CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus SPAGNOLI.nico-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.nico-01.xml.
Fundamenta novi iacentis amplissima mundi Ille Opifex tantorum operum sine corpore quaedam Fecit, et humanos non admittentia sensus. Haec ea sunt quae morte carent: cum corpore quaedam, Ut rari stellarum ignes, et quattuor ista Corpora, quae rerum veteres vocarunt. His quoque corporibus, quae fecit inania vitae, Simplicitas quaedam viventia corpora iunxit. Terram homini dedit, et mutis animantibus: alta Aequora, piscososque lacus, et flumina fecit Pervia Neptuni gregibus: leve sustulit aer Alituum genus, et liquidis suspendit in auris. Coniunctos autem tectis coelestibus ignes, Astraque concessit sanctae consortibus aulae, Ac loca mundanam circumlabentia molem, Quae forma, quae fine carent, incognita quae sunt, Quae plerique vocant Chaos, indigestaque rerum Semina, materiamque rudem, Deus unde recepit Hoc opus: unde trahat posthac quodcumque creandum est. Tam dives Chaos, in talem se extendit abyssum: Materia informis tantam se laxat in alvum. Spirituum, primo rerum quos fecit ab ortu Omnisator, pars una suum mirata decorem. Cum nollet parere Deo (praestantia formae Prona est in vitium semper) migrare coacta est, Ac mutare domos, et in haec mortalia lapsi Regna volatilibus similes ventosa peragrant Aurarum spatia, et terra, pelagoque feruntur Instabiles, loca quaerentes ubi sistere possint. Quidam etiam pulsi in tenebras Acherontis opaci Exsilia aeterno lugent aeterna dolore. At Deus et Superi, qui cum Genitore fruuntur Imperio coeli laceros sarcire penates, Desertosque implere locos tum protinus orsi. Ergo hominum quotquot possent fraenare tumultum, Bellaque, et atroces iras septemplicis Hydrae, Quae colit in nostro stagnantem corpore Lernam, Decrevere animas profugis succedere Divis, Coelituumque gravem sic supplevere ruinam. Tum Deus in terris faciens plantaria coelo, Coepit in humanam curas extendere gentem Amplius, et formare homines ad Olympica regna, Praeceptis, ac lege docens, quo tramite niti Posset ad Elysos soboles Adamica campos, Ac duplex ostendit iter. Via prima salutis, Quam natura tulit, Virtus fuit: altera vero Gratia nomen habet. Virtus primordia tanti Est aggressa boni, statuitque in limite recto Humanos animosa pedes. Vestigia in ipsam Vertit honestatem duro scelus ausa capistro Infrenare quidem, sed Divum evadere ad arcem, Et perferre gradus usque ad penetralia mundi Limina non potuit. Res est nimis ardua coelum. Magna tamen si facta legas antiqua, videbis Quae pelago, et terris gessit miracula quondam. Barbara corda, rudes animos, gentesque superbas Conciliavit, agens homines, qui more ferarum Principio errabant iuga per montana per agros Unius ad morem victus. Hinc oppida, et urbes, Et regna, et quondam populorum numina Reges. Adspice Persarum regem, qui fluctibus altis Cinxit Athon: cerne excelsas consurgere turres Et superinductos cameris pendentibus arcus Sub se avibus praebere viam, subterque sonantem Horrendum intortis undarum molibus Istrum. Hoc struxit Traianus opus, dum Barbara regna Fulminat, atrocesque petit certamine Dacos. Iulius audacis Rheni grave murmur, et undam Praecipitem late effusam, tortoque minantem Vortice subiecit plantis. Peditumque, equitumque. Tanta sequens exempla nepos coniunxit Araxem Armenium, pressitque iratum exercitus amnem, Indomito bacchantem aestu, raucoque tonantem Mugitu, et terga in gyrum spumosa rotantem. Haec fecit, quae corda parit sublimia virtus, Neu decus heroum pereat, sed duret in annos Perpetuos, incidit ia aes, in marmore signat Arma, triumphales pompas, insigna facta Mittit in annales, statuas excudit et arcus, Atque suos, utcumque potest, extollit alumnos, Et cum multa ferat praeclara et grandia virtus, Nil maius, nil utilius, nil sanctius isto Ferre potest, quod corda hominum captiva tenentes Dissipat affectus, ut spemque, iramque, metumque, Atque