CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus SPAGNOLI.exho-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.exho-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.exho-01.xml in db pdill0


OBIURGATIO CUM EXHORTATIONE, | AD CAPIENDA ARMA CONTRA INFIDELES 1. AD REGES ET PRINCIPES CHRISTIANOS O male consultae gentes cognomine tantum Christigenae, scelerum altrices fraudumque magistrae. Oblitae commune bonum, fremit undique Mavors, Et coniurati reges Orientis et Austri Ac Boreae contra vestrum regemque Deumque, Et vos arma magis tentare domestica vultis, Baccharique intra vestros sine fine penates. O Christi convulsa domus, iam plurima in isto Secula agis barathro, talique absorpta cloaca Fronte tenus, traxisti istis in sordibus annos, Quod meminisse pudor, fato vicina senecta est In foribus, quando, sancte nisi vivitur aetas Ultima, quando iter in melius vestigia vertes? Iam tibi radicem subito incisura securis Imminet, et quasi sis nunquam peritura volutas In sceleris te sorde tui, securo pericli. Prima aetas aliis solet immaturior esse Circumspecta graves sequitur prudentia canos. At te cui sapiens fuit et cordata iuventus, Nunc tenet improbitas alieno immanior aevo. Ergo tibi est potior privata iniuria quam res Publica? Romana qui nescivere Tonantem, Fabricii, Curiique sens, Fabii atque Catones, Sanctius antiquis vitam instituere diebus. Plus nimirum illis animi scintillare reluxit, Quam tibi ab aeterno radians Hyperione fulgor. Peege, subi tenebras semper magis, irreverenti Infrunito animo semper magis indue noctem Tartaream. Tibi sit privata iniuria maior Quam Deus, et pietas, et defendenda cruore Relligio. Demens privata iniuria, si qua est Dissimulanda magis fuerat, Christique fugandum Dedecus, et fidei arcendum commune periclum. Quique sacras habuit sedes Deus. Antiochenam, Cui primum insedit, fuerat qui navita pastor. Thraiciam, et Solymam, Nili super ostia quantam Ad Tyberim, patris Iani sub vertice quintam. Quattuor oppressae dudum cecidere tumultu Barbarico. Tyberina manet, sed tabida multis Ulceribus, sanie ex imis fusa usque medullis. Imperium triplex habuit, trans Bosphoron unum, Versus Hyperboreum frigus, contra Arctophilacem. Per Thraces aliud, per Cycladas et per Achaeos, Ac Romae, unde aliis genus est. Duo prima ruinam Passa iacent. Quod adhuc superest sine viribus aegrum Vix gressum proferre potest vix sustinet artus. Lora tamen nunc Caesar habet dignissimus orbis Imperio, ut fama est, et priscano ingentibus implet Maiestatem animis. Incuria temporis acti Quae decoxit, opes hausit quae funditus obstat Ne decus antiquum Romanaque regna resonet. Si tamen ex alto Deus, ut speramus Olympo Aspirari, uti Vates cecinere, futurum est Ut maturet opus quod nomina Caesaris aequet, Quod faciat tinnire aures orientis, et Austri, Ac Boreae, quod Maeotis tremat atque Propontis. Divi omnes Divaeque Deum pulsate praecando Adsit, et auxilium tam grandibus influat ausis Ac nostris faciat regnis mentem omnibus unam. O immemores coeli Reges, populique patresque Quis sua commisit coelestis ovilia pastor. Sic sinit is Christo illudi? Toleratis equorum In stabulum delubra dari? Violata potestis Templa pati servire Syro? Servire Sabaeo? Cappadoci? Armenio? Cilici? Phrygioque colono? Regna tot excidium passa, et tot coesa virorum Millia, tot canibus proiecta cadavera fertis Segni animo imbelles, et multa relinquitis? O me O me infoelicem, cui cernere fata dederunt Hoc scelus usque adeo indignum, quod nulla piabunt Tempora, quod nulli poterunt extinguere luctus, Flent thalami de honestati, flet nubilis aetas Incestata palam fleta dedecorata per aras Virginitas sacrata Deo, flent damna pudoris At viduae. Natura piares muliebria pastor Conqueritur, nihil illae sum scelerata relinquit Barbaries, et nemo istos ulciscitur ausus? Quid pater omnipotens istis mihi contigit annis Prodire in lucem, et tam horrendos cernere casus? Sub Decio caedi melius fuit, atque cruorem Fundere, quam scelerum scoria sordescere tanta, Quam vereor ne vera canant, qui sydera et ignes Aethereos memorant hac tempestate minaci Finibus excidium nostris, fremitumque per omnem Europam, et multo stagnantia sanguine bella. Si scelus haec nostrum non poscerit, irrita Vatum Auguria, et vanas ausim promittere sortes. Improbitas morum et peccandi extrema libido