CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus SPAGNOLI.nico-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.nico-02.xml.

Documentum SPAGNOLI.nico-02.xml in db pdill0


Prima diocesis dedit incunabula, et ortum, Ac natale solum puero Firmana, subaltis Montibus aerias ubi nominat Angelus arces, Et Firmanus erat civis pater, alta vetusque Urbs ea, et antiquae praeclara Colonia Romae. Pubertas erat in foribus: iam venerat aetas Tertia, quam bivium dicunt: namque incidit illic In duplices haec vita vias: ascendit in altum Una per angustos calles, et latior exit Semper. Ut ad summum venit, laxatur in arva Plena voluptatum quae ver florentia semper Servat, et autumnus maturus frugibus implet. Nam Vertumnus in his campis versatur, habetque Veris, et Autumni nomen: quia tempus utrumque, Temperat, et ducit flores in poma nucesque, Maturatque annos, ac mittit in horrea fruges. Altera principio latissima, vertice summo Est angusta, negans illic vestigia figi. Hoc igitur facili ingressu decepta iuventus, Dum putat in melius semper procedere, tandem Discit ab eventu se delirasse maligno. Hac hominum pars maior eunt: sic Tartara crescunt, Sic infernus habet maiora negocia Pluto Semper, et esurie Orci infinita Barathrum Ampliat, ac fauces in grandem extendit hiatum. Gallorum annales memorant a Manibus olim Egressam superas animam venisse sub auras, Atque suo quondam comiti narrasse per illam Millia ter decies hominum demortua noctem, Ex quibus ivissent in regna cathartica solum Tres, unus cui nomen erat Bernardus, in arces Aetherias: hic ille fuit, qui fertur in altis Montibus ingenti Lemurem vinxisse catena: In Stygias alii magnis ululatibus umbras. Noxius incautae sic est locus ille iuventae. Dicitur Alcides Alcmenae filius isto In bivio traxisse moram, dubitasse, nec ausum Tendere iter, donec viva sub imagine virtus Visa viam docuit: quod qui finxere volebant Scire homines dandum esse ducem puerilibus annis, Qui morum scopulos, vitae qui intelligat artem. Nam neque sola potest aetas improvida, simplex, Atque rudis regere affectum, cohibere furorem. Hoc igitur puer in bivio, quia corda ferebat Enthea, et illapso correptam Numine mentem, Non eguit rectore alio. Qua caepit ab Ortu Ire, viam tenuit: verum ad magis ardua semper Nitebatur erat nautae longinqua petenti. Litora par, dum festinans sua colligit arma: Dum trahit in proram funes: dum carbasa in altum Elevat: explicitis sinibus dum colligit auras. Tecta patris Libyci sacramque audiverat aedem, Coenobion dicunt, quod sint communia cunctis Omnia, ut Essaei quondam vixisse feruntur: Essaei genus antiquum, venerabile, sacrum, Qui vitam traxere diu Iudaea per arva. Illic fama fuit sanctos convivere patres, Longaevum antiquo genus a pastore trahentes, Qui civis Didonis erat Carthagine natus. Iste novum terris fidus fuit, omnia regna Ut tuba quae magnis totum clangoribus orbem Impleat, exclamans Christi nova castra vocabat: Romana sermone potens, mysteria sacris Hausta libris, uti fons latis amplissima ripis Flumina diffundens, per mille volumina misit. Doctrinis, ut Sol radiis fulgebat, et omne Quod Grai, quod Phoenices scivere, quod Indi, Niligenaeque sacerdotes Babylonica templa, Doctus erat: caelum, Manes, elementa, Deumque. Ipse novum vitae genus, et compendia quaedam, Per quae mortales irent ad Olympica tecta Edidit, et patribus dedit observanda futuris. Hi tribus indulgent studiis: ante omnia in unum Conspirant hominem, rebus qui praesit agendis: Qui teneat clavum: cui sit parere necesse. Altera cura facit, ne quis sibi vindicet aurum, Neve usurpet opes, propriosque recondat in usus: Sed fluat in medium quidquid vel terra ministrat, Vel pietas infert, hominumve industria quaerit. Tertia femineis adimit congressibus omnem Cura viam: Veneris procul ablegata voluptas Exsulat hinc, nullumque audet sperare regressum. Istud idem Carmelus habet, genus unde virorum Eliadum fluxit, qui tempestate supersunt Hac quoque, et hanc primi coluere per umbras, Per saltus Carmele tuos, Phoenica iuxta Litora: per colles positos Iordanis ad undam. Haec Picentis agri domus observabat ad unguem: Sola heic relligio, sola observantia Divum Crevit, et aeternae spes, ac fiducia vitae. Huc adolescentes prudens puer attulit annos, Et sacer evadens duplicem vestitur abollam. Alba subest nigrae, duplicique obnubit amictu Tempora: proximior nudo candore nivali Albicat exterior fuligine tingitur atra. Veste sub hac olim pater Augustinus eremum Incoluit, postquam Christum suscepit, et ante Libaret quam