CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-12+02:00. Nodus SPAGNOLI.par1-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.par1-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.par1-01.xml in db pdill0


Sancta Palaestinae repetens exordia Nymphae, Difficiles ortus, et formidata profundo Incrementa Iovi, mores Hymenaeaque festa Virginis, et sacri referam miracula partus, Actaque, et acceptos mundi melioris honores. Sed neque Pierii fontis, neque Phocidis undae Nunc vada sunt tentanda mihi: maiore Camena Et maioris opus nunc est ope numinis. Ergo Tu mihi, Diva, fave, caelum cui militat omne, Quam trepidant Erebi sedes, cui terra fretumque Vota precesque ferunt. Nostro Tu sola labori Sis praesens, operique Tuo largita futuro Praesidium, nostrae, veniens, illabere menti. Tu, licet a nostro spatiis ingentibus orbe Disiungare, suos quantum polus elevat ignis, Non tamen humanos casus oblita, tuumque Nil pertaesa genus, vigili mortalia cura Suscipis et lacrimae tangunt tua pectora nostrae. Tu placidum terris sidus, quod liberat omnis A pelagi fervore rates, quod luce benigna Saturni Martisque graves eliminat iras, Tu nobis, Helice: nobis Cynosura. Per altum Te duce, vela damus portus habitura secundos. Tu mare, Tu ventos, Tu sidera cuncta Deumque Concilias. Tu tuta salus, Tu pacis origo, Tu commune bonum, generis tu gloria nostri, Huc ades et coeptos praesenti numine cursus Dirige, et infirmam rege per vada caerula puppim. Anna diu vanos secum ploraverat usus Conubi sterilemque torum tristemque hymenaeum; Propterea duplicesque manus, frontemque supinam Attollens, humili Superos ita voce precata est: "Numina, quae regitis caelos, quae volvitis astra, Vos penes est genus omne boni, Vos omnia rerum Semina servatis; gremium telluris inane est Et sine fruge solum, nisi sumat ab aethere vires, Sive per astrorum cursus radiosque calentes, Sive Dei solo, qui temperat omnia, nutu. Venimus ad canos frigescentemque senectam Et nostrae sine prole dies abiere iuventae. Longa infelicis thalami consortia fine Claudimus infausto. Vir pluribus exsulat annis, Conspectus hominum fugiens, domus orba magistro Fluctuat, amisso ceu navis in aequore clavo. Currimus in fatum, tacitisque recedimus annis, Mortuaque aetatis pars est iam maxima nostrae. Pallida praeteriti spatium mors occupat aevi: Quod superest exspectat hians. Iam plena meorum est Terra cadaveribus, consanguineosque sepulcra Vix capiunt; soli steriles servamur in omne Dedecus. Et certe brevis est felicior aevi Condicio. Primo Deus indulsisse parenti Creditur et fragili bene consuluisse senectae, Cum vetuit primos iterum decerpere fructus, Et fruges gustare, quibus produceret annos. Nam quid longa dies homini, nisi longa dolorum Colluvies? Longi patientia carceris aetas Longior; est cursus vitae labyrinthus. In ipsum Ex utero ingredimur, per limina mortis abimus. Iam capulo instamus, nec adest, qui lumina claudat Ossave componat tumulo tepidisque sepulcrum Fletibus irroret; nobiscum it tota sub umbras Progenies, nec erit nostris qui marmora signet Nominibus, deserta domus tabescet, et istas Longaevi sudoris opes, quas legimus ambo Pluribus obsequiis, heres ignotus habebit; Nobiscumque cadent nostri monumenta laboris. Cernite communes amborum, Numina, curas, Et servate genus. Cernant se in stirpe parentes Et sua natorum videant in vultibus ora. Sint qui nos facie referant gestuque nepotes, Progeniemque suam nostro de nomine dicant. Sint qui nos proavos numerent et stemmata longo. Limite deducant, iterataque nomina ponant. Pignora longaevae concedite, Numina, matri, Quae celebres ad vestra ferant altaria cultus Pinguibus et priscum donis imitentur Abelem. Saepius a nobis hoc exorasse precando Antiquas est fama nurus, et supplice voto Collapsum genus atque domos servasse cadentes. Sic alacer Sanson, sic et formosus Ioseph, Sic puer Isaacus satus est et filius Annae, Qui primum liquido Regem perfudit olivo". Talibus orabat sterilis, gemituque sonoro Crebra dabat longos inter suspiria planctus. Audiit Omnipotens, animumque in vota precesque Flexit. Et infuso caluerunt viscera fetu. Coepit et humanos paulatim sumere vultus Semen, et in nostram sensim transire figuram. Ut, cum, vere novo, tepefacta rosaria multae Vestit frondis honor; primum durescit in orbem Folliculus, barbaeque comam producit acutae, Mox inflare sinus tunicasque implere virentes Incipit, et concreta diu sub cortice proles Turget, agens rimas tenues, et vertice summo Purpureas ostendit opes rubicundaque labra; Postremo, cum pulchra suos Aurora colores Explicat et vitreum glomerant nova gramina rorem, Panditur omne decus, valvisque emissus apertis; Flos hiat, et laeto arridet venientibus ore; Sic nova progenies utero congesta parentis Emersit, non tota simul. Sed singula certo Discrevit formans Opifex Dens ordine membra; Cor