Me officiunt maiore metu quam Iuppiter et Mars Saturnusque gravem meditans mortalibus iram. Grande nefas, quo templa etiam atque altaria sordent, Supplicium triste, insolitum, importabile nobis Parturit, inferni feriunt nova foedera manes. Sydera coniurant, totusque armatur Olympus. Est tamen ad veniam semper via. Numina mutant In pacem (quoties culpae nos penitet) iram. Influxus tunc astra malos, tunc tartara frenant Quanquam invita, odium grave, caeruleumque venenum Flectite Mortales retro vestigia, dum lis Pendet, et excussit nondum sententia fulmen. Neve erumpentem coelo expectat procellam. O Christi regale genus cui debita regna Aequoris et terrae, vident ut sine vindice causa In defensa Dei dudum tua postulat arma? 2. AD PONTIFICEM MAXIMUM Surge age, tu in primis, animum, Romane Sacerdos Pontificum princeps, Christi omnipotentis imago Viva, Dei sortita vices, terra, aequore, et Orco, Huc appelle tuum, populos in bella ciere. Quicquid habet armorum et opum nostra omnia regna In fidei communem hostem te cogere oportet. Incipe, et exemplo veniant foedera Reges Sancta tuo. Tu namque pater, tu prima potestas. Tu magneta tenes, Tu clavum in puppe gubernas. Intestina odia, atque imis impacta medullis Dissidia extirpare doce, et compescere fluctus Irarum, dominari animis, coelumque vereri. Te quasi Titanem stellis infundere lumen, Terrarum radiis lustrare tepentibus orbem, Et dare vim plantis, sopitaque semina rerum Invitare, novas animando excudere fruges Te decet, et Regum tepefacta accendere corda. 3. AD REGEM ROMANUM Et tu bellipotens Romani Caesaris haeres Quae sequitur magnis dominans Alemannia capis. Ah miseris fer opem rebus tibi supplicat orbis Totus, et oppressae gentes, reminiscere quanto Maiores splendore tui tenuere Latinum Imperium, quanta cum Maiestate sedebant Illo in sublimi solio, cui purpura Regum Subdita. Contemplare quibus successeris, orbem Terrarum ditione tui tenuere parentes Tu super arma sedes, Mars et Bellona ministri Sunt tibi. Tu debes gentes frenare superbas Exi in bella igitur, neu cede laboribus ullis. Est merito tuus hic sudor. Tu luna sub alto Sole means, Solem acceptum per nubila noctis Telluri rursum infundens, regnare tenebras Obscurumque chaos prohibens. Duo maxima mundi Lumina terreni duo vos. Sunt sydera Reges Atque potentatus, quantum vigilantia rerum Influit in partes, Votis cura omnia circum. Te Caesar meminisse decet quae mystica dudum Te regnante Deus tua per Germanica regna Signa dedit. Videre urbes descendere coelo, Ac membris haerere hominum formata repente Instrumenta, quibus mortem superum atque hominum Rex Pertulit, ut flagrantem animis spoliaret avernum. Nec tibi res audita, tuae haec miracula crebro Conspexere acies, totis Germaniae campis Horrifico concussa metu suspiria et altos Cum lachrymis traxit gemitus. Cum cerneret artus Sponte notis inscribi istis, ac monstra videri Talia membratim coelo delapsa sereno (Sic etiam primus Caesar Germanicus olim Vidit Otho pluere ex astris horrenda cruentas Signa eruces) gelidique immensum marmoris orbem Nimbosis agitatum Austris et grandinis atro Turbine, fulgetris crebros iaculantibus ignes. Haec tam mira tuis coelum portenta diebus Non frustra ostendisse reor, neque vana putare. Possumus haec ostenta, Deus quae effingere solus Non natura potest. Alii praesagit Vates Dent meliora mihi, mea quid mens augurat hoc est. In solitae rerum effigies quas non color unus Finxerat, ad mentem revocant, nec te sinit esse Immemorem Caesar Christi clementia, quantum Ipse tibi et cunctis studuit mortalibus olim Supplicio affectus tam iniusto, et turpi et acerbo. Et quantum conari opus est contra impiat regna. Quae Christo parere negant, Thracumque Arabumque Certa igitur magni pro maiestate Tonantis. Quod si belligeras metuis tibi defore gentes, Aspice quam validis Mavors tibi militet armis. Gens fera contemptrix animae, consueta per Alpes Figere capros, certare ursis, nive candida semper Per iuga veloces cursu praevertere cervos, Helvetii dura acuunt venabula, et enses. Iam Burgunduae equum dorso cataphractus in alto Splendicat, ingentemque super femur erigit hastam Aspice ut Istevones rapido gens proxima Rheno Strenue in arma volent, tardat mora nulla Bathanos Qui cinguntur aquis, retinet mora nulla Sicambros. Quid memorem Carthos? Quid Retia castra? Quid