CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-09+02:00. Nodus SPAGNOLI.ioan-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.ioan-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.ioan-01.xml in db pdill0


DE MORTE IOANNIS SORETI GALLI | CARMELITARUM PRIORIS GENERALIS Mens mihi saepe fuit pro te quoque sumere plectrum, Atque tuas nostro complecti carmine laudes, O nivei quondam pastor gregis, o pater altae Rupis, et irrigui fontis, montisque beati, Cuius inaccessis Vates habitasse sub antris Fertur, et eventus rerum cecinisse futuros. Sed mea sopito stupuerunt sanguine corda, Ut solet hiberno tellus cum frigore torpet, Postquam fama tui moestissima nuntia fati Tristibus auspiciis Italas pervenit ad oras. Omnia tunc gelido riguerunt membra timore, Tunc lyra lapsa manu, digitis tum plectra remissis Sunt collisa solo, tremulo vox defuit ori. Languida moerentes hebetavit inertia sensus, Et dolor ingenium vivax sopivit et artes. Tunc mihi cum aegrotos vis morbi vinceret artus Raraque vis traheret fessum suspiria pectus, Consilium fuit invisa decedere vita, Et tecum limen patriae melloris adire, Pascit ubi tutas dulcis concordia mentes. Fecissemque utinam, nam post tua funera nunquam Vidimus optatos portus, nos spumeus Euris Flantibus undarum tulit in contraria fervor. Littora Carmeli Solymosque apprendere campos Dum cupimus, dum quisque suis annitimur armis, Pellimur in Syrtes, navemque ferentibus undis Incertum per iter nulla succurritur arte. Typhis abes, Palinure iaces, iterata minantur Fulmina, in interitus conspirant sydera nostros. Nunc ruit in praeceps, summas modo surgit in undas Avulso temone ratis, fracti sumus ut si Dum procul a stabulis errat pecus omne per agros, Nil hostile timens, casu percussus iniquo Occidat extemplo pastor, saltusque patentes Ora lupus ieiuna gerens intrarit, ovesque Incustoditas passim lanietque fugetque Sic tua progenies quae, te Duce, nullius arma, Nullius insidias timuit, sed tuta per omnes Ibat ovans casus, postquam tua lumina pressit Improba conturbans tristi mors omnia luctu, Languit amisso generosae frontis honore. Palluit omne decus nostrum, languentia coepit Pectora segnicies, et amor virtutis obivit. Frigemus velut extincto focus igne recessit Tecum noster honor, Carmeli gloria tecum Occidit, heu funesta dies, neque digna diei Nomine censeri, Stygiis pallentior umbris, Quae tantum iubare extinxit, tot lumina misit In lachrymas, in tot suspiria pectora solvit. O nunquam laudante satis, licet omnia laudes Ora tuas resonent. Senior discrimina nosti Quot subiit grex iste tuus, quot bella, quot hostes Venere, et sortem populi miseratus iniquam Movisti assiduis praecibus tristem Iovis iram. Qui nisi forte tui curam gessisset ovilis Ventus et unda ruens stabula et pecus omne tulisset, Supplice te nobis favit pater, ipse paventem Attonitumque gregem blande collegit in unum, Ut mater cristata solet, quo tempore milvus Instruit insidias, flectique per aera gyrum. Illa dolum timet, et crocitans sua pignora cogit, Collectumque gregem suspensis protegit alis. Hactenus hoc noster vexatus turbine bembus Tardatusque vadis circum tua littora duci Non potuit, sed iam coeli frons laeta sereni Panditur, undosumque minus iam murmurat aequor. Humidus Auster abit, silet aether, et atra recedunt Nubila, purpureo sol nascitur aureus ortu. Graminis aura tepens florumque cacumina leni Incurvans flexu gratos diffundit odores. Atque levi strepitu fugiens se frondibus altis Inserit, et somnos molli blandita susurro Concitat, et virides ludens circumvolat agros. Iamque procul nobis pulsa caligine tandem Carmeli se monstrat apex, vitreique redundant Fontis aequa suaves, qua summo vertice lapse Subiectos rimantur agros, et florida circum Rura soporifero labuntur murmure, seque In vicina brevi devolvunt aequora cursu. Iam me sollicitae parcunt incendere curae, Improba nec miserum pectus depascitur ales, Restituor mihi, iuvat ire, meamque sonoris Instaurare lyram nervus sacrumque vocare Ex Helicone chorum, atque argutos aedere cantus. Verum bella canant alii, populosque paternis Sedibus, et patrio pulsos de littore Graios. Et veteres odii causas, belloque subactas Constanti ne tuas arces, coelumque Latinis Infestum rebus, fideique pericula nostrae, Et purgata novis Troiana incendia bellis. Semper ego effugi studium Mavortis, et arma Nec pectus thorace gravi, nec tempora cinxi Casside cristata, fuit et mea dextra meumque Semper inerme latus, mores ego pacis amavi. Cedimus arma aliis, nobis tua maxima Virtus Carmen erit, satis est isto pulvere noster Sudet