CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus SPAGNOLI.dion-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.dion-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.dion-01.xml in db pdill0


Gallorum sublime decus rarissima gentis Gloria Cecropiae, toto Dionysius orbe Altior, e magnis superum primatibus unus, Cum necis ac vitae sociis in Phocida nostram Intrat, et heroi venit ad modulamina cantus. Pierides, quae me, vulgus, proscaenique, ludos, Auspice, liquentes, sanctas venitis aras, Ite precor divum dominam quae temperat omnes Coelorum influxus, et opes dispensat Olympi, Quae connixa Deum, facilem se praebeat orsis Exorate novis, animosaque coepta secundet. Illam terrigenum populis praestare parantem Suppetias contra stygii mala numina Ditis, Invenietis apud solium sublime Tonantis, Cum canimus superos, illi, quia maxima divum, Iure damus nostro primas in carmine partes. Iam nova progenies coelo descenderat alto, Et prodire alius saeclorum incaeperat ordo, Dii Phlegetontaei regnata, tyrannide longa, Et maria, et terras animis coelestibus aegre Cedere compulsi, errabant deserta latentes Per nemora, extremi gelido sub cardine mundi, Qua duplices Arctos anguis ligat, et tria longe Qua polus austrinis ostendit sydera terris. Nam minor est illic coeli impetus, et minor aura In vacuo errantes vexat minus aere larvas. Dite triumphato, Christus regnabat in orco, Regnabat pelago et terris, regnabat Olympo. Iam placita immenso late sua fecerat orbi Cognita, ad Aethiopias Solyma migrabat ad ora, Terrenis inhians curis, ac deditus olim Aucupio Matthaeus opum, migrarat ad Indos Iam Didymus Thomas, cum fratre in Persida Simone Iuverat in pontum, in Colchos, Scythiamque Philippus. Ac pius Andreas Cilicium lustraverat oram. Et Paphon ambitam Cypro Salaminaque ponto Paulus in elysii doctus mysteria campis. Nimirum hi veluti nebulae per inane volantes, Arentem passamque diu mala sydera terram Dulcibus irrorant pluviis, mortalia corda, Ante Acherontaeo facta infoecunda veneno, Imbre bono coelestis aquae lavere, superque Infudere novam, coelestia semina, legem. Gallia restabat, cui longa in nocte trahenti Ocia, vitalem sol nondum ostenderat ortum. Tum Deus humanae qui fundamenta salutis Iecerat, ut Gallis etiam se ostendere, alta Mente volutabat, reputanti singula demum Haec potior via visa. Vocat de astantibus unum Coelitibus, pollentem animo, volucremque volatu. "Estque, in mediis mihi vir facundus Athenis. Qui nova per Celtas non inscribenda papyris, Sed figenda hominum viva in praecordia fando Coeli scita ferat, gentemque Samotida lustret. Labere confestim coelo, noctisque per umbram Somnia Tarsensi qui Troica littora Paulo Nunc habitat compone, quibus se intelligat ultra Aequora ab Antandro nomen sortita vocari, Ad Niobes agros. Palleneosque penates. Illinc Cecropias sensim descendet ad arces. Atque mihi ignorans ad opus famulabitur istud." Sic pater. Ille viam carpens de culmine Olympi Devolat in geminos, Cylenia sydera transit, Inseritur flammis, liquidum subit aera, cursus Flectit ad arcturum, Paulique silentia tecta Aurora redeunte iniens mandata facessit. Namque volatilibus subitaria visa figuris Texit, et ornatu visa est astare Pelasgo Foemina, quae Graio Paulum sermone rogaret Per freta in Aemathios raptim transire penates, Impiger excusso (mora nulla) per aequora somno Paulus in Europam laetus descendit in agros Migdonios, ubi progenies Osiride nata Dum regnat Macedo fecit nova nomina genti. Aemathio tandem regno digressus Athenas Venit, et antiquae successit moenibus urbis. Haec tellus (adhibenda fides si annalibus) olim Post magnam illuviem terras quae absorbuit omnes, Prima mari excluso coelos et sydera vidit. Prima homines tulit atque feras, herbescere prima Coepit, et arborea sobolis genus omne recepit. Hinc factum ut tellus quam saecula prima vocabant Ortygiam, fuerit mutato nomine Delos Dicta, quod eiectis Neptuni apparuit undis Prima, quod expulso coeli squallore Diana Cum Phoebo his primum terris illuxerit, orta Finxerunt illic duo maxima sydera Graii. Hic cum Neptuno memorant certasse Minervam Nomina constructae nuper quis traderet urbi, Et vicisse deam, quia