arma Norica? Vindelicae quid fortia pectora gentis? Quid Fricas Caucasque domos, et inertia arantes Littora Chaeruscos? Nec vos gens ultima Cymbri Segnities damnat, latum vos fama per orbem Praedicat altanimos, vos explantare Latinum Rem memorant ausos, belloque incessere Romam. Huc geminas attolle acies. Amplissima cerne Regna Svevorum, quae Vistula claudit, et ingens Oceanus, Vada Danubii, confinia gentes Tot complexa, sinu immenso excurrentia longe. Hinc tua populi veniunt ad signa, tot urbes Quot censere labor, quot connumerare molestum Hinc Emunduri quos praeterlabitur Albis. Hinc venit excrescens in grandia corpora Guto, Adde sub Arcturo positos, gelidaque sub ursa Elmeones, Quados torvoque et Saxonas ore. Sennones his adiunge, quibus pro legibus arma. Ecce quot ardentes tibi Marcomana iuventus Expedit ad Solem ferro radiante maniplos Ad tua Basternae properant vexilla secures Aspice sublatas virides splendere per agros Omnibus his durati auris Borealibus artus. Atque pares animi, membris crudi atque feroces. Festinant Daci atque Dahae gens aspera cultu, Asperior victu, pugnacia asperrima dextra Ecce sagittiferos Anarinnas, ecce Caritnos Quis furor armavit? Iamdudum in bella coacti In te coniiciunt oculos, si lumina nutu Moveris exiguo, Venient in bella Croati, Corvinique genus, si vera est fama, Valachi Et quicquid longus populorum interfluit Ister . 4. AD REGEM PANNONIAE Pannonii in primis, quibus est fatale cruorem Spargere Thraicium, Rhodopaeaque fundere castra. Gens Turcis infesta, manus avidissima semper Conserere, et bellis insignem extendere famam. Postquam traiecto genus id iam immane profundo Bizanti vastavit opes Vexilla repente Pannonii Reges coelo erexere, nec unquam Thraiciis fusi terga ostendere, sed ora Ignea, et ardentes gladios, hastasque trabales. Sic per lustra decem pugnatum ingentibus ausis, Defensique, Lares patrii, et confinia pulsis Hostibus Euxini procul usque ad littora Ponti. Usque ad perpetuis squallentem nubibus Aemum. Nec plus ulla tulit pro relligione laborum Natio, nec claret maioribus ulla triumphis. Ister adhuc meminit, meminit diffusa per omnes Europae populos, et adhuc Ecclesia magnis Laudibus extollit pugnae memorabilis illud Excidium, quod longe Asiam perterruit omnem. Tum dominae superum sonuere in turribus altis Tumula per vicos, ac per castella, per urbes Aera, sub ardenti cum lux altissima Phoebo est. Hos adhibe tibi ductores, bellique magistros, Qui meminere locos turbae Othomanidos astrum. His opus hortatu (gens est tam strenua) nullo est Et quia semper habent hostem ad confima, semper Aere micant, nunquam imbelles, et tota sub armis Inter equos, inter lituos traducitur aetas. Hic dextra non lingua opus est. Haec Rhetore causa Non eget, ast equitum turmis et milite forti Res animi, ferro flammis et fulgere agenda est. Quod trepides nihil est tecum Deus ibit in hostem, Per maria et terras quacunque levaveris alte Sanctum insigne crucis, griphemque Aquilamque hirostrem. Ne dubita, in bellum totus tecum ibit Olympus. 5. AD FRANCORUM REGEM Tu quoque Gallorum princeps Lodovice memento Hoc opere in tanto tibi magnam incumbere molem, Tuque patresque tui postquam Franconia regnum Gallorum accepit, tutelae aeterna fuistis Christigenum, fidei sanctae cognomina clamant Te tua supremum columen, reminiscere quantum Carolus ille ingens orbis decus, ille Latini Qui primum inperii tulit in sua regna coronam, Pro Christo invasit quondam belli atque laborum. Gothfredum pone ante oculos, quem tota secuta est Gallia in Assyrios, Arabem, Cananaeaque regna. Littora Phaenicum, Veterem Sidona, Tyrumque, Reblata, et antiquam potuit frenare Damascum. Transiit Euphratem, Caldaeae per oppida victor Ivit. Abagaricae penetravit moenia Edessae. Et tibi gentilis quondam Lodovicus eodem Pulvere lassatus, nostrum genus egit ab ortu Primus in occasum, patriasque invexit ad urbes. Franci Aquitanorum Normanorumque, furorem Christo insultantum bello oppressere, Boemos Saxonas infrenes, Longobardosque Latinis Legibus adversos domuere, Hispania Gallis Proxima ferret adhuc Nomades, Apulia Graios, Semen Agarenum Trinacria, in Deus ista Misisset fortes, contra genera impia, Francos. Regales attolle animos, si fortiter audes, Strenuus effuso vires si colligis auro, Non habitura modum surget tibi gloria, nomen Ibit in astra tuum atque Asia dominabere victa. Arma viros et opes latissima regna recense, Vimque agnosce tuam, tua magna potentia late Tendit ab Hispanis ad regna Typhoidos Aethna. Belgae omnes Celtaeque ruent, Aquitania, Narbo Martius, Ausoniae gentes, nec pluribus alter Ibit arma viris graviora ve bella movebit. 