CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus SPAGNOLI.dion-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.dion-03.xml.

Documentum SPAGNOLI.dion-03.xml in db pdill0


"Imperium postquam magni sucepimus orbis Iam bisdena volans convolvit sydera mundus O comites, nam tunc nostros protendere fines Coepimus, et mortale genus submittere, quando Stelliferos ausus coelos conscendere Nemrot Accinxit famosam illam contexere turrim, Quae Syriae campis post desolata refuso Arva mari, sedes primo fuit inclyta regno. Hic Belus Belique Ninus Mavortia proles Multideis altas posuere nepotibus arces. Divisis etenim linguis iurere per orbem Errabundi homines, nata est incuria morum, Disciplina obiit, Deus est ex corde nepotum Lapsus, am or rerum, dominandique improbus ardor Invasit gentes, solis in ovilibus Hebri Vox prima, et patrum pietas antiqua remansit. Nos alias subit gentes indagine nostra Clausimus, atque Dei paucis evasimus annis. Persarum nos imperium, nos Assyriorum, Aegyptum, Armenias, Parthos, Magogica sceptra, Quos dixere Scythas, Argivaque reximus arva. Cecropidas, Phrygas, Aemathios et Punica regna Ac Romana dein longo possedimus aevo. Nunc ruimus, regnis ubi sunt exordia nostris Tradita, et occasu surgunt exordia nostri Natus apud Solymos Christus iam stipite longo Pullulat, extensis umbram facit undique ramis. Atque suis nostros radiis exterminat ignes. Ecce tenet Gallos, totam hanc Dionysus urbem Cecropidum studiis armatus et arte Pelasga Subruit, et Paulo nihilo minor? Omnia vertit. Corda virum, manibus, ciliis, et vocibus implet. Atque volubilibus scalpit praecordia verbis. Arte magistratus circumvenit, arte senatum, Arte rudes subicit turbas, arte omnia vincit. Nec locus est, ubi non pedicas, non retia tendat, Incipimus fieri Celtis ludibria, et aegre Templa sacerdotes, et nostra Idolia servant. Audimus passim vulgi convicia, passim Probra sonant, in nos et mas et foemina clamant. Quid vobis animi o comites? Deponimus arma? An pugnamus? Adest in limite castris, Et iam bella gerit Christus, si cernere mens est, Arma capessamus. Quae vos sententia flectit Edite, et ex oculis somno depellite, paucis Hic opus est verbis, angustia temporis urget. Segniciem divum Dea vocibus arguit istis, Thracius extemplo Mavors pugnabimus inquit. At quibus auxiliis Pallas ait? Ille virenti Bile fremens nostris - inquit - pugnabimus armis. Nil opus auxiliis." Placido mox Iuppiter ore Se ingerit, et placans iras tali inchoat orsu. "Auxiliis non est nobis opus, instrumentis, Est opus, haec igitur meditemur, et ocyus ante Quam res tota ruat, quaeramus idonea bello Instrumenta, mihi quod mens modo suggerit, hoc est, Summa Titum probitas, summa est comitata parentem, Improbitas fratrem, cui nunc immobile fatum Ingruit intentans gladios finemque cruentum. Quod factu facile est igitur, crudele Tyranni Cor flectamus, ut his tantis conatibus obstet." Assensere omnes, celerique abiere volatu Trans iuga, et umbrosas ubi nix altissima valles. Hinc Tyrrhena vident, illinc Adriatica ab alto Aequora, et Ioniis lucentem fluctibus Aethnam Romae allabentes sistunt vestigia grandi Mole super, cui dant zonae cognomina septem. Tum rex porticibus spacians reputabat in amplis, Fatorumque memor lucenti in marmore formas Attendebat iens comitum post terga sequentum. Cominus in gyrum milui de more volantes Cum famis impatiens et passis pandulus alis Suppositam torvo circum ambulat ore cohortem. Corripiunt hominis sensus, et in intima lapsi Pectora praesentant Christum, delubra deorum Ac veteres ritus eradicare volentem. Atque deos illius opem sibi poscere fingunt. Missus in has igitur, tacitae quae insomnia noctis Aequiparant, curat, quid contra numina tentent Christigenae inquirit. Vafro Cyllenius astu Versus in effigiem Satyri, modo Gallica regna Sollicitant inquit. "Stephani Tritonia Pallas Ora ferens, cur CAesar te principe - dixit - Hoc infame genus terris vexatur et alto? Cur non ex toto confestim abraditur orbe? Cur sinis ista pati nostros opprobria divos? Tu Deus in terris, tu per terrestria debes Regna deos superos, coeli astrorumque potentes Custodire, tuum nobis