CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus SPAGNOLI.fede-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.fede-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.fede-01.xml in db pdill0


DE MORTE FEDERICI SPAGNOLI FRATRIS SUI, | CARMEN AD PTOLOMAEUM FRATREM MANTUANUS O natura, quid est ut (si fas dicere) tantum In crimen labare? Facis pulcherrima quaedam Saepe opera, aeterna qua sint dignissima vita. Mox velut invidiae tabo vitiata (dolori) Destruis, et tibi non, quasi lunae obnoxia, costas. NATURA Disce loqui in matrem reverentius, o mea proles, Dementire putas et delirare magistram Me tantorum operum? Cunctis quae praedicor et sum Insita vis rebus, diffusa per omnia virtus Corpora, et ex primis reparans genus omne elementis? Inferior solo qui condidit omnia fabro? Fare. Quid est quod mea accusas? Et dissere mecum, Do veniam, facile est nato indulgere parentem. MANTUANUS Ira et amor duo sunt, ut tu quae semina rerum Concilias, nosti, quibus impatientius uror Semper, at in casu multo magis ac magis isto. Indignatur amor spolium grave, et incitat iram Huius in authorem violentia. Acerbius ergo Ira ardet sevire, ideoque in iurgia rumpit, Quando ulciscendi facto viae nulla relicta est, Nec potis est ratio sensum infraenare furentem. Ut neque nauta potest instantem arcere procellam Tam subito, preceps totam impetus obruit artem, Tum reget, in mitem cum ventus abiuerit auram, Et ratio tepefacta animum moderabitur ira. NATURA Fare, quid estque me accusas? Et dissere mecum. Do veniam, facile est proli indulgere parentem. Fare igitur, fando ira cadet, viresque resumet Languida et hoc tanto mens conculcata tumultu. MANTUANUS Alma parens taceo reliqua infortunia quae me Sollicitant, referam quod me modo macerat, unum. Impia mors (nequeo lachrymas cohibere loquendo, Et gravitas sene digna labat. Constantia vires Hic oblita cadit, sensuque oppressa ruit mens) Impia mors clari de tot mihi fratribus unum Impia mors modo surripuit, mors invida nostris Mors infesta bonis, mors quae commune animantum est Supplicium, quae iuge malum, longinqua timetur, Iam vicina fodit mortalia pectora, praesens Infernas aperit fauces, et pandit Avernum. Digrediens post se lamenta aeterna relinquit. Mors quae sola potest miseros nos reddere, mors, quae Perpetuo infestat terram et maria omnia luctu. Aspera mors claris de tot mihi fratribus unum Qui decorare potis fuerat sua saecla solus, Abstulit, ut de lanigero grege Pardus adultum Agnum auferre solet, vel fauce Leaena rapaci. Et florebat adhuc, et adhuc erat integer aevi. Roma vetus quando consultatura sedebat, Maiestate virum tanta si forte repente Vidisse superingressum, mirata fuisset, Et rata Cecropium coram se astare Solonem, Sive Numam veterem, Lacedaemonium ve Lycurgum Assurgens meritos homini exhibuisset honores. Attica dicentem si gens audisset, ab eius Ore pependisset, sicut Demosthene quondam Ante Macedoniae imperium dicente pependit. Ipse magistratu non uno insignis honores Eximios foris atque domi subeunte iuventa Pubere vix maior (praecox sapientia tempus Venerat ante suum) meruit. Tyrrhenia novit, Luca sed in primis veteri contermina Lunae. Flaminiumque solum, praesertim Felsina priscum Nomen, et Ulviparae tellus vicina Padusae, Patriaque Argiva veniens ab origine Manto. Transeo externas legatus adiverit urbes, Et quali ad reges populosque oraverit ore. Nam neque sola virum insignem facundia fecit, Fecit et excellens legum prudentia quondam De tabulis egressa decem quas Graecia misit, De geminis, quas Roma tulit, consulta senatus Omnia, praetorum quoque ab honore