6. AD REGEM HISPANIARUM Te quoque Bethygenum domitor fortissime Maurum Rex Hispane iterum pietas sudare sub armis Poscit, et Euboicis inflantem carbasa ventis Mittere ad Argolicas victricia classica gentes. Postquam bellum atrox quod iam his quattuor ante Secula susceptum a proavis in tempora venit Nostra peregisti, penitusque evulsa recessit Aspera Barbaries, toto te gloria mundo Praedicat invictum, trepidant tua nomina Seres, Te timet Arctophylax, et quae contraria torquet Astra polus, si terra ullis habitata colonis Illa potest nostri casus cognoscere mundi Et Deus et quot sunt in Olympo sydera, et omnes Coelituum classes (id gloria temporis actis Sat probat) aspirant. Vident ut duo regna domari Auspiciis volvere tuis? Promittere rursum (Duc geminas in gyrum acies) maiora videntur. Caetera praetereo, perpende quid acta per Austrum Classis, et inuentae magno ultra sydera cancri Insulae ion Oceano Genuensi hortante Columbo Polliceantur, iter spondent ad littora rubra, Ad Nabatheorum sylvas et horrea Nili, Ad Hiericuntinos lachrymant ubi balsama colles. Ostendunt hanc fata viam, praesagia Vatum Attestantur, opes Asiae Babylonica regna Ad Christi reditura iugum, tibi brachia tendunt. Te, nisi te tardat nostrarum incuria rerum, Te decet ad tantos conatum extendere honores. Ergo age, ut hanc olim referas ad sydera palmam, Nitere, nec senio parcas, nec segnibus annis. Quid dignum est heroo magis, quam magna gerentem Oppetere, atque inter gesta ardua ponere vitam? Sunt tibi belligerae gentes, Gallecus et Astur, Celtiberi genus armipotens, Balearica pubes Cantaber indomitus bello, ferus accola terrae Qui maris Oceani tener ultima regna Britannae Tarraco docta maris pugnas, Sardoa iuventus Campanique inter Lyrim, Sarmumque habitantes, Daunius et Calaber pugnax, et ab usque Truento Samnis agens equitum turmas, trimaresque Sicani. Nam neque sola tibi praesto est Hispania, Verum et Ausoniae gentis robur tibi militat omne. Sors tua Mecchaeum genus explantare, triumphos Ducere de infidis, Arabumque abolere venenum. Copia tanta Ducum soli tibi, tanta virorum, Quanta superfuit belli gravioris ad usum. Utere Agellariis, quorum tibi cognita in omni Pacis et armorum studio validissima virtus. 7. AD LUSITANIAE SEU PORTUGALIAE REGEM Quid tibi supremis cui lusitanda sub astris Imperia hos tantos nitar suadere paratus? Nil opus est, tu sponte venis, tua circum orbem Classis, et ignotis sulcat longinqua profundi Aequora trensiliens nullis vada cognita nautis, Et iam bella geris, cunctisque sedentibus unum Per maris Oceani fluctus navalia solvis. Primus ad Antipodum subversas aequore gentes, Velificas adigens? Subter cava tartara proram. Fersque novos ritus altae trans brachia librae Quae facit aequales noctis cum solibus umbras. Signa hyemis longe penetrans, contraria nostro Consulis astra polo, perdisque Erymanthia flammam Nec tibi dux Elice, nec te Cynosura gubernat. Hanc superi docuere viam Nilotica ad arva, Ad Nabathaeorum fines, ad Persidis oram Hoc iter insolitum Ganges audivit et Indus Terraque longinqui priscis ignota Cathaii, Audivit tremuitque simul fatalia tandem Tempora decursis metuens incumbere seclis. Iamque vocant regna illa fidem, cupiuntque doceri Orgia nostra. Deus cunctis ex gentibus unam Iam facturus iter pandit, quo iungere possit Ortus et occasus facili commercia nixio. Iam Colocutenses gens nostra incognita mundo. Hactenus, accipiunt leges, et vivere Christum Incipiunt, mercesque novas ad Iberica portant Littora, mirari quae nec suppresse putabant Arva, domos, habitu cultas et moribus urbes. 8. AD REGEM NAVARRAE Supplicibus votis praesentia tempora poscunt Er regem Navarra tuum, quae diceris olim Sub duce Romano latronibus aucta marinis. Nam Lycios nautas Cilicesque per aequora fusos Dum temere incursant, praedaeque libidine merces Aequoreas violant captos Pompeius in oras Has tulit Oceano includens, ac montibus altis: Sed feritatem animis tandem studiumque rapinae, Deposuere, novis cor mite ferentibus Astris At curam tenuere maris, Neptunia docti Officia, et bellis omnes navalibus apti Ergo acres armare viros, armare triremes Incipe, et explicitis resonent tua classica signis. In te sancta fides, in te spes nostra recumbit. Vota, preces, gemitus, lachrimasne sperne tuorum. 