equus, metam hancque meus circumvolet axis. Ingrediar fragili spatiosa per aequora ligno, Atque tuas laeti circumvectabimur oras. Cuncta Palaestini montis spelaea revisam Singula perlustrans, aciem per singula vertens Ne quid neglectum fluat, intactum ve relinquam Unde tuae in lucem possint emergere laudes. Conaborque tua dignum virtute trophaeum Erigere, et circum redolentes addere lauros Atque hederas, et Palladia de fronde corollas, Palmarumque minus metuentes pondera ramos. Grande opus, et sub quo sudaret Olympifer Athlas, Magna quidem fuit, atque meis conatibus impar Copia virtutum pastor venerande tuarum. Nec tibi Carmelus debet minus, ac Remoaldo Tusca Camaldulii pineta in vertice montis, Lignipedique Laverna viro, Carthusia Ugoni, Gallica Bernardo Cistercia. Nursica Mauro Relligio, sed plus longe, nec enim tibi sancta Rusticitas, sed magis doctrina superbam Perfidiam se attollentem mysteria contra Sacrosancta potens convellere fulmine linguae. Unde fit ut dubitem rerum ne pondere pressus Turpiter in medio cogar desistere cursu, Mensque magis refugit, quando Icarium reminiscor Interitum, puer ille levis, temerarius, audax, Dum per inane audet coelum, mendacibus alis, Tendere iter vetitum, et vacuas se attollere in auras Decidit, et fecit Myconaeo nomina Ponto, Me movet et sacros ignes furarier ausus Atque putres audens glebas animare Prometheus. Et Phaeton cupiens Solis fraenare quadrigam. Cuius adhuc longae lachrymant electra sorores Succinaque ad fluvii ripas quem Celtica rupes Mittit, et Adriacis tandem absorbetur ab undis. Occurrunt animo veteris certamina pugnae, Cum furor involvit super altum Pelion Ossam, Aoniasque ausae cantum superare sorores, At quae textilibus docta cum Pallade formis Dum certat veterem mutavit Arena formam. Thrax Thamyras quem coecum olim fecere puellae Thespiades, dum se nimis, et sua carmina iactat. Et tu mentis inops, nimiumque improvide, quondam Marsya, qui Musas Phoebumque lacessere cantu Dum properas, fluis in latices, et porrigis amnem, Quem vehit Aegaeas Phrygius Maeander in undas. Et qui labentem dextra temerarius arcam Dum levat a magni rectore necatur Olympi. Haec mecum tacitus memori sub pectore volvens Extimeo nec coeca meas audacia vires Fallat, et assumptum nequeant perferre laborem Supponam tamen hos humeros, molemque subibo. Debilis immensam, dabitur, favor aethere ab alto, Occultumque meus divini nectaris imbrem Accipiet genius, tardosque ad carmina sensus Calliope melior, maiorque movebit Apollo. Aureus ut quodam fulvi sub imagine roris Iuppiter in gremium Danaes descendit amatae Sic nova de summis magnae penetralibus aulae In mea labetur furtim praecordia virtus, Atque ope coelesti fretus certaminis huius Sit modo vita comes, referam victricia signa. Efficiam ne livor edax, ne longa vetustas Neu sors ulla tuae pariant oblivia laudis, Sed ventura tuum nomen mirabitur aetas. Et quae te tulerint foelicia saecula dicet Posteritas, debentque tibi tua tempora multum. Nanque tui tecum durabit gloria saecli. Tu modo magne pater faveas, quem certa fatentur Aethereos inter positum miracula cives. Muneris incerti quaedam me pendula tardat Spes opere a tanto, promissaque carmina differt, Et prohibet nostrae votis parere Camoenae, Mox tamen absolvar, nec in his meae Syrthibus ultra Cymba leget steriles frustra versamus arenas. Quid miser in cassum do semen inertibus agris? Qui pictam propero Thamyrae monstrare tabellam? Quid mutum responsa peto? Quid denique frustra Non audituro modulor nova carmina surdo? In nemus umbrosum, et conclusas undique valles Rupibus, et multa vestitos arbore colles Imus, ubi secura quies, ubi dulcia vitae Tempora decurrant, ubi nulla negocia nobis Detineant animum, ferri ad meliora volentem. Ista mihi, si te pater adiutore, dabuntur Ocia, scribendis et amica silentia rebus, Mox eo purpureo texam de flore coronam, Quam neque bruma rigens albis vestita pruinis Nec borealis hyems vincat, quae flumina ventis Stringit et aerias gelida nive conspuit Alpes, Quam neque desiccet sol, quum vicina pererrat Nostro signa polo, circum tua tempora ponam. Tu meus Aeneas, tu Pergama, tu mihi Thebae, Tu labor et cursus sero redeuntis Olyssi, Et mora Penelopes votis inimica pudicae. Tu mihi Caesar eris, studium tibi tradimus omne. Tu tamen interea nostro qui liber ab orbe Vivis, et ingentes meritus facientibus alas In regnum sublime volas ardentis Olympi, Quem Deus aeternis divorum accumbere mensis Iussit, et immenso coeli dignatur honore, Funde preces, pia verba move, ferventis ora Magna Dei nostris faveant ut Numina rebus.