voluptates blandas, ceu nubila ab Euro Missa fugat Zephyrus, Boreas venientia ab Austro. Hac duce, quae laus est ingens, nos vicimus ipsos, Nedum alios, nostrisque iugum cervicibus ultro Suscipimus. Quod maius opus, quam vincere Cimbros, Quam Parthos, quam Massagetas, gelidosque Arimaspos. Gratia caelestes soboles divinitus orta Sublimat vetustis opus, nec inhaeret honesto. Altius it, donec caelum transgressa Tonantem Invenit, illius nostros ante ora labores Collocat, et fieri dignos impetrat Olympo. Ista tulit sanctos patres, qui prima tulerunt Sacra Deo, prius effusis quam Proteus undis Duceret in summos armenta natantia montes, Et qui depulso repararunt saecula Ponto, Ut Noe, cui Ianus erat cognomen, et Heber, Et domos Abrami tantos habitura triumphos, Et qui caeligenam post tot labentia tandem Saecula viderunt mundo illucescere Christum. Sic abeunt in caelum animae, turmisque coactis More avium cum bruma venit coguntur in unum, Claraque dulcisono volitant in sidera cantu, Istud iter fecere viri, qui rura colebant Thebaei deserta soli. Quo tempore Paulo Funeris officium gemini impendere leones. Hanc ivere viam, qui neglexere Deorum Sacrilegos ritus, et contempsere Tyrannos, Vincula, ferrum, ignem, exsilium, ieiunia, et omne Quod Rhadamanthus habet durum, ac miserabile passi. Quas hinc ad superos animae. Deus evocat omnes, Nec meritis ad superos animae. Deus evocat omnes, Nec meritis, nec honore pares, altissima quaedam In loca perveniunt, ut quae durissima passae Sunt tormenta. Domos habita ratione laborum, Quos haec vita tulit, non pro dulcedine laudum Temporis istius, sed pro pietate fideque, Accipiunt varias, varia ornamenta domorum. Ista volutantem, cum nox labentibus astris Iret occasum, lucemque aperiret ab ortu Iam vicina dies nobis vicinior Indis, Me sopor oppressit, subitoque simillima curis Somnia nocturnis mentem rapuere quietam: Visus enim cursu rapido super aethera tolli, Insuetum mirabar iter, mirabar Olympum In tantos curvatum orbes, nec habere colorem Caeruleum, sicut credi mortalia cogunt Lumina, sed vultu semper splendere corusco. Per campos etiam longe lataeque patentes Concilia, et caetus Divum mirabar, et urbes Aetherias sine Sole diem, sine tempore et horis Perpetuam, nullamque vicem concedere nocti. Quo magis attollebar, quo sublimius ibam, Tanto lumen erat maius, tanto undique caelum Latius, et vaste effusi sine limite campi. Assidue vero flammas adscendere quasdam Cum tuerer stellis similes, cuperemque doceri Quid vellent sibi tot luces, vox impulit aures Ista meas. Hae sunt animae, quas lumine tali Affecit divinus amor, quas gratia functas Corporibus Divum aeternas attollit in arces. Vox ubi sic fata est, longe post terga remansit: Nam fugiens sursum ferri per inane videbar, Ut fugiunt volucres nervo impellente sagittae. Meta viae fuit in pratis florentibus, unde Ambrosiae spirabat odor, cui nulla voluptas Aequari sub Sole potest, licet omnia terrae Gaudia conveniant, fiatque ex omnibus unum. Hic locus illorum, qui relligionis amorem Praeposuere opibus: qui sunt tri vota professi, Depulsi a turbis, et in alta silentia missi. Heic memini vidisse meae magna agmina gentis, Qui ducis Eliae mores, vitamque secuti, Carmeli nemora et sanctos coluere recessus. Heic vates Heliseus erat, quem poplite flexo Totus adorabat resonans praeconia laudum Circus: heic Eliadum caput et tutela virorum: Heic erat Albertus, quo se Trinacria tantum Iactat, et Andreas pastor Fesulanus, Etruscos Qui tutatur agros, et fama aeterna Licatae, Angelus hostili traiectus pectora ferro. Tu quoque, Lunensi claudit quem marmore, Luca Avertane, pater, nec vis in moenia ferri: Cyrillique duo, quorum unum Graecia, et unum Protulit Aegyptus, sanctae duo maxima vitae Lumina, quae totum radios misere per orbem. Heic animas fratrum Carmeli in vertice quondam Caesorum, quando erupit Saladinus ab Austro, Et rursum Assyriam plebes Agarena recepit, Vidimus, et sparsum pro relligione