ab equo in mensas sitibundus Iaccho Proluitur, flagransque gravi se ingurgitat auro. Tum forte occurrens conspecta virgine coniunx Inter lora genus mox per cunctata resolvit Vincula, et ingenium petulans meditata mariti Haec erit haec inquit pellex mihi. Vulnerat ista Suspitio exangui muliebria corda pavore, Dat Venus hos stimulos, odiumque immane puella Sic oritur, sancti custos inimica pudoris Foemina fit, cupido dum luxuriosa marito Gaudia zelotypi negat impatientia amoris. Et quoniam defensor abest (industria divum Tam vigil et consulta) pudor servatur ab hoste. Mens abiit, fera corda viri Venus atque Cupido Sollicitant, imas Bromio inflammante medullas. Ergo sui incompos thalamis prodire trementem Imperat, et tali aggreditur sermone puellam. "Si placare Deos et ponere sacra Tonanti Non renuis, tibi praesenti consorte repulsa Nubere mens, tecumque novam producere prolem Sint tibi vilescunt superi, dementia perdet Te tua sola, feres squallentem carceris umbram. Compedibus suras et inerti oppressa catasta. Nec satis haec, patiere famem ieiunia, domandum Hoc tenerum, et tenerum dicens palpare puellam Tentat inops mentis, referens vestigia tactum Margaris evasit, sequitur fando ille, domandum Acribus id tenerum flagris, ac verbere duro Corpus, ad extremum ferro exercebere et igni." Sic ait: illa Deo iam dudum afflata triformi Nil iam corda tremit, dirum invasura tyrannum Concipit ingentes animos, ac talia fatur. "Quid me immunde tuo cupis incestare veneno? Uxorem mutare nephas, abducere nuptam Par scelus alterius, nupsi iam parvula Christo Cum lavi sacro amne comam, tum foedere nunquam Immutando illi corpusque animumque dicavi. Vincla famem, ferrum, atque ignes desiste minari, Haec sunt illa, quibus coeli mihi limen emendum est, Et quibus ad superos iter est, in corpora tantum Ius tibi, tranquilla irarum instrumenta tuarum Mente feram, nec enim de aequabilitate movebor Hac animi, praesente Deo, superisque secundis." Margaris haec, ast ille odio furiosus acerbo Ardet, ut iratus coluber quando ore trilingui, Sibilat, et caput attollens in praelia surgit. Cedit amor furiis, rauco vocat ore ministros. Qui celeres nudatam humeros et pectora ad alvum Usque premunt gravibus flagris. Invicta resistit Verberibus, sublimi animo, iam terga fathiscunt, Nec livent sed caede fluunt innoxia membra. Saevit adhuc crudi nondum satiata tyranni Impietas, vinctam loris sub inane barathrum Carceris ire iubet, tenebris ubi caeca profundis Nox silet. Hic ieiunia sedet, fluidumque cruorem Crinibus abstergit membris, animosa virago Nil metuens, nec enim densas considerat umbras Sed coeleste iubar, mentemque in sydera tollit Divorumque ingressa choros spaciatur Olympo. Tum pater omnipotens summa de sede ministrum Cui nomen Paracletus erat, descendere mandat. Qui ferat aethereo radios de lumine septem, Somniferasque fuget tenebras, et vulnera moly Tergeat applicito, laesosque refrigeret artus. Ille per hydrophorum veniens iam verberat alis Frigora Saturni, iam sub Iovis ambulat igne Marte calens, iam solis equos tellure sub alta Ire videt, Nemeesque gravi sudare sub astro. Labitur in Venerem, Cyllenia tecta subintrat, Angustosque lares triviae, quae sydera fratris Accipiens totos implebat lumine vultus. Iam subit umbrosum terrae chaos. Igne relicto Permeat aeream noctem, super aequora transit Carpathia, Assyriaeque cavos iam prospicit agros Proximus Antiochi muris, se in moenibus altis Condit, ubi extinctos ox intempesta silebat Ignibus, et surdo volvebat sydera lapsu, Mox abstrusa solo penetrans umbracula nigri Carceris extemplo radiis effulsit apertis. Virgo inter silices recubans ut lumina vertit Adiubar, astantem Paracletum agnovit, et ora Esurie confecta levans et nescia somni Lumina conatur ter surgere, ter cadit aegrum Corpus, et accedens gutto Paracletus eburno Ambrosiae liquidis irrorat odoribus omnem, Et moly aspergens humentes sanguine plagas Oblinit, hesternae vestigia protinus irae. Officio mox functus abit, salientia corda Continuo accipiunt vires, et in omnia fundunt Membra, cutem pulsat meliori arteria vento. At Venus insidias meditans vexare puellam Aggreditur trucibus formis, et imagine foeda. Grandibus horrentem squammis et tergore durum Caeruleo Pythona subit, cui faucibus amplis Guttur hiat, cui frons oculis flagrantibus ardens. Venter iners