CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus SPAGNOLI.par2-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.par2-03.xml.

Documentum SPAGNOLI.par2-03.xml in db pdill0


Baptistae Mantuani carmelitae theologi | secundae parthenices liber tertius Regia progenies fixis immota manebat Luminibus, turri similis quam saxea moles Sustinet, atque omnem fert inconcussa procellam, Et tali assurgens sermone silentia rupit. "Si mea mens ullo poterat sermone moveri, Hoc fateor compulsa foret, namque omnia rhetor Attigit humanum quibus est mutabile pectus. Et factum satis est arti, si invicta remansi Divinae hoc virtutis opus, si numen abesse Victor erat, gravibus potui succumbere dictis. Victrices habebat lauros, prolataque pugnae Dona, ferat virus et non fortuna coronam. Quoad potuit fecit, potui sine numine vinci, Sed mihi numen adest, quo mens arrepta moveri Nescit, ad Euphratem potius sua fulmina mittet Eridanus, Tyberim Tagus influet, Abdua Nilum, Ante et Pyrenes Rhodope iuga mittet ad arces, Taurus ad Athlantem fugiet, Carmelus ad Ossam, Quam mea sanctus amor Christi praecordia linquat. Quam Marti et gelidis ponam libamina saxis, Nec superos odi, nec numina sancta, nec aras Numinibus sacras, verum quae numina vanum Vulgus ait, tenebrosa sequens vestigia patrum, Numen habere nego, teneat si Iuppiter arcem Aetheream, quis templa Iovi, quis sacra negabit? Sponte ego thura feram. Veneris (si numen haberet) Numen adorarem. Phoebum sequar atque sororem Si soror et Phoebus Dii sint, venerabimur aram Palladis, aethereo Pallas si nata cerebro. Impius et mergi dignus Phlegetonte sub imo, Sacrilego quicunque Deum sermone lacessit. Sed vetus et toto iam vulgatissimus orbe Mortales inter miseros efferbuit error, Atque aliter quam res habeat sentire coegit. Somnia nec refero, sed quod narramus aperta Monstrari ratione potest. Dic optime Rhetor Quis fuit ante Iovem, qui lucida voluere astra? Qui regeret coeli cursum, qui clauderet undas Littore, qui laeto vestiret gramine campos? Mundus enim fuit ante Iovem, qui raptus ab ipsa Fauce patris Corybantum opera translatus ad Idam Gnosiacasque domos, Cretaeo crevit in antro. Iuppiter estigitur proles humana, propago Est humana Iovis, nullum fecere quod ipsos Esse Deos testetur opus, furta, arma, rapinae, Stupra, doli, fraudes, opera haec preclara Deorum. O insanae hominum mentes, quae credere divos Artibus his factos potuere, ardentis Olimpi Artificem fecere hominem, dementia nulli Admittenda viro, Deus est aeternus, et ingens. Nec comprensus adhuc, nec quae comprendere possit Mens est ulla Deum. Simplex essentia, nullis Intercepta locis, non circumscripta figuris. Unus et in plures nunquam divisus, ab omni Conditione procul nostra, mortalia nedum Omnia, verum etiam vincens coelestia longe. Solus hic immensum fecit, non Iuppiter, Orbem. Quicquid habet Phlegeton, quicquid cava viscera terrae. Quicquid inest pelago, quicquid secat aera pennis Condidit, et solus totum hoc opus ipse gubernat. Quae narras de prole Iovis de stirpe Deorum, Scenica sunt, levibus vulgo recitando poetis, Exhibitura iocos populo, plausumque theatro. Iuppiter et proles ita sunt in sydera lati Ut fera sylvosae Nemees, ut portitor Helles, Portitor Europes, auriga, et Iasonis argo. Paegasus, Arctophylax, et raptus milvius extis, Caesareusque thronus, coma regia, Procyon, ursae, Corpus, olor, lepus, ara, canis, lyra, cancer, et urna, Atque aliae coeli formae, quas Graecia mendax Finxit, et audaci vatum facundia cantu. Non ita naturae speculati arcana sagaci Ingenio sensere viri, quos Attica tellus, Quos Iudaea tulit, Babylonque antiqua Magorum Clara rudimentis, Bragmanarumque reposto Ora iacens mundo, nudis vicina sophistis. Primis Anaxagoras quadam coelestia dixit Mente regi, non ille Iovem, non ille Minervam Non Maia, Semeleve satum praefecit Olimpo, Non hominum quenquam brevibus qui tanta lacertis Corpora, perpetuo nequeat convolvere gyro. Ethica Cecropias docuit qui primis Athenas Insignis virtute senex, simulacra Deosque Risit, et hic sophiae princeps ab Apolline vestro Dictus, et iccirco iussus potare cicutam. Matre Perictonia veniens ad stirpe Solonis Clarus Aristocles, humeris, Plato, dictus ab amplis Cum comite Eudoxo nostram pervenit ad urbem. Quicquid ab Habraamo nostri didicere parentes, Transtulit ad Graios, et ab his Academia terris Orta Deos plures aufert, unumque fatetur Artificem mundi dominatoremque Deumque. Magnus Aristoteles hominum pigmenta perosus Lyncea in aetheros attollens lumina tractus Vidit in hac unum mundi testudine numen, Et coluit, patrios ideo fugisse penates Euboicosque lares fertur petiisse, diemque