prius, ex illo quoniam descendit in artus Vitalis calor a pleno ceu flumina fonte. Illic prima domus vitae, postrema per illud Discedens terris animus vestigia ponit. Tum Superum Pater illius procul ire caducas Iussit ab hospitio curas: "Habitacula, dixit Spiritibus, dulcemque mihi servate recessum." Mox cerebri concreta domus, quae plena pudicis Crevit imaginibus castoque imbuta pudore. Os roseum sine labe dedit, frontique decorem Sidereum, et laetos formae caelestis honores. Ambrosiaque comas tinxit; mox ubera pectus Protulit; in teretes humeri fluxere lacertos Ramosasque manus, quas hac Pater imbuit arte, Ut solos fierent habiles pietatis ad usus. Haec sunt membra quibus divinae mentis imago Cernitur humanis animis impressa; quibusque Omne opus aetherio dignum tentamus Olympo. Inferiora magis pecudum servare videntur Naturam moresque feros. Tamen omnia semper Officiis habuit sanctis accommoda Virgo. Non tam multiplici divorum munere, non tot Deliciis, non tam grato Pandora decore Claruit Ascraei cantu celebrata poetae. Sic, ope caelesti, quamvis humana negabat Materni soboles, iniit tentoria ventris. Omne quod excellens opus et sublime futurum Difficiles ortus habet incrementaque tarda. Sic iunco nemus Alcidae, sic tardior exit Populeis abies ramis, sic abiete pinus Segnior et pino longe vivacior ilex Et robusta larix igni impenetrabile lignum. Nam magis opprimitur partu natura potenti, Plusque operae impendit, grandi ceu pondere pressa Plaustra gemunt magis, et magno sub vomere taurus Sudat et obluctans vires labor haurit onustas, Sic opus in longum differt finique resistit. Ast, ubi naturae Divum superaddita virtus Adiuvat, ut remis lembus fugit actus et aura, Sic levis ad metam prono patet orbita cursu. Sed quia longaevam fecit Discordia litem, Assimilemque iugi loris, quae Gordius olim Nexuit atque Iovis Phrygii suspendit ad aram Daedaleaeque domus errori Pasiphaaeo, Conceptus ne sacer fuerit, vel sorde paterna Illitus, antiqui referam certaminis orsum Et sobolis nostrae infelix repetetur origo. Cum Pater humentes redigens in corpora glebas, Vitalem humanos auram spiraret in artus, Ut nova progenies pugnam tuta iret in omnem, Ultra animi claras dotes et corporis arma, Iustitiam, caeleste decus, superaddidit, unde Et fati rigidas leges et funera posset Vincere et ambrosia vesci summoque potiri Aetheris hospitio Superumque assuescere mensis. Sed, postquam vetitas fruges et noxia mala Femina surgentis, post prima exordia mundi Vipereis decepta dolis admovit ad ora, Mox Astraea domos hominum pertaesa redivit In regnum sublime Patris. Miratus Olympi Tam celerem reditum Dominus: "Quare - inquit - ad arces Sidereas, mi nata, volas terramque relinquis?" Illa, "Pater, fallax hominem delusit imago, Dixit, et, a tectis egressa rebellibus, adsum". Tum genitor meditans resecare piacula tantae Fraudis, ait: "Careant posthac custodibus istis. Blanda patrum segnes facit indulgentia natos. Iustitia nudi, discant sudare famemque Et diuturna pati ieiunia, frigus et imbres, Servitium et fati sortem experiantur amaram. Vexati sapient. Iucunda et amabilis aestas, Post brumam et Ianos steriles gelidosque decembres, Dulcior est: quid sint tranquillae commoda pacis Ferrea bella docent. Homini labor utile semper Calcar erit segni. Pigros robigine sensus Otia corrodunt sopitaque pectora torpor Noxius obliquat. Ferrum, si transit in usus Assiduos, splendore micat vultuque nitenti Audeat ad argenti decus aspirare superbum. At, si longa quies ierit, fuscatur et atram Vertitur in scabiem, celerique absumitur aevo. Inter multa hominum fata infelicia, damno Non erit hoc minimo. Tristem sperata, superbum Iam praesens, amissa facit fortuna dolentem." Haec Pater: et Mortem mox implacabile monstrum Hactenus obvinctam textis adamante catenis Carcere disclusit caecoque emisit ab antro. Cui terris regna ampla dedit, pelagique per undas, Atque per aerios tractus, rarosque per ignes, Quos Phoebi germana sinu complectitur amplo; Et quaedam Scythicis Chalybum durata caminis Tela dedit, quaedam Lernaeo infecta veneno. Nec satis haec: aliud telum letalius addit: Nam gladii rostrum, caudam trygonis aquosi, Qua quondam magno fatum tentavit Ulixi Telegonus Circes usus fatalibus armis, Praefixit iaculis, Stygiaque extinxit in unda. Mox iecur exemit monstro, praecordia bile Caerulea infecit, celeresque innexuit alas. Haec fuga Iustitiae nostris mala cuncta diebus Intulit, haec abiens nobis monimenta reliquit, Quae patres ab avis et nati a patribus omnes In seriem mittunt per saecula longa nepotum. Hoc vitium prima veniens ab origine sumpsit Fomitis et duri nomen crudele tyranni. Nam scelerum accendit flammas, et colla superbis Imperiis humana premit. Cocytidas undas Lethaeosque amnes spargit Stygiumque venenum. Hos Superum facit immemores, curasque nocentes Ingerit: his animos