sacra Deo, trieterida totam. Tum Larium natura sagax, versata, bilinguis, Invida, et humana semper studiosa ruina: Talibus inceptis grandi occursura paratu Plurima mente agitat, multas reminiscitur artes, Vestigat puerilem animum, quo semine cretus, Sidere quo natus, quo Mars afflaverit ortum, Quo Venus, adspectu, quo Pleiadesque, Hyadesque: Atque oculos lapsi fert circum cornus Tauri, Exploratque omnes aditus, ut ovilia noctu Septa qui caularum solet explorare Lycaon, Atque Lycaonio vulpes subtilior astu. Nam diversa velut vis et natura ferarum est: Sic Lemuris perhibent etenim genus hoc animantum Sex fusum in species tenuissima corpora ferre, Quae penetrent clausosque fores, et ahenea claustra. Prima inter Lunam versatur et aeris auras: Ignis URIT simplex ac sincerissimus ardet. Altera cum Zephyris, Austris, Aquilonibus, Euris Fertur, et aeriam dicunt, quod in aere vivat. Tertia, et aeriam dicunt, quod in aere vivat. Tertia, quae circum terras errare per imum Aera consuevit, nostrosque habitare Penates, Terrestris cognomen habet. Neptunia regna Quarti colit. Sed qui terris quique aequore vivunt, In duplices abeunt sexus. Nam mascula quidam Membra magis curant muliebria corpora quidam. Femineis gaudent formis montana vagantes Per iuga, per silvas cum venatrice Diana, Quas Dryades dicunt, et Oreades adde Napaeas, Naiades, et Nerei natas, et Dorida matrem, Quos vero magis oblectant et nomina, et ora Mascula, sunt Fauni, Panes, Satyrique INCOMPRENSIBILE Turba salax: quorum quidam tentagine moti Femineos subeunt vultus, et femine nuntio A maribus, rursum redeunt in INCOMPRENSIBILE membra Incautas nurus ineunt , ac pignora gignunt. Accedunt Divi aequaret Neptunus, et Aegeus, Proteus, et Triton, Nereus, Melicerta, Palaevim, Et gravis Aegeon, longis qui amplectitur ulnis. Monstra maris cetos, et inertia corpora phoeas Quincta subit terras, et subterranea factum Nomen INCOMPRENSIBILE: subeunt cautes, obscuri per antra Hospitium quaerunt, Divos atque astra perosi. Sexta magis, magis ima subiit lethaea subintrat Tecta diem fugiens: ideo cognomine dicunt Lucifugam: violenta magis quam calida. Si quo Occupat: elingues, surdosque evadere cogit: Vilius ingenium tribus inferioribus. Ergo Hi sunt, qui dicuntur opes tellure sepultas Custodire: timent, nostros ne forsitan aurum Quod latet abstrusum tenebris vertatur in usus. Tantus inest illis livor: sic invida turba est Hi sunt, qui iactu lapidum per tacta viasque Exterrere solent homines, invadere nautas, Mortales morbo Herculeo prosternere, corda Nubibus immerso dementia reddere sensu Ast alis longe excellens penetrabile, promtum, Quo fraudes, quo mille dolos: innectere possint. Istorum e numero Venus est, fandique magister Mercurius, Mavors, atque imperiosus Apollo, Atque alii, quorum fama est antiqua, per orbem Nomina qui terris usurpavere Deorum. Isti omnes igitur coetu in sublime vocato Culmen, in obscuri vetus ast ubi fama Sibylla Degere speluncis, per flumina quinque profundi Iuravere simul studium, curamque habituros Se vigilem contra audacem (sic livida Manes Turba loquebantur) iuvenem seque omnia facto Agmine venturos armis in praelia sumtis Sic pactis ineo, in ventos abiere soluto. At iuvenis, Larium mores, et atrocia doctus Bella putat sese ad pugnae genus omne fatigat Ingenium gravibus curis, cohibetque vagari Mille per anfractus soluta in perque invia mentem: Cogit eam per sancta pedem mysteria ferre, Quae profugus sparsit quinque volumina Moses, Queque per annales, Solymaeque diaria gentis, Atque per historias, et per praesagia natum, Per legis mandata novae, per grandia Pauli Eloquia, et patrum vestigia sancta suorum. Pascitur hic ut ruris aves natura per arva, Cum iam messis, et iam tritura propinquat. Ut per prata greges: una pes Hyblaea per arva. At quoniam pingui Venus irritata superbit Viscere, et ex dapibus surgit lascivia lautus Vix adhibere mensis hortensia gramina victum. Quem prisci coluere patres, non fidit Hiaccho: Nam Deus infamis: sed frigida flumina portat. Est suspecta Ceres: numquam contenta quiescit. Esuries, semper voto fraudata reclamat. Qui cubat in membris, quotiens extrinseca desunt Nutrimenta, calorque erodere possit, in ipsa Corpora desaevit, munctoque exsanguia succo Reddit, et atroci sua damna ulciscitur iras Inde subit macies, frigent praecordia, langues Spiritus in venis, Venus indignata recedit, Quam calor et venti stimulant, et aquatica humor. Somni autem plus quam fuerit tolerabile parci Cuius ut enartem paucis advertite caussam. Quinque viis, tamquam