monstrare quid optes Nutu aliquo, nostrum tua iussa facessere ad unguem. Iuppiter Hermetem mittit, Taumantida Iuno Nos omnes tibi Mercurii, nos Irides omnes. Nil verearis, opem divis poscentibus affer." Sic Lemures. Ille oppressis sub fomite prunis Quae prius attollunt fumos, mox frigore victo Eliciunt flammam similis, "Perquirite clamat O Stephane, o Satyri, quot habent mea maxima passim Regna, magistratus genus hoc perquirite ferro, Igne, fame, saevite, feras adhibete, sub undas Mergite, nulla huius superent vestigia vulgi Tartarei, canis inferni de semine nati." Sic ait, et Tragico clamore peristyla rumpit. "Iste fuit nostris alter Nero, sanguine sacro Iste cruentavit Tyberim, fora, templa, viasque Regna sub hoc rege immani longinqua natarunt Sanguine nostrorum, nulli violenta pepercit Saevities, rursum rubuit Rhodopeius Hebrus, Thermodoontiaci rubuerunt littora ponti." Intepuit Symois, cladem Antiochenus Orontes Sensit, et Euphrades, sensit Nisaeus Hydaspes. Spumosis iuere vadis Pactolus, et Hermus, Cydnus, et Eurotas, necnon Pirrhaeus Enipheus, Intumuit spumis Alphaeus, et amnis Acarnan Corniger, infecit caedes Arethusidas undas. Dum Phlegethontaeo cupiunt parere Tyranno Diversa petunt loca, durus et atrox Natus ad omne nefas domino crudelior ipso Fescenninus adit Gallos, cum fascibus intrat. Parrhisios, edicta tubae crudelia clangunt. Urbs silet ac trepidat, sicut cum septa Lycaon Circum ululat, foti trepidant sub matribus agni. Nec secus in stagnis simplex plebecula ranae Cum videre hydrum sese sinuare per undam, Et caput in praedam sublato extendere mento. Horrescunt animis, latitantque in carice et ulua. Tum pater ad populos resonantia soverat ora Insitaque antiquis duo testamenta docebat Legibus, ut melior silvestri trunco Inseritur, cum mox Romani militibus unda Clauditur ingenti, manicisque ad brachia missis Atque catenato trahitur ceu victima collo, Tritis, et hoc casu quasi vulnere saucius alto Clamat Eleutherius cum praeceptore tenendum Se quoque deberique eadem sibi vincula, quando Una sit ambobus Christi cultura fidesque. Rusticus istud idem ingeminat, seseque ingerit ultro Hostibus atque viri comites se voce fatentur Ingenua, quos relligio coniunxerit una, Testantur se velle mori vel vivere in unum. Corripiunt ambos igitur, missisque trahuntur Ad iugulum loris, potuit concordia certe Atque fides, sineret furor, admiranda videri, Qualis erat Theseu tibi cum Iovis Hercule quondam Cum Damone tibi Pithia, cum Pylade Oresti, Verum animis odio impulsis, vecordia quaedam Visus amor tantus, visa est insania virtus. Praeses ut adductos videt, infremit, oraque vultu Nubilat obscuro, fronti conformia corda Talibus eiectant spumantem pectoris aestum Hoc genus invisum superis, hoc istius aevi Dedecus, hanc hominum scoriam servilibus armis Plectite, et obscurum, donec tormenta parentur Debita sacrilegis, caesos detrudit in antrum. Imperii lictor paret crudelibus, armos Nudat, et atroci proscindit terga flagello. Praeses ut in rivos caedem decurrere vidit Saevitiae paulum posita. "Quibus - inquit - ab oris Huc miseros fortuna tulit? Quae patria quae gens? Quod natale solum? Tum sic Dionysus infit, Sancta Dei soboles Christus nos misit ab oris Argolicis, et tu tali nos accipis ore? Iuppiter hospitibus quem vos dare iura putatis, Hospitibus tales docuit te apponere mensas? Praeses ut Argolicos didicit, certare loquendo Mos - ait - est Graiis, nobis ferro, igne Latinis. Ite, nec ingenio nec pictae fidite linguae." Vincti igitur, caesi irrisi, pelluntur in altae Speluncae umbrosum chaos, horrentesque tenebras. Dumque ea divorum pro relligione geruntur, Ecce nurus larvis agitata procacibus infert Se in medios, fletuque genas perfusa maitum Nunciat artibus his quaedam incantamina doctum Aegrotos sanare, deos contemnere, noctu Surgere, et accensis Christo dare lucernis. Continuo Praeses totam iubet ire cohortem, Comprendique virum duce coniuge, nec mora, captum Protinus illaqueant, sistuntque ante ora Tyranni. "Quaesitum extemplo quid de Mavorte, Quirino, De Iove, de Phoebo, de Pallade, Mercurioque Sentiat, et superis? Superos - ille inquit - adoro. Qui veri