audacibus incitat ausis; His Phlegethonteas iras inspirat. Olentem Cyprigenam, fraudum matrem, cui cuncta veneni Nota ministeria et Phoebeae carmina Circes Semper habet comitem: primae haec discrimina culpae, Propterea magnum dixere Promethea vates, Dum studet aetheriis furari e nubibus ignem, In nostras traxisse domos morbumque necemque. His igitur ne membra malis obnoxia sanctae Parthenices essent, ista Pater obstitit arte. Ante tener sacra fetus quam viveret alvo, Conceptus ne prima novos exordia pullis Induerent maculis, mens ne sincera nitensque Communem imbiberet labem, ne pigra liquore Pectora Lethaeo fierent, quae lactea magno Pabula et amplexus fuerant latura Tonanti, Semine confusas sordes et virus inustum Dissecuit: felici anima mox imbuit artus. Sunt tamen audentes contra sentire, nec illos Incusamus; habent quo se tueantur, et olim Ista hominum communis erat sententia. Verum Iam senio exsangui frigens sua robora sensim Perdit et, amissa iam maiestate, recedit Sponte sua ceditque novo Latonia Phoebo. At, quoniam sacrae legis de fontibus hausta Creditur, ex omni nondum est explosa theatro, Indicio necdum sancti damnata Senatus, Qui Vaticani Romana palatia saxi Et piscosa regunt sulcantem caerula puppim. Sed prior, ut nobis aequum sentire videtur, Dignior est et grata magis Nato atque Parenti. Nam legi assurgens Mariae decus addit opusque Materna dignum attribuit pietate Tonanti. Adde quod et multis fert adiumenta fidemque Roborat infirmam. Nam nec venisse sub alvum Sorde laborantem tali sublimia caeli Numina nonnulli ingenio praestante putarunt. Religio maior, pietas animosior istam, Consummata fides legumque peritia fecit. Altera, verborum textum et fastigia tantum Summa videns, abstrusa Dei mysteria nescit. Quod si siderei tanto splendoris honore Fulget, ut aeterno qui temperat ordine mundum Gestarit gremio, lactaverit ubere, dulci Strinxerit amplexu, summoque vocarit Olympo, Quare illam in nostras opus est detrudere sordes Et turpi incestare luto? Mortalibus aequas Cui Pater aetherias mentes subiecit et astra? Scrutandum potius, si quae praeconia iungas Eius adinventas per plurima saecula laudes. Nulli adeo vivax animi sollertia, nulli Tam felix aderit florentis gloria linguae, Ut Mariae possit laudes aequare loquendo. Quae data sunt Illi numquam mortalibus ullis Antea concessit, nec post concedet Olympus, Quamvis Creta Iovi Corybantia cymbala pulset, Festaque thyrsifero celebrarit Graecia Patri. Quot miseros pelagi nautas subtraxit ab undis, Cum iam praecipites fluctus Aquilonis et Austri Viribus adversis caelo aequarentur, et ipsa Transtra per effusi certissima fata tulissent! Quot traiecta gravi servavit pectora telo, Pectora, Paeonias quae non valuere per artes Restitui, nec opis nostrae poscentia quicquam. Quotque etiam retro squalentes carcere fractis Ocius obicibus manicisque resolvit ahenis! Quot famis exhaustos macie vix aegra trahentes Membra datis caelo dapibus miserata reduxit Robur in antiquum, viresque refudit in artus! Nec minus ingenti vitiorum mole sepultos Infixosque luto et toto tellure iacentes Corpore divini lustravit numinis aura? Propterea totum surgentia templa per orbem Illius immensam laudem regnique perennis Perpetuos fasces et fine carentia iura In nostrumque genus summum testantur amorem. Ipsa est adversis commune in rebus asylum, Ante preces: etiam necdum obsecrata favorem Donat et ad miseros maternas explicat ulnas. Quid nivis aestivae pluvias; quid moenia dicam Litore Piceno impensis communibus orbis Condita et Adriaco transvecta cubicula ponto? Quidve Aventinas aedes, delubraque donis Aucta peregrinis referam, Siculisque sedente Litoribus Drepani molem? Qua maximus olim Caelicolum et legis custos Albertus avitos Aequavit patres, patriamque accepit Olympo; Et custoditae aeternum pietatis honorem. Perpetuas igitur merito solvemus honores: Conceptusque die venient ad templa quotannis Orgia, et aeterno Mariae primordia ritu Annuus ardentes cultus revocabit ad aras: Tum pius hibernum Chiron Titana premebat, Cui comes in lucem nitidis argenteus alis Ibat Olor Phoeboque suos cedebat honores; Cum fecunda sibi concepto semine Mater, Divinum illabi coepit sentire favorem. Et iam signiferum novies lustraverat orbem Lucida maturos solvens Latonia partus. Convenere murus circumfusaeque iacenti Mite puerperium Matri, dextroque rogabant Sidere vitales fetum prodire sub auras. Laetior Eoos proles Hyperionis ardens Alipedes iungebat equos postremaque sanctae Erigones iam regna legens vicina coronae Sidera et Alcidem Geminos qui interiacet Angues Ad Superos nigro secum revocabat ab Orco. Portitor Helleus nitido cum Gorgonis ore Stellatae dux noctis erat; cum Pistrice longo Eridanus tractu claris lucebat in astris, Cum nova progenies felicibus edita fatis Phoebeam primum lucem, mortaliaque ora Vidit et, humanae