sanctae insigna pacis Protulit, et pingui ramos humore fluentes. TAlibus extemplo sylvis sese induit omnis Attica, et in primis tepidi iuga mollia Hymetti Floribus, et dulci semper redolentia melle. His Cecrops quem fama refert a flumine Nilo Adventasse locis, hic Aegeus inclytus armis, Aemulus Alcidae sociusque aliquando laborum, Hic tenuit solium Theseus, celeberrima Theseus Qui Panathenaicae statuit certamina pugnae. Hinc memorant sacros ritus cultumque deorum Principium traxisse. Ceres quae invenit aristas Quae frumenta tulit, leges quoque condidit, unde Thesmophoram Graii appellant, ea diva reliquit Hic quaedam sua sacra cavis inclusa canistris. Quae innocuae casto ferrent in vertice Nymphae. Nec minus hanc urbem fecit Mavortia claram Gloria, et armorum studium, quo Graecia victa est. Atque positae gentes, ac barbara regna. Quam lepor et cultae quaedam omnipotentia linguae. Nec minus est, quod naturas cognoscere rerum, Quod potuere oculis homines his collibus orti, Gens prope coelestis, causas penetrare latentes. Nec sat erant inventa domi, peregrina secabant Aequora, fatidicam Memphim, suppostaque cancro Aethiopum regna, et combustam ardorem Syenen Perpetuo, mensam solis, statuamque loquentem. Infinita ibant quaesitum ambage viarum, Chaldaeos etiam, nudisque habitata sophistis Trans Indi, trans Gangis aquas deserta petebant. Tanta explorandi sitis et solertia veri. Praedati tandem Sophias orientis et austri In patriam similes apibus, quae rura volantes Per longinqua legunt flaventia mella, redibant. Hinc genus Italicum sophiae quod condidit olim Pythagoras, Calabris longum versatus in oris. Et quod ab antiquo memorant Thalete repertum Nomen adhuc servans quod fecit Ionica tellus. "Hi duo sunt venis fontes qui grandibus implent Doctrinae, sine fine amplum sine littore pontum, Cernis in hoc sparsas quasi Cycladas aequore sectas, In quibus authores, clari Titania supra Astra, viri turbam cathedris affantur ab altis. Hic magnos aperit tractus Stota, montibus altis Aspera, florigeris redolens Academia campis. Adde Stagiriticos agros, dumetaque paucis Pervia, in obscuras hominem ducentia sylvas." Hoc ambita freto nigrisque habitata colubris Cyrenaea palus, Cynici sine frugibus horti. Atque Epicuraei famosa mapalia saltus, Et pleraeque aliae, quarum iam sola supersunt Nomina res autem Christo apparente recessit. Haec igitur Paulus veniens in moenia Divum Tecta prius contemplari, cognoscere sacros Instituit ritus, simulacra antiqua videre, Quae premat affatu divina loquentia grandi, Templa peragranti casu sese obtulit ara His in fronte notis, tituloque notabilis isto, Ignoto sacrata Deo: miratur, et alta Mente putat suspensa tenens et lumina et ora. Hic Deus ignotus Graiis, Deus ille putandus, Quem pater Alcides olim, quo numine motus Ambiguum, natos omnes ut firma tenere Possent imperia, et saevos abolere Tyrannos Undique commonuit summa pietate colendum. Terminus hic, quem dum cives capitolia sacram Non cessisse Iovi fama est, cum caetera divum Turba repentino fugeret per inane volatu. Omnia contemplans nitidis candentia saxis Tecta, per excelsas extendit lumina moles. Perlegit et statuas veterum monimenta virorum. Ac Parios arcus, proceraque signa, colossos Pyramidumque apices, longis imposta columnis Atria, imaginibus patrum signata superbis, Qua errantes secumque ferunt populosa frequenti Compita plebe sonant, gressum turbae unda forensis Impetit, et pede pes, armoque alliditur armus. Undique convertunt oculos, urbemque fatentur Lativiam Elysos cultu praetendere praetendere campos. Est locus insignis templo Mavortis, et alta Mole abit in nubes, ubi consultare Senatus Saepe solet, Martis pagum dixere, quod illuc Mars in iudicium tractus purgaverit olim Longe infame nefas, causam agnoscente Deorum Concilio, fama haec priscis descendit ab annis. Huc igitur veniens ubi confertissima patrum Curia, ab ignoto fandi primordia Paulus Sumpta Deo sermonem orans protraxit in amplum. Ergo ubi ad attentas verbis ingentibus aures Intonuit, mirati omnes tantum ore sonantem Dogma virum, dogma insolitum, quod ab aethere in orbem Attulerat Christus princeps divumque hominumque. Dogma quod