Chalcide, supremum, longa, clausisse senecta. Hic Deus errantes miserans in imagine nostra Venit, et istorum fraudem detexit, et artes Spiritum, sacros quibus indulgetis honoris. Hic Deus, hunc unum colimus, vobisque colendum Dicimus, at plures luci praeferre tenebras Et coelo Phlegetonta volunt, et funera vitae: Huius in adventu vester trepidavit Apollo Squallidus, et vultu radios contraxit opaco. Tunc cecidere Deum statuae, simulacraque miris Sunt contrita modis, vestri meminere parentes. Hunc Solymi vates perhibent vestraeque Sibyllae Secula facturum lustratis aurea seclis. Huius ob imperium aeternum promissaque genti Regna suae, nec forma meos, nec sceptra, nec aetas, Sollicitant animos, bona nec mortalia tanti Ducimus, hoc etiam vestri docuere poetae. Nam quid Lyriopes et Graii filius amnis Vos aliud docuit, fragilis quam noxia formae Blandimenta malis praebere incendia curis, Et sibimet nec solum aliis inferre venenum? Et quid opes, aurumque Midae monuere? Quid ausus Quid Phaetontis equi? Nisi quod vota improba regum Divitiaeque abeunt pessum, secumque ruinis Involvunt gravibus reges, rerumque ministros? Dicite Plutoni veterum prudentia vatum Cur subiecit opes? Forsan quia viderat aurum Ex ima tellure trahi, sub montibus altis Aes latet, argenti decor est in viscere terrae. Bethica testatur regio. Pactolus et Hermus Astipulantur, fulvumque trahunt cum piscibus aurum. Et quia sub terris Ditem regnare volebant, Quae tellure latent Diti attribuere profundo. Forsitan haec fuerit quae moverit illos, Altera se nobis longe praestantior offert Ad mores inventa bonos, studiosa salutis, Consona dogmatibus nostris. Concedimus ergo Divitias Orco, quia sunt fomenta malorum, Et scelerum instrumenta, quibus subvertitur omne Iustitiae robur, caecos quibus itur ad amnes Sulfureosque lacus, regnum implacabile Ditis. Non aliam ob causam mundi salvator iniquas Appellavit opes, et lucra ferentia mortem. Distribuenda pios hominum mandavit in usus, Discite vestrorum monitis contemnere quicquid Est mortale, omnem regna in coelestia curam Ferte, nec aetati, fluxae neu fidite vitae, Mobile tempus abit, mora nulla fugacibus annis, Nunc quod dum loquimur Caesar tua praeterit aetas Anxia, nec gelidam tardat tua purpura mortem." Finis erat verbis, uno cum rhetores ore Nil veriti regem (res admiranda) superbum Sacrilegum quiddam simulacra Deosque fatentur, Incestumque Iovem, subitoque afflata repente Numine tota cohors, victorem extollere Christum Coepit, et in summam fidei prorumpere laudem. Torva supercilio Maxentius ora minaci Tollit, et accensus flagranti coda furore Elata vocat arma manu, citus arma satelles Admovet, accursu proceres tenuere citato Talibus ardentem furiis, subversa tumultu Omnia praecipiti, postquam sedata parumper Ira. "Leves animos - dixit - quae movit Erynnis? Quis malus invasit nutantia pecora daemon? Ergo ne foemineae potuerunt vertere nugae Vos quoque? Vos inquam quos defendenda Deorum Causa peregrinis ad nos contraxit ab oris? Hoc honor exhibitus vobis, hoc dona merentur Hoc suspensa tholo? Sic nos, sic omnia Romae Numina negligitis, quae tanta ignavia, multos Una puella viros superat? Proh dedecus, inter Milia praestantum hominum certaminis huius Praemia fert mulier? Sic rex, concorditer omnes Respondere viri. Quid nos terrere minando Niteris? Illabi manifestum in pecora numen Sensimus, et mutilare sacro caput illius igne Vidimus, et labi flammas ex ore loquentis. Vincimur a superis, et victi ponimus arma, Da veniam Caesar: Christi transimus ad aras. Iuppiter et proles et numina falsa valete, Caesaris extemplo facies excanduit, ardent Lumina, labra tremunt, rauco clamore ministros Convocat, infandum facinus iubet, ore tragoedo, Atque Sophocleo scelus enarrabile cantu. Tollite sacrilegos clamat, iugulate Deorum Sacra prophanantes, avibusque epulanda per agros Exta date, haec illis sint praemia, vadat ad urbes Fama peregrinas, tantae victoria pugnae. Has habeant lauros, haec gloria segnibus esto, Ite rogum ingentem struite, et date corpora flammis, Et cinis aequoreas vento rapiatur in undas." Talia fulmineo iaculans late intonant ore. Attoniti tremuere omnes, feralibus armis Circumfusa cohors vinctos praetoria ducit Rhetoras, et magno circumstrepit agmine miles. Voce recedentes tali, Catharina monebat. "Ite triumphales animae superate tyrannum, Ite alacres, hodie vobis reserantur Olimpi Limina, momentum mors est, ubi transiit, aether Panditur, et liber petit ignea spiritus astra. Ite domos coeli sanctosque intrate penates, Ite, sequar, nec vos sacri iactura lavacri Terreat, abradet scelus omne salutifer ignis." Nec mora, comportant alii sarmenta, trabesque Materiam