cruorem Pronus adoravi, proceres veneratus avitos. Verti oculos: vidi ingentes splendere catervas Augustinigenum, qui per deserta solebant Patris ad exemplum, quasi quedam examina nectar In dulces missura favos, deducere vitam Caelestem in terris, seseque accingere Olympo Inter eos Nicolaus erat (sic namque vocabant Voce virum Graia) populi victoria nostro Id sonat eloquio, clarum tota Hellade nomen. Spirabat iubar ex oculis, ex corpore toto: Quale serenata spargunt duo maxima nocte Astra, Venus rutilans et pleno Cynthia vultu. Hunc unum venerari omnes, celebrare loquendo, Ire salutatum, densa stipare catervae, Mirari, amplecti, divina arcana docentem Intenti audire animis nec enim pater orbis Omnia scire dedit Divos aequaliter omnes. Plura sciunt quos luce Deus maiore subintrat. Tunc audire sonum visus verba ista ferentem. O vates mortalis adhuc, ideo tibi OLympus Pervius est, ut sis terris dum vita manebit Divinorum operum praeco. Tua sancta poesis Nostra sit. Infames alios fundere versus, Et cantare lupas: tu te largire Tonanti, Ut tibi defuncto quondam vitalibus auris Annuat hanc pariam, nostrisque accumbere mensis Te faciat cum gente tua, quae prima Penates Hos tenuit cum gente tua, quae tempore prisco A veteri demissa Rechab tot saecula vidit, Tot visura, novi quot erunt ad tempora mundi. Nam proles sata patre Rechab labentibus annis Venit ad Eliadas melioribus usa magistris. Dic illum, quem luce vides praecellere tanta: Dic quibus in terris ortus, quo tramite gressum Huc tulerit. Gratum Superis opus omnibus istud, Praesertimque tuis. Istud rogat Angelus, istud Supplicat Albertus, necnon Helisaeus avorum Maximus: hoc alii. Totus te implorat Olympus. Talia cernentem per visum oracula somnus Deseruit. Phoebo cum lux clarescere orto, Exsilio in plantas, multumque diuque volutans Somnia suscepi, Divum mandata precatus, Ut promenda novas pluerent in carmina vires. Mox feror in tales post haec praeludia cantus. Picenum Italiae pars non ingloria quondam Prole virum felix: qua Sol iam fessus Olympo Labitur in magnos apices, et in ardua tollit Se iuga, quae frondens agit Appenninus in altum Aera: qua vero rutilans Aurora resurgit, Se premit in parvos colles Adriatica vorsum Litora, et aequoreas mittit vestigia in undas. Nomen id accepit, qui turba Sabellica voto Olim vero sacro cum transmigrare in illos Turmatim campos volucris Mavortia picus, Ad vexilla volans comitem se praebuit. Ergo Nomen avis fecit nomen Picentibus agris. Ista sinu multas regio complectitur urbes, Oppidaque illustri longe celeberrima fama. Heic Quiriaceo felix Ancona sepulcro: Heic Recinatis agri templum memorabile magnae Matris, ubi excelsam Paulus superaddidit arcem: Arcem alto capite in caelum pinnisque minantem, Et solitam pelagi fluctus audire frementes. Urbs Recina in campis olim stetit. Arma Gothorum Aequavere solo cives qui cladibus illis Emersere, suos transportavere Penates In iuga praerupti qui respicit aequora montis, Ammisitque suam veteri cum nomine sedem. Adde Tolentinus contermina montibus arva: Qua fluit angusta veniens de valle Chientus. HInc decus, ex armis, ex relligione profectum Invenies duplex, quod tollit ad aethera gentem Indigenam, quod Piceno tantum decus addit Dactylico, quantum radians carbunculus orbi. Haec quoque Francisco, terra est decorata Philelpho. Non minus est, quam pulcra suo Verona Catullo. Illum ego paene puer quondam vidisse recordor Iam gelidis niveum canis sermone disertum Romano, Graioque simul, lauroque virentem, et Progenie duplici Mario ac Xenophonte beatum. Relligio dicenda prius: memoranda secundo Arma loco: metam sonipes sudabit ad istam. Aeditus in lucem sterili Nicolaus ab alvo Fertur, ut Abrami quondam natusque, neposque: Ut Samuel populi princeps, Sadaique sacerdos Maximus, et pollens immani robora Samson, Tergoreque hirsuto vates insignis et agno. Non poterat natura istos educere partus Ut pote maiores aliis mortalibus. Istam Divinae virtutis