speculis, per corpore, sensus Ducimus, ad mentem subeunt tenuissima rerum, Pro rebus simulacra modis gradientia miris Nam species a rebus eunt, velut ire videmus A Phoebo, et stellis radios: per inanis misso Undique circumeunt auras et lumina fallunt Testantur rerum effigies in flumine visae, In speculis: visa in saxis specularibus ora Nostra fidem faciunt: vis haec incognita rebus. Mens igitur missas species, se lumina somnus Non ligat, agnoscit. Quod si sopor occupat artus, Non agnoscit: sed res putat, illius instar Qui putat inspectas animant vera figuras. Hinc igitur veniunt animos agitantia nostros Somnia: quae volucri dum mobilitate feruntur, Illae agiles formae fingunt quae cumque per orbem Conari natura potest, quaecumque voluntas, Nonnumquam maiora etiam. Nam monstra videmur Cernere, quae natura nequit producere, montes Ire per aerios tractus, hominemque volatu. Tendere per nubes, et currere flumina retro. Hac lemures persaepe pias deludere mentes Arte solent, obscoena oculis dum occurrit imago Vera, vel in somnis, mox evigilantia corda Titillare potens, fragilemque flectere sensum. Propterea somnum castis quasi moribus hostem Oderat, et multam in noctem servare legendo Insomnes oculos saepe exspectare solebat Luciferum, saepe Auroram, quandoque reversam Lampada terrarum, humentem quae discutit umbram. Adde quod affligant moribundum insomnia corpus, Et domat ex leges: sic bella cavere, Sic solitus caussas eradicare malorum. Quae verbis mensura fuit, quae regula fandi, Quae linguae lex atque modus, transire silendo Illicitum, quando id sanctae pars maxima vitae. Et brevis, et rarus post longa silentia sermo Seria libabat solum, mendacia nugas. Et quaecumque solent alios proscindere verba Non secus evitans, ac litora Syrtica nautae. Si de iusticia, de relligione loquendum De pietate foret: longas manabat in horas Eloquium, tamquam vasto de gurgite torrens Fusus, et undantem volvens de vallibus aestum: Tunc facundus erat: Deus in praecordia lapsus Ars erat: affectus facit os scitum, acre, disertum. At quia delectant oculos, animumque videntur Ad communem hominem vitam deflectere sensim Mollia, et urbanum morem sapientia semper Pallia derisit, temploque indigna vocabat. Ad nudum setis cilicum, quae tegmina castris Et nautis praestare solent, vestitus inerme Corpus adurebat: gradiens pannosus, et asper. Stragula cyniphiae praebebant hispida barbae: Quae cum merce Libycis vectantur ab oris. Non stratum fluvialis anas, non anser a nate Grandior exhibuit, non mollior ansere cycnus. Dulce erat in tabulis lassum distendere corpus, Ut vulgus castrense solet, cum candida rupes Nix tegit Alpinas: quotiens Aquilone sereno Nox perflata lacus, rapidosque coagulat amnes. Saepe etiam in nuda somnus tellure cubanti Gratus erat, quando Auroras vigilantia plures Fecerat insomnes, imitans in menta ferasque. Sternebatur humi corpus: servile vocabat Mancipium, quod non animi contemnere solum, Verum etiam divorum ausit legem, imperiumque. Quae nobis obscura fides, quasi missus ab oris Nuntius externis animo amplectenda reliquit: Ipse velut subiecta oculis, et cognita vulgo Scitave per caussas atque explorata tenebat. Haec radix illorum operum, quae dura videntur His, quibus est ignavia fides, processerat inde Ille amor inflamans homines, ille igneus ardor, Corda metu qui nostra facit tam grandia pulso. Nomen habet Caritas, summo demissus Olympo Spiritus, extirpans alios radicitus ignes, Et praesertim illum, quem pestis amara Cupido Ex Phlegethonte haurit, terrasque inseminat omnes, Atque illum, qui quaerit opes, qui colligit aurum. Spes quoque praesidium nobis mortalibus ingens, Sola Promethea non dedignata teneri Pyxide, cum Superos aliae petiere sorores, Fulcibat crescentem, iuvenilia corda Altius a terris aeterna in regna levabat, Venerat in summos apices, ubi nostra levatur Conditio, humanos audens transcendere fines, Et fieri vicina Deo, divina sacerdos Orgia iam factus sanctas libabat ad aras. Tunc poterat vita functis succurrere, Manes Invito rectore Erebi, prohibente Megaera Solvere, et in coelum ex imis revocare tenebris: Conciliare Deum nobis, peccata loquendo Tollere, et a flammis animas servare dolentes: Atque vagos cohibere Lares, compescere saevos Daemonas, et Stygiis Umbris imponere leges. Nam quoties sacro mystae intinguntur olivo, Accipiunt illorum animae vivacia quaedam Signa, characteres dicunt, quae Cerberus odit: Cerberus, et quotquot degunt Acheronte sub alto. Verum haec ne forsan nugae videantur aniles, Subiiciam paucis