transmisso limine vitae, Decidit in patriam luctus regnumque laborum. Candida nascentem mox ut videre puellam, Omnia iucundo fulserunt sidera caelo. Arrisere poli summoque auditus ab axe Concentus prolique novae paeana canorum Argutumque melos Divi cecinere; paternas Velarunt aulaea domos. Pendebat in illis Longa patrum series, primique parentis origo Et colubri delusa dolis stringebat eburna Poma manu virgo. Gladio paranymphus et igne Exsilio damnabat avos. Adolebat ad aras Pinguia saxa puer, flamma stridente; supinos Tollebat vultus et numina sancta colebat, Annosique senes stabant cum prole. Columnas Unam perpetui de marmore roboris, unam Fictilibus muris plastes formabat aquarum Flammarumque minas contra, quia noverat olim Ventura excidio terrae Neptunia regna, Vulcanique graves aestus. Puerile secutus Obsequium, senior quernae sub tegmine frondis Deplorabat avum, caeco quem fixerat arcu: Et faber incudem feriens et follibus actis Aera coquens ferrum varios conflabat in usus. Sola mari in toto super alta cacumina puppis Nabat et imbriferae pascebant aequora nubes. Vitisatorque pater, miti delusus Iaccho, Monstrabat nudum pueris ridentibus inguen. Primus hic undosum sulcavit navibus aequor, Quamvis prima ratis credatur Iasonis Argo. Primus hic effossa vitem supponere terra Coepit et apricis mites de collibus uvas Tollere, Dircaeo licet haec sit gloria Baccho. Ardua terrigenae volvebant saxa gigantes Conati molem Superis aequare superbam. Lanigeras Abrahamus oves per litora pascens Sacra dabat saxoque gemens pudibunda secabat. Laetior adducta Medo remeabat ab orbe. Cum consorte puer caelique ex arce pluebat Sulphur et aetheriis ardebant ignibus urbes. Bisseni patres longa cum stirpe nepotum Pabulaque Aegypto servans praesagus Ioseph Frigida defuncti referebant ossa parentis. Regna novis fugiens longe perterrita monstris Trans mare purpureum Nili ducebat ab oris Dux animo vultuque pius magno agmine longum Vulgus et erecti dirimebant aequora fluctus. Ipse dabat sacros ritus arcamque locabat Legiferam lateque Arabum deserta peragrans, Iusque ferens populo, sterili de marmore dulces Eliciebat aquas: optatos arida fontes Absorbebat humus fugiensque in gramina flumen Ibat, et obliquo lambebat saxa recursu. Culmina Panchaeos tollebant ardua montes Turriferisque iugis haerentia nubila supra Igne deus fumoque latens in vertice summo Scribebat legis duplici nova foedera saxo. Invisam Superis gentem semenque superbum Concava terribili tellus sorbebat hiatu Clamabatque ruens iam semisepultus Abiron. Impia sublimes vitulos statuamque bicornem Turba, deum mentita, manus tollebat et ora. Strenuus indigenas populos abigebat Iesus Parta suis, aequo permensus limite regna: Inde senatorum turbam regesque togatos, Atque sacerdotum seriem, partosque triumphos, Bellaque, et aetherio surgentia templa Tonanti, Et docti Salomonis opes Roboamque superbum Palladia textor filis intexerat arte. Ezechiae illustres morbos solemque reversum Et Phaethonteos versis temonibus axes Ferre suos retro cursus iterumque relabi, Ostentabat opus longaeva in saecula ductum. Hinc Eleazarus divina volumina regi Tradebat Phario; senibus distincta magistris Tecta voluptates varias, diversaque Tempe, Multiplicesque avium plumas et carmen habebant. Captivam totiens gentem nunc ire tyrannis Servitum Assyriis, iuga nunc Aegyptia ferre, Clausaque trans altos hominum tot milia montes Et templi eversas Solymaeque resurgere moles Pendula monstrabant picto velamina textu. Quinque triumphales currus et proelia fratrum; Divisum populi regnum postrema tenebat Pars operis tanti: circum viventia semper Brachia tortilibus ramis fundebat acanthus. Prima coronarunt redolentibus atria sertis, Graminibusque fores et limina summa virebant; Perque vias famulae ramos sparsere comantes. Laeta dies egit festos vicinia passim. Tota puellari resonarunt compita cantu. Ornabat roseo ridens cunabula vultu Dulciaque attollens in matrem lumina Virgo Cum traheret dulces lactanti a pectore sucos, Stringere complexu Natam ferre oscula fronti Non erat ausa parens: nec enim mortalis in illa Humanusve decor, sed erat caelestis imago, Aetheriasque vigor flammas et sidera vincens. Mira supercilii gravitas, pondusque venustae Frontis, et eximia fulgentes indole vultus Suspensas hominum mentes atque ora videntum Per longas immota moras retinere solebant. Non infesta fuit luctu non ebria sonno: Sed vigilans risuque genas ornata modesto. Nunc matri arridebat ovans, nunc parvula tendens Brachia vicino miscebat dulcia patri Murmura: dixisses studio gestire loquendi. Temporis innocui nondum discesserat aetas, Plenaque iam docili formabat verba palato. Mos erat antiquis longum servatus in aevum Aede puellares annos includere sacra, Aetatemque Deo teneram, primumque dicare Virgineae florem vitae, et generare pudoris Ingenui