admittens ima in praecordia patrum Maximus hospitium Pauli Dionysius alta Nocte adit, et longas sermonem extendit in horas. Caetera de Christi quae Paulus origine et actis Dixerat accipiens, defuncta cadavera vita Posse negat rursum in vitam lucemque reverti. Ergo abit, et iam lux phoebo nova venerat orto, Thesidaeque opera ad consueta redibant. Insequitur Paulus, dumque intermissa parumper Colloquia invadunt rursum, Dionysius ora Forte levans hominemque videns ab origine captum Lumine, porrecto gressum tentare bacillo. "His oculis hic Paule - inquit - si infundere visum Fas tibi, nil dubitem redituram in corpora vitam Credere, nil Iove post habito me addicere Christo." Continuo Paulus tollens ad sydera frontem. "Christe - ait - omnipotens umbrarum et luminis author Spiritumque hominumque faber, qui nuper Olympo Lapsus in has tenebras iubar immortale tulisti, Luce opus hoc dignare tuum." Nec plura locutus. Ecce divina illapsa dies, descendit in orbes Vis divina cavos, frontemque illuminat orbam. Obstupuere omnes signa insperata tuendo Cecropidae, stetit attonito Dionysius ore. Et fixis in caecum oculis considerat ingens Portentum, ac visa a nullis miracula seclis. Et mox in voces istas sibi redditus ore Supplice prorupit. "Terrena potentia non est Quae tantum molitur opus. Deus ille Deorum hic Paule ignotus adhuc nobis, oracula tandem Per tua iam notus, praesentia secula longe Fortunata, Deus quae tanto insignit honore. Iam dictis praestanda fides, tua sancta fatemur Et sequimur mandata, virum vel ab aethere lapsum Iudico, vel certe a superum te principe missum Auxilio miseris mortalibus. Accipe totum Accipe me, et Christi sancto perfunde lavacro." Tunc igitur pergens gemino cum pignore, et ipsa Damaria consorte thori maturat ad amnem, Ac sepelit sacris animi scelus omne sub undis. Sic tandem inventus peteret qui Gallica regna, Qui Christum ad Senones, et ad ultima littora ferret. Non redit ad Martis pagum, collegia patrum Deserit, execrans mutorum Idolia divum, Templa fugit, Pauloque suas communicat aedes. Aes aperit, congestum annis iam pluribus aurum Christigenis commune facit, nam plurima turba Iam fuerat perfusa vadis, vetus ardor habendi Desinit, in ventos volat extirpata libido. Clausa salutantum cuneis propylaea frequentant Nudi, inopes, penus in miserorum effunditur usus. Horrea prostituunt fruges, funduntur apertis Vina cadis, haustoque madent cellaria baccho. Sancta domum pietas cum relligione per omnem Certat, et apparet vitae coelestis imago Undique per thalamos perque ipsa cavaedia, sacrant Cantibus hymnidicis aulas, altaria ponunt, Ac divina ineunt magno mysteria cultu. Spargitur in populum rumor, mirantur Athenae Maiestate virum tali, qui auriga Senatus, Qui tantae dux urbis erat, quem Roma colebat, Cuius in externas ierat fama inclyta gentes, Pyrrhonis nil laude minor, discedere avitis Legibus, et tanti fastigia ponere fastus. Stoica tristatur soboles, Academia luget Iacturam amissi quasi grex pastoris Athenas Publicus obscurat moeror. "Qui templa gubernant Non possum non ferre aegre tam grande deorum Dedecus, hoc Augur scelus exprobat, istud aruspex Exclamat facinus Iovis ira et fulmine dignum." Et iurat levis peccasse Promethea quondam, Theseaque Phlegyam, radiisque Ixonia textum. Dii quoque per noctem auditi celebrare frequentes In tenebris coetus Christo super, et super orta Relligione, novos mores, nova sacra ferente. Iuppiter in Delphos Cretaea venit ab Ida, Venit et a Cyntho Phoebi soror, evocat omnes, Et tali functa est opera Saturnia Iuno, A Iove missa viro. Tritonia venit Athenis. Evios Ogygiis a finibus, a Cyllene Divorum interpres, PAphiis dea Cypria ab hortis. A Rhodope Mavors, Sicula Vulcanus ab Aethna. Misit et altricem frugum Cerealis Eleusin, Hic ubi subter humum Phoebus responsa solebat Reddere, consessu, facto, sic Iuppiter orsus. "O comites, quibus est mecum commune per orbem Imperium, video regnis incumbere nostris Grande malum, video Solymorum ascendere ab urbe Tempestatem atram, quae nos vexabit, ut alto Vexantur, quoties deprensi in fluctibus altis Praecipiti nymbo et ventorum turbine nautae. Expectant grave naufragium, supremaque fata. Ne novus