erat producere prolem. Propterea invalidos cum se videre parentes, Continuo ad magnum se convertere Tonantem, Tollentes in caelum oculos, corda, ora, manusque. Lux ierat, fessos nox intempesta diurnis Mortales operis somno compresserat alto. Ecce unus Divum aetherio demissus Olympo Visus adesse (Deus tali dignatur honore Quos amat) et verbis ita compellare iacentes. Si prolis vos pulsat amor, Nicolaica templa Quaerite, et illius de nomine dicite natum. Dixit, et in caelum levibus se sustulit alis. Evigilant, et visa alacres insomnia narrant, Suspensisque putant animis quae templa iubentur Querere. nam tali norant cognomine templa Multa per Italiae per Chaonis oppida multa. Audierant Barri magnis insignia votis Moenia, et illustres Nicolai antistitis aras. Hunc olim Lycii postquam Pataraeus Apollo Occidit, et priscae tenuere silentia sortes, Viventem ac vita functum quasi numen habebant Tutelare: salus Lyciae pendebat ab illo, Sive fames, seu Mars praemeret, seu pestifer annus. Sed cum forte illas hostis percurreret urbes Barbarus, et ferro ac flammis invadere agros, Ne fieret brutae corpus venerabile genti Praeda, brevi cives lembo imposuere volentes Abdere, dum posito fierent loca tuta tumultu. At mare (sic caelo quo temperat omnia, visum) Vi subita ventorum altos attollere fluctus Cepit, et avulsum ripis per caerulea lembum Vexit in Italiam, Dauni ad litora fixit. Apulus ad ripas lembum miratus inermem, Ac sine remigio positum, custode carentem Esse ratus, quod erat facinus mirum insolitumque, Insilit, et velatam ostro disglutinat arcam. Dum videt exanimum corpus, stupet, haeret, et horret Mentis inops: sed rem certus agnoscere tandem Intuitur sacro plumbum sub vertice sancti Nomina patris habens: sic res innotuit urbi. At cum tota gravem casum Pataraea dolerent Litora, et ivisse vicina per oppida luctus: Quaesitum cives diversa per aequora cymbam Veliferas misere rates: quarum una Tarentum Venit, et ex Lyciis iterum res cognita nautis. Huc igitur secuere viam, puppimque subintrant, Qua natat in salsos lento amne Potentis fluctus. Litora radentes ibant, quae Tignia cursu Dividit: evadunt celsi viridaria Firmi, Arvaque perpetuo citri redolentia flore: Citri inquam, cuius plantas Atlantis ab horto Transtulit ad nostras rediens Tirynthius oras. Praetereunt Ascli sines, rapidique Truenti Ostia Praegutii, quod nostri temporis Aetas Nominat Aprutium. Colles Sarmatica regna Iam subeunt, et prisca quibus stetit Adria campos: Adria Romano fecit quae nomina Regi. Mirantur non visa prius, quaeruntque doceri Quae loca cumque vident, et rerum nomina discunt, Quae sua vicinis recitent in tecta reversi. Et quoniam lenes flabant ad carbasa venti Otia ducentes memorabant plurima Nautae De Picentis agri populis. Aquilana ferebant Moenia ab antiquis Samni tribus urbibus olim, Fatalem interitum, bellique incendia passis Orta, et in excelsi fundata cacumine montis. Forconium fuit una trium: fuit una Amiternum: Tu quoque Corfinium, vestri modo sola supersunt Nomina. Res istam fato transivit in urbem, Pelignos, Ortonam, amnem, cui nomen Aterno Transit, et ex oculis velox rapit omnia cursus. Prima fugit, Garganus adest, ostendit aprica Tempora, et in caelum cono se porrigit alto. Litora se introrsum sinuant, et moenia pandunt Sipunti nam: urbem sic Daunia prisca vocabat, Manfredi modo nomen habent. Bariensia prendunt Litora Daedalides, quibus olim fecit Iapyx Nomina. Cannensi quia praelabitur unda Aufidus infamis Romano sanguine factus, Conscendunt ad busta patris, temploque potitos Relligio maior, maior reverentia tangit. Tum ductis in gyrum oculis pendentia cernunt Dona: peregrinis opibus sacraria tamquam Aulaeis vestita vident, nautasque retortis Vorticibus raptos, perfossaque pectora ferro: Thoraces, clypeos, quos in discrimine pugnae Inter mille situs gladios, et spicula vovit Miles inops spei: galeis, et ahenea tela: Vincla pedum, manicas, ferrugineasque catenas, Ac furum