CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-13+02:00. Nodus SPAGNOLI.impu-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.impu-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.impu-01.xml in db pdill0


Sunt, quibus eloquii datur aurea vena, poetae, Sed cadit in sordes inficiturque luto. Nam Cypriae curas et olentia gaudia ponunt, Claraque tam foedo mergitur unda lacu. Hoc decus, hoc animis carmen coelestibus aptum Rebus in immundis degenerare nephas. Dona Dei carmen nitidum, facundia praestans, Mittitur ex astris a Superisque datur. Est tuba Romanae fidei legumque poesis, Quae canat heroo sacra Deumque pede. Carmina, quae sanctos Deus ipse paravit ad usus, Impia mortiferi criminis arma facis. Quid maculas turpi divina libidine dona? Quid teris immundo munera tanta pede? Non ita Hieremias docuit, non Thracius Orpheus, Non ita Iessei regia Musa senis. Sancta prophanari scelus est delebile multo Verbere, supplicio culpa pianda gravi. Vita decet sacros et pagina casta poetas, Castus enim vatum spiritus atque sacer. Si proba vita tibi lascivaque pagina, multos Efficis incestos in Veneremque trahis. Verba movent animos, oris lascivia pectus Pulsat et in venas semina mortis agit. Improbus has sordes in carmina seminat Orchus, Cui studium mentes commaculare pias. Non secus ac, vitreum si quis vult laedere fontem, Proiicit in dulces putre cadaver aquas. Hoc animadvertas, quicunque poemata condis, Est opus: a Stygio fer procul amne pedem, Pelle pharetrati cum matre Cupidinis arcum Atque Dioneo subtrahe colla iugo. Mater adulterii Venus est stuprique repertrix Atque lupanari fornicibusque favet. Casta Dei genitrix, castus regnator Olympi, Mens capit ambrosias non nisi casta dapes. Lex Venerem festis vetat exercere diebus. Sacra ministrorum corpora casta volunt Pierides castae, castae Libetrides undae. Tota pudiciciam vera poesis amat: Est Helicon virgo, virgo Peneia Daphne, Castalides aiunt virgine matre satas. Ite procul Veneris vates Heliconis ab amne! Virgineus vestro laeditur ore liquor. Non hederae vobis, Phoebi non convenit arbor, Non amat incestas casta corona comas. Taxus olens, eruca salax, gravis herba cicutae, Sordidulos vates talia serta decent. Salmacis est vobis Helicon, date vota Priapo, Hellespontiacis ponite thura focis, Sit liquor Asphalti vobis pro Phocidis unda, Stringit ubi infames sulfuris ardor aquas. Desine, pone lyram, vates insane, nec ultra Cum Stygiis Dirces flumina iunge vadis! Prostituis Musas meretricis imagine facta, Ante cavernosi fornicis antra locas, Frangis honestatem frontis gremiumque sinumque Solvis et infames mittis in ora modos. Omnia das turpi Musis loca sacra Dione Atque pudiciciae non sinis esse locum. Propterea merito pro vate vocabere laeno, Elogio sceleri conveniente tuo. Si legeret casu spurcum Lucretia carmen, Contereret presso carmina lecta pede. Quod prohibet fieri, quod vult natura taceri, Promis et urbanum mellifluumque putas: Falleris haud aliter quam, qui pro piscibus hydros, Pro violis tribulos aut aconita legit. Id canis, a sola quod sit meretrice videndum, Quod nisi lascivo non queat ore legi. I procul a gravium coetu, scelerate, virorum, Fer procul a sacra relligione gradum! Haec levitas gravibus fit perniciosa poetis. Namque leves studio credimur esse pari, Non bene de fidei rebus sentire putamur, Innocui culpae laedimur ense tuae. Hi veriti non sunt sanctas per scorta sorores Ducere et ad tantum sollicitare nefas. Vina Mimalloniae vobis dant Cretica Bacchae, Et vetat infundi sordida Thyas aquam. Tale docet Semeles puer et Laemargia carmen, Bacchidas et Veneres ista poesis olet. Castalium veri potant, non vina poetae, Sobrietas fons est ebrietasque merum. Qui bibit assidue gelidis de fontibus undam Et vitreo siccam diluit amne sitim, Carmina casta facit, Veneris commertia vitat Nec movet ad versus ora pudica leves. Vina iocosque canunt Veneris Bacchique poetae; Quod latet in vapido pectore carmen, olet. Hi sunt, quos statuens sancti consortia coetus Esse procul iusta iussit ab urbe Plato. Fautores scelerum corruptoresque iuventae In mala deceptum plurima vulgus agunt, Dumque licere volunt, suasit quaecunque voluptas, In mores acuunt spicula multa pios. Improba garrulitas verbisque procacibus ardens Seminat in sanctam noxia verba fidem. I, miser, et veniam Superos pro crimine posce! Ante flagellati vulnera quinque Dei Voce, genu flexo, lachrymis et pectore tunso, Fletibus erroris damna repende tui! Carmine qui celebrat vesana Cupidinis arma Et Veneri nervos ingeniumque dicat, Hic iacit in saniem violas, in stercus amomum Atque sub obscoenos lilia verna sues, Sulfuream Laethes haurit de fontibus undam Et Stygiam lato gutture potat aquam, Se facit indignum, Superos qui cernat et astra. Nam miser in solam lumina vertit humum, Transfugit a Superis ad limina Ditis et ardet Gaudia contempto luxuriosa Deo. Est opus ardentem frenis arcere iuventam Nec sinere in mores luxuriare malos. Collige terrenis mixtum de sordibus aurum, Gemmaque in illustri splendeat ista loco! Est Deus, est trinum semper laudabile numen, Unde trahunt rerum semina prima genus, Spirituum soboles coelique decemplicis astra Astrorumque vices multiplicesque viae. Sunt animae Divum, nitido quos ethere virtus Donat, et hos sanctos indigetesque vocant, Et quae materiam prebent elementa caducis Rebus et aeternae dant alimenta neci. Sunt Herebi manes, sunt tartara nigra lacusque Sulfurei et nigri regna profunda Iovis, Sunt loca poenarum, sunt altae ergastula mortis, Sub quibus aeterno Lucifer igne calet. Sunt scelerum poenae tormentaque debita nostris Sordibus et Veneri carminibusque tuis. Sunt ea, quae profert aer, quae parturit aequor, Quae generat pingui dedala terra sinu, Multicolor facies agri sylvaeque comantes, Multisonae volucres multivagaeque ferae. Sunt sophiae partes, est ingeniosa mathesis Verbaque clamosi litigiosa fori, Sunt hominum vitae, sunt digna negocia versu, Plurima gesta foris, plurima gesta domi. Collige divorum mortes et fortia facta! Inclyta martyrii bella rubentis habes, Iugera multiferae tibi sunt telluris et horti, Navigium, merces velivolumque mare. Sunt tibi pampineo vestiti palmite colles, Sunt iuga, sunt valles multicomumque nemus, Arva, lacus, urbes, castella, suburbia, villae. Sunt cava, sunt tenui flumina pressa vado. Elige de multis aliquid, tibi copia rerum Maxima, materiam carminis ista ferent. Nata freto Venus est, Veneremque sub aequora mitte, Infima qua nigris pallet abyssus aquis. Id cane, quod tetrici possint audire Catones, Quod probet Hippolyti Penelopesque pudor! Tunc ego te vatis dignum cognomine dicam, Tunc tua cantari digna poesis erit, Tunc Helicona bibes castisque rigabere lymphis, Si Venus in versu non erit ulla tuo.