iste timor, legi praesagia vatum, Iudaeum annales, divini loquasque Sibyllas, Legi omnes astrorum ignes labentia coelo Saecula dinumerans, et quanquam sydera certam Non faciant inspecta fidem, quia sola voluntas Istud opus divina facit, tamen omnia tristi Mente putans tempus bellorum instare diesque Adventare malos, Christumque exire videbam. Eius in Assyriis quondam ieiunia terris Ut vidi, accessi explorans hominemne Deumne Praeferret, didicique una sub imagine utrumque. Temporeque ex illo quasi quodam intrinsecus orto Ulcere, debilior fieri, et tabescere coepi, Et piguit facti, quod inevitabile telum Praevidisse nocet, qui non cognoscitur ante Quam veniat, tantum gravis est cum vulnerat, ictus. Iam prope consenui, mihi proxima fata putarem Si sineret natura animos concedere fato. Vos quoque defectos video, nec ut ante vigorem Et vegetos alacri sensus praetendere vultu. Omnibus innatus timor est, odiumque malorum. Nec dolor arbitrii, sicut neque gaudia, nostri est. Et nos haec mala conditio mortalibus aequat. At neque tempus soli praevidimus illud, Praevidere alii lemures quoque barbara Memphis Novit, et Aegyptus, sua quae simulacra per illos Est mirata dies, aliquo quasi territa casu Et tremere, et moesto pallorem ducere vultu. Nec velut ante loqui, mutisque silentia templis Observasse, novos testantia signa tumultus. Ipsa quoque armata acies concurrere coelo Audiit alpinos trepidans Germania motus. Scimus et ex gelidis tepidum manasse cruorem Fontibus, et noctu medias ululasse per urbes Pane truces agitante Lupos, rabiemque ferente. Sic fuit omnibus hoc tam formidabile tempus Spiritus, tam horrenda lues nostratibus umbris, Ut stygio quae in coeno habitant coeli astra perosa Indociles larvae postquam didicere voluta Saecula dena quater, vicinaque tempora gentis Christidos, ad Plutonem ierint sibi tuta rogantes Septa, ratae ad stygias bella ingressura lacunas. Indoluere igitur merito regna omnia, quando Communi commune malum moerore dolendum est. Haec nova pernicies serpens Asiana per arva Nuper in Europam Paulo duce venit. Athenas, Aemathios postquam populos indagine clausit, Iam tenet, et ducens pelagus sinuosa per altum Retia, dispositis etiam per flumina nassis Indulget capturae hominum. Dionysius istos Incidi in casses, alios Dionysius inter Mortales tantus quanta inter sydera luna est. Heu damnum grave, quod nulla queat arte rependi. Attica tota ruit, ruit omnis Graecia, surgunt Quae rapiant etiam Ausonios incendia fines. Quae mihi subducant altae capitolia Romae. O comites quonam nostrae discrimine sint res Cernitis. In medium si quod prudentia forsan Consilium vobis aperit, proponite. Tuque Imprimis quae mente vales Tritonia fare." Iupiter haec. Contra Tritonia taliter orsa. "O Pater, haec tua nos omnes querimonia pulsat, Et quia cum genitor luget, sentire dolorem Pignora (quanquam illis fortunent omnia Divi) Vult pietas, et quod pariter nos una premit sors, Casibus involvens iisdem natosque patremque Et meus hic tanto magis incrudescit amaror, Quos neque consilio locus est, prudentia tantum Contra fata valet, quantum tua fulmina contra Vellus Arachnaeum, vel contra incendia sulfur. Thura aras, et templa Deo divisque necesse est Cedere, et in terris isto splendore carendum est, Quatenus in melius rerum mutabilis ordo Nostra aget imperia atque vicem mutarit Olympus. Quod, nisi me fallit mea mens, aliquando futurum est. Et si quando? Roges, nihil hic tempore fandum, Namque sub obscuris res est abscondita causis, Tam grave non paucis vigilandum enigma diebus. Nunc satis est vestigandi primordia quaedam Ponere, et eventus a longe ostendere tantos. Hinc igitur fandi praesentem ducimus orsum, Cuncta vicissatim regnant, hoc sydera monstrant. Nam modo Saturnus, modo Mars, modo Iuppiter annum Ducit, et hic iterumque iterumque revertitur ordo. Hoc divi insinuant, nam qui Iudaica quondam Regna gubernabat, Christi modo regna gubernat. Atque alter suffectus ei de plebe minorum Coelituum, lacerae cui sit custodia gentis. Hoc elementa docent, etenim modo flumina inundant, Et sceptrum Neptunus habet, modo lubricus aer Crescit, et imperitat Iuno, modo mulciber ignem Aggerat, et terras