opus inter prima relatum Iam vulgata diu sancti miracula Patris. Ergo haec horribilis facit cognoscere casus. Arva per Umbrorum locus est, ubi curva Pisauri Flumina in apricos colles de montibus altis Lapsa fluunt, cursu Pontum visura citatos. Huc migravit, ubi tacito domus abdita saltu Hospitium silvestre dabat, noctesque diesque Caelum animo volvens sacras ducebat ad aras. Nox erat, et tenebrosa polum convolverat umbras Umbra means circum terras, circum aequora, circum Aera, circum ignes, rapido contraria Phoebo Semper, et attingens usque ad Saturnida Lunam. Procubuit strato iuvenis, vix lumina somnus Clauserat, et subito in somnis occurrit imago Vociferans Nicolae mei, Nicolae memento: Sancte pater succurre tuis, compesce dolores, Quos patimur tantos, et nostra incendia tolle: Namque potes, si sancta dies libamina septem Dedideris nobis: fer opem, et miserere tuorum. Territus hoc tanto iuvenis clamore rogabat Quis temerare ausit nocturna silentia tanta Plancta hoc, et noctu in tantas prorumpere voces, Sub Lare praesertim strepitus qui eliminas omnes. Vox ea, sancte pater rursum si scire laboras Quis sim, quis fuerim paucis adverte, docebo. Ipse comes tuus ante: fuit Auxima tellus Passa graves olim casus, et bella Gorthorum Cum cepit ruere imperium, Belisarius olim Patria, nomen erat vivo, Peregrinus ad Umbras Misit Avernales, quae subruit omnia, me mors. Quod clamem dolor in caussa est: dolor omnia vincens Aspera, quae sanctis olim inflixere tyranni. Surge, veni, tibi spiritum magna agmina sistam Ante oculos, quibus auxilio potes omnibus esse. Ire videbatur versus vicina Pisauri Moenia: namque eadem fluvio sunt nomina, et urbi: Quam veteris quondam Romae posuere coloni. Visus et ex alto vallem spectare profundam, Unde ferebantur magno cum murmure voces Confusae ad caelum, et lamenta miserrima in auras. Tunc ea vox, hae hae sunt animae, quas vita fefellit Pacta dies longas, canos, seramque senectam, Hac spe delusae, blandaque libidine tractae Iugiter ad pingues ducebant gaudia mensas. Non deerant epulis citharae sed Arione multo Laeta ibat domus in thyasos, Veneremque ciebat Surripuere dies cantus, convivia noctes, Totaque in insanos fuderunt tempora luxus. Ista frequentarunt, et quae nascuntur ab istis, Dumque sub extremum, vita se posse putabant Emendare levis deliramenta iuventae, Mors fuit in foribus non exspectata repente, Cunctaque mendacis vitae pacta irrita fecit. Sic ait: extemplo magnis stridoribus Umbrae Audita clamare, pater miserere sepultas Hoc ardente lacu: tua nos libamina servent: His dictis, visa in latos incendia campos Serpere, et illustres ad caelum attollere flammas, Atque ignes fumo inclusos erumpere magnum In tonitru, longeque leves volitare favillas. Ut quoties ferri candentem forcipe massam Corripit, et crebro feriens faber ingruit ictu Emicat in tenues scintilla volatilis auras. Territus hoc visu somnos ac somnia rupit, Ac divina dies in libamina septem. Septima lux ierat, noctemque Aurora fugabat, Quando oculos vigiles per tota trinoctia somnus Corripuit, rediens confestim occurrit imago Illa eadem. Quae visa patri pro munere tanto Solvere suppliciter grates, ac talia fari. Te duce Taenarios tandem superavimus ignes: Te duce ad aetherios tandem conscendimus axes: Vive, vae: caelesti olim te in luce videbo. In Picente solo collem consurgit in altum Terra, duos amnes inter, qua respicit Umbros Et Boream, summis demissa potentia saxis Labitur: Austrinae qua sidera prospicit orae, Defluit ab alto veniens Servalle Chientus, In dorso Macerata sedet, post bella Gothorum Edita, et ex priscis Recmae generata ruinis, Heic habitans, aliquando sui crudelia fratris Funera, qui in gladios, et in arma hostilia casu Inciderat, cum rescisset: prece Numina flexit, Ne Stygiis raperetur aquis, ne aeterna subiret Supplicia, infernos neu transferretur ad amnes, Irremeabilibus numquam rediturus ab oris. Addidit et precibus ieiunia longa, gravesque Excubias, et ter decies revocavit ad aras Orgia, Lucifero cum lux albesceret orto. Ecce per obscurae metuenda silentia noctis, Dum genibus staret fixis in marmore ad aram, Vox audita. Tuis precibus germane revertor Liber ab inferni tenebris horrentibus Orci. Iam mihi crudeles Furiae candentia vincla Intulerant, totusque mihi insultabat Avernus, Et sine spe damnatus eram Phlegethontida ad undam, Cum subito effulsit clarum per concava lumen Tartara, et hac latae voce insonuere lacunae. Tartarei Manes vestras attollite portas, Nunc rogat a Stygio duci Nicolaus Averno. Extemplo tremuere