9. AD REGEM ANGLIAE SEU MAIORIS BRITANNIAE Sed neque te gelidis regnantem in fluctibus alti Oceani Rex bellipotens, Henrice silebo. Si loca terrarum spectaveris, ultima certe Sors tibi regnandi, sed non tamen ultima virtus. Maiorum praeclara docent monumenta tuorum Arma quid in medium conferre Britannica possint. Pendragon Artui pater, Arturusque parentes Clarior ingenti volverunt turbine gentes Finitimas, Arturus enim conversus in hostes Pro Christi genere infidos sua sub iuga Francos, Norvegiam, Dacos, regna armipotentia traxit. Nota est Elfredi prudentia, nota per orbem Edgari pietas, Eduardique aspera fata. Tu quoque quem gravidae monstrarunt somnia mari Eldescane nova pulchra sub imagine lunae, Inter praeclaros sortiris nomina reges. Nunc igitur, nunc coelo iterum victricia signa, (Res eget his armis et bellatoribus istis) Eleva et accellera pugiles armare Britanos. 10. AD REGEM DACIAE Nec te Dacorum sceptro decorate superbo Esse decet residem, nec detrectare labores Hoc opere in tanto, cum connumerare per opes Regum aulas inter fidei validissima nostrae Munimenta, tuae quondam Mavortia gentis Vis adeo invalvit ut tremefecerit omne Ausonium, et prosternentem regna omnia Romam. 11. AD REGES POLONIAE, PRUSSIAE ET RUSSIAE Vos quoque Sarmatici reges quibus elevat Ursam Parrhasio polus axe rigens firmissima Christi Fulcra domus, et quem vastis Pollonia campis, Et quem Prussiacis gens dura Aquilonibus, et quem Russia submissis genibus proclivis adorat, Vos Thraces Misique negant deponere Martem. Loricam exuere, et convertere in ocia bellum, Incola vos Istri praedatur, et in cola Ponti. Taurica gens nunquam pacata, Borysthenis ora. Continue incumbunt hastis et Acinace et arcu. Arma die, nocte arma sonant, cum solibus aestas Incaluit longis, et cum brevioribus horis Stravit hyems crustis rapidos glacialibus amnes. Qui Tanais ripas et qui Maeotica circum Stagna habitant odiis acti capitalibus omnes, Alipedes saliunt in aequos, rapidissima tranant Fulmina transiliunt clausos nivium aggere montes Tantum animis in vos spirant crudelibus ignem, Concita sunt tanto irarum fera pectora fluctu Nec sperare licet pacem, nec foedera, in armis Una salus, Lex est violentia, iudice ferro Lis agitur, pietas illic incognita, membris Consona mens crudis animo cruda omnia versat. Vos igitur Christo imbuti, coelestia docti Sacramenta, bonos mores, concordibus omnes Coniurate animis contra haec tam immania monstra. Nec solum arcenda est quoties confinia transit Barbaries, per Hyperboreos ad mortua saltus Aequora pellenda est, et praecipitanda sub ima Tartara, ne superet generis stirps ulla nefandi. Surgite et infestis, atrox indicite bellum, Gentibus, hic opus est armis non voce fateri Coelituum vobis reserantem limina Christum. Increpat has divina moras clementia dudum. Et commissa malis queritur sua regna ministris. Ire iubet celeres divos, qui pectora Regum Sollicitent. Et in haec etiam mea provocat ora Verba monens instare dies, quibus omnia fas sit Ad nos ex Arabis traducere regna tyrannis. Ponite segnitiem, civilia ponite bella Regna, Potentatus, populi, concurrite in unum Foedus in hoc studium coelo poscit ab alto Ille suum tanta qui cum pietate cruorem Pro genere humano moriens trabe fudit ab alta. 12. AD SENATUM VENETUM O Veneti decus Italiae tutela Latini Nominis, et Romae quondam florentis imago, Quando sacer tanta cum maiestate Senatus Maturabat adhuc crescente negocia regno. Thraicium tantis experti cladibus hostem Heu nimis Odrysii cognoscitis arma Tyranni. Euboicae gentis strages, Scodrensia bella, Et nova tempestas modo depopulata Methonen, Naupacti gravis ille dolus noctesque diesque Ante oculos vobis, nec adhuc obducta cicatrix Vulneris istius tantae monet, atque levatis Vocibus in coelum clamore efflagitat alto, Cladi occurrendum subito, et fulcire ruinam Finibus instantem vestris opus esse repente. Vos cum Pannoniis obiecti Regibus huius Tam dirae immanisque, quae guttura septem Porrigit in vestrum excidium, sorptura capaci Vos uter primum, fracto mox obice in omnes Europae populos grandi incursura