superi." Sed eorum apparet in albo Nulla patris Coeli soboles, sive illa Quirinus Sive sit Alcides bipater, seu Iuppiter omni Foedus adulterio, seu mater adultera gentis Aeneadum passa incestum Symoentis ad undam. At pater et princeps Divum in sublimibus astris Regnum Christus habet, domitor Iovis atque nepotum. His subito auditis "quid tempora perdimus? Hostem (Vociferat praeses) Iovis obtruncate ministri." Ille eadem repetit: superorum apparet in albo Nulla patris coeli soboles, sive illa Quirinus Sive sit Alcides bipater, seu Iuppiter omni Foedus adulterio, seu mater adultera gentis Aeneadum passa incestum Simoentis ad undam, Sed pater et princeps Divum in sublimibus astris Regnum Christus habet, domitor Iovis atque nepotum. Tu cole Saturnos. Tu Maenadas atque Minervas. Nos sequimur Christum. Christum ora sonantia miles Marmore contundunt, fixoque in guttura ferro Guttura quae gladio nihil impediente sonabant Christi apud obscurum Styga formidabile nomen Exanimant, miseranda artus in frusta secantes Sed lacerum corpus per caeca silentia noctis Legere, ac tacito ducentes funera luctu Clandestina solo abscondere subacto." Nox erat, et flammis stellarum ardebat Olympus, Syderaque australis suprema tenebat, Sol minor aspergens primis nova farra pruinis, Cum sic exhortans socios Dionysius orsus. "O comites Christo fidissima pectora, vitam Hactenus imbellem, tutam expertemque dolorum Duximus, et magno nihil attentavimus ausu, Quod merito dici praeclare ac fortiter actum Debeat, ut iusto vires collegimus aevo Et pubem exuimus primam, viridemque iuventam. Nunc tandem integris in Olympia mittimur annis." Magno igitur certandum animo, septemplice pectus Armandum clypeo, cui pro sub tegmine virtus Quattuor in partes abiens, quaesita labore Multiplici, studioque virum, pro tegmine vero Altera quae triplici nodat mortalia nexu Corda, Dei nomen retinens, et ab aethere lapsa. "Si possunt plaerique pati certamina, mox ut Ad Christum venere, vadis lustralibus ante Quam madeant, quid nos longo qui tempore sacros Sortiti latices, aliti cum heroibus, inter Primates fidei tot grandia vidimus acta, Quid non ferre decet? Quas non contemnere plagas? Si stipe pro tenui per ille pericula miles Fertur, et in strictos moriturus inambulat enses, Cur non pro aethereis domibus, pro gloria Olympi Perdimus has animas? Paucos contemnimus annos Istius aerumnis ducendi in milibus aevi? Quo fugit, et fugiens nunquam vestigia sistit. Magnanimi comites, animos attollite in altum Aetherea, terrenae labantur pectore curae. Et vitae immemores huius, pensate coronas Perpetuas, totam bona ad immortalia mentem Tendite, et ex orco ac terris sperate triumphum." Spes hominum iustas divina potentia nunquam Deserit, et semper superi pia vota secundant, Talibus orantem dictis lux aurea circum, Fulsit, et obscuram dimovit carcere noctem. Vox etiam de luce sonans audita. "Tenendum Hoc iter, haec breviter via vos ad Olympica sistet Limina, et hinc merces nunquam peritura sequetur, Limes hic est terris longe sublimior, astris Proximior, recto veniens in sydera cursu. Ne laxate animos, brevis haec labor omnia vincet." Sic ea vox, illi expuncta formidine iungunt Foedera, et unanimi iurant in funera voto. Altera stelliferum iam lux convolverat axem, Crescebatque dies, cum post convivia sanctus Fescenninus inops mentis, sed fortibus aequans Inflato se corde viris, vocat ante tribunal, Atque his aequanimum simulans est vocibus orsus. Quaestio privatis hominum de rebus habenda est Magna quidem, cunctis etenim mortalibus aequi Limina, iustitiaeque fores aperire necesse est. De imperio maior, quod totum legibus orbem Sicut equum sessor iussis moderatur habenis. "Maxima de divis, quoniam coelestia Divi Et terrena regunt, et nos pendemus ab illis, Solis ut a radiis clementia veris, et aetas, Atque virens decus agrorum, nemorumque comantum. Vos igitur quos fama deos contemnere, cultus Persuadere novos, hominumque illudere mentes, Et magico humanos praestringere carmine sensus, Magna manent tormenta, leves nisi protinus istas Verteritis nugas, et inania verba, deorum In decus, et superis meritos dederitis