omnes furiale ministri Vulgus, et attoniti piceis latuere sub antris: Non aliter, quam cum simili clamore coactus Reddere Traianum Pluto ima in Tartara fugit. Ast ego per latebras illo duce lumine olentes Ducor, et a regnis Orci squalentibus adsum. Haec ea vox. Sed cum falli Nicolaus ab Umbris Crederet infernis, quibus est assumere formas Mos varias, multisque bonas deludere mentes Artibus, iste timor fraternae innotuit umbrae, Atque ait. Ipse tuus, fraudem desiste vereri, Frater ego sum, frater ait. Laetare, diuque Esto memor germane meam curare salutem. Nam nec adhuc adeo Superos, aliquidque luendum est. Edita ab excelsis penetralibus Apennini Labitur in Pontum Firmi sub moenibus altis Tignia, et ad ripas eius celeberrima quondam Nominis urbs istius erat, volventibus annis Diruta: sed templum superest, cui pinguia subsunt Pascua, lanigerique greges, opulentaque rura. His opibus sancti quidam de sanguine patris Nicolei praefectus erat, qui saepius orsus Ad se sobrinum blandis inflectere verbis, Et vitam damnare inopem, quod lenta sequatur Otia, quod gradiens aliena per hostia quaerat Auxilium precibus, quod erat sudore parandum Corporis, aut animi. Nam sic ubi condidit orbem, Dicitur antiquos Deus instituisse parentes: Quippe mali Manes, studium quibus aucupis instar Quaerere quam vexent, adigantque in retia praedam. Has illi insidias haec bella occulta ferebant: His commotus erat dictis, et in anxia pulsus Consilia, ambiguis torquebat pectora curis, Dum veluti nubes, quae pendet in aere ventis Adversis impulsa, modo hac modo flectitur illac. Ecce chorus Superum niveis in vestibus aedem Subgreditur, stipatque virum, curasque loquendo Dissipat instabiles, mentemque redarguit aegram, Ancipitesque animos et corda labentia firmat. Insuper adiiciunt. Quo vis vestigia ferre? Terra Tolentinas tibi finis, et ultima sedes. Dixit, et exilem chorus est resolutus in auram. Ergo vir ex illo certus retinere beatam Tempore pauperiem comites sua saepe monebat Ossa Tolentino sese debere: supremam Illic se vitae partem, tumulumque habiturum. Pertransire nefas opus admirabile nullis Auditum saeclis, usque ad labentia mundi Moenia, cum totam terrarum incendia molem Ultima corripient, longos memorabile in annos. Aeger erat, febris lassos emunxerat artus, Atque sepulcralis pallor confecerat ora Hispida: dixisses, si non spirasset anhelo Gutture paulisper, gelidum sine mente cadaver. Vis ea, quae in venis salit, et quae in pectore laevo Palpitat, ut lampas iam iam moritura, tenorem Perdiderat, motuque abiens trepidabat inerti. Vivificas adhibere dapes medicina iubebat, Pabulaque exilem reparare potentia vitam. Ergo coturnices, ut mandat Apicius, assas Attulit impigri manus officio ministri. Ille autem solitus semper frenare palatum, Ac Genium fraudare cibis contentus inemtis, Horruit has epulas, et detestanda putavit Prandia: mos longis sic illum affecerat annis. Accedunt praecepta patris, cogentia vesci Pinguibus oppressa tanto in discrimine vitae. Quid faciat nescit: mens erga quid eligat horum Cogitat. Hinc angit sancti reverentia patris: Hinc pia suscepti premit observantia voti. Angustatur, uti quotiens Symplegades inter Navita transibat, tum cum concurrere ventis Flantibus impulsae navesque arctare solebant. At Deus impactum Syrtem miseratus in istam Favit, et ex altis traxit praecordia curis. Nam pluit in volucres plumas, animamque repente Restituit, mox illae alas movere recentes, Et simul excusso saliere per aera disco. Qua visa volant, speculisque feruntur apertis Aerium per iter. Pater et quae plurima fratrum Turba aderat, tuiti grandis miracula casus, Obstupuere, oculis non conniventibus, ore Attonito, voce amissa, manibusque supinis. Hac igitur tanta moti novitate volucrum Multimodis sancti patres sermonibus illam Consumsere diem: memorant portenta parentum, Ut quae Niligenis MOses ostenderat olim, Cum novus arenti factus de vimine serpens Prodiit, et subito latis ostenta magorum Faucibus invasit, grandesque absorbuit hydros, Et, cum purpureo maduerunt omnia nimbo Gramina, et e puteis emanavere cruenti, Infandum, latices: cum res tres sine lumine Solem Ire dies vidit tellus Aegyptia, quando Omnia rura Deus dedit erodenda locustis, Et, cum tetra domos omnes examina muscae Araque infesto perturbavere volatu: Cumque super viso nuper certamina casu Orta forent, quo vita modo revocata volucrum Tam subito: num forte avium post fata supersit Spiritus, in veteres qui sit revocabilis artus. Praeses ad adstantum cuneum sit protinus orsus. Sunt