tumultu. Vos moles obiecta istis tam immanibus undis. Fertis onus soli, tempestatemque Latinis Hanc tantam sol iam dudum avertitis oris. Et quanquam ius vestra istis conatibus impar, Nescio quo pacto forti tamen obstitit ausu. Et quae mira magis res est, ita cuncta tulistis Adversa, ut si quis pendat iuste omnia, lucro Sit iactura minor (dictu admirabile) vestri Grandinis assiduae contriti verbere campi, Nil frugum gemuere minus, sed et amplius aucta Fertilitas onerat duplicato aeraria censu. Flaminii pars magna soli contermina tusco Testis et Adriaco praetenta Appulia ponto. Adde Cypri positas Tyriis in fluctibus urbes. Et frumentiferae cultissima rura Cremonae. In vobis spes nostrae igitur, certoque putamus Certius, ista fides nostris, timor hostibus hic, vos Facturos de more satis, calcaribus ergo Nil opus est. Ipsi in gladios ultra ibitis , ipsi Thraicias nostris aditum facietis ad urbes. Et belli dux Marcus erit, quod barbara signum Gens formidat, uti scyllam et vada Syrtica nautae Et quid ab hoc vestros sancti molimine belli Deterrere potest animos? Navalia vobis Foeta armis totum vexare potentibus orbem. Est thesaurus opum, non quas aeraria servant Publica, sed patrum pietas praeponere docta Privato commune bonum, tot millia pondo Gentique aurique dies dabit una, quot undae Per mare Tyrrhenum, quot sunt per littora conchae. Sunt quoque seu terris seu seviat aequore Mavors, Armigerae gentes, belloque exercita pubes. Coenomani acres, et non ignobile semen Euganei veteres, et gens antiqua Liburni. Carni et Mendoaci, quorum cognomina servat Flumen et Adriacum portus qui faucibus amplis Accipiens aestum, fuso facit aequora ponto, Aequora piscosas late Stagnantia arenas Noricus accedit sumptis non ultimus armis Miles, et a Colchis missi regionibus Istri. Rhetica progenies nutrita sub Alpibus altis Dura gelu, iaculis horrens, hirsuta sagittis. Dalmata, et Illyricus bellis navalibus ingens Praesidium bonus et terris bonus aequore miles. Chaones et Graii quot sunt Ithacensibus arvis. Quot littus Pelopense colunt, quot Gnosia regna Quot Paphios habitant agros Cythereaque regna. Idalios saltus, Cyniraeque et Adonidis oras. Denique ut ingeniis volvenda fugacibus addam Pauca, quod inferni steterat prope littora Ponti Italiae caput excelsum, se se omine magno, Transtulit ad superum pelagus, soliumque rogatos Quod fuit ante penes Stirpem Numitoris ad undam Tybridis, ad Iani Collem atque Aeneida Romam Legit apud Venetos, ipsis tutela Latinae Gentis et aligero rerum custodia Marco. 13. AD FRANCISCUM GONZAGAM MARCHIONEM MANTUAE Te quoque cum magnis memorandum heroibus addam Regibus his Francisce ducum decus Ausoniorum Nam licet imperiis regnes brevioribus, urbe Tiresiae contentus, habes tamen ardua et ampla Corda, quibus nedum aequipares, sed et omnia vincas Regna, potens armis, bellandique inclytus arte. Rex sortitus erat fusum in multus Agamemnon Ius populos, paucis autem regnabat Ulysses In scopulis, Scyro ignotus latitabat Achilles. Nec tamen ille Phryges potuit subvertere solus, His potuit fretus. Priamum frenavit, et omnem Late Asiam, Regesque Syros, qui regna tenebant Maxima tunc, Persas etiam tremefecit et Indos, Tantus apud Francos bellandi gloria et armis Carolus Orlandum si non habuisse in illo Bellorum ingenti strepitu, Getulia quando Venit in Hesperiam, duce quo tot millia Maurum Tot Numidarum acies, missoque ab origine Nili Aethiopes Libyamque omnem subverteret unquam? Impiger Orlandus vires dabat omnibus, omnes Igne suo accendens lixas reddebat Achilles, Hectoras, Alcidas, turbamque animabat inermam Unus ut auderet Nomades invadere centum. Non sunt quae magnas ingentia nomina Regum Res agere, et celebres possint sperare triumphos. Nec Nero ad hunc potuit, nec Sardanaplus honorem Surgere, quod regale nihil nisi nomen haberent. At potuit Caesar nondum splendore togatus Purpureo, non Dictator, non imperiali Luce nitens cinctus ferro, non lucidus auro. Fortia facta viri fortes, Heroica patrant Heroes opera, et virtus non purpura vincit. Cum intonuit gelida Cimber furibundus ab Arcto Excidium stragemque ferens, quis fortiter ausus? Quis tulit auxilium Italiae, rebusque Latinis? Non rex ullus, opus Marii fuit, ipse levatis In Boream signis quasi contra fulmina et atram Tempestatem actam a Scyticis Aquilonibus Auster Fortior, extinxit