Divum non ultima Vesta. Cernite res hominum, sic regna feruntur et urbes, Utque suis rursum astra locis revolubilis aether Restituit, gentes ita prima in regna reportat. Tempus erit quo Roma cadat, quo Persia surgat, Mox aliud tempus veniet, cum Roma resurgat: Persia quo pessum labatur, et omnia nutant, Et nulla in terris aeterna potentia. Cur non Ergo iterum nobis vetus est speranda potestas? Cur decus amissum maiestatemque tenemur Non ambire? Et Res non expectare secundas? Moeror eat, terris iterum dominabimur olim. Sed tamen interea ne longa per ocia crescat Languor, et assidui mors sint aeterna dolores, Exercendum aliquod vitae genus. Orbita nunquam Clausa erit ad fraudes, iter inveniemus apertum Semper a insidias, orbem spoliabimus aeque Ac prius, et praeda in grandes consurget acervos. Non erimus lucro, sed maiestate minores, Nam via quam fecit probitas ad sydera, cum sit Aspera, longa, madens multis sudoribus, arcta, Iniucunda, ferens semper vestigia in altum, Paucorum est. Quae noctis adit Cocytidos umbram Ampla, patens, mollis, blandissima sensibus omnes Allicit, hanc ineunt reges, hanc maxima carpit Pars hominum, nostram non evasura Charybdim. Hinc nobis proventus erit, dominabimur istis, Clam tamen hic, alio orbe lethaea per antra, Illic imperium Ditis, fert regia Pluto Illis sceptra locis, et nos regnabimus illic. Saepius ista graves meditando extinguite curas, Nec iactura viri unius te Iuppiter angat. Non minus ad superos noster Dionysius ante Imperium Christi nobis regnantibus isset, Nam quodcunque Deus sibi destinat, undique cunctis Colligit ex regnis, fundo Phlegetontis ab imo Duceret in coelum si sub Phlegethonte laterent. Vidimus his annis quando spoliavit avernum Tanta plebe trahens secum prima omnia saecla Non aliam reor ob causam nisi astra triumpho Intraret celebri Phlegethonte superbus, Iactabundus, et hoc tam grandi inflatus honore. Non erat hic noster, nihil illo amisit adempto Regia Plutonis. Valeat male semper, acerbas Incidat in poenas, et emat sibi sanguine coelum." Talia per noctem memorans in Apollinis antro Lenibat curas lemurum Iove nata Minerva. Interea Paulus quae Gamaliele magistro Quae tradente Deo raptus super aethera quondam Audierat, magna Graiorum astante corona Non noctu, non luce silet, sermo ore redundans Aestuat, ut quotis Nilus sub sydere Cancri, Aethiopum volvens hyemes, attollitur altum, Ac proscissa novo foecundat iugera limo. Nocte tamen cum solus adest Dionysius, intrat In freta lata magis, longeque a littore puppem Ire sinens ignota aliis secat aequora nautis. Namque docebat uti flammis coelestibus olim Arserat, ut prostratus humi iam lumine captus Audierat procul ex alto resonantia miris Verba modis, instar tonitru quo nigra dehiscunt Nubila, quod fracto iaculatur fulmina coelo. Utque manu ductus venisset in alta Damasci Moenia, ut exanimis triduum iacuisset aperto Lumine non caecultanti, sed funditus hausta Luce soporato similis, sensusque sepulto. Ut mens rapta super coeli septemplicis astra, Astra super duodena, super glacialia tecta, Quae subiecta ferunt ingenti corpora motu, Et super Elysios ubi coelum immobile campos Audierat nostro quae sit fari ore nefandum. Adiungebat uti superos digesserit author In populos et regna novem, quae missa per amplum Elysium, late varias funduntur in urbes. Utque domo aeterna dies illuminat illas, Sole dies nostro decies lucentior, umbram Dixeris hanc, illi si sit collata, videri. Illuc ire animas quae cum pietate relinquant Hanc molem, hoc antrum immundum morientis in horas Corporis, et studio accensus regna illa videndi. "O mens (clamabat) summi generosa Tonantis Progenies, mens ad divum consortia nata, Cur tamen ardenter amas haec tetra cadavera? Cur sic Desipis, ut cures nihil immortalia regna? Quae te hic oppressam tenet ignorantia? Cur non Fastidis miserae tam multa opprobria vitae?" His animo dictis coeli infundebat odorem, Frigidaque ardenti corda inflammabat amore. Famine inardescens isto Dionysius ibat In superos curis, ac versabatur Olympo. Et quia dicendo veteres aequabat Achaeos Omne quod a magno rarum ac memorabile Paulo De populis, de principibus, de regibus orbis Aetherei, de