qui crediderint animas pecudumque hominumque Nil differre, simulque mori cum corpore: quidam Esse immortales omnes, et corpore solum Dissimiles: nostras autem, quia corpora nactae Optima sint, fungi officiis melioribus aiunt. Ast alias membris contranitentibus ire In pecudum mores: minus has, vehementius illas, Ut variis natura modis intrinseca finxit Instrumenta animae, fierique animantia muta. Propterea veterem rediisse in corpora credunt Vitam avium, sua rursum animis in membra reversis. Sed ne multa morer frustra, ne tempora perdam, Quando cadit iam sera et sidera surgunt, Ista senis Samii, Calabros qui dicitur olim Incoluisse Lares, et magni nominis artes Invenisse novas, deliramenta videntur Vana, indigna quibus prudens accomodat aures. Sanctior est igitur nostrum sententia patrum, Qui differre putant animas ut corpora: nostras Esse immortales, alias occumbere fato. Haec autem volucrum fecit miracula magnus Ille opifex: cui rerum omnis natura ministra est: Qui vitas habet in manibus veteresque novasque. Qui reparare potest fracta et nova condere membra: Ista suos docuit Praeses grandaevus alumnos. Convaluit tandem: sed cum nil pendere corpus Fervida mens assueta foret: cum parcere inerti Nesciret Genio seris iam frigidus annis, Tempore post parvo rursum procumbit, et acrem Labitur in morbum, totosque affligitur artus. Mens invicta manet: cupit ad delubra reverti. Fert aegre, gemit, et lacrymat, quod strata cubili Membra vetent pietatis opus: sua namque solebat Prandia partiri in miseros, et porgere egenti Clandestina manu poterat quae dona pienti. Hoc animadvertens poenoris cui cura, ferentem Triticeas aliquando dapes deprendere lecto Tempore constituit. Tum candida bruma per alpes Hibernabat: humus sterili sub frigore lenta Otia ducebat pigrum pertaesa Decembrem. Occurrens igitur gremio quid feret onusto Postulat: ille rosas (spiravit in illius ora Hec responsa Deus) dixit se ferre recentes, Et gremium solvens roseos, mirabile, flores, Quales ferre solent Pestana rosaria, cum ver Provocat ad carmen volucres, ad gramina campos, Protulit, extemplo diffusus in aera nidor Naribus applausit, sacrique oluere Penates. Hoc opus, hoc ingens studium pietatis honore Duxit honestandum tali Deus arbiter aequus. Praeses id admirans, homini praecepit apertum Esse penus, pascendi inopes permissa potestas, Hoc igitur quando gravis intermittere languor Officium cogebat, uti qui grandia perdit Emolumenta, dolet: pietas exterrita luget. Tum Regina, decem nutu quae temperat orbes Innixos utroque, polo, clementia cuius Fine caret, magno pressam languore senectam Despiciens, illo, quo spem facit omnibus, ore Descendit celebri Divum stipante caterva. Hic erat Hipponis pastor, primordia gentis Qui tulit istius pater Augustinus, Olympo Tantus apud Superos, quanta inter sidera Lunae, Et iuvenem mater quae deploravit alumnum Tot lacrymis, verita aeternos ne incurreret ignes, Et pater Albertus cum Cyrillo Megarensi: Ambo relucentes, ambo candore togati Sidereo, quali surgens Venus aurea vultu Cum nitet absterso: namque his Regina duobus Utitur ad tanti praeclara negotia regni: Carmeli Regina memor, quem invisere quondam In longo amissae prolis moerore solebat. His comitata senis thalamos adit, ac tenebrosae Noctis inane Chaos praelato illuminat igne. Agmina ut agnovit senior caelestia, morbo Prosilit evicto, membris dominata repente Invalidis mens est, ut proxima numina sensit: Verum Reginae imperio se in strata recepit Rursum, et ipsa virum sic est affata iacentem. Care senex, quid te tantis moeroribus angis, Postquam lascivae cecidit calor ille iuventae, Et senio frigente Venus sedata quievit? Dandum aliquid Genio. Licet indulgere parumper Somno, epulis: laxanda aevo sic lira senili, Ut primaeva aetas gravibus frenanda lupatis. Femina quae vestris Laribus vicina, calenti Triticeum furno Cererem tractura canistrum Fert humero: panem, nec sit mora, mitte ministrum, Qui ferat, et sacrata super dic verba: subinde Vescere: confestim pulso sanabere morbo, Quem tua Tartarei misere in viscera Manes. Sic potes insidias, sic vim depellere Averni, Dixit, et integram sic est largita salutem. Hunc post fata senis morem tenuere nepotes: Nam simili ritu Cererem sacrare quotannis, Et plebi donare solent, cum sancta reverso Natali sunt festa die: medicamine tali Morborum genus omne fugant: sic Daemonas arcent: Sic steriles curant uteros, serpentia sanant Ulcera, restituunt oculos: sic fulmina pellunt, Aerias tempestates, irataque sedant Aequora: deprensos servant a