strepitum, passim imbuit Alpes Sanguine barbarico, et temeraria repulit arma. Tu quoque namque fidem facit his tua missa per orbem Gloria tu decus Italiae in sublime tulisti Dum pubescis adhuc. Sic et cunabula circum Repentes puer elisit Tirinthius angues. Maius opus vicisse homines, qui fusa per auras Omnia per mare, per terras animantia vincunt. Nec tamen haec Gallorum odium te in bella ciebat, Sed Mavortis amor, Laudumque animosa cupido. Nam cum fama volans Gallos excellere in armis Diceret, invenisse fuit tibi dulce potentem Ferre tuas hostem vires ardentia corda. Pugnaces Gallorum animi cognoscere robur, Te fecere tuum, tali tua ab indice virtus Declarata ducum prima in sede locavit. Viribus amissis (quid enim non vera fatemur Contra etiam nostros) tali in moerore iacebant Ignavi resides genus insuperabile Gallos Esse rati et vano pugnae se accingere nixu Confessi confidebant prudentiae et armis. Tu fractos reparasti animo, tu frigida corda Inflammasti animans lituos et mortua rursum Classica terribiles faciens attollere cantus Languida segnicies, et vultu degener atro Elinguisque pavor scabros hebetaverat ense, Et mutilas nostri ferro exarmaverat hastas. Tu gladios in cote acuis, tu splendida reddis Spicula, tu nitidis cunctos mucronibus armas. Denique si verum fas est defendere nostrum Est imbelle genus sine te. Qui bella gerebant Inclyta, Barbariemque intra sua claustra tenebant, Ut patres atavique tui, modo Feltria gens, et Sphortiadae cecidere omnes, te numina solum Concessere omnem Italiam, reparare potentem. Nec solum Italiam, sed et omnia regna per orbem Quae Turcus quae usurpat Arabs, quae abscondita circum Littora Hyperborei Scytha possidet ultima mundi. In tantam tua vis, nos, spem levat, ista fatentur Posse tuis fieri auspiciis ipsae quoque gentes Barbaricae, et solum trepidant te Thracia regna Atque Damasceni fontes, et flumina Memphis. Maiores exempla tui tibi magna dedere Militiae, sed tu natis maiora relinques Maeoniis referenda modis, Heliconiadumque Nympharum aeterno mittenda in sydera cantu. Et tua post obitum quondam laetabitur umbra Tam clara se in stirpe locum tenuisse supremum, Ac potuisse armis decus immortale mereri. Sub pedibus spectabit enim tot millia regum, Atque Ducum, quod non defendet purpura, quando Orbe alio virtus et non fortuna triumphat. Ergo ad opus sublime leva secura laborum Pectora, nam nulli possunt tua ferrea corda Atque tuum foelici afflatum sydere corpus Frangere terrores, aut extenuare labores: Arma cape, et primas inter te ostende phalanges, More tuo hostili spargentem sanguine campos, Et sternentem acies, ac fulminis instar euntem. Magnus ad excidium Troiae quaesitus Achilles, Et sacer Oiclides eruenda ad moenia Cadmi. Scipio ad interitum Carthaginis. At tibi longe Maius opus fortuna parat. Simul omnia namque Ad Libyae atque Asiae regna evertenda vocaris. Tantus honor grandes animos ac corda suapte Natura generosa potest in bella movere Vel gratis, sine militiae stipe, gloria quando Immortale bonum, quod in omnia secula vitam Prorogat, et sat sunt animis ea praemia magnis. Tune igitur potes in tanto molimine rerum Stertere? Et in plumis prosternere mollibus artus? Tune potes segnis lituos audire sonantes? Hinnitus tot aequorum, hastas tot cernere, longis Ire tot ordinibus turmas splendore micantes Ferreo? Et undantes rutilanti in vertice cristas? Et neque tanta tuam rapient spectacula mentem? Non ita consuerunt animae quas inclyta fama Sollicitat, quae immortales evadere certant. Quas Deus aeterno statuit succedere regno Maximus Alcides quaesitum immania monstra Ibat, et arma ultro non invitata ferebat. Qui pro Marte regit nunc bella Georgius, ultro Non prece, non precio tam formidabile monstrum, Atque Draconem atro tollentem grandia hiatu Guttura perfodit directo in pectora conto. Est aliud quod me tibi commemorare coegit Sanctus amor quo te sequor, et genus omne tuorum. Est insigni tibi radiis accensus Apollo, Omne agendarum non aspernabile rerum. Vitali Sol luce solum, sol temperat alta Aequora, sol nubes abigit. Sol grandia corda Parturit et medius sedet inter sydera fultus Hinc tribus hinc aliis totidem fulgentibus astris Instar Regis agit stellas, et temperat orbes. Sol Pythona suis monstrum tam immane sagittis Sustulit, et omne genus tanto hoste levavit. Vis tua sol, Python rabies