terrestri regno atque senatu Christigenae gentis, tribus intellexerat annis, Mente manuque notans, in multa volumina misit Quae legat aeternis aetas ventura diebus. Paulus in Assyriam missis rediturus Athenis Unxit eum palpans crines, et mystica fando Verba super. Populos ergo Hierophanta creatus Auxi, et in morem tractae propaginis, altas Quae gradiens vuis onerat pendentibus ulmos, Finit imas Christi sparsit documenta per urbes. Quae dante incrementa Deo, venere per omnem Hellada, per Thraces, Aetola per oppida, perque Littus Acarnanum, per Thessala rura, per omnes Cyclada, Arcadiam penetrans, Lacedaemona et Argos, Chaonios montes, Laertiadasque colonos, Chalcida et Euboicas arces altamque Corinthum. Continuo auspiciis post haec felicibus acta Ut saltem semel ante necem magnae ora parentis Quam spirare duras, et adhuc superesse ferebant, Cernat, in Assyrios sulcat freta longa penates. Dumque ratis praeter Salaminia labitur arva Stans in puppe videt vix apparentia quaedam Culmina, qua surgit roseis aurora quadrigis. "Tunc, o Rector - ait - montes, qui nubila tangunt Vertice caeruleo contra, si nomina nosti, Si veluti nautis mos est intelligis orbem, Qui rogo?" Et extenta monstrabat culmina dextra. Mox intonsa levans a fluctibus ora magister, "Assyrii - respondit - habent ea regna coloni. Ulteriora colunt Arabes loca, proxima campos Porrigit Aegyptus, Nilo stagnante, palustres." Ille autem sublimis apex Phoenica iuxta Littora ab Aegypto longe disiuncta profuso Aequore, purpureas ubi gignunt aequora conchas, Est Carmelus, apud gentes mons inclytus illas, Mons sacre, et veterum domus augustissima patrum, Quos antiquus Achab genuit, quibus ipsa feruntur Aeternos dare fata dies. Post illius aevum Praefuit Helias, quem post saecula dicunt Vivere, qua primo Seres sol aspicit ortu, Illa ego naufragio quondam defunctus et aestu Quo Neptunus aquas fundo eructabat ab imo, Iu iuga susceptis deveni altissima votis, Dum Caius regnabat adhuc, qui summa tenebant Tecta sens propter fontem, mihi talia fati. Ista gubernator, tantum Dionysius hisce Ivit in affectum verbis, ut venerit ante Omnia Caesaream, montemque reviserit, ardens Cernere quae sancti coluere habitacula Vates. Dumque subit montem, turmam descendere ab alto Vidit in arva virum, longa quibus ora rigebant Canicie, pullo sub amictu incedere longis Passibus, Heliadas, ut erant, ratus esse, citato Obviat incessu, vocemque in verba resolvens Scitatur tam solliciti quo tendere pergant. Illi autem lachrymis setosa rigantibus ora Respondere diem matri adventasse supremam Christiparae, et celeri sese ire ad funera gressu. His ubi novit verbis gentemque fidemque. "O Heliadae Vatum - dixit - generosa propago O sancti salvete patres, semel illius ora Ut videam, longis peragravi ambagibus undas Ionias ac Carpathias, prohibentibus Euris Saepius, et madidis in saxa ferentibus Austris. Adversum per iter tandem proiectus ad ista Littora, vos memor Heliae, memor illius aevi Quo tenuere loco haec prisci montana prophetae Vos, inquam, vestrasque domos collegia veni Vestra salutat, et spelaea silentia visum. Quae velut auditum est, vita modo functa solebat Visere, ut exilii virgo compescere huius Taedia, et exortum nato moriente dolorem. Postquam viva minus licet illius ora tueri Sit mihi fas vita saltem defuncta videre. Sumite me comitem, mea nec consortia vobis Sint onerosa Deus vobis me occurrere facit Relligione pari, studiisque aequalibus actum, Ut meus hic voti compos evaderet ardor." Talia suppliciter fatus complectitur omnes. Ergo simul carpsere viam, videre beatum Ante necem, cum guttur adhuc spiraret anhelum, Virginis os, pompa funus duxere frequenti Cum lachrymis, visa ista viro preciosa laborum Praemia, susceptique operis amplissima merces. Inde pererratis sanctae regionibus orae Et rate conscensa, patrios remeavit ad agros. Ast ubi Cretaeae tetigit confinia terrae, Navigium celeri quod se contendere cursu Diceret Italiam nactus, conscendit, et Euro Aspirante viam invasit, non moenia Romae Non Latias urbes, verum divina sonantem Sacramenta, tubam cupiens invisere Paulum. Sed fuit eventu clausus labor ille sinistro, Nam licuit paucis, heu, praeceptore