lateque fluens bove grandior Indo. Tam insolitum visu tam formidabile monstrum Scindere humum subito, terraeque voragine ab alta Surgere in immensum cum flamma et turbine visum Perstrepit, et lato exanguem petit ore puellam, Ac vivam solidamque vorans deglutit in alvum. Illa sui compos sanctas confugit ad artes . Nam crucis elicito Pythonica viscera signo Rupit, ut aestivas inclusa tonitrua nubes Discutiunt, sonus ad vigiles quos cura tenebat Carceris ascendit, totasque exterruit aedes: Non aliter quam cum magno irritata vaporum Terra paroxysmo labat, et quatit alta domorum Fundamenta, tremunt motis laquearia tectis. Indignata Venus tantum potuisse puellam Insidias molita novas, ad Protea doctum Fingere mendaci simulacra immania vultu Vertit iter. Tripolis vidit per littora solum Ire senem ballenarum pelagique potentem Carpathii quondam, modo maiestate carentem Aequorea quem sic animis affatur amaris. "Scis Proteu (Proteus visa fronte annuit illa) Scis Proteu quae sim, mea quanta potentia in omne Quod coelo genus et terris, quod vivit in undis. Et tamen a pueris (quae sors mea) temporis huius Ludor, et impunes abeunt, immo impia summum Facta decus laudemque putant opprobria divum. Maxime personarum opifex ne desere tanto In moerore tuam Venerem, succurre ruenti Imperio Iovis et superum, leviora Gigantum Bella fuere, vides ut nunc ingloria divi Turba sumus, templa incipiunt sordescere, et arae Frigidae et exangues, iter ad delubra Deorum Pube latet viridi, via redditur invia nato Gramine, fer, Proteu, fer opem, miserere tuorum. Proteus, o germana Iovis Saturnia proles Alma Venus - dixit - gravis est iactura Deorum. Et nisi me fallunt priscorum oracula vatum Hic finis Iovis imperio, iam saecula currunt Altera et a coelo in terras nova labitur aetas. Ne tamen a nobis divum deserta videri Causa quaeat, neu me frustra imploraveris, adsum." Tum dea consilio seniorem inducit aperto Carceris in tenebras ad sollicitanda puellae Corda metu. Criptam subit alta nocte silentem Lumen et os Cyclopis habens, pigmaeaque membra, Flammam oculis spirans et naribus, illa figuram Intuita immanem, tanto neque territa monstro Indignata magis, curvo involat ungue capillos, Herculeasque Deo vires animumque ferente Sternit humi, genibusque uterum ferientibus ora Cote premit, missoque implet cava guttura et orbem Pulvere. Mox Proteus divina in virgine numen Experiens, versa discessit in aera forma, Diva latens quamquam dolet, attamen ore sereno Risit, ut immunda vidit tellure volutum Protea, nudari sublatis inguina plantis. Summa dies aderat cum factus in aethera liber Transitus innocuae per ahenea vulnera menti. Nam metuens nesi longas servata fuisse In poenas manifesta fidem miracula ferrent Latius, et tali fieret celeberrima pacto Relligio, indixit fatum crudele tyrannus. Et caedi iubet ense caput, sua funera virgo Ut cognovit agens, grates sic orsa Tonanti. "O pater, unde fluit rerum immutabilis ordo. Cui fas est quodcunque libet, cui lege voluntas Libera, cui praesens quod praeterit atque futurum est, Quod tua me pietas tali velit ire triumpho Ad superos fierique tuis de civibus unam Tam celebri ingressu, non sum tam grandibus aequas Una satis grates meritis persolvere, quantum Tu me posse facis refero, mea membra litari Atque tibi nostro fieri de sanguine sacrum Instituo, venioque tuas nova victima ad aras. Accipe virgineos artus aeterne sacerdos, Ac flammis accende tuis, mens sola superstes Ad tua mortali veniat sine pondere tecta, O mundi praeclare opifex dignare precantem Ante obitum dono hoc animam, bonitatis ab alto Aequore, ab ingenti pelago pietatis in orbem Aeternis fluat hic scatebris cursuque perenni Rivus, ut ad nostrum quisquis confugerit olim Subsidium votis semper foelicibus oret, Atque meis vacua nunquam prece surgat ab aris." Margaris haec, sonus aethereo descendit ab axe Audita es, secura veni, te expectat Olympus. Gaudia responso tali concepta furorem Excivere pium, cupit ire in fata, suumque Carnificem stricto astantem crudeliter ense Provocat, et posito iugulum supponit amictu Nil cunctata. Gravi tum protinus ille lacerto Colla secat, sanctumque haurit romphea cruorem. Spiritus e claustris fugiens mortalibus inter Agmina coeli tuum victor migravit in altum Aetherea, et extremo sedem sortitus in orbe Gaudia cum magnis habet immortalia divis.