CroALa: documentum

CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus SPAGNOLI.magi-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.magi-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.magi-01.xml in db pdill0


AD IACOBUM CARPHORUM FERRARIENSEM | DE SUSCEPTO THEOLOGICO MAGISTERIO Hactenus imparibus numeri mea musa cucurrit, Picta genas fuco, picis redimita coronis Per iuvenum curas, et per tua castra cupido Nunc opus est maiore lyra, nunc seria nobis Sunt dicenda, sales abeant, risusque iocique, Nunc se difficilem praebet nimis impia Iuno. Nec solum negat auxilium, verum aspera contra Bella movens vetat ex humili discedere vulgo. Copia quae multis Acheloia frugibus implet Cornua, conversis alio mea vultibus ora Ferre nequit, coelique potens ruit impetus in me. Saturni Martisque graves vix vincimus iras. Vix Citherea Venus tanti est, vix Iupiter ipse. Tempora Calliope pullo velavit amictu, Contractisque superciliis, et pallida vultum: Anxia sollicito suspiria pectore ducens, Afflictae indignum mentis confessa dolorem est. Sicut in Orphaeo quondam moestissima fato Nam subito dulcis natis conterrita casu Languit et Lachrymas oculi fudere tepentes, Quem missum in liquidas Hebri caput audiit undas, Sublatamque lyram nitidis agnovit in astris. Huius inornato moerens tibi carmine pandam Moesticiae causas, Tu mitia pectora praebe Auxilioque gravem curam solare precantis, Semper ego a teneris (sic sors mea me tulit) annis Et Phoebi, et tetricae studiis haerere Minerve Consului, durusque tuli subiique labores, Dum Samiae sublime note, dextrumque cacumen Scandere conarer. Gaudent sudoribus artes, Et sua difficilem reddunt ad limina cursum. Nam totos cum nocte dies in somnis, et expers Loenaei et cereris, macilentus et ore subalbo Inter odoratas Lauros Phoeboque dicatas Eurotae ad ripas consumere saepe solebam Tantae Pallas erat curae, me tantus agebat Ardor, ut et propriae nescirem parcere vitae. Si quando humanam rapiunt, coelestia mentem Numina terrenis spoliant affectibus, inde Saepe fit, ut viresque suas sua protinus arma Colligat, et fugiens clamosi murmura vulgi In loca se deserta ferat, lucosque silentes, Aethereo solum Regi placitura, sibique Artibus humana postquam ratione repertis Tantum operae impendi, sacram tentare Minervam Consilium fuit, et divinas volvere Chartas. His didici quis fit magno qui praesidet orbi, Et solum summumque bonum, quo ducimur omnes Primaque nascentis vidi primordia mundi, De nihiloque aliquid factum, nec vera locutus Phoenices, Persasque magos, Druydasque severos. Pocula Tantalei semper manantia saxi Hausimus, et magni calicem potavimus Esrae. His ubi me quidam satis invigilasse putarunt, Meque isto suadesse satis videre sub axe, Consuluere una patrios non spernere mores, Neve mihi oblatum parvi diadema putarem. His monitis longa tandem prece victus adhaesi, Atque ea quae doctos redimunt insigna sumpsi. Saepe quidem dixi non hoc me dignor honore. Non decet hos humeros tantae supponere moli Quoad potuit renui, variasque opponere causas, Ne fieret studui, verum ars non profuit ulla Et frustra excusans consumpsi tempora. Vicit amicorum pietas, vicere diurnae Nocturnae preces, nec enim mihi cornea fibra. Supplicibus dictis deducere sydera coelo Saepe Magus potuit, ferrumque adamantaque durum Solvere, et cineres potuit convertere saxa. Assiduis hominum precibus mitissima fiunt Numina, quae fuerant odiis accensa malignis. Carminibus, precibusque piis et supplice cantu Thraicius Vates potuit Phlegethonta movere. Lacte ferae catuli virosque ubere pasti Montibus in summis, in duris cotibus, inter Aspera dumeta, et spinis abscondita lustra Humanis nunquam loca cognita gressibus orti, Obsequiis, blandisque solent mansuescere dictis. Ipse manus in vincla dedi, fecique coactos Non equidem quod ego, sed quod voluistis amici. Cum me pauperies et res angusta teneret, Aonios adii fontes, sanctasque sorores, Supplicibus dictis ad opem incurvare ferendam Dum propero, Deus is qui me tibi fecit amicum Cur ignave siles dixit, cur carmen et artes Non agitas nostras? Frustra ergo in montibus istis A puero errasti, tibi nil mea proderit ergo Laurus, et unda sacri tua quae rigat ora liquoris? Sume lyram, cantusque move, maestumque timorem Pone, tuis pronas precibus qui porrigat aures Divitiis Iacobon habes, animoque potentem. Ipse tuam sortem miserans succurret, et auro Pauperiem tollet, pone istas pectore curas. Spem dedit hanc misero Cyrrhae qui praesidet arci, Et nocturna suis renovat splendoribus astra. Miratae rupes Phoebum collesque loquentem Assensere suo Regi, sacraeque sorores Pauperis in misero casu gemuere Poetae. Quare age si sacras penitus non despicis artes Et nisi te veteris mutato pectore nostrae Taedet amicitiae, si qua est clementia, si pars Ulla tibi pietatis adhuc, si numina curas, Prome aliquid, vatique fave, dextrumque iacenti Porrige, et in tenebris erranti lumina pande. Et pudet, et durum est mihi mendicare, pudorem Res miserae superant, et quae cogit egestas. Ite mei verus, et non redeatis inane Si quod habet numen nunc experiemur Apollo.