honores. Quis furor hic? Velle incassum tot secula ritu Emendare novo? Moliri extinguere Divum Progeniem aeternam? Quod non valuere Gigantes. Quis furor hic? Ite insanam deponite mentem Ac subito in populos missam succidite pestem. Quae peccatis adhuc clementia Caesaris ultro Impunita facit, veniamque erroribus offert Praeteritis, satis temere attentata relinqui." Talibus orabat Praeses, cum grandia Pastor Atticus attollens sermonem in verba loquutus. Fescennine gravi nimium moerore dolendum est, Romulidas orbis dominos prudentia et armis Transgressos genus omne hominum, nondum omnipotentem Saecula post octo, quot abest ab origine Roma, Agnovisse Deum, sed adhuc servire Luperco Ac Satyris, divisque aliis trivialibus usque Ad Venerem, et (quae res longe est obscoena) Priapum. Quos di tanta foret populis ad vera vocandis Numina, servando quanta est industria regno, Omnes uni deae gentes iam numina dudum Falsa reliquisse templa satanibus usquam Ulla forent, coeli artificem cognosceret omnis Ac coleret tellus, sicut colit altus Olympus. Et Romae imperium totos sine fine per annos Staret, et in terris pietas aeterna maneret. Hoc tam grande nefas hominum fraudemque deorum Degenerum tam longaevam miseratus ab alto Progeniem misit Deus in mortalia membra, Quae doceat sacros ritus, et numina vera. Talia narrantem rabies infraena Tyranni Quod verba haec animos vulgi penetrare videbat Altius, et sensus aciem defigere in imos, Non tulit in magnos dicendo effervere fluctus, Sed strebit, explodit, fierique silentia mandat Haec memorans. "Quid opus modo perdere tempora nugis Futilibus? Nihil est quod vaniloquentia Graium Non faciat credi, vacuas si invenerit aures, Cordaque tinnitu rerum oblectanda novarum." Auditum a patribus magnum vetuisse Catonem Graium Oratores causam praesente senatu Dicere, quod scirent veris involvere falsa. Et linguae involucris personam imponere rebus. Verborum ambages exorsaque longa facessant, Quando opus est facto, date suffimenta Trigrandi Mercurio, cui Graiugenum pars maxima servit. Ipse etenim linguas facundaque dicitur ora Fingere, et humanae vires infundere voci, Quae semper levibus fuit ars laudata Pelasgis. Talia praefectus, quae cum Dionysius una Cum sociis verso risum contemneret ore, Imperat extendi nudos in cratibus igne Supposito, et lambi flammis innoxia membra. At pater ad cuius nutum tremit ardua rerum Machina, et inferno manes Acheronte sepulti, Fraenavit flammarum aciem, fecitque videri Stratum molle focos, herbosa sedilia ferrum. Quae simul ac ferus advertit miracula Praeses Divinum verbis opus obscurare malignis Nititur exclamans, "O mira potentia cantus Thessalici, o fraudes magicae, quae incendia vincunt, Quae flammis vires adimunt. Titania Circe His armata dolis socios Itachensis Olyssi Vertit in effigies varias, et in ora ferarum. Phorcida mutavit, stellas ducebat Olympo. In iumenta ferunt homines transire, quod ipsi Vidimus artibus his, currentia flumina sisti, Deque suis, alios segetes discedere in agros. Arcades hi certe, nam gens ea docta venenum hoc, Forsan et Aemonii, cuncta experiamur, in ignem Traiiciendi alium ramosa putamina ferte, Ferte citi, ingentem propere inflammate caminum," Sic ait, accelerant famuli, torremque praeustum Diripuere focis, frutices, sulfurque picemque Expediunt, ductisque premunt de follibus auras. Iam strepit in linguis ardor, iam ductus in arcum Os petit et flamma ingenti foris aestuat unda, Nec mora, corripiunt nudos per crura, per ulnas, Et populis uno in coelum clamantibus ore Parcendum miseris, in tanta incendia iactant. Mulciber extemplo (visu mirabile) fastu Palluit amisso, fractaque elanguit ira, Igneaque in placidum vis est conversa teporem, Non secus ac si vel Rhodanus, gelidisve Garumna, Incursisset aquis, populi admirantur, et amens Mente putat quibus ista dolis miracula praeses Ludificet, quia nil melius succurrit, ad artes Torquet opus magicas, et gutture baubat hiulco. Atque ea lux tali clausit spectacula fine. Altera praefectus meditans in bella Pelasgos Mittere, carnivoris praeberi pabula mandat Nulla feris, tales qui servabantur in usus, Claudius in nostros postquam Nero