curam, sanctosque inducere mores. Mox, ubi vestitum prima lanugine tempus Venerat, in thalamos ibant Hymenaeaque tecta Coiunctaeque viris proli indulgere solebant: Propterea legum memores et moris aviti Venturi Solymam trima cum prole parentes, Deseruere solum, Galilaeaque Nazareth arva. Floribus intextis et odoro gramine cinxit Virginis ora parens. Stellatae lumina frontis Haerebant caelo: teneroque in pectore clausum Numen erat: niveo tunicae talaris amictu Albebant humeri, quam circumtextus olivae Laureus ambibat torques ad colla: per imas In strophium flexis palma ibat frondibus oras, Matris opus, mollique sinus variaverat auro. Ventum erat ad magni templum sublime Tonantis, Quo ducunt ter quinque gradus de marmore vivo: Et iam porrectis curvabat prona lacertis Serva manus, summum ad limen latura puellam, Cum mox virgineo conceptum pectore Numen Affuit, et retrahens promptae sinuata ministrae Brachia, debilibus plantis, animoque vigorem Addidit et supra aetatem fiducia crevit. Protulit audaces sublata cyclade passus In sublime volans Virgo turbamque relinquens, Sicut ubi multae volitant ad litora puppes Ocius illa subit portum, quae mole minori Labitur, et melius velis et remige fertur. Vertice iam summo magni penes atria templi Stabat, ubi, ascensu fessos solata parentes, Risit et aeternum curvato poplite Numen Cum nuribus venerata piis in claustra recessit Virgineae secreta domus. Flevere parentes Cognataeque nurus gemitumque dedere ministrae, Quando, e conspectu vultus abitura nitentes Vertit: et induxit sublatam in tecta sacerdos. Tres una comites habitant Eros, Elpora, Pistis, Sidereus fronti, quibus est nitor: aurea primae Vestis, et ardenti pictum face pectus et igne: Ast aliam caeli vultus imitata serenos Laeva tegit; quam corda manus intexta supinae Tollentes sparsim variant. Toga Pistios artus Candida et argenti niveo splendore coruscans, Nocturnaeque fugans umbras caliginis ambit. Multa sinus et colla virens ornabat iaspis, Quae nigros abigit Lemures, vanumque timorem. Prima Patris summi stirps immortalis et aevum Non metuens: annis aliae longaque senecta, Interitum passurae olim cum cardine fixo Per sua cessabit vestigia currere mundus. Parthenices istae venturae ad limina nymphae Quattuor egregias secum duxere sorores Pulchram Metrioten Phrenandreamque potentem Viribus atque gravi lites componere doctam Voce Dicaspoliam memorique futura videntem Mente Prometheam, summo genus aethere missum. Alta Panomphaei subeuntes tecta Tonantis Ad Mariae thalamos famulam misere Siopen, Quae praegressa, citos ut movit ad ostia passus, Clausaque per tenues vigilare cubicula rimas Vidit, heras, nutu vocat ingressumque ministrat. Iam nocturna quies operas manuumque labores Clauserat, et mollis per opaca cubilia somnus Miserat extinctis pallentes ignibus umbras. Ipsa diem tepidae reparabat lumina testae, Primaevamque patrum genesim, mundique recentis, Et nova monstriferae repetens miracula virgae, Noctis in occiduam prono iam vertice Calpen Insomnes taciti ducebat temporis horas. Oscula post et prima datae iam verba salutis Amplexusque pios, genus antiquamque suorum Progeniem et studiis quibus oblectentur et artes Et varios mores diversaque nomina gentis Ut docuere suae, "Nostri vigilantius oris Effigiem, dixere, alto sub pectore serva: Nam quaedam hostiles nostris sub vultibus umbrae Humanas ambire solent et fallere mentes. Dumque ita multiplices dant accipiuntque loquelas Clara per Eoos fluctus Aurora rubebat: Flammaque surgebat niveis argentea bigis Luciferi gelidos spargens in gramina rores. Et cupiens prolem dulcesque revisere nidos Garrula sub lucem modulos iterabat hirundo. Tum Pater Omnipotens ita compellare coaevos Aggressus comites: "Regni quibus una potestas, Quos rerum par cura tenet: (nam nomina rebus Plura tribus, tamen una subest essentia simplex), Numina, quae aeterno mecum regnatis Olympo Et quibus unus honos, eademque potentia, mecum, Principio informem grandi cum corpore massam Fecimus, et caelum in latos sinuavimus orbes Scitis ut a nobis animos et lumina vertens Inque suum conversa decus, propriumque nitorem Contemplata, gravi sub pallida Tartara casu Spirituum pars magna ruit, quam sulphuris ardor Sub nigris specubus tenet aeternumque tenebit. Necdum Phoebus erat: nec claro Lucifer ore Ante diem surgens primo rutilabat ab ortu: Nondum mane rubens, pulchros Aurora colores Induerat, nec Luna suos accenderat ignes, Cum modo facta cohors, turpem meditata rapinam, Imperium nostri sperare audebat Olympi. Propterea immensum scelus indelebilis error Aeternum durat, nec enim mutabilis illa est Naturae sortita genus: quo lapsa recessit, Fixa manet; quod mente semel complexa recepit, Inconcussa tenet semper, nec amata relinquit. At neque nos illi vota ad meliora favemus. Tunc hominem (meministis enim) qui flectere sese Posset, et a