infames laqueos, et cetera nostram Aerumnam, miserosque hominum testantia casus. Procumbunt humiles ad mausolea, petuntque Progeniem, quae sit magno sacrata Tonanti Perpetuo, scelerum labem quae ne sciat umquam. Attulerat placidam nox intempesta quietem, Et tacito caelum per opaca silentia cursu Sidera torquebat tremulis radiantia in undis. Procubuere toro: sed cum iam Lucifer albae Nuntius Aurorae claro se attolleret ortu: Ecce senex, cui circa humeros Holoserica vestis, Canities autem velata bivertice mitra Adstitit in somnis, sterilemque affatur Amatam, Sic referens. Peregrina nurus tua vota secundant Numina: concipies. Verum reminiscere natam Progeniem sacrare Deo: nec plura locutus, Proripuit pulso sese per nubila somno. Evigilans igitur coniux ad somnia mentem Sedulo convertit, memorique per omnia sensu Verba audita ferens, animum, spem concipit altam, Compellatque virum, noctisque silentia ducunt Alternis usque ad Solem sermonibus ortum. Continuo sensere animis discedere curas, Atque serenari mentes: in pectora labi Laetitiam: blando applausu gestire medullas. Tum sterilis natura, novum sortita vigorem, Crevit, et ad grandes evasit idonea partus. Discedunt convoti ambo. Iam Luna recepto Lumine fraterno novies compleverat orbem: Progenuit prolem genitrix, cui nomina sancti Praesulis imponens dedit, et lustralia fontis Stagna sacri. Tepidas primaeva infantia cunas Transiit, et fandi dulces pervenit ad annos. Tempus erat soboli iam prima elementa salutis Tradere: iam vivendi habitu formabilis aetas: Qualis aequi, cum tres annos iam natus habenas Mandit, et imposito discit parere magistro. Instituens natum pietas materna docebat In primis orare Deum, magnamque Parentem, Ac superos: genibus flexis procumbere ad aras, Et duplices proferre manus, ac murmure parvo Poscere subsidium contra tria maxima morum, Quae feriunt animas: irritamenta malorum, Aerios Manes, sensum melioribus hostem Consiliis, et corrupti contagia vulgi: Unde trahant animi sordes, et amabile virus, Non secus ac pecudes, quotiens it pestifer annus, Si simul incedant campis, et gramina carpant, Lethiferum flatu dant, accipiuntque venenum. Tartarei Manes genus implacabile multas Diffusum in species, numquam certamina ponunt: In viciis regnant. Est qui sibi vendicat iras, Et trahat in rixas homines, in iurgia, in enses: Alter avaritiae studium facit, alter Amorum: Alter ad Invidiae flammas, incendia, et Aetnam Provocat, est etiam vitae qui taedis sanctae Gignat, it immundis statuens solatia rebus. Deditus hic Genio, studet oblectare palatum, Inservire gulae, de more cucurbitae in alvum Crescere, et esse suis onus importabile plantis. Alter in humano fastu distendit, et inflat Corda virum, cupidus laudum, sitibundus honorum. Haec igitur contra saeva, atque immania monstra Poscere quem docuit nato fidissima mater, Esse Deum memorans, a quo dependeat uno Hoc totum quod fecit opus, monstrabat Olympum, Et maria, et terras, et quae nascuntur in illis: Personas tris esse Deo: venisse secundam Ut nos ad superos ageret, Christumque vocari In terris sine patre satum, quai caede cruenta Debita persolvit moriens antiqua parentum. Addebat Stygios amnes, altumque Barathrum, Et Furias, quae dant animis tormenta malignis: Quae Superis odiosae abeunt: addebat Olympi Gaudia, perpetuam requiem, convivia, mensas, Quas sine fine habebant, qui cum pietate recedunt: Arsurum terrarum orbem, mare, et aera quondam: Et ventura novi secla immortalia mundi, Quae miseris maiora ferant tormenta, beatis Gaudia, et a cursu faciant desistere mundum: Venturamque diem, qua mortua corpora rursum Accipiant reduces animas, vitamque recentem: Qua prope torrentem Cedron cogatur in unum Concilium genus omne hominum, quos prisca tulerunt Saecula adusque dies illos ab origine rerum, Et fore cum strepitu vocum, et clangore tubarum Horrifico grande examen, quo praemia iudex Digna det, ac meritis correspondentia Christus: Christus enim, dixit