arentem, et silvae virgulta salignae Et piceas alii pinos et odora Cipressi Robora, iuniperi ramos, campoque patenti Construxere pyras, adipem fomentaque flammis Plurima subiiciunt, oleaeque liquoribus addunt Sulfura certatim, coit omnis turba, viaeque Eructant hominum turbas, velut aggere fracto Cum Padus in virides spumanti vortice campos Insilit evertens segetes, spemque obruit anni. Subiecere faces, salit ardua flamma, comamque Spargit, et in nubem fumi glomerantur opacam: Corripiunt vinctos bini, stringunt retorto Fune manus et fune pedes iaciuntque per altos Ingenti clamore rogos furit ignis, et ardor In mentum salit atque comas stridore corusco, Tanta sacerdotes alacri spectacula vultu Conspiciunt, talibusque iuvant incendia iactis Caesaris extollunt animos, urgentque ministros. Et rediisse Deum libamen et orgia gaudent, Extinctis mox busta viris cecidere, nec artus In cineres abiere, togas et corpora lambens Leniter abstinuit, viresque coercuit ignis Ipse suas, sanctos veritus tractare, sepulchro Christiginae intrepidi sublata cadavera ponunt, Suppliciter flentes, et tristia funera ducunt. Caedis adhuc avidus Caesar, nec crimine tanto Territus, at multo madidus post prandia Baccho Mandat ab obscuris foribus caecoque revulsam Carcere victricem mensis astare puellam. Illa catenarum strepitu per lata sonante Atria, nil pavitans duri subit ora tiranni. Composito vultu et frontis feritate parumper Vix tandem posita ficto rex pectore fatur. "Regia progenies, virgo, tua maxima virus Insigni nobis hodie certamine nota, Conciliare potest tibi me, nisi nostra vereri Sacra negas, versis igitur palinodia verbis Est dicenda palam, neu te male numina perdant Est placando Deum dictis melioribus ira. Illa, quid his iterum nugis me vertere tentas Caesar ait? Tu saxa colas, sine numina nobis. Forsan honoratis lapides, quia creditis olim Deucalionaeis homines de cotibus ortos. Talibus accensus dictis? Maxentius altum Ferrea clamabat date verbera, verbera lictor Expedit, et nudos humeros ac pectus apertum Virginis invadens, crebro ferit impius ictu Innocuum corpus, miti gemit ore, Deumque Alloquitur virgo, nostri cape sancte cruoris Primitias, animum serva sit victima fluxum Corpus, ut Habraamus servato pignore sacrum Fecit, et illustrem pecudis cruor imbuit aram, Sic mea servata caro concidat hostia mente." Sic ait, ex oculis lachrymae fluxere tepentes, Ora genasque rigant, largus de vulnere sanguis Labitur, et terram caedes effusa cruentat. Supplicio affectam tali iubet ire sub umbras Nullaque bissenis praeberi alimenta diebus. Vertitur abstergens oculos, gemebundaque pectus Velat, et in noctem lachrymans descendit opacam. Est locus Eoos Phoebi nascentis ad ortus Arduus attollens vicina cacumina coelo. Thraicia maior Rhodope, sublimior Ossa, Pelion Aemonium superans, et culmen Olimpi, Caucaseasque nives ubi sunt iuga maxima Tauro. Illic perpetuo vernantia gramine rura, Perpetui fructus aeternaque gratia florum, Vernaque temperies, sempre sine nubibus aer Limpidus, Auster abest, Boreas non sibilat, Eurus Exulat, occidua Zephyrus non murmurat aura. Hic primaeva quies homini, ieiunia priusquam Infoelix vetita vitiasset guttura fruge. In medio fons est lato pulcherrimus orbe Quatuor unde fluunt occulto fulmina cursu. Nam tria secretis delapsa meatibus arcton Versus eunt, at mox verso revocantur in austrum Tramite, ad Aethiopes combustaque solibus arva Defluit assiduis quartum, Meroemque refuso Gurgite complectens Mephitica regna peragrat. Ad vitrei fontis ripas in margine laeto Sunt oleae pingue, sunt Medica mala, Cipressi, Et semper virides lauri, palmetaque longis Frondibus, et pini pingues, et myrtea sylva. Sunt et odoratae cedri foecundaque semper Ficus, et una gravi pendens in palmite, pruna Caerea, iuglandes, et amigdala, purpureumque Quod tulit arctois pomum Lucullus ab arvis. Prata sub arboribus raris florentia semper Lilia, serpillum, narcissum, amaracus, omne Gramen odoriferum, violae, rosa, balsamus, arbor Thurea, myrrha, thymum, buxus, terebinthus, amomum, Nardus, Aiacis frondes, rorisque marini, Irriguos circum rivos sua brachia tendunt. Innocui vitreo ludunt in gurgite pisces. Ubera distendunt pecudes, hic nulla leonum Semina, non serpens, nec cauda scorpius unca. Omnia tuta, cubant, lepores, nec bella nec ullas Insidias metuunt, cantu nemus omne volucrum Personat, et forum per summa cacumina nectar Libat apis, lectumque cavis opus aggerat antris. Nuncius ante pater summa quem miserat arce Virgineo occurens morbo, casusque futuri Praescius, inde favos illis et mella diebus Pomaque decerpens, dapis inconsueta ferebat Xenia, desertae trans aequora lata