vocatum, Et quod Semestres tulerant cum plebe Tribuni, Et quod Caesarii proceres, ut Roma potita est Imperio, prudentum etiam responsa tenebat, Non secus ac manuum digitos et nomina fratrum. Nec vero munus historias et grandia regum Facta, quot a prima memorantur origine rerum, Terrarum coelique locos, quot regna, quot urbes Orbis habet, quot sunt montes quod flumina ab ortu Solis ad occasum, quot in aethere sydera, quot sunt Insulae in Oceano, vires et nomina rerum Noverat, ingenio divis aut altior, aut par. Nulla habet Euterpe quae non reseraverit illi Scrinia. Terpsichore non dedignata vocare In thalamos, illique ostendere seque suasque Delitias, arcana viro communia fecit Omnia, cum nondum teneros excesserat annos. Concinnata novis quae non cognovit Olympus, Non Thamyras, non Amphion, non Thracius Orpheus Non Linus, et magno veniens Museus ab Orpheo, Instrumenta modis illi monstravit Apollo, Pythagoras longa quae non praeceperat arte. Et nova partitus vocem in discrimina fecit Artifices alio Cytharam percurrere plectro. Pegaseas intravit aquas, et in intima fontis Castalii secreta ivit, qua prima sororum Calliope, digitis chordas exercet eburnus, Qua canit ad cytharam tollens in sydera vocem Mellifluam Clio, quotquot Polihymnia condit Carmina, de magnis antiqui heroibus aevi, Quae Uranie, quae Melpomene, quaecunque Thalia, Atque Erato, nostri de rebus et ordine mundi, De mundo archetypo longum meditata reponunt. His studiis captus vulgi consortia dudum Reppulerat, revocans sese penetralia tecta. Lucra nihil curans, nihil emolumenta, sedebar Inter mille libros velut in coetu atque corona Mille senatorum consul, quid sentiat unus Quisque super rerum causis et origine tota Luce rogans et nocte domi, quam plurima chartis Lucubrata diu mandans studioque reponens Multa gravi quae forte sequens mirabitur aetas. Talis hic ac tantus mecum diverterat at extra Moenia, declinans ad ripas Eridanenses, In fundo Phregosine tuo laribusque superbis, Tale decus Phregosine tuis quale Hesperus astris, Lugubrem patriae aerumnam, cum tabida pestis Grassaretur agens mortem cum milite et armis Omnibus in plebem et patres, sacra atque prophana Limina, cum subiens totam igni incenderet urbem, Dumque fugit mortem, mortem incidit impia passus Sydera, et atrocem fati implacabile iram. Heu heu quam nihil est nostrum vigilare, supersunt Cladibus his soli quos coeli et numina servant. Sic ornata bonis tot praecellentibus umbra Mortali hospitio et nostris est functa tenebris. Meque inter lachrimas inter suspiria, et inter Quod longe est gravius, durae necis arma relinquit. Diva parens natura praecor succurre iacenti, Et mox si quid habes opis impertire sepulto. NATURA O mea progenies, quae sic in funere fratris Te crucias, quid moerorum tantum atque dolorum Concipis? Et frustra prae meris luctu Halcyonaeo? Non fuit hoc maior Niobem qui in dura redegit Saxa dolor, qui populeos (si fabula vera est) Transtulit in ramos merso Phaetonte sorores, In canis effigiem matrem Hectoris. Ille cicadam Qui genuit moeror, fuit imbecillior isto, Quando vir Aurorae nati super ora dolorem Evomit toto in lachrymas abeunte cerebro. Quo fit ipse egeas ope, quem Symplegades ista Comprendere vias huius maris ignorantem, Non germanus, ab his liber qui navigat undis. Ut sedare igitur valeas flagrantia corda Et melius post hac de me sentire, docebo Quaedam pauca tuae cursum rectura Carinae, Accipe, et haec imo memor esto recondere sensu. Ex animo constant homines et corpore corpus Membratim formare meum est, in semine rerum Clausa operor, mirisque modis vitalia fingens