protulit enses. Ingens circus erat septis clatratus ahenis Sequanicas propter ripas, armenta ferarum Distinctis inclusa locis, urbana voluptas. Plebs etenim festis huc desidiosa diebus Ibat, et hic animum visu pascebat inani. Ac pecudum stabulis erat area proxima, claustro Cincta pari, locus infamis sine sanguine nunquam. Namque reos morti ad dictos inferre solebant Haec in septa, feras demum laxare cruentam In caedem miserorum hominum, spectacula longe Impia, sed tamen infraenae gratissima genti. Huc igitur tota cuneis ingentibus urbe Concurrente, viros, dum sol conscenderet axem Iam medium, longis vinctos traxere catenis. Et mox e stabulis acies emissa luporum. Ingluviem consueta pari saturare rapina Fertur, et ad visam magno volat agmine praedam. Sed simul ac videre feri divina virorum Ora Lupi, subito obscurae truculentia frontis Incidit, et blande motis alludere caudis Incoepere canum in morem, cum vespera ab urbe Rustica succinctus redit ad magalia pastor. Praeses id admirans Pardos emittere clamat. "Namque Lycaonio natis de sanguine parcunt Natura cogente Lupi, dissolvite Pardos." Ecce ruunt nostrae sitibunda animalia caedis, Ecce ruunt, et aperta ferunt cava guttura Pardi Dentibus exertis, sed mox feritate relicta Procubuere solo, atque virum vestigia lingua Lambere conspecti, blandumque applaudare motis Clunibus, et mentem vultu promittere amicam. Ac velut antiquos comites agnoscere visi Arrisere viris, Libyci de more leonis Quem memorant inter magnae spectacula Romae Agnovisse hominem quondam Barcaea repertum Rura per auxilium plantae qui impenderat aegrae. Tum populus tali in vocem novitate coactus Rumpere, ne innocuam pergas extinguere gentem Exclamat. "Parce his miseris, quibus ira ferarum Parcit, et a brutis vinci pietate memento Turpe nimis Praefecte, piam sine vivere gentem." Talibus in coelum plebs indignata fremebat. Praeses in hoc tanto populi clamore tumultum Vimque timens, iussit magnis clangoribus aera Inflari, et subito coetum ac spectacula solvi. Dumque ea crudeli peragit temerarius ausu Ecce nurus Romana pio stimulata furore Latia cui nomen, Romani militis uxor Prodit, et exclamans ante ipsius ora Tyranni Damnat et irridet veterum genus omne deorum. Et soli affirmans Christo se sidere, Christum Praedicat, ac verbis Praefectum incessit amaris. Ille autem nil cunctatus. "Quid parcimus armis? Haec est segnities, haec est ignavia, Divum Non curare decus, non est clementia, ferrum Stringite lictores, mortis rea foemina poenam Pendat, et emigret non impunita sub orcum." Protinus erumpens niveum transverberat ense Pectus, et in iugulum grassatur acynace lictor, Ablegatque animum membris, et in aethera purgat. His super accensus nil crudele volutat, Nil non triste parat, nil non molitur acerbum. Corde ferox, trux aspectu, grave fulminat ore, Atque reos tolli iubet in sublime paratis Tot crucibus, medium pectus, plantasque manusque Ne breviet longum mors accelerata dolorem Non ferro affigi mandat, sed fune ligari. Continuo cupiens poenis crudele venenum Pascere, et explere ardentem cruciatibus iram Crura peti flagris, et arari pectine costas Ferreo, et annexas cunctis in viscera flammas Immitti, longam exuri barbamque comamque Imperat, et tota in sanctos desaevit Enyo. Postquam suppliciis nil profecisse Tyrannus Sed videt his tantis, fauces descendit in altas Carceris abstrusi, dum surgit ab aequore Cancer Incipiens versum Hesperios deflectere noctem. Atque graves illi diis infundentibus iras Magnanimos Christi pugiles cruciatibus urget Terque quaterque novis, adhibet quaecunque dolorem Instrumenta cient, satiatque immania corda, Nil veritus turbam, et fulgi formidine liber. Non plumbum, non flamma deest, non ungula, non pix Igne linquens, non sartago, non lamina candens. Omnia quae sancti proceres, dum praemia pensant Coelica terrenis maiora doloribus, aequo Transivere animo, velut aestivum solet imbrem In patrios rediens fines perferre viator. Victus ad extremum Praese, "Quid plura paramus? Secum - ait - et vanis homines conatibus istos Flectere tentamus? Potius Calpe Ibit ad auroram, potius Gangentica tellus Ibit occasum, quam sese