genitrix dulcissima proles Adveniens magna cum maiestate sedebit Aerias inter super alta sedilia turmas. Prosequitur natum instituens, ac talia fatur Hanc tamen, ante diem miseram tristem atque tremendam Bis septem venturae aliae: quarum una tumultus, Quaeque suos habeat diris asperrima signis. Prima dies adiget omnis Nereides undas In Furias, facietque fretum transcendere montes Aerios ter quinque pedes, stabuntque levatae In speciem murorum undae: superabitur Atlas. Pelion, Ossam, Othrym, Riphaea cacumina Pontus Vincet, et in caelum fluctus mare porriget altos. Altera sub terras rediget freta, Tartara adusque, Et sua, cum cernent Tethym, Tritonas, et ipsum Protea, disperdi metuent incendia Manes. Tertia balenas, physeteresque praealto Vertice, deformes phocas, et caetera monstra, Quae pascit Proteus pastor Neptunius, extra Aequora depellet, magnosque ad sidera tollent Mugitus pavidi circum omnia litora pisces. Quarta trahet Stygios ignes per viscere terrae, Atque absumet aquas, facietque arescere fontes, Flumina, et Oceanus pulsis vastabitur undis, Ac raptas ostendet opes, argentea vasa, Aureaque, et grandes hominum sine viscere acervos. Tum demum incipient longis abscondita saeclis In lucem prodire iterum Mavortia tela: Quae Poeni et Persae bellis navalibus olim Amisere. Rates scombris habitacula factae, Adspicient rursum stellas Erymanthidos Ursae. Quincta premet genus arboreum, plantasque virentes: Sanguineo sudore nemus se vestiet omne, Prataque florentes stillans cruor imbuet herbas. Sexta domos aequabit humo, cum turribus alta Moenia: consternet sublimia vertice quidquid Fabre operis hominum tantis fecere labores. Aegrotabit enim tellus, et frebriet aer, Astraque et hos tantos motus turbata dolore Insolito natura dedit: natura furenti Par, cui det vires, animumque phreneticus error. Tum volucres pavor invadet, nec pabula quaerent Amplius, ac sedem venient trepidanter in unam Immites, mitesque simul. Fulgore tonabunt Erumpente poli, currentque ardentia ab ortu Fulmina ad occasum. Quo mens humana fragore Concidet: indignans sic excandescet Olympus, Septima contundet silices, collisa sonabunt Marmora, et in pugnam lapidum rapientur acervi, Et quae dissilient partes in mutua rursum Vulnera concurrent. Terrarum octava movebit Fundamenta, trement Alpes: et rura dehiscent: Nec feret undanti tellus vestigia tergo. Nona dies aequabit agris altissima montes In iuga porrectos. Cineremque resolvet in antrum, Et montana humiles faciet Deus omnia campos. Prodigiis homines tantis, ac talibus acti, Antra, quibus sese abdiderant, umbrosa relinquent, Et decima sine voce sine mente ferentur Huc illuc, quo stare loco quo tendere possint Ignari, et longa mortis formidine victi. Undecima, visu horrendum, cogentur apertis Nuda super tumulis ossa exspectantia vitam. Corporibus bis sexta dies infesta supernis Adspiciet labi astra polo: discedere Lunam In tenebras: fieri exstinctis caelum ignibus atrum. Nam ieiuna diu, postquam combusta vaporum Nil dederit tellus, pasci quibus ante solebant, Sidera deficient: velut esurientia quaedam Corpora, et exstincto scintilla volatilis igne. Se pater a magnis ait haec audisse magistris. Omnia tunc etiam vacuis animantia campis Territa, et horrendos mundi admirantia casu, Implebunt tristes altis mugitibus auras. Altera bis sextae quae successura, videbit Stragem illam communem hominum, cum a faucibus Orci Mors egressa metet quidquid mortale per omnes Inveniet terras, magnoque in lurida rursum Tartara descendet numquam reditura triumpho. Auferet immissis orbem penultima flammis, Et complexa solum rapient incendia quidquid Convexo Sol Luna minor complectitur orbe. Nil veriti Divorum aulas caelestia lambent Atria consumptis terrae radicibus ignes. Tanta erit ardori permissa licentia: talis Inter mundanas surget discordia partes. Haec tibi care puer volui memorasse, Tonantem Ut nunc, et tota discas aetate veteri. Hos igitur mi nate dies, hoc