nobis animo verti atque reverti, Condidimus, magni quo damna rependere casus Fas foret et vacui complere sedilia caeli. Et iam magna cohors hominum, quibus aetheris arcem Annuimus, maeret, longas pertaesa latebras Exsiliique rogat finem, sed debita primo Poena vetat sceleri: vocat hinc amor, inde reclamant Iustitiae leges; negat haec, petit ille favorem. Iudicium veros decet et clementia reges. Sed neque mortali poterit sata sanguine proles Iustitiae placare minas et solvere nodos. Adde, quod a vanis terra est revocanda deorum Cultibus, atque Deo iam servitura Triformi. Non opus humanis tractandum viribus istud. Hoc opis est tantum nostrae. Qui condidit orbem Liberet; artificem, qui fundamenta locavit, Instaurare domum decet, et sarcire ruinam. Nate, mei speculum vultus et mentis imago, Ars mea, Nate, precor, terras invise iacentes: Atque tuis onus hoc humeris, hanc suscipe curam. Illa puellares inter pulcherrima turbas, Quae nobis totiensque manus totiensque supinam Attollit frontem et tota suspiria nocte Ingeminat vigilans, terrenis libera curis, Orta tibi est: illam non aspernabere Matrem. Post, ubi tempus erit, lateri contermina nostro Fiet, et ingentes mundi tractabit habenas. Cernis, ubi modico surgunt Capitolia saxo Templa Iovis falsi, mediam, qua dividit urbem Tybris et Etruscos convolvit in aequora fontes? Illa tui sedes regni, cum pulsa deorum Turba, tibi veteres aras et templa relinquet: Te Libyes Asiaeque colent latissima regna; Europae magis arva tamen: tibi Roma Latinae Gentis apex, Phoebumque videns Hispana cadentem Doris, et algentem regio, quae sustinet Arcton Serviet, atque novo tellus lustrabitur imbre. Tunc Tua cum propriis iungent insignia reges: Et crucis aereas signabit purpura turres. Me magis Assyriae gentes, Indique Arabesque: Atque Palaestinae populi novere; sed olim Forsitan et nostro laetabitur Africa nexu Templaque Spiritui ponet celeberrima Sancto Talibus Omnipotens Nato mandata ferebat. Nota Salutiferae placuit sententia Proli. Nam, quia mens eadem Tribus est eademque voluntas, Semper idem sentire omnis et amare necesse est. Est locus Haemoniae Macedumque propinquior arvis, Orchomenum dixere. Tenet modo Vandala pubes. Illic perspicuo, vitrei sub gurgite fontis, Ut perhibent, olim dum Dorica regna manebant, Tres Charites habuere domos dulcemque recessum. Hae simul, assumptis iuga quae Pimplea colebant Mnemosynae natis patrios liquere penates; Ornataeque comas hederis et virgine lauro Assyrios petiere lares. Iordanis ad amnem Ut venere, vadis lavere nitentibus omnes, Quicquid labis erat venerandaque limina sanctae Parthenices ingressa cohors ad mutua primum Oscula, et ad dulces mox se vertere loquelas. Et tandem, dextrisque datis et foedere facto, Perpetuas illi se iuravere sodales Et, quocumque iret, comites dixere futuras. Iamque vigil primam Virgo praeceperat artem, Atque coloratas voces, linguaeque nitorem; Mensurae numerique modos, caelique meatus, Et quas Luna vias et quas observat Apollo, Et quos Mercurius trahat et Venus aurea gyros: Et varias caeli vires et nomina norat. Nam, dum plebs Iudaea deo parebat, Olympi Scivit iter: pueris etiam fuit agnitus aether. Assiduis veterum studiis, oracula divum Pervigilique legens cura Mosemque piumque Isaiam maestisque virum, qui versibus urbem Plorat, ab ingenio, curas; a lumine, somnos Sedula pellebat: parvo sua vota sacello Supplicibus palmis narrabat et ore supino, Otia nulla die carpens, nulla otia nocte; Cura cibi, somnique brevis, quae pasceret artus. Pauperibus mensis genium fraudabat et ora, Et castigato tolerans ieiunia ventre Carmina discebat, sanctique poemata regis, Qui tetricis olim fidibus cantabat ad aras, Sacraque fatidico psallebat ad orgia cantu. Quicquid habent sacrae divina volumina legis, Quicquid inest Arabum libris lustrarat et omnis Graiorum annales, Romanorumque triumphos; Et quantum Latii fudissent arma cruoris Punica, quot bellis rubuit navalibus aequor; Qui Troiam petiere duces; quo milite Persas Rex Macedum, Parthosque truces superarit et Indos. Monstra quot Alcides domuit; quo remige Cretam Daedalus ad gelidas fugiens annaverit Arctos, Et quibus adiutus pennis equus aliger auras Presserit et dulcem plantis excusserit undam. Hippolyti castos et Bellerophontis amores Illustres Helenae raptus et Phyllidis ignes Biblidaque incestam, curas et vulnera Thisbes Tarpeiaeque dolos, et gratam Phorcida Glauco, Pomaque Cydippes, Orithyiamque furenti Sublatam Boreae, Clymenen, et Belides ausas Caede maritales thalamos implere, piumque Pectus Hypermnestrae versasque in saeva virorum Funera Lemniades, Hellen, Cinyraeque puellam Tres quoque Sirenes, et Amazonas: Oedipodaeque Fata domus norat, nymphasque Heroides omnis. Quicquid in his tumidum: quicquid crudele procaxque Et quaecumque pios non attestantia mores Offendit, damnabat, apes imitata legendo. Nunc