diebus Et sancto sermone frui, quia fata repente Demersere novi duo maxima lumina mundi. Vidit ab excelso Petrum suprema trahentem (Heu facinus visu horrendum) suspiria ligno. Vidit in ingeni peditumque equitumque tumultu Guttura fulmineo Paulum submittere ferro. Et subito impulsus tanta impietate retorsit In sua regna pedem, totoque elanguit anno, Multa gemens, longoque implens totam Hellada luctu. Redditus Argolicis hominem coelestia doctum Et terrena simul, voce aurea verba sonantem Nomine Hierotheum qui perlustraverat omnes Terrigenas, quaerens tot quod disceret orbe, Repperit, et magno longum convixit amore. Hoc socio saepe in campos et amoena vireta Doctrinarum ibat spacians, solique meabant Saepe per Aonios montes gelidasque per umbras, Ad vada Permessi, propter Cephisidas undas. Per legis loca culta novae, per agrestia rura Mosis, et ambibant dulci studia omnia gressu. Cumque per id tempus late claresceret ingens Fama Thyanaici, Graiasque illustre per urbes Nomen Apollini, studui Dionysius omne Dogma viri perscrutari, cognoscere mores, Et tentare vias, atque intus et in cute visum Figere, ne Christi violare ovilia tabo Forte aliquo, revocans a relligione recenti Simplicium mentes ad sacra antiqua deorum. Congressusque homini, Samium deprendit in illo Pythagoram, confectantem Zooastridas artes, Ac nostrae magnis fidei se aequare volentem Principibus, qualis Paulus, vel qualis Apollo. Qualis erat petrae retinens cognomina Simon, Quem dixere Cepham, Christi post fata regentem Imperii molem, et fidei vexilla ferentem. Admonuitque manum populo, ne forte bilinguem Susciperent, famae intentum et vulgaribus auris, Intus inane, foris nitidum, pictoque decorum Cortice vas, vappa redolens, et inutile rimis. Ipse per arva vagum Pathmi scopulosa Ioannem Visit, et auditor sancto senioris ab ore Maxima narrantis de Christo arcana pependit. Multaque Parthenices super oris imagine, et annis Multa super teneris nati, quo infantia pacto Sit traducta, quibus studiis adoleverit, et cum Vivebat cum matre puer maiusculus et cum Iam pubes et ephebus erat, rogitavit, et alta Mente recondebat magni senis enthea verba. Plurima venturi didicit mysteria mundi Quae in librum mox ipse senex velata figuris Pluribus, et longa signorum ambage redegit. Et cum multa forent ultro citroque locuti, Denuo in has voces soluit Dionysius ora. "O venerande pater cuius praesentia nostris Res quaedam est divina oculis, miracula certe Plurima testantur Christi numenque fidemque, Sed tamen in primis ea quae iuvenile per aevum Vidimus ad Thebes portis insigna centum Moenia, et Aethiopum sterili contermina coelo. Iunctus Apollophani lunae astrorumque magistro Pubertate virens prima, cum sydera vellem Discere, et ut perhibent fata omnipotentia gentes, Transieram Graio Protaeum remige pontum, Et demum Thebas, quae succedentibus annis Urbs est dicta Iovis, faciens iter arida longum Per loca, deveni. Iam tertia fluxerat aestas Tertia hyems, Phryxique domos intrarat Apollo Nuper, et in vernos ibant nova pascua flores. Ecce dies, medio dum sol sine nubibus axe Curreret, extemplo in noctem transivit opacam, Res horrenda oculis mortalibus, orta repente Murmura, et exanguis trepida pavor ingruit urbi. Sydera miramur toto apparentia coelo, Sol aberat solus, qui protinus alitis instar Nulla suae linquens lucis vestigia fugit. Castor in occasu rutilat, Capricornus in ortu, Pleiades, Hyades, et lapsi cornua Tauri Ac tria deltoton scribentia cernimus astra. Ecce Aries summo gradiens altissimus orbe, Ecce Dionaei pisces, agnovimus urnam. Navigat in stellis Argo, descendit in undas Iam Lepus, ascendit Cepheus per singula visum Fert magus, et coelum suspenso examinat ore. Longe aberat nocturna Hecate, ne credere posses Defectum quem Luna facit, iam lucida toto Orbe per extremae currebat brachia Librae. Per fora mortales quasi larvae obscura ferebant Ora, lucernarum accendunt ellychnia, supplent Igne diem, accensaeque faces per compita lucent. Per freta mirantur nautae, per rura bubulci In mediis deprensi operis, remumque tenentes Illi, stivam isti verso modo lumine ad ortum Et modum ad occasum solem inter sydera quaerunt. Conveniunt