Organa distendo ventis et sanguine venas. His etenim sicut moles terrena vapore Ingenito ac fluviis corpus percurritur omne. Immortalem animum membris infundere, nostrae Non opis est, pluit ex astris, descendit Olympo, Et subit hos artus moribundaque corpora tanquam Aere gravem thoraca pugil, procedit in orbem Terrarum, velut in quandam gladiator arenam Pugnaturus, habet larvas Phlegethontidas extra Corpus, et affectus in corpore semper, et istis Hostibus est opus assiduo certare duello Praemia victori coelum est, et tartara victo. Tunc finem certamen habet, cum vita recedit In tenues auras, cum vult qui sydera torquet Arbiter, ille animos ut solus ab aethere mittit, Sic agit hinc solus, iustoque examine librat. Nemo igitur nascens venit hunc, mansurus, in orbem, Sed semper carpturus iter tela inter et hostes. Ergo quid accusas matrem mea chara propago? Quae potuit bona cuncta dedi, si sydera possent Permutare vias, longe meliora dedissem. Nam quamvis habitem coelos quoque et omnia versem Sydera, non tamen est mihi fas deflectere cursum Tramite ab antiquo, sed iter servamus ad unguem Quod primum instituit cum res distingueret Autor. Illi ego (nam mundi non sum Regina) ministro. Ipse dat aetas, ipse est qui dividit annos, Fortunas ac fata, nihil sine legibus eius Fas fieri. Qui me dicunt regnare, nec ullum Esse Deum peccant, non sum regina, ministro. Ergo quid accusas matrem mea chara propago? Hoc quodque quod fratris fratris lues in funere, vanum est. Talis enim nil triste tulit, nil flebile casus. Si verum inspicias, solus tibi noxius error, Error apud superos risus, velut error apud vos, Qui vacuam pueros facit exhorrescere noctem. O mortale genus, si fas cognoscere vobis (Sed Deus id prohibet, dedit haec spectacula solis Dulcia Coelitibus) quid agant post funera manes, Qui bene de coelo meriti, lamenta silerent Omnia, ex exequiae fierent convivia, luctus Vaderet in choreas, Hymenaea in carmina planctus. Quem tuus extinctum gemit ac desiderare error, Aethereo frater gaudens successit Olympo. Et cum patre bonis fruitur coelestibus, inter Coeligenas divos fato defunctus, et umbris, Nil mihi nil coelo debens, mihi corpora solvit Quae dederam, cursu reditura in prima peracto Corpora, quae vestri dicunt clementia Sophistae, Coelo autem coelestem animum, qui venerat astris, Qui proprie dicendus homo est, licet haec et ad ipsum Noster Aristoteles extendat nomina corpus. Est homo non oculis forma haec subiecta, sed ipsa Mens interna regens corpus, ut Navita puppim. A solo constata Deo non ex elementis Hausta, nec ex coelo, simplex, quo semine nata Nestio, sed certe superis res proxima divis. Quos opifex prima mecum produxit ab ortu. Ad quod anhelavit pubentis ab usque iuventae Tempore ad extremum vitae, quod cernere visu Quod tractare manu tanto sitibundus amore Quod quaerebat habet, sine sollicitudine in aevum Possessurus apud superos, ubi vivere verum est. Umbra levis vento volucrique simillima flammae Est ingressa locos, melos immortale sonantes. Et spacias latis campis per amoena vireta Pascitur Ambrosiam, divinaque pocula nectar Quo fontes amnesque illa regione redundant, Potat, et affectus hominum deridet inanes. Parce supervacuis igitur te incendere curis, Et bona multivagam coge ad coelestia mentem, Quod si forte doles, quod abest, quod cernere vultus, Quod conferre gradus et quod congressibus uti Non liceat solitis, ac vivo murmure verba Reddere, quae humanae pars est non ultima vitae, Talia fraterno solari incommoda lucro Fas tibi, prosperitas eius, tam laeta voluptas Sic tibi, germano in coelum letare recepto.