puellae. Haec sunt illa quibus felicem pabula vitam Helias, et socii longeva in specula ducunt. Omniaque infuso curavit vulnera moly. Moly, quod omnigenis fecit Deus utile morbis: Nigra subest radix, viridis coma, floribus albet. Iam bissona dies ierat, revocatur ab umbris Ambrosium vultu referens Catharina decorem. Nec tenuata fama nec tristi squallida nocte, Caesar ut aspexit solitum decus oris honesti, Fraude ministrorum pastam putat, aestuat, ardet Vociferans, trepidat mugitu regia tanto. Non secus ac nautae pelago cum turbidus imber Ingruit, et rauco volitat cum murmure nubes Pulsa Notho, tumet unda micat pice nigrior aer Ignibus, et tonitru ingenti tonat altus Olympus. "Perdite custodes clamat vel mergite ponto Tergore consutos, Siculis vel adurite tauris." Iussa citi Garamas Nasamen Maurusque facessunt, Marmaridas, Psilli, Numidae, quibus una libido Sanguinis, accensos miseri raptantur ad ignes. Vinculaque iniiciunt pedibus, terraque volutos Versatosque luto et foedatos pulvere terga Ad tormenta trahunt, nihil illis mollia prosunt Verba precum, lachrymae nihil inter verba cadentes. Nil longi labor obsequii, votisque vocata Numina nil prosunt, manet implacabile pectus Regis, et indomitum virus medicamine nullo Frangitur. "O infoelix quae te inclementia Caesar Virgo, ait, innocuos homines torquere coegit? Non ego terrenis epulis, sed ab aethere missa Sum dape pasta dies bissex, qui pabula genti Per deserta dedit Solymae, cum vecta per undas. Aequore suspenso Panchaeos venit in agros Me quoque certantem pro religione, fidemque Asserere audentem pavit, sanavit, et ipsa Parta salus opus esse docet celeste, cicatrix Nulla per offensos ferro deprehenditur artus. Incipe sedata fieri clementior ira, Et neque sanguineo similem te finge Neroni Sed qualis Traianus erat, vel Iulia proles Augustus, qualesque tulit gens Flavia reges Et patrem et natum, quorum vestigia debes Sancta sequi, si vis tanto succedere regno. Dignus eris si iustus eris, clementia reges Efficit imperio dignos pro immanibus actis Crudeli mercede Deus tibi digna rependet Praemia, crudeles superi crudeliter urgent. Vicit foemineo facundia iuncta decori, Sedatusque parum Caesar: quo, perdita virgo, Usque Iovi differs, inquit, parere? Iuventae Nec miserere tuae? Non te servilibus utar Obsequiis, nec enim id paritur tua forma nec aetas. Assentire meis aliquando et subde rebelles Imperiis animos. Quid me, respondit, iniquis Sollicitas verbis? Et turpi pectora voto Foeda geris? Cur sanctum audes violare pudorem, More suum, coeno assuetus, sordescere nunquam Desinis, et mundae nescis assuescere vitae, Sic tua te instituit Venus, haec documenta quorum Casta Deum, sunt haec quibus assentire iubemur Imperia? Hi monitus? Utrum tua provida virus Consulit utilius nobis, humana ne iussa An divina sequi? Quo amas Deus odit, et audes Impugnare Deum, cum sis mortalis? Ab urbe Civibus haec tam vana meis documenta tulisti?" Erubuit Caesar, sceleris mens conscia non fert Iurgia, non audet vultus attollere, seque Vertit in Ichthybolum, et revehi praecipit ad umbram Carceris, atque novis tradi custodibus antrum. Ichthybolus vero, cui mens crudelis, et atrox Ingenium, regi "quidnam vulgaribus - inquit - Hanc poenis terrere paras, sub sedere natam Credimus Helleo, nam frons Marpesia caute Taurominitana asperior, rigidoque adamante Durior, Ausonios fasces nostrasque secures Ridet, et imperio divum parere recusat. Cedimus? An iustis dementem urgere flagellis Praestat? Et imperii causam divumque tueri? Mollia non obstant duris, nec fortia possunt Debilibus vinci, nec ligno saxa cavantur, Nec manibus muri, sed duro marmora ferro. Moenia contortis magno molimine saxis Eruimus. Si auferre paras a virgine Christum, Finge rotas, magnaeque aliquot vertiginis orbes. Et crebris armetur opus mucronibus omne. Et radii cultros et curvatura rotarum Ancipites habeant. Orbis contrarius orbi Currat, et affixos verso secet impetus axe." Persephone immanes poenas et saeva docebat Supplicia, occultis volvens corda impia formis. Aspera inhumanum flexit sententia regem. Quaerit ut in tota si quis foret urbe Perillus Atque Phereclea quisquam praestantior arte Daedalus, aut auctor Troianae cladis Epaeus. Nox erat, et medium coeli stellata per axem Cum Iove ducebant nitidi vestigia pisces. Maximus aetherei Christus regnator Olimpi Agmine caelicolum magno stipatus ab astris Labitur, et nivei transit per cornua tauri. Intrat ad humentes umbras et triste barathrum, Fit sonus, et nigram subito lux aurea noctem Dissipat, apparent pulchra sub imagine divi. Primis Ioannes, humeros cui lucida vestit Pellis, et aurati pendent in tergora villi. Alterat senior