turbine nautas, Ceteraque humanae cohibent incommoda vitae. Functus erat morbis, atque ad sua prima reversus Acta senex, quando Lemures coiere superbi In campos, ubi sub vastis prostrata ruinis Urbs antiqua iacet, fuerat cui Salvia nomen. Magna theatrorum superant vestigia, moles Marmoreae, quas exedit cariosa vetustas. Arva Tolentini tenuit quae Salvia quondam, Nunc retinent cives, agroque fruuntur, et urbe. Huc duce Mercurio Iove praeside tota coacta est Coniurata cohors Larium: mox Iupiter orsus. Quamquam nostra gravem tulerint antiqua ruinam Regna, tamen superant comites: coalescit in horas Imperium magis, atque magis. Res publica Christi Labitur in nihilum, sensimque exstinguitur ardens Illa fides, primis quae nos exterruit annis. Et quamquam possit gens relligiosa videri Progenies Christi, quia sacra volumina volvunt, Nil tamen hac nobis a relligione timendum est. Ore Deum, non corde ferunt: de turribus altis Aera sonant Christo: ventosa tonitrua nobis De nebulis, caeloque tonat, meminisse potestis, Christigenum quoties puppes submersimus alto: Grandine frugiferos quoties delevimus agros, Peste greges, nemora et silvas Aquilone comantes, Bella quod orditi fuimus, quot grandia regna Abstulimus Christo, dedimusque Scythisque Arabisque. Si dicas, templa aedificant, pinnacula celo Educunt: fateor. Quo se sublimibus illis Nobilitent tectis, niti probitate solebant: Immodica vero nunc ambitione feruntur Ac livore, odiis nunc immortalibus ardent, Dant Baccho Venerique operam, Roma ipsa lupanar Reddita, femineo Petri domus oblita fluxu Ad Stygios olet usque Lares, incestat Olympum Nidore hoc, facta est toto execrabilis orbe. Fidite consortes regni: sperate reverti In decus antiquum: maior poenuria Christum Quotidie premit in terris, minor exit in horas. Ille habet Europam: nobis est Africa, nobis Quae longe lateque patent Asiatica regna. Ille habet ardentes faculas, altaria, fumos: Nos animas. Qui templa eius maiora gubernant, Qui insipidis eius sacris vescuntur, eduntque A Zyma liba: nihil Christum, nihil Orgia pendunt: Mortales animas credunt, Plutonia rident Regna, nec exspectant ullam post fata Megaeram. Dic animadvertat Petrus, qui ianitor aulae Dicitur illius, quot per sua limina gressum, Quot per nostra ferant animae: fortasse pudebit Proventus exilis eum. Latissima nobis Horrea, et in grandes messis consurgit acervos, Nec solum de plebe homines collegimus, intrant Nostra sacerdotes, et qui sublimia mitrant Tempora, primates orbis, gemmata ferentes Ornamenta, nurus auro, argentoque coruscae Atque senis Priami venam irritare potentes: Nostra inquam portis in regna patentibus intrant. Si quos Christus habet, si quos in retia mittit, Sunt ima de faece hominum, de plebe profunda: Qualis hic insanus, qui tot labentibus annis Nos risit, nec cessat adhuc. Caelestia tecta Ambit, et in nostros sperat migrare Penates Mentis inops. Vulcane veni, mandata capesse Nostra semel, tu namque Lare regis atque gubernas, Qui in caecis habitant specubus sub montibus altis: At nos aerios, nostri versutia, et astu Decertare solent: tua plebs vi, robore, et armis. Attriti longo nostri certamine cessant, Fessa Venus, victa est Pallas, Cyllenius artes Arguit invalidas: nemo est qui in retia phocam Hanc adigat: bos haec comites fugat Indica nostros. Ultima spes in te est, caussam hanc Vulcane parumper Suscipe: si labor est hominem pervertere tantus, Ut nequeas, afflige solo: fac verbere multo Claudicet, atque tuos gressus imitetur eundo. Haec saltem in monstro hoc nostri monumenta relinque. Claudicet, et Divos non experiatur inertes. Hanc operam largire Iovi: te semper in omnes Munificum Divos omnis reminiscitur aetas. Tu mihi formasti flammas in fulmina semper, Et facias ut metuar: tua dextra condidit arma, Quae dedit Aeneae mater, quae mater Achilli: Hoc opus adstanti Divum largire coronae. Iupiter haec: operi accingit Vulcanus iniquo Strenue, et assumtis triginta infamibus Umbris, Quae solitae in tenebris caecos habitare cuniclos, Avolat in thalamum senis, et delubra peragrat, Exploratque domos, instar latronis opaco Tempore consueti nocturno instare rapinae. Tum pater angusto duo testamenta sacello Percurrens sanata modis Thobiana legebat Lumina mirificis, et versabatur Olympo, Missus in excessum mentis. Stomachus aniles Mulciber has curas, sic ipse ferebat et ira Peritus ardenti concussum verbere duro Sternit humi, crudoque fremens sermone minatur, Se fore perpetuo exitio, nullasque daturum Ad requiem pausas, pugnamque indicit atrocem. Ille autem, sese