laenam pingebat acu, nunc pensa trahebat Serica, et immissis per litia pendula filis Vela sacerdotum sacros texebat in usus. Terrenum nihil ore sonans, inclusa, latensque, Plena Deo pectus: toti gratissima caelo. Non robusta nimis teneros neque debilis artus Incolumis, morboque carens, non mole sepulti Corporea sensus: crines, caput, ora, sinusque; Brachia, colla, manus, postremaque membra ligarat Solerti compage dens: promptissima menti Ingenioque acies, atque insuperabile robur, Nervosaeque animo vires: semperque voluntas Iustitiae rectique memor, moderamine certo Discordes animae motus luxumque domabat: Qualis purpureo radians carbunculus ore Obscuros inter lapides gemmasque minores Splendet, arenoso qua tingitur India Gange: Qualia silvestres inter pineta miricas Quae tollunt sublime caput, ramosque comantes: Frondifer Haemonias, ubi Pelion aspicit urbes, Vel qua Parrhasii surgunt iuga summa Lycaei, Parthenice mea talis erat iam grandior aevo, Iam socianda viro Lucinaeque apta labori, Virgineos inter coetus comitesque puellas. Festa dies aderat Solymi, qua divite mensa Pinguia sub viridi celebrant convivia fronde, Antiquae memores vitae: cum immite superbi Imperium regis, patres fugere per altos Incolumes fluctus Arabum: deserta peragrans Sub divo populus mensam ponebat et umbras Frondibus obductis texebat et arbore caesa. Posteritas igitur casus imitata parentum Sub ramis cenare solet, cum septima luna Imperat et lampas claudit Phoebea coronam. Tunc igitur Solymas arces caramque revisens Progeniem mater sic est affata puellam. "Nata meo quondam suavissima pondera ventri Dulce Patris Summi donum, mea summa voluptas, Postquam parva lares nostros, et limina nota Liquisti, numquamne tuae te cura parentis Ullane te patriae movit pietatis imago? Optastine sinus nostros intrare senemque Cernere, quem longaeva gravant iam membra parentem? Debilitat vires, sensus obtundit, amorem Diluit, et nobis affert oblivia tempus. Ipse pater, sacra postquam te claudimus aede, Quotidie menses digitis percurrit et annos. Haec duo lustra putat duo saecula: sustinet aegre Tam longae tormenta morae: - Iam vidimus, inquit, Aequaevas Mariae thalamos intrasse puellas. Aspice quod firmo surgat iam stipite laurus Natali defixa die: iam brachia bacis Vestit et ingentem ramis iam porrigit umbram. - Sic ait, et caderet paucis in fata diebus, Ni te forte suos parvum post tempus ituram Credat in amplexus. Dudum tibi plura paravit Munera: tu nostrae requies: tu sola senectae Gloria: tu fessae producere tempora vitae, Tu truncare potes nec opum nos amplius ardor Sollicitat nec spes tangit resolubilis aevi. Sola places curasque levas tu sola seniles. Sicut inoccidui magnes ad sideris astrum Vergit et Arctoo numquam discedit ab axe, Sic solet in natas amor inclinare parentes. Hoc natura iugum peperit placidaque ligavit Compede. Non fertur superos Vulcanus in orbes Mole pari non saxa ruunt ex aere tantis Viribus. Ipse suos sol deseret ante meatus Et fluere alterno cessabunt aequora cursu, Quam te, nata, patris quam te mea cura relinquat. Ut Pario sculpti durant in marmore vultus Nec metuunt pluvias hiemes Boreamque nivosum, Sic penetrans arcana animis praecordia nostris Haeret et in nobis semper tua vivit imago. Sermonem tu luce paris, tu somnia nocte. Ah, quotiens, dum cura mihi est clamare ministram, In mea dulce tuum nomen sese ingerit ora! Ah! quotiens festa redeunt ubi gaudia luce, Laetaque per pingues resonant convivia mensas, Te memoro! Votis omnes te ardentibus optant. Et quia solus abest tuus hic, mea viscera, vultus, Vilescit mihi quicquid adest: non excitat aures Tibia: non tristem mulcent obsonia linguam, Ulla nec infirmos capiunt solatia sensus. Iucundum sine te nihil est et vivimus in te: Nostra nec in nobis vita est, quae sustinet artus Aura tuos nobis animam sensumque ministrat Et vitae sumus umbra tuae. Pia cura parentum Incipiat, quando amborum sic postulat aetas, Iam senio curvata gravi, te, nata movere: Haec tua dilectae tam longa absentia frontis In quot me gemitus, in quot suspiria mittit! Unica tu soboles, generis spes unica nostri: Debetur tibi tota domus: tibi serviet uni Et pecus et cultae felicia iugera villae. Sic nostras partimur opes, pars optima templo: Altera sors inopi servit, pars tertia nobis. Tu quoscumque voles illas mutabis in usus: Sic tamen et vita tecum, quae militet omni Cura Dei qui nec falli nec fallere novit. Magna Deo cura est hominum qui Numina curant. Ipse maritales post primi exordia mundi Instituit taedas aeternaque foedera sancti Conubi: quo post veterum defuncta parentum Corpora sint qui saxa ferant, qui Numina norint Quique ad divinos gignant nova pignora cultus. Sic pietas aeterna manet renovataque proles Accipit a patribus doceat quod et ipsa nepotes. Duratura Deus quaedam semperque futura Condidit. Haec ex se