Petrus cui candida mente Caesaries, geminaeque micant in pectore claves. Tertius ardenti Paulus mucrone coruscans Igneus ore, ligant intextae guttura gemmae. Quartus Ioannes aquila signatus, amictus Lucet in albenti, mentoque et vertice canus. Hi primi, sua quemque ducem stant agmina circum. Squallor abit, fulget paries, circumfluus aer Fragrat, et Armenio carcer lustratur amomo, Tum vultu divum dominus. Sic fatur amico. "Hactenus ex alto pugnam spectavimus orbe Occulteque tuis procul aspiravimus orsis Fortibus, haec clarae fuerint praeludia pugnae Nunc acie tota pugnatur et omnibus armis. Macta, et in extremo palmam ne desere cursu. Pars superest tibi parva viae, iam proxima palma Curris, et apparet gravium suprema laborum Meta, dies feret optatum tibi crastina finem." Dixit, et ambrosia frontem perfudit et armos, Et sic fatus abit, dulcique adit aethera cantu. Altera lux aderat, feralis machina coelo Erigitur, populi foro concursus aperto Cogitur, horrescunt visu, et crudele fatentur Id genus insolitum poenae, de robore querno Texitur, et bissex cubis ascendit in auras Pons, ubi volvendos lictor se attollat ad axes. Impulsi magnis strident conatibus orbes, Rostratique micant gladii, curvisque minantur Dentibus, et parvo inter se discrimine distant Corpus ut affixum lateri regione locatum Discerpat latus, atque uno secet omnia cursu Membra, leves subito procul eiaculanda per auras. Terrificum incutiens animis structura pavorem. Aspectuque nocens solo, super aurea sedit Stragula, et a tecto spectat Maxentius alto Coniugis extendens baccata ad colla sinistram. Protrahitur virgo, quae postquam immania vidit Currere protensis armata volumina rostris Substitit, et presso suspexit sydera gressu Sic memorans. "Obsiste pater crudelibus ausis. Percute dentatos orbes, ostende tyranno Te Iove contempto coeli terraeque potentem. Infoelix videat, contabescatque videndo, Quanta tuae virus et quanta potentia dextrae." Vix ea finierat, gelida cum erupit ab arcto Ventus, et ardenti resonans cum fulgore fulmen, Grandineque immixta nimbus caliginis atrae. Disrumpitque rotas, trabibusque per aera pulsis Maxima consequitur strages, quo territa vertat Turba pedem noctis tenebris inclusa profundae Nescit, et attonitos frustratim machina labens Opprimit, auditur clamor, sonitusque ruentum Impete cum magno trabium, periere ministri, Quattuor, ut fama est, rapuit furibunda virorum Milia tempestas et lapsus ab aere turbo. Utque dies claro detersit nubila coelo Detergitur clades hominum: laniata per omne Membra forum, facies ustae, convulsaque labra Dentibus exertis, laceraeque per ardua vestes Culmina tectorum, mixto fuit unda cruore. Quae superant cladi lugent communia matres Funera Pellaeae, lamenta per omnia surgunt Compita, in ingenti tota urbs ploratur acervo, Plebis in occasu tantae per auras Persephone volat, ac socios, daemonas omnes Ad praedam ciet ex aris, adytisque Deorum. Illi praecipites altis e turribus adsunt, Corripiuntque vagas animas, stygiisque coercent Funibus in fasces, et in intima tartara volvunt. Persimiles aquilis, quotiens videre volucres Dulcibus e stagnis tolli, tenuemque per auram Nare catervatim, campisque inferre volatum, Qua rigat effusis Mantoam gressibus urbem Mintius, intexens iuncis et harundine ripas. Saucia iamdudum caeco regina dolore, Dissimulare nequit flagrantem pectore flammam, Sicque virum alloquitur. "Quae te immanissime, quae te Pestis agit? Manifesta vides miracula, necdum Irritare Deum cessas, tibi me quoque Christus Abstulit et vivo crines in flumine lavi. Nec tua sum posthac, nec me reverentia Martis Nec Iovis ulla tenet, tua sint haec numina, vincet Christus, et occumbes cum religione Deorum. Caesar ad haec frendens, contorquet lumina dens Torva supercilio, et clamantis, nova funerea lictor Poscimus, accipe et hanc, et amaro vulnere truncis Uberibus caesa caput a cervice revulsum Aequorea volucres habeant, piscabitur illud Petrus, et inventum Christi suspendet ad aram." Nec mora, dum totam magnis ululatibus urbem Dira lues agitat, dum caedibus omnia complet Persephone exultans et tanta strage superbit, Vincta manus sparsis trahitur regina capillis. Res indigna nimis, missoque ad colla capistro Ducitur ad littus lachrymans, et crine ligatam Arboris ad ramos patulisque quae umbrosa lacertis Stabat arenosae frondens in margine ripae, Afficiunt probis et multo verbere, tandem Pectore convulso Pharias truncatur ad arces. Exanimes artus nudant, rapiuntur inaures. Implicitumque comis aurum gemmisque monile Dives, et amisso saevit fera turba pudore. Ceu plures cum nocte lupi invenere relictam Desidia pastoris ovem, simul agmine facto