emolliat unquam Hic rigor, et tanto mens fermentata veneno. Seu Deus hoc faciat, magicae seu forsitan artes, Exuperant certe humanum haec miracula morem. Quo mage conamur divos extollere, tanto Plus ruimus, tanto plus ille assurgit in altum. Quod fuit Alcidae quondam Saturnia Iuno, Quod fuit Eurystheus, id nostra industria Christo est, Et molimen, ei decus est, et gloria, nostrum. Plectendi extremis igitur, ne talia mittant Semina radices altas, mala ne coalescant Gramina, suppliciis, et ne contagia plebi Noxia sint, suprema operi manus imponenda." At pius advertens sibi fatum incumbere Pastor Hymni sono cantu nocturna silentia rumpit Cum sociis, et sacra facit. Christumque sequutus Mystica supremae celebrat convivia coenae. Dum arcana super Cererem iam murmura perstat, Ecce repentino Christus de lumine lapsu Affuit, et vacuum volitans per inane caterva Coelituum, pulchro quibus aurorea vultu. Tum Christus correpta manu Cerealia liba Sic memorans versus Dionysea porrigit ora. "Accipe vir dilecte Deo, tua grandia apud me Praemia, et in summo merces tua maxima coelo." Sic ait, Ambrosiumque abiens diffudit odorem, Quo afflatos sanctorum animos absorbuit ingens Unda voluptatis, sensus ingressa per omnes Gaudia, quae pascunt superos, dulcedine tanta Ebria mens optat membris et corpore solvi Ocyus, horrendo ne quicquam exterrita fato. Parrhisios extra curvo qua Sequana cursu Proripitur contra fluctus conversa Britannos, Collis erat Maiae nato sacer, ardua in ipso Vertice candenti moles de marmore surgens, Signum auro grave Mercurii tollebat in auras, Signum ingens mira, pulchrum c spectabile, forma, Phidiae opus, cui pennatis talaria plantis At caput alatum, cui frons umbrata galero. Expressa in vultu vigili solertia, et acre Ingenium, quali fuerat memphiticus Hermes, Virga armata manus, geminos quae separat angues Ventre tenus, fratri quondam donavit Apollo Munus id, et virgam memorant praetendere pacem. Iuxta erat extructa recubans in rupe Prometheus Et bovis Inachiae divi ad vestigia custos. Ara quoque excelsae surgens pede molis ab imo, Ascendenda, Deum quoties placare volebant. Huc igitur portis totam effundentibus urbem Ad tam saeva huius sceleris spectacula tanti Mactandos duxere viros, stipantibus armis, Ac sylva hastarum lucem obscurante diurnam. Ut conscensus apex montis, libamina iussi Ponere Atlantiadae, nubemque offerre Sabaeam, Contempsere deos, iterumque vocantes Coeligenam Christum vitaeque necisque potentem. "O Galli - exclamat lictor - servata videtis Omnia rite, quibus tam detestabilis error Debuit abradi, postquam lentescere nescit Pestifer iste rigor, legem observare Latinam Cogimur, et ferro causam defendere divum." Sic ait, et iussi submittere colla, repente Submisere caput gladiis, mors abstulit una Tres, quibus una fides fuerat, vitamque per omnem Unus amor, quos non potuit disiungere Pluto Rex Erebi, qui tunc terris regnabat et alto. Mactae animae tali occasu, tam fortibus ausis. "Ite tot insignes meritis, consortia Divum Accipite, atque pari coelos intrate triumpho. Praemia mortali si conditione tulistis Fortassis maiora, nihil, me iudice mirum. In tam multiplici victrix certamine Virtus Mortalem transgressa modum mortalia transit Praemia, et aetherios merito sibi vendicat orbes. Este boni nobis igitur mortalibus, iram Nostrorum ultricem scelerum compescite, regna Gallorum et Francos servate in saecula Reges." Tum nova, nec Phoebo terras qui circuit omnes, Unquam visa prius, nec forte videnda diebus Aethereis olim quotquot labentur ab astris, Sequanicae Deus ante oculos miracula gentis Protulit, ex opere authoris manus agnita tanto est. Nam sua sanguineum venis iaculantibus imbrem Ex iugulo surgens rapuit Dionysius ora, Ac manibus tulit ipse suis, sine vertice truncum Ibat corpus iter velut ante solebat, Et certa alternans motis vestigia plantis (Monstrum ingens) colle in campum descendit ab alto. Tam insolito, tam miro operi non debuit esse Ulla fides, si non populi innumerabilis ante Factum oculo, totam in testes produceret urbem. Pone sequebantur turbae, fixisque tuentes Luminibus vix quod fieri sine fraude videbant Credere