flebile tempus Mente tene, et cave sis a tanti turbine luctus. Sancta potest probitas tutum te reddere, sancta Relligio, pietas potis est te sancta beare. Talibus imbutus studii erescebat, et alto Pectore volvebat natus documenta parentis. Iam septennis erat, dici iam desinit infans, Fit puer, et sensim fortes adscendit ad annos, Nec lascivit adhuc: vitam incepisse videtur A senio. Levibus comites per compita ludis Indulgere videt: pueros puerilibus uti Officiis: legit ipse domi, meditatur, et orat. Nil leve, nil iuvenile sapit: canescere sensu Ceperat, et virides transcendere moribus annos. His studiis, ista laeti grevitate parentes Dulcibus exsultant votis. Pater illius acre Versus ad ingenium, pinguem quasi cultor ad agrum, Cui videat satis esse parum sudoris et artis, Ante focum noctu linguae documenta Latinae Prima dedit, quibus usa fuit Romana iuventus, Tempore quo prisci clavum tenuere Quirites, Nomina doctrinas a libertate trahentes, Illa quod ingenuae quondam documenta iuventae Phoenices, Grai, Assyrii, rerumque potita Roma dabat, variis sub preceptoribus hausit Ubertim. Fuit ista pio pia cura parenti. Tum quoque paene infans sacri collega senatus, Atque sacerdotii consors evasit d aedem, Cui titulus Salvator erat, potuitque teneri Divite proventu, nisi iam sibi conscia caeli Mens parvi fecisset opes telluris, et undae. Natura ingenuas erat inclinatus ad artes, Sed tamen ad delubra magis, cum nomine magni Nicolei mores simul usurpasse videtur. Ante alios ad templa venit: procumbit ad aram, Non oculis, non mente vagus. Quaecumque Sacerdos Perlegit, attenta capit et considerat aure: Illius in sensus dociles stillabat ab alto Occulte divinus amor: formabat in illo Viva sibi delubra Deus: florebat in horas, Ut florere solent tepido nova gramina Maio, Relligio: pietas animum complexa ferebat Mortalis vitae, et fluxarum oblivia rerum. De puero memorant opus admirabile, magnum Argumentum animae iam Divum in regna receptae. Candida monstraret cum libamenta sacerdos, Murice fulgentes attollens altius ulnas, Apparebat ei non parvo candidus orbe Panis ut apparet nobis, sed parvulus infans, Aut specie puer eximia, qui sancta movebat Ora, manus, oculos, solitus mysteria quaedam Ad puerum divina loqui, quae audire profani Non poterant. Sicut cum parva foramina Solis Ingreditur radius, non aera permeat omnem, Sed fluit angustam signans in pulvere lucem: Sic ea vox solas pueri veniebat ad aures. Esse a secretis aetas innoxia Christo Coepit, et ad sciri sancta in consortia Divum, Ac Superum fungi officio: quod Elisabet olim Unica progenies teneris accepit ab annis. Unde fit ut quosdam videat Deus ore sereno, Suscipiatque hilari tamquam sua pignora vultu: Ore truci quosdam cernat, quasi semine Ditis Progenitos. In quosdam autem neque lumina vertat, Praeteriens tamquam foricas et olentia lustra. Principio Iudam tenebroso emergere ab Orco Et niti ad Superum coetus patriamque volentem Iuvit, et extento traxit de Acheronte lacerto In Styga lapsurum, summaque ex arce ruentem Destituit: Paulum atrocem Stephanique madentem Sanguine protexit, dulcesque recepit in ulnas. Sunt qui communes caussas ab origine dicant Progenitas, ut caelum, ignes, auram, mare, terras, Producente Deo: qui mo ut fecerit illas, Aeternam in requiem conversus, et otia, tamquam Iam senior curas operandi evaserit omnes. His itaque in coitum caussis venientibus, aiunt Effectus varios fluere, et deformia rerum Corpora, quae inficiant animas. Nam qualia nactae Corpora sunt animae: per talia vota feruntur. Flava bile calent: ideo rapiuntur in iram Praecipites, in bella volant, in vulnera currunt. Sic erat affectus Turnus, sic fortis Achilles, Hector, et Aeneas, et qui laudantur in armis. Atra metum generat, nec init certamina, ferrum Damnat, et alipedum cursu non gaudet equorum. Humor hic in venas penetrans, in corda, viasque, Per quas vita subit penetralia verticis antra, Nocte premit sensus, animasque obnubit