Lemures nil pendere Christo Auspice respondit, nec formidare Satanum Insidias: illos potius debere Tonantem Formidare, manum cuius tremit Avernus. Transierat iam nona dies, et vespera caelo Caeperat ardentes stellas aperire sereno. Ad solitum se vertit opus, meditatur honores Atque potestatum Superum, qui sidera certis Aeternum ordinibus faciunt insurgere ab ortu, Tendere ad occasum, versoque occumbere mundo: Unde oritur nox atque dies: qui ingentia norunt Corpora nunc ultra Aethiopes deflectere ad Austrum, Nunc Boream versus Rhipaeum attollere ad axem: Unde resultat hyems, aestas, autumnus, et ipsum Ver Geniale, novis quod det primordia rebus, Atque breves longique dies, et tempora frugum. Haec meditans secum voces prorupit in istas. O infelices Larvas, quas muneris huius Reddidit expertes veteris petulantia fastus! Nec dum finierat. Summo de culmine lapsi Ecce Lares adsunt, et misso in lumina saxo Lampada confringunt: simulant animalia voce Bruta: putes ululare lupos, gannire sagaces Vulpeclas, grunnire sues, certare canendo Tectivagos feles, ducta de naribus aura Ringere mordaces catulos. Per culmina motis Imbricibus cursant, saliunt: ruitura videntur Tecta, Lares agitat vesania tanta protervos. Constet ut ex minimis Larvarum insania rebus Maxima, ridiculum facinus subiungere fas est. Ut sarciret acu tunicas, in frustra secavit Plurima, deposito veniens ad humillima fastu Munia, Vulcanus proles Iunonia tentans Irritare senem, flavamque accendere bilem, Surripuit patrem, bibulaque abscondit arena. Sollicitus dum frustra senex ablata requirit, Secum ait, ille mihi studet hoc imponere furto: Ille inquam, cuius spurcum pudere edet nomen. Audiit haec tenui latitans Vulcanus in aura, Atque ait indignans, fateor, furti, istius auctor Ipse ego: priscorum tibi collegia Divum Praefecere: dies in sollicitudine noctes In moerore trahes, et ero tibi malleus atrox. Tu tibi malleus es, senior respondit, et istis Ictibus aeterni semper cruciabere luctus: Ast ego Caelitibus fidens, molimina vincam Haec tua, et evadam Lemurum scelus omne tuorum. Sic Pater. Impatiens irae Vulcanus in auram Transit, et indignans montes discedit in altos, Fama ubi sub specubus piceis habitare Sibyllam. His moti ostentis patres dubitare coacti Quae potior natura foret, Lariumne, hominumne. Nam si tanta malos vexat dementia Manes, Quanta nec humanas mentes, quid credimus ergo Maturae melioris eos? Sine corpore forsan Esse Lares dices: nos autem noxia membra Ferre: sed et nostrae vivunt sine corpore mentes, Net tamen aequales Laribus concedimus illas. Si dicas praestare oculis, et sensibus illos, Ac motu membrorum agili, rapidoque volatu: Sic quoque praecellunt volucres, Hyrcanaque tigris: Sic aquilae, vulturque rapax, et odora canum vis: Nec tamen has pecudes nobis praestare fatendum est. Quod si morte carent, etiam cum corporae iunctae Morte carent animae: quod si, quia plurima norunt, Vis illos praeferre homini sapientia et astu: Id conferre potest longae experientia vitae, Qua Lemures pollent, ut qui sine funere vivunt. Ingeniis etiam nostris, haec caussa parentes Antiquos sapere, et vires cognoscere frugum Fecit, et ex victu potuisse arcere salubri Canitiem, longumque dies producere in aevum. Nos autem praestamus eo, quod sancta veremur Numina, quae Lemures, tanta est insania, taxant. Quod caeli speramus opes, et Olympica tecta, Quae nequeant sperare Lares: quod vertimur ipsi In melius, postquam nos inconcessa libido Legitimo de calle gradum deflectere fecit: Illi autem sine fine iacent in sorde sepulti Perpetua, nec pacto ullo resipiscere possunt. Quaerebant tali patres indagine verum, Cum subito primas litem hoc sermone diremit: Omnia, per varias species quae sparsa vagantur, In Laribus coniuncta manent, et plurima reddunt Excellens unita genus. Quod numina taxent, Quod iacent in sorde, facit non indiga sensus Ut pecudum natura rudis, sed acerba voluntas, Ac vetus improbitas, et inextricabilis ille, Qui meruit ante noctem caliginis, error. Finis hic: haec motam clausit sententia litem. Est aliud dignum scitu, mirabile visu, Quod transire nefas, quoties regionibus illis Ingruit ulla lues devastatura colonos, Ut bellum, vel dura fames, vel pestifer annus Qui modo convulsi sunt a thorace lacerti Ante monent, cladisque ferunt ostenta futurae: Nam toties sudare solent, imbremque cruentum Fundere: sic sanctus quaecumque pericula fas est Declinare pater, patriis depellit ab oris Continuo: verum quod inevitabile telum est Nuntiat, ut aevam minuat prudentia sortem.