gigni prolemque creare Nil opus est: nec sol solem: nec sidera sidus Seminat. Ast quaedam fato subiecta necique Protulit: haec se se generant, eademque manere Cum nequeant, in prole manent: simulacra parentum Sunt nati; penes hos opus est sit cura nepotum. Sic proles ex prole fluit ceu lubricus annum Annus agit: mensis de mense renascitur: horam Hora refert abiens et ab arbore pullulat arbor. Sic Davida pater tulit: Ezechiasque Manassem: Sic Esormus Aram genuit Salomona Naassan. Et quia maiores aetas tua venit ad annos: Nam tibi, ni fallor, bis septima volvitur aestas; Propterea natosque viro nobisque nepotes Cultoresque deo debes: satis aede morata es. Nata redi nostraeque libens succurre senectae". Vocibus his Virgo in fletus prorupit: et ibant Per roseos vultus lacrimae, quas cara legebat Admoto siccans oculos velamine mater. Dedidicit fletum et pressis singultibus orsa est: Cara parens, tantum materni flumen amoris, Quod lacrimis gemituque tumet, quid plenus acerbis Significat curis et sollicitudine sermo, Quae non corda domet vel ferrea? lumina quae non Miserit in fletus? tepidoque impleverit imbre? Haec tua tanta, parens, pietas mea viscera dudum Stringit: et accensam movet ad suspiria mentem. Si sineret, quo inclinat amor vestigia ferre, Nec tot opus lacrimis, nec tot singultibus esset: Namque animus totis vota in tua viribus iret: Nec fuit a teneris quicquam mihi dulcius annis, Quam curam gerere et votis parere parentum. Sed caeleste meum tulit in contraria pectus Numen: et impatiens studiis ingentibus ardor Sollicitat cogorque novo parere furori. In nova coepta meos sensus imasque medullas Impulit aetherius genitor. Magis ardua nobis, Et melior tentanda via est; Deus ire per altum Suadet iter: quod si est vobis aliena voluntas, Curaque non eadem, veniam divina sequenti Iussa date et quo fert caelum, convertite mentem Me mea virginitas impollutique pudoris Immortalis amor, gratam fecere Tonanti. Ille meo amplexu fruitur semperque virentis Flore pudicitiae. Thalamum fortasse subire Atque maritales potero coniungere taedas, Non poterit maculare meum Venus ulla cubile Virgineumque decus, custodiet ipse pudorem Qui dedit haec mihi vota Pater castique nitorem Corporis: et mentem nullum mihi polluet aevum. Haec eadem sanctos movit sententia vates, Et magnos habet auctores. Temeraria forsan Dicerer et propriae male consuluisse saluti, Ausa per ignotos calles, si prima fuissem Vadere et ambiguis solam me credere ventis Rumpereque audaci nondum vada cognita gressu. Clara per hos magnus liquit vestigia calles Elias, Eliadesque viri, gratissima caelo Progenies, visura suo de semine Divos. Sic stat et immotum tenet haec sententia pectus. Tu, genetrix, patiare oro: et solare parentem Longaevum: curae se se sciat esse Tonanti. Ipse aderit: senioque graves solabitur annos". Sic Virgo: et mater lacrimantem amplexa recessit. Hic Mariae natale solum sedemque paternam Et genus antiquum paucis memorate, puellae Castalides: etenim memori vos omnia mente Tempora: vos terrae tractus pelagique tenetis; Et vos Parthenicae comites famulaeque fuistis. Est Arabes inter Cadmaeaque Sidonis arva Palmiferamque Pharon Libycis quae iungitur oris Et mare quod lato fecundam gurgite Cyprum Alluit, Assyrii pars non ignobilis agri Terra ferax, belloque potens atque incluta cultu Unius Iudaea Dei: clara oppida claras Suspicit apricis positas in collibus urbes. Ascalon hic, hic Gaza potens, aeraria quondam Persidis antiquae, magna sedet edita mole Fulta supercilio praeruptique aggere montis Hic vetus Andromedae vinclis insignis Ioppe Antiqua prior illuvie: summo ardua colle Regia tecta Sion: et pulchram sustinet arcem Imperii caput et Solymi moderamina regni. Illic solennes aras Davidica proles: Altaque candenti posuit de marmore templa. Illuc ex omni turbae regione solebant Dona Deo et primae frugis portare maniplos. Illic triticeae Cereris domus incluta Christo Conscia nascenti, montanaque Nazareth: ambae Illustrem tenuere locum: genus ista paternum, Altera maternum Mariae dedit. Ista Tonantis Conceptu felix: ortu felicior illa. De patria satis haec: posthac de sanguine dicam. Ismeriae soror Anna fuit: regalis origo Et soboles magni veniens Davidis ab alto Sanguine: Zachariae coniux sata semine primae. Tres triplici partu Marias: tribus Anna maritis Progenuit sanctum et summo genus aethere dignum. Prima Deo sacros partus dedit. Altera natos Quattuor Alphaeo, Iudam, Simona, Iacobum Et qui iustitiae clarum cognomen habebat. Tertia de natis tibi quos Zebedaee duobus Edidit ad Calpen unum transmisit et unus, Si populi praestanda fides rumoribus ulla est, Vivus Amazoniis Ephesi sepelitur in agris. Sicque duos inter studuit concludere natos Regnantem Latio Christum Romaeque tenentem Imperium - laevam tellus Asiatica: dextram Gens Hispana tenet - regnum inter utramque Latinum.