Nabathaea, venenum Thraicium, quod so, tuus ima in tartara trudit. Adde quod adversis luna est insigne Tyrannis. Astrum luna fugax, tenebrarum et noctis amicum, Foemineum, sterile, umbrosum, mutabile, vanum, Adde quod ut victis Romani a gentibus olim Nomina traxerunt, sic te quasi viceris illud Ecce genus, nostra haec appellant secula Turcum. Saepe Deus solet in voces descendere vulgi, Multaque divinant communis murmura famae. Suspicor haec igitur gravium spectacula rerum. Et cito mittendos in lucem ostendere casus. Unde tibi aeternae flagrent incendia famae. Te magni, cum tempus erit procedere in hostem, Ambibunt reges, teque ad sua quisque vocabit Castra Ducem, Virtus illic tua numinis instar Omnia fortunabit, eris praefectus agendis Omnibus, ut celsa residens in puppe magister. Te Hispani, Gallique colunt, descendit in ima Corda hominum virtutis amor, nec in hoste videri Non laudanda potest, tua nomina magnus adorat Caesar, et immensis dominans Alemania campis. Italiae vero in te uno sua vota locarunt. In te unum vertere oculos, in te anxia corda. Teque suum appellant, Assertoremque Ducemque Nec quicquam te maius habent, te respicit unum Nostra salus, age, suppetias fer turbine tanto Iactaris, mundoque humerum suppone ruenti. Viribus Alcidem referens et grandibus ausis. An potes, et si alios forsan contemnis, honorem Ausoniae, atque preces ita nil curare tuorum? Nos quibus est aetas gravis atque infirma senectus, Semper ad ardentos pro te vigilabimus aras, Ac multa superos prece sollicitabimus omnes Ut te consortem, fratres et pignora servent. 14. AD OMNES EUROPAE PRINCIPES, | AC POPULOS CHRISTO FIDELES Magnanimae Europae gentes advertite nunquam Vos Asiae Libyaeve armis potuisse domari, Romanos nondum facto, sed adhuc ineunte Imperio, reque infirma, Carhaginis altae Subvertisse arces, Aphros domuisse, potentem Mox Asiam contra signis victricibus isse. Et positi Europae supremo in limite Graii Toti Asiae soli potuere obsistere. Persas Cum Persisque simul totum fudere orientem. Mitto Phryges, mitto ardentem lucente per omnes Agaei fluctus flammarum lumine Troiam. Undique compertum, quotiens est fortiter actum Subiecit pars una duas, pars una duabus Vi maior quanquam orbe minor, quo Graecia Turcos Nunc vastata ferat, facit hoc in curia nostrae Gentis, inops animi, veteres oblita triumphos. Prostituens hosti sese suaque omnia regna. Belliger Augerus Phrisiis qui erupit ab oris Agmine cum magno, docuit nil esse negatum, Quando regit virtus animos, mortalibus ausis. Venit ab Oceano, penetrans Germanica regna, Transiit Italiam, secuit mare, Punica cepit Littora, per deserta means inaquosaque rura. Rura ubi serpentes habitant, ubi regulus inter Mille Cerastarum stabula immanissima regnat, Sunt ubi maiores vastis Elephantibus Hydri, Misit Aethiopum steriles vestigia campos. Oceanumque alium cernens tentoria fixit Sydere sub Cancri supremae in margine terrae. Illic imperium statuens in sede locavit Iannem Rege satum Phrisio cognomine Prester, Qui comes in tanti fuerat molimine belli. Posteritas eius septem iam secula vincens Regnat adhuc late extendens confinia ad Austrum, Unda ubi secretos haurit Nilotica fontes Cernite ut ipsa suis voluit cum viribus uti Bethygenas pepulit, pugnax Hippania Mauros. Nunquam tanta fuit (modo sit concordia) virtus Christigenae vobis. Odia inveterata facessant. Sint sedati animi, sit concinnata voluntas. Pendet ab his tantum, vestrum est telluris et undae Imperium, facimus si conspiratis in unum. Talibus inceptis Deus aspirare paratus Festinare monet, quod si contemnitis, huius Ultor erit vestri sceleris, talisque sequetur Ultio. Quicquid opis vobis dare cogitat, hostes Conferet ad vestros, eritis praeda obvia Turcis, Assyriis, Medis, Arabis, Garamantibus, Indis. Sed quid opus maiori animos accendere nixu? Christi omnes gens una sumus, Respublica Christi Et vestris imposta humeris, lotum omnibus uno Fonte caput, Christo aeque omnes moriente redempti. Omnibus una fides, unum cognomen, et una Relligio, sit et unus amor, sit et omnibus una Optio, et assumptis idem labor omnibus armis, Vincere non vultis vobis? At vincere Christo Est opus, et reparare armis decus imperiumque Ite in bella simul coelo duce, et auspice Christo, Atque triumphatis spirate ad Olympica terris Regna, ubi mercedem referet Deus omnibus amplam.