vix fieri poterant. Et tramite recto Ad loca pervenit gradiens, ubi regia nostro Tempore conduntur regalibus ossa sepulcris. Nec spacium breve forte putes, celeberrima per quod Funera deducens sua transtulit ora cadaver, Ad passus ter mille patet, limesque relinquit Flumen ad occasum, gelidamque recedit ad ursam. Illic posteritas Rhenum Franconia postquam Pertransivit, et has regnatum venit ad oras, Templum illi vivo templum de marmore magnis Sumptibus erexit. Iam regna per omnia Christo Effundere novi radios et numina secli. Sanguinolenta gravem divum satiaverat iram Ultio, et invidiae rabies sedata parumper Conciderat , sed mox alius crudelior ignis Arsit in immanes iaciens incendia larvas. Nam Venus et Mavors animas ad summa volantes Sydera, longa tamen post intervalla sequuti Explorandi animo quo res evaderet, usque Ad Triviae sydus tenues iuvere per auras, Per rapidos ignes, atque ut rediere, Satanes In Rhodani duxere alpes, ubi candida semper Friget hyems, gelido Boreas ubi sibilat ore Semper, et ad coelum Venus his est vocibus orsa, Multa querens, ac foemineo plorans ululatu. "O sortem adversam nobis, o immitia fata O coelum crudele. Nihil molimine tanto Hactenus o Comites nostro nihil egimus astu. O iactura, nihil toto profecimus anno. Incassum fraudes, incassum effudimus artes. O miserum Iovis omne genus, defecimus omnes, De imperiis actum est de maiestate deorum. Pone tuos arcus malefortunate Cupido, Pone faces, ducunt tetricas nova secula leges. Consenuit mundus, fugere iocique salesque. Nullus honor formae, facta est odiosa venustas. I nemus Idalum quondam mea magna voluptas, Ite Paphi sylvae dulces, ite alta Cythera. Limina deposito feror in Vestalia Cesto." Ista dolens usque ad lachrymas Cytherea loquuta est., Caetera sedatis animis ac lumine sicco. Vidimus et vidisse piget, quae gloria divum, Quantaque Christigenas maneat post funera merces. Ut ventum Triviae in campos (nam venimus illuc Usque) catervatim superi de culmine mundi Occurrere togis nitidi splendentibus, instar Luciferi, quando tremulis scintillat in undis. Omnibus aurorae croceis rutilantia flammis Ora, coruscantes auri splendore per armos Et per terga comae, nihil orbe decentius unquam Vidimus in toto, stellantia lumina solem Aequiparant, gemmis frontes radiantibus ardent. Christus in excelsa qui maiestate sedebat Altior, innixus divum cervicibus, ora Solvit, et haec coetu faciente silentia fatus. "O fortes salvete viri foelicibus horis Advenistis, eant veteres de pectore curae. Ponite terrenos habitus, accedite nostris Fortunatae animae populis, regnate per omnes Elysii coelique domos consortia divum Accipite, in tantis opibus sine fine futurae. Aetherei vobis ostensa limine mundi Pauca haec, in decimo maiora videbitis orbe. Terrarum accipite imperium, dominamini in undis. Et quoties opus est succurrite terrigenarum Casibus adversis, et vos audite vocantes In terris, gaudete aris, succedite falsis Diis Saturnigenis, divum illa ingentia templa Accipite, et laeti vestros converite in usus. Thura ferant homines, fumo gaudete Sabaeo. Subiicimus vobis lemures, animas profundi. Est Deum rege veterum subvertite ritus Sacrilegos, sit fas vobis elementa movere, Debellare Iovaem, genios et Panica monstra Pellite deserti procul ad confinia mundi. Tu vero in primis Dionysii ad Gallica regna Verte animos, tanti tibi sic custodia regni. Aspice qua gelidum Rhenus descendit in aequor, Qua surgunt Alpini apices, qua verberat unda Littora Rothomagi, qua Massiliense profundum Fluctuat, aggeribus qua Hispania cingitur altis. Haec tua sors, huius gentis moderamen habeto. Sera suis penitus divo expellet ab oris, Sed tamen expellet duce te, nec terra futura est Ha nobis dilecta magis, licet Itala tellus Simonis et Pauli sacris tegat ossa sepulcris. Et licet Assyrii nostra incunabula iactent. Iura diu Romana ferent, legesque tenebunt Caesareas. At cum Scythicis de finibus Hunni Erumpent, Etius qui tunc pro gente Latina Bella geret metuens Gallis rebusque Latinis Accipiet Francos, comitesque in bella vicabit. Tunc Franco regnanda dabis tua maxima regna. Post breve barbarica tempus de gente videbis