Communem invadunt praedam, atque in vulnera certant. Dilaniant, caput hic, iecur ille, in clunibus alter Pascitur, et fauces implent, rictumque cruentant. Audiit horrendum facinus, veniensque repente Porphyrius multo raptus cum milite corpus Texit humo lachrymans, meritosque exoluit honores, Infelix quantum sors et brevis hora sinebat. "Iamque nova afferte dapes, discumbere tempus Caesar ait, sat mane. Iovi superique litatum Omnibus, et fuso placati sanguine manes. Solvite tristitiam, curasque immergite Baccho, Debetur nova nupta mihi, namque impia coniunx Per nova Iudaeo nupsit divortia Christo. Ferte cados, date Creteo da palmite vina. Ponite Amynaeos latices, Chiumque liquorem Et si quid Campana sui vindemia misit Nectaris, omnigeno spument crateris Iaccho." Discumbunt, celeres volitant, agilesque ministri, Et mensas epulis onerant, Maxentius ira Iamdudum exustus largo se ingurgitat haustu Saepius, et pergit venas instare calentes. Callidas Persephones gravibus convivia rixis Immiscere volens sumptis praetervolat alis Aequoream simulans volucrem, petit ardua nubes Itaque reditque frequens, ducitque per aera gyrum, Garrituque sonat pluvio. "Denuntiat - inquit - Ichthybolus, ventos, tempestatemque futuram. Iam pelago furor et nautis gravis ingruit imber?" Caesar ut audivit pelagus, succurrit imago Coniugis ad littus caesae, iubet ira ministros Necropolimque trahi, et condit tellure cadaver. Respondere ducem iamdudum funere ducto Porphyrium veteri regum imposuisse sepulcro. Ecce iterum lachrymas, iterum ciet ira furorem, Laetaque subvertit praeceps convivia luctus. Porphyrium Caesar tunc e regione sedentem Pallidus, et stomachum vultu confessus opaco Alloquitur. "Quid me invito violenter ademptum Corpus humas? Quae relligio, quae cura meorum?" Providus ardorem, mentis ratione gubernat, Et placidis, mulcet bacchantem vocibus iram Porphyrius. "Nobis Caesar fore dedecus - inquit - Immortale ratus, si pervenisse ad aures Urbis id infandum facinus, quod percitus ira Incomposque tui mandas, celanda putavi Corpora defunctae, et sceleris monumenta nephandi." Sed furor, impatiens fraeni, mitescere, nulla Voce potest, similisque Padi torrentibus undis Activo cum sole nives saxosa Gebennae Praecipitant iuga, si cursus occludere tentas Obice, contortis crescunt spumantia terga Vorticibus, semperque magis violenta superbit Congeries, tumidaque premit retinacula mole. Donec iter gurges agat indignatus apertum. "Quid scelus excusas, hominum turpissime - Caesar Inquit - et ignava regem gravitate lacessit?" Omnia Thersitae similis, quid gutture latras Sardanapaliaco, Pallenti ex canduit ore Dux animo, dextraque potens, claraeque superbus Militiae titulis, voluitque invadere pectus Caesaris, et capulum dextra complexus eburnum Destitit, ardentem virus compescuit iram, Atque ita suspirans. "Quid fida quorum Pecora Maxenti verbis premis acribus? Et quid Laeta procelloso turbas convivia vultu? Si tibi causa minus placuit recitata, fatebor Altera causa subest potior. Sepelire iacentem Relligio Christi dominam me iussit, et ipsos Rhetoras ante dedi tumultu. Nam flumine vivo Me quoque (si nescis) lavit regnator Olimpi Christus, et abiecto verum Iove numen adoro." Saucius incomposque animi Maxentius. "Ergo Tu quoque carminibus magicis subverteris? - Inquit -. "Tu magicas artes tu caedem incendiaque audes Dux - ait - infelix sequere, et scelus omne revolve. Ingluviem nutri, duro rape viscera ferro. Sanguine tinge manus, inopia membra trucida Numina, Maxenti, iustissima, numina tantum Sunt visura nefas, meritas dabis impie poenas. Expectant te Tybris aquae, calor iste sub undis Occidet, et tanquam Phaeton temerarius axe Pulsus ab excelso vastum rapieris in aequor, Forsan et invenies extinctae coniugis ora. Interea pinguem nutri delphinibus escam. Ira (scio) tua me morti iam destinat, ultro Ibimus, et strictos caput extendemus ad enses Intrepidi, nobis nihil est aliud post funerea longe Christigenis, quibus est aliud post funera longe Nobilius vitae genus immortalis Olympo. Oppetere est iterum nasci, tormenta subire Pro virtute pium, triplex contingit origo Christigenis, vulgata prior qua nascimur omnes Semine concepti patrio cum septima foetum Luna peragrato vel nona peregerit orbe. Altera sic natos terris per mystica transfert Flumina, et ablutos genetrix ecclesia lacte Nutrit ad ambrosiae semper viventis odorem. Tertia cum suprema dies mortale resolvit Corpus, et in cineres opus hoc natura caducum Traxit, ad aethereos orbes Empyrea regna Mittit, ubi et reduces animos complectitur ulnis Dulcibus, et nitida coeli pater accipit aula. Ista fides lorica mihi est adamantina, nullis Pervia