quibus est magni solertia mundi, Et causam insolitae noctis scrutantur, et umbrae, Quae subita totum abstulerit caligine solem. Et cum nulla operis tanti apparent origo Causa ve, nonnullis vanis rationibus acti Iurabant solem aeternas iniisse tenebras. Et velut absumpto lychni extinguuntur olivo, Materia flammis iam deficiente sepultum, Ac quaedam quasi longaevum vixisse Cometam Illuc usque dies tandem clausisse supremos, Mox ut ad aetatis iustae pervenerit annos, Ut terrena solent venturo obnoxia fato Corpora, quae vivunt, vitaeque carentia sensu. Contra certare deos, et bella volebant Orta per Elysios parere haec miracula campos. Tunc ego vana putans alii quaecunque ferebant, Vi mihi nescio qua vocemque animumque movente, Credite, clamavi luxato machina mundo Vel ruet haec ingens, atque in chaos acta recedet Ex oculis, aut ipse opifex qui condidit illam Nunc patitur, magnaque gemens sub mole fatiscit. Quis mihi tunc haec verba pater, quis misit in ora Spiritus? Ignorans ut in haec praesagia lingua Curreret, et labens in vera oracula sermo Afflatam credi faceret mihi numine mentem?" Haec videre Arabes, Persae haec spectacula, et Indi Mirati haec signa infandae tam horrentia noctis. Assyriae in primis gentes, Solymique penates, Unde erat his ortus tenebris moriente deorum Principe, et infernas Christo subeunte lacunas, Ut salvaret avos, et ab alto educeret orco. Ingens ille tremor terrarum altissima frangens Viscera, et horribili collidens marmora planctu Quo manes agitante ferunt exisse sepulchris, Divinum testatur opus, sed Olympica nunquam Visa prius magis, humanas miracula mentes Credere adegerunt illo esse in corpore numen, Quod pelago, quod syderibus, dominatur et orco. Nam motum quo terra tremit videre frequenter Mortales, neque divini praetendere quicquam Assolet, ipsum etenim terrestribus insita causis Vis ciet, et talem profert natura tumultum. At nox illa diem subitis quae absorbuit umbris Dum foret opposito Phoebe contraria fratri Arguit obstrusum in tanto molimine, quod non Fas alia fuerat prodire ab origine numen. "O divine senex tu qui tam grandibus actis Tunc aderas, qui tantarum miracula rerum Intuitus, foelix verum foelicior olim Cum semper virides aurorae ascenderis hortos, Fundit aquam magnos ubi fons in quattuor amnes. Missa sed ad praesens ea sint, tibi multa supersunt Ante illos navanda dies, cito desinet istud Exilium Cares iterum Lelegesque videbis Ac Lycios. Gaudens Ephebus te tota reverso Gestiet, et plausu fluet usque ad littora magno." Omnia perficiens opera intermissa, Latini Coniurant cives Romani in fata Tyranni Et ferro armati solemne parant holocaustum. Talia praesago fatum divinitus ore Complexus senior placidis ita vocibus orsus. "O bene confultum venturo talibus aevo Subsidiis, iecit qui fundamenta, columnas Incipit ingentes altis supponere tectis Christus, ut in coelum moles altissima surgat. O Pauli longe foelix labor, insita, Christo Auspice, in ingentes surgunt plantaria ramos. Macte animo, macte ingenio, doctissime Graium, Insta operi, ne perde dies, imitare magistrum. Luxuriant segetes, ubi sudavere coloni, Atque ubi depresso genuerunt vomere tauri. Et quia iam dudum gentis primaria nostrae Lumina sub magno Romae occubuere Tyranno, Te decet o Dyonisi oras accedere ad illas, Ac fidei praestare operam, quasi culta rigando Arva, latinorumque animos firmare loquendo. Roma caput rerum est. Romam Deus esse suorum Pontificum sedem statuit, quibus omnia cedant Regna, quibus reges ipsi quoque sceptra Latini Submittant, quorum acclives vestigia adorent. Ito igitur, nec te Graium cura ulla retardet, Ipse subito humeris onus hoc, populosque movebo Non solum ad Christi imperium, sed ad omnia Pauli Scita, per Aemathios iam promulgata penates, Per Galatas, transmissa Rhodum, transmissa Corynthum, Haec ego dum fando coelum hoc haurire licebit Firmabo, et verbis quodam velut amne rigabo. Non eget ignavis Christus, somnum, ocia, mensas, Deliciasque suis adimens iubet ista relinqui Terrigenis, quibus est vitae spes nulla futurae Vade, meo Dyonisi urbem solare Latinam Nomine, Clementem cui sceptra et regna reliquit Simon Petrus adhuc vivens, sociosque saluta."