Insignes prodire viros, qui grandibus aequent Romanos animis, qui sint validissima nostrae Fundamenta domus, qui Saturnum atque nepotes Eiiciant, qui nos alias venerentur ad aras. Aeternum nobis sacra inculpata ferentes Et nacti sine labe fidem, quaecumque resurgent Semina perfidiae veteris stricto ense necabunt. Hi sibi cum Graiis quem possedere Latini Divisuri orbem positis pro limine campis Quos Beneventanus ductor Grimoaldus habebit Sed tamen haec regum series insecta redibit Ad Gallos, tandem cum sceptra receperit Hugo, Non genus a Francis ducens, sed origine Gallus. Illuc usque dabit tellus Germanica reges. Sed tamen hos etiam Francos ea secula dicent Illa quod a Francis accepto nomine tellus Francia dicenda est, Gallos exibit in omnes Nomen id, immutat sic res et nomina longum Tempus, et e coelo missi cum tempore casus." Tempus erit stellis longos volventibus annos, Quo gremio eiicet Cimbros peninsula gentem, Magna altis volventem animis, belloque potentem, Per maris Oceani fluctus ad littora vectos Gallica, suspiciens duces in Neustria regna, Quae dicent Normanna prius: sed littora voci Mollem pulsa sonum dabit, et Normanna vocabit Posteritas, genus hoc armis illustre futurum Mittet in Italiam, qui Parthenopaea gubernet Olim regna viros, diuturni exordia belli. Namque super regno longis bellabitur annis. Mittet in Assyrios ad debellanda Sabaeum Imperia, et dictas Habrami a coniuge gentes. Taliter effato sonuerunt omnia Christo Agmina, et exercitum totis melos undique castris. Invasere acies iter, et concentibus altos Implevere polos, sensimque recessit ab aure Carmen, ut exultans superum chorus altius ivit. Nos aegris defecti animis descendimus axe. Et quia nos omnes tangunt haec omnia, visum est Cuncta recenseri vobis debere vocatis. "O comites quae sit nobis fortuna videmus. Ante oculos ante ora virum praeferre quibusdam Spem licitum signis, maiestatemque tueri, Ac retinere animos hominum qua possumus arte. Fas est composito praetendere gaudia vultu, Sed gaudere nefas semper crescente ruina. Inter multa, quibus fortuna miserrima nostra est Hoc grave, quod supera si quos depellimus aura Mox patimur dominos, cum nos vicisse putamus Protinus a nostro victi intabescimus hoste. Inde fit ut potius fuerit cohibere furorem, Parcere corporibus, technis involvere mentes. Commaculare animos, lactare libidine sensus, Atque voluptatum dulci illectare veneno. Sic foret uberibus lucrum, victoria maior. Quam furere, et vano vires effundere nixu. Sed quid opus multis? Ut nos imponimus istis, Sic superi nobis, agimur quocunque voluntas Prima movet, mirisque modis, cum credimus ipsi Authores operum nos esse, movemur ab alto Principe, et inseruit quicquid molimur Olympo." Sic Venus, at Marti Veneris sententia visa est Frigida, et elumbris nimium, quae parcere vitae Quae dare corporibus veniam iubet, igne cremandos Iudicat, atroci grassandum in viscera ferro. Laudavit Venerem Pallas contraria Marti Ille autem fremit indomitum, muliebria damnans Consilia, et rixas ardenti exaggerat ira. Iuppiter ut scindi studia in contraria vidit Numina, concilio Lemures iubet ire soluto. At pater in summis coeli penetralibus istos Detestans mores superis inspirat amorem Perpetuum, et dulci divos in pace gubernat. Mars furia invectus raptim per nubila fertur Parrhisios, facto ex ventis fit Nubius ore, Lartia cui mater fuerat, vitalibus auris Iam defuncta, suum Christo largita cruorem. Et subiens aulas ubi Fescenninus in alta Sede ministrabat populis iniuria iura, Admonuit summo de colle cadavera ad amnem Sequanicum debere trahi, fluvioque recondi Quae superi horrescant, videat quae invitus Olympus. Audiit hos monitis, missoque satellite iudex Exequitur, iunctis mittuntur in esseda bobus Continuo, rapidisque rotis volvuntur ad undam Occultanda vadis, et non habitura sepulcrum. Verum seu casus fuerit, seu cuncta videndum Coelituum pietas, dum largius inter eundum Pascitur, et pateris lictor se ingurgitat amplis, Docta fidem mulier felici corpora furto Surripiens infodit humo, sed turbine tanti Excidii tandem extincto, translata quierunt Aede sub excelsa sancti penes ossa Magistri.