fortunae iaculis." Dum talibus orat Porphyrius, tumido bilem sub pectore Caesar Rodit, et impatiens vultus obscurat Erinnys. Et circumpositis stimulat praecordia flammis. "Dux animum firmante Deo nil territus, atra Fronte quid atroci dudum concepta venena Corde premis? -Dixit - ne pars innoxia vitae Ulla tuae dignum venia te reddere possit, Incipe, rumpe moras, aperi crudelia tandem Ora, satellitibus diris mea funerea manda. Membra iube lanianda feris in littore spargi, Defuncti careamus humo, careamus arena, Corpora iactentur monstris lacerando marinis. Discite crudeli proceres servire tiranno." Rege sub ingrato sub iniqui principis umbra Servitis emitur mors obscurissima longis. Rumpitur inflatum pectus, mentisque superbae, Nec frenare potest nec dissimulare furorem, Caesar, in extremis ardet iam faucibus ira Non aliter quam cum sicco sub fomite dormit Ignis et afflatu crebro excandescit et aura Exilit, et tremulae rutilant per nubila flammae. "Ferte citi procul hinc hominem, date vincula". Clamat. Cumque suo totam domino iugulare cohortem, Quae ducis infecti trait contagia, finem Sacrilegis dabit dies. "Per numina iuro, Per Iovis aeternum imperium fulmenque, trisulcum, Ibitis ad lethen, stygiasque videbit undas." Dux et tota cohors missis ad colla catenis, (O funesta dies, o lamentabile tempus, O furor, o rabies, o detestabile virus, O dolor, o regum impietas, o morta virus) Ducitur, et longa properant ad funerea pompa. Ventum erat ad littus, cum dux fortissimus aegros Alloquitur comites, turbataque pecora firmat. "O socii, mecum terrae pelagique labores Experti toties, longaeque pericula passi Militiae, quid vos terret praesentia mortis? Quae celeri cursu Zephyrum, volucremque sagittam Vincit? Ubi fortes animi generosaque virtus? Cordaque ad horrendos nunquam perterrita casus? Ponite tristitiam, rectos attollite vultus. Cernite perpetuo fulgentem lumine mundum, Aethereasque domos, animis ea patria nostris. Ecquid foeminea pavidae formidine frontes Despiciunt terras? Hodie veniemus in astra." Sic ait: et Christo sacrum Paeana canentes, Accipiunt altos pronis cervicibus enses. "O mors dura, virum vita praestantior olim Noxia cum rapidae purgarint saecula flammae Membra, memor vestri Deus, immortalia reddet, Interea gaudete bonis coelstibus, inter Spiritum coetus alacres, et sancta precati Numina, terrigenis Christi implorate favorem." Pectora trunca iacent, fusoque rubescit arena Sanguine, mactata est duplex Hecatumba Tonanti. Cum duce bis centum comites in littore caesos Christigenae effossis, moesti imposuere, sepulcris: Et iam prona dies nocti cedebat et umbris, Occiduo radians excelsam lumine Calpen. Cum furiis Caesar longis iam fessus et ira Sic secum. "Quae tanta istis constantia? Quondam Robur inest animis tantum? Quae pecora virtus Inconcussa regit? Quae spes? Quae praemia tanti? Morte quid expectant obita? Neque credere dignum est Sanctius his numen quorum respublica pauper, Quam nostris qui regna tenent telluris et undae. Illam ego numinibus gentem melioribus uti Crediderim, cuius terrena potentia maior. Nam si regna Dei arbitrio terrena gubernant Distribuuntque suo dant maiora putandi Maiores, Libyam Iuno, regna Attica Pallas, Iliacam Phoebus, Tarpeiam Iuppiter arcem Constituit, regnum regno, ceu numine numen, Maius erat, sed Christigenis nec regna nec urbes. At fuerit satius tantos sedare tumultus Unius, interitu, vel si mutabitur, eius Connubio, tantumque decus servare iugali Foedere, et has tandem curas extinguere taedis. Saturni iam bruma dies et laeta reducit Tempora, quae nobis patrio celeberrima ritu Iucundos hyberna sales et xenia poscunt, Ocia nocturnae poscunt convivia mensae. Expediam, tristis ne se inter gaudia luctus Ingerat, interea placidas mihi Iuppiter undas Aequoris, et cursus dabit ad mea regna secundos." His dictis placet, accito lictore, puellam Duci iterum e tenebris, iterum tentare loquendo, Virgineumque novis pedicis captare pudorem. Quam simul ac vidit sic est aggressus. Amyclas Troius assultu subito expugnavit adulter. "At tua terdenis nondum est mollita diebus Duricies. Ponti glacies Hircanaque tandem Frigora et arcto vincuntur sole pruinae. Tu Getico sopita gelu, vel Gorgone visa In silicem durata, nequis mansuescere, quercus Orpheus, Amphion lapides, delphinas Arion Movit, et Orphaeos senserunt tartara cantus. Tu nive frigidior, tibi ferrea corda, sepulti Usque adeo tibi sensus hebetataque mentis Lumina, ut albenti videare simillima saxo Coniugis Assyriae, verso quae in marmora vultu Fluxit et ardentem spectat fugitiva Gomorram. Heu et ardentem contra genium moremque iuventae Molliciemque tui sexus, generisque