opacis Nubibus, et variis deludit lumina formis, Vanaque dum vigilant homines insomnia cernunt. Talibus ex caussis nasci fanaticus error Fertur, et incerto titubans insania gressu. Sic furit Alcides, sic se transverberat Aiax Sic est cum puero submersa Palaemone mater. Hippolyti monstris ita mens delusa marinis. Empedocles ita se Siculos demersit in ignes. Pituitae vero faciunt frigentia corda, Otia, et ignavam, damnatricemque laborum Desidiam somnos, et conniventia semper Lumina: nec laudes curant, nec honore moventur. Purpureos vero meliora negotia, sanguis, Gaudia, laetitiamque parit, convivia, cantus, Blandimenta iocos, tetricaeque oblivia vitae. Talis erat, quisquis gemmis intexere et auro Ornamenta, domos Paaiis fulcire columnis Caepit, et in grandes marmor formare colossos. His studis affectus erat Lucullus, et urbem Qui studuere alias urbes praecellere Romam. Haec igitur caussis opera adscripsere secundis Quae Deus inspiciens, ut commentantur, et aiunt. Delectu cunctorum habito, quasi providus emptor Optima quaeque legit, qua sunt vulgaria transit. Haec autem fingunt, ut si deprenditur ullus Error in effectu, causas referatur in illas: Quae casu turbatae aliquo, caelestibus omnes Reddere nescierint aequaliter aptos, Fallitur hoc quicumque putat. Nam carpere caussas Nemo potest, quin carpat eum qui condidit illas. Hos natura Dei male cognita misit istas Verborum ambages: credunt culpabile quosdam Non omnes servare homines, atque istius ergo Inveniunt caussas, quibus hoc adscribere possint. Non est culpa Deo, qui fas, humanaque iura Conculcare potest, quosdam contemnere, quosdam Sumere: nil cuiquam debet, facit omnia gratis. Sunt quoque qui dicant venturi temporis acta, Quae Deus ante diem, tamquam speculator ab alta Arce videt, caussas huius discriminis esse. Hinc fit ut arbitrii, dicunt praecognitus illos Usus agat sursum, caelique attollat in arcem, Ante suas ratio possit: quam surgere ad artes. Hi quoque, ni fallor, frustra nituntur, et audent In fragiles hanc, tantam humeros convolvere molem, Ut memorant, si forte movent praevisa Tonantem Acta, vel impellunt igitur, coguntque, ligantque? Vimque adhibent, quod de summo sentire nefandum est Principe: vel suadent solum, quod credere dignum est, Omnino ergo manens in libertate voluntas, Non vim passa Dei praecognita suscipit acta, Et quia vult solum, nam se regit ipsa, movetque Libera, lege carens, nullique obnoxia fato. Nam quae de fatis memorat Chaldaea, videntur Somnia: nec vires animis infundere nostris Astra, nec affectus possunt: Deus intima caelo Intima telluri virtus agit omnia libet. Quos vocat ad superos, quia vult vocat ire sub umbra. Qui vult ire, sinit. Quali processit in auras Sidere vitales, vel quo concepta propago Semine, nil curat. Vitae venerabilis olim Vir fuit, et vates venturi praescius aevi Mirlinius, Laris infando da semine cretus: Hic satus infami coitu pietate refulsit Eximia, Superum factus post funera consors. Non igitur qua sint hominum compagine ficta Corpora metitur: flavae dominatur et atrae Bili opifex: potis est etenim frigentia corda Inflammare, docent quae tot tormenta puellae Sustinuere, quibus gelidum natura timorem Indiderat: potis est compescere flammas More equitis, qui lora trahit, qui tracta relaxati More gubernantis, qui dum laetanti in alto Ludere, non scopulos fugiens nunc transtra levata, Nunc pressoclavo ire facit de pectore Pauli Sustulit hostilem, sanctumque subintulit ignem. Si cui fas terram sit fecundare volendos Nil opus est, villam quotiens mercatur et agrum, Vestigare prius vires, habitusque locorum: In manibus quod quaerit habet fecundat emendo. Non fuit ad tantos igitur Nicolaus honores Adscitus, quia venturos Deus illius actus Viderit, aut quia mens corpus sortita fuisset Morigerum, non quod tulerint ita mitia fata. Fors fortuna fuit Patris indulgentia summi Libero et imperium nacto sine lege Tonanti Sic placitum. Satis est nobis hoc scire, superque.