superbi, Stemma, supercilio spernis regalia torvo Imperia, ah demens, tu blandimenta, minasque Despicis, et surda perstas immobilis aure. Tu populo spolias urbem, tu coniuge regem Militibusque ducem, duce Cyrenensia regna. Et miseremur adhuc, et te servare parati Mitibus alloquimur verbis. Genus aspice quantum Romanum pietate valet, mitescere parumper. Si servire pudet, mecum regnabis, habeto Coniugis extinctae thalamos. Romana videbis Moenia, et incedes Latiam regina per urbem, Quod tua gentilis quondam Cleopatra tumultu Ambiit Actiaco, tu Caesare digna marito, Accipe, largimur sine bello et sanguine regnum." Sic ait, et caeco languet Maxentius igna. Illa, velut dorsum mediis in fluctibus ingens Vapulat assiduis et nunquam vincitur undis. "Desine plura, nefas iterum me nubere - dixit - Nupsimus, inserto nuptam manus indicat auro. Et mihi nunc alacres nitidis convivia mensis Viro socerque parant, hodie subitura mariti Limen, et e tenebris claros aditura penates. Nec sum dura, fidem servo. Tu sanguine gaudes Non ego, tu tanti sceleris durissimus auctor Haec ubi dicta, videns atrox immota tyrannus Pectora, nec precibus flecti, nec verbere frangi, Spe Veneris posita iubet a lictore necandam Necropolim duci." Pullo velata cucullo Atque capistratis manibus de carceris antro, Truditur ambigua faciente crepuscula nocte. Aemonius Chiron media iam parte sub umbras Iuverat, et Ledae funestam pignora noctem Aere volvebant piceo, niger Hesperus ore Pallidulo tristi per coelum ascendere vultu Visus, ab aspectu sceleris nova luna nephandi Cornua subtraxit, nubes teterrima clausit Aethereos ignes et conscia sydera morti. Auditae Halcyones gravibus lamenta querelis Spargere per littus, moestosque ad funera cantus, Edere, et aequoreae volucres dare flebile carmen. Est locus ad Boream pelagi porrectus ad undas, Densa ubi silvestrem faciunt spineta recessum. Areaque in medio, crebris ibi terra sepulcris Surgit, et in tumulos fossae cumulantur arenae, Sacra cadaveribus tellus, Polyandrion Hellas Voce vocat patria, nudis passim ossibus albet, Urticis umbrosus ager, gravibusque cicutis Et nigris ebuli baccis et olente Sabuco. Campus iners et sepivagis domus apta colubris. Hos ingressa locos durus dum brachia lictor Expedit invertens manicas, dumque explicat ensem Sanguineum, virgo coelum suspexit et ignes Aethereos, talique Deum sermone precata est. "O pater, exiguas tanto pro munere grates Solvimus, ingentes autem debere fatemur. Tu gravibus pressam tenebris in clara vocasti Lumina, tu manes, tu das superare tyrannum, Et modo tam vario functam discrimine, tandem Ad palmam regnumque vocas. Da numine dextro Egressus animo faciles, reditusque secundos, In patriamque coelique domos hanc accipe mentem, Et prolem ne sperne tuam de fauce revulsam Ditis, et oranti famulae tua limina pande. Et si quando memor quisquam certaminis huius Implorabit opem, pater exorabilis esto." Finierat, subito cum vox audito per auras, Annuimus, secura veni. Tum poplite flexo Et crucis explicita per pectus imagine, lictor Verberat orantem gladio. Pro caede cruenta Lac niveum fluxit, tellus incanduit albo Sanguine, lingua Deum nervis delusa recisis Personat, et moriens verba imperfecta relinquit. Caesa solo iactet atque in coelum vita recessit. Affuit extemplo superum de sedibus agmen Spirituum duplex, unum quod corpore nudam Suscipiat mentem, dulcique ad sydera cantu Transferat, exanimes aliud tolleret artus . Insolita nova luce dies in nocte refulsit, Atque repentinum subito cum lumine fulgur Emicuit, ceu frangit cava nubila fulmen Cum gravis ardentem succendit Iulius aestum. Evolat attonitus lictor, trepidique ministri Corripuere fugam, toto symphonica coelo Spargitur, et mixta vocum dulcedine carmen Astra petit, sensimque abiens discedit ab aure. Visaque per coeli tractus ascendere nubes Lucida, persimilis soli, lucentior astro Luciferi, et claro rutilantem lumine caudam Ducere, et ignifero ferri ultra sydera cursu. Et caput insertare polo. Patuere Tonantis Atria, curvatus laeto Pater obvia vultu Brachia diffundens reduci dedit oscula natae. Et triplici claram radiavit sydere frontem. Altera spirituum legio collegit ab hortis Balsama Iudaeis, aloes, myrrhaeque liquorem, Ablutosque vadis artus et odoribus unctos, Aereum per iter rubri trans aequora ponti, In montes Arabum summaeque cacumina Sinae Transtulit, et corpus Pario clausere sepulcro, Quod superum fecere manus. Opobalsama sempre Marmor odoratum sudat, quibus aegra iuvantur Corpora, difficiles isto cromate morbos Indigenae pellunt, sacros Alabastra liquores Atque salutares lachrymas, oleique fluentis Accipiunt guttas. Membris honor iste sepultis.