CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus SPAGNOLI.cala-03.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.cala-03.xml.
Talibus indomitas mentes et barbara corda Irritat Dea saeva maris: de littore classis Solvitur et nostros venit eversura penates. Chaoniae nostris vicinae finibus Alpes Acclamant et saxa cavis quae plurima pendent Rupibus acceptas confuso murmure voces Conglomerant, nec clara sinunt respondeat Echo. Magnus apud manes Itala de gente coacto Agmine Pompeius rogat ad sua moenia mitti Italiae laturus opem, sub pectore forti Vivit adhuc patriae pietas, stimulatque sepultum Libertatis amor, pondus mortale necari Si potuit, veteres animo post funera vires Mansere et prisci vivit non immemor aevi Sollicitusque hisdem curis, quem Romulus aevo Grandior his acuit dictis: I, magne meorum Immortalis honos et gloria summa nepotum. I, commune bonum serva, quando haec tibi semper Cura fuit, totum pietas tua nota per orbem Imperio dignum nostrae te fecerat urbis. Coelo aliter visum est, coelum culpare quis audet? I, patrium defende solum, quando Itala virtus Usque adeo cecidit, quando Germania quondam Armipotens, nunc lenta iacet, nec Caesaris ullum Audet opus Caesar, genus hoc ignobile gentis Barbaricae procul Ausoniis a finibus arce. Te Pontus, te novit Arabs, te Graecia et omne Aegeum, Ioniumque fretum, te Punica tellus, Tyrrhenum magnis equitasti classibus aequor, Te Ligur, Alpinaeque nives, te sensit Hiberus, Galliaque, et latis ingens Germania campis. Per freta, per campos victricia signa tulisti, Regna, urbes, maria et terras felicibus armis Calcasti, totusque tuos miratus honores Orbis, ut indigno raptum te vulnere novit, Ingemuit, flevere Arabes, flevere Sabaei, Indus et extremi flerunt tua funera Seres. I, decus Ausoniae, regno suppone cadenti Ingentes humeros et fortia pectora tantis Fluctibus opponas, magnae teque obiice cladi. Communes tutare domos, communia serva Regna, mea fundata manu, sententia fratri Ista Remo sedet; id Curii, Deciique precantur, Id Numa coelicolum cultor, sanctique Catones, Id Populus, Patresque rogant, ne despice gentem Nate tuam, viden' ut campis tam multa virorum Millia praestantum generosis frontibus errent Elysiis: te nemo tamen praestantior ore, Non animo melior, nec ad horrida promptior arma. Te externi, nostrique duces venerantur et ipse Depositis odii causis, livore sepulto, Te praefert Caesar, meliorem seque fatetur, Quandoquidem pietas et nescia rumpere leges, Dignior et sceptro et regni diademate virtus. Hac prece motus erat, mentemque movebat ad artes Antiquas, artes belli, Martisque laborem, Cum pater eloquii culto sic Tullius ore Flexit ab incoeptis animos, coetumque resolvit: Magne pater nostri generis, tuque optime civis, Optime Dux, patriaeque ingens pietatis amator, Quem cives colui ante alios, dum vita manebat, Ferre urbi auxilium frustra meditamur, Olympi Ipse pater, qui regna tenet, qui fulmina torquet, Sic statuit, scelus hanc hominum sibi suscitat iram, Divisae excitis se seditionibus urbes Ausoniae lacerant, una intra moenia livor, Ambitio, nummique sitis corrumpere mores, Ut coepere pios, nulla est reverentia recti, Nulla quies animis, nullusque salutifer urbi Civis, opes patriae rapiunt, aeraria nudant, Et commune bonum in proprios elabitur usus. Hae pravae vivendi artes, haec pessima morum Colluvies, nobis latum qui reximus orbem Abstulit imperium, Romamque aliena coegit Iura pati; serviret adhuc, nisi provida Narsis Cura redemisset, pulso capitolia Gotho. Quae rapuit patres eadem fortuna nepotes Insequitur, viret aeterna sors aspera fronde. Prospera brumales pluvias et frigora sentit. Astraque debilibus non fert ardentia ramis, Atque omnis timet incursus, aevoque senescit Sponte sua, cum fixa manens, stabilisque putatur, Occidit extemplo, fugitque infida repente. Sorte sua utantur, lex est Deus omnibus aequa, Omne quod a Superis bellum est, revocabile non est, Sed neque rex Erebi quemquam tranare paludem, Nec Superis iterum reddi sinit: est pia quae te, Romule, cura movet, sed subdita legibus Orci, Nos istis aeterna ligant ergastula campis, Nec licet ad patrium limen, coelumque reverti. Felices animae, sedem quibus aetheris alti Iuppiter indulget, possunt ea fata movere. Nos orbis quondam Domini servimus Averno, Fata regunt illae, terrenaque regna gubernant. Verte alio mentem, nec nos ea cura fatiget, Sit satis exilio nobis leviore teneri. His animae dictis coetu siluere relicto. Interea nostras odiis flagrantibus urbes Exercent furiae; per rura, per oppida saevit Martis opus, Petrique domus polluta fluenti Marcessit fluxu: nulla hic arcana revelo, Non ignota loquor, liceat vulgata referre. Sic urbes, populique ferunt, hic rumor ab austro Cimmerios ultra latices per opaca silentis Claustra viae, sale concreto, quae plurima crescit Stiria frigentes Scythiae penetravit in agros, Venit ab herculeis per Iberum Gadibus aequor Qua subit excelsam Thetys interflua Calpen Ad vada Gangaridum, magno qui proxima Gangi Rura tenent, gemmasque legunt, ea fama per omnem Iam vetus Europam mores extirpat honestos. Sanctus ager Scurris, venerabilis ara cinaedis Servit, honorandae divum Ganimedibus aedes. Quid miramur opes, recidivaque surgere tecta? Thuris odorati globulos et cynnama vendit Mollis Arabs, Tyrii vestes et muricis imbrem, Indus ebur, croceum Cilices et Tmolus odorem, Mel Siculi, ferrum Chalybes, tenuissima Seres Vellera, Cretenses mollissima vina, Tanager Pernices mercatur equos, venalia nobis Templa, sacerdotes, altaria, sacra, coronae, Ignes, thura, preces, coelum est venale, Deusque. Xyste pater, fidei custos, oviumque magister, Quas bonus effuso moriens in sanguine pastor Abluit aetatis damnosa licentia nostrae, Quam veterum semper crescens incuria patrum, Et sceleri pandens aditum, moresque severos Aversata parit, tua sentiat arma, coerce Hanc vitem, ancipiti ramos preme falce vagantes, Namque feros fructus et tristem frugibus umbram Fert inculta, iacens Cererem necat, occupat agrum. Mille sub his latebrae foliis et mille rapaces Hac habitant sub fronde ferae, vulpesque, lupique Mitiaque invadunt, laniantque animalia passim, Sic cicurum genus omne perit, per ovilia regnant Saevus aper, tigres rapidae, truculenta leonum Semina, multicolor pardus, gryps naribus uncis, Et variae panthera cutis, gravis unguibus ursa. In genus hoc pater arma move, sua pascua redde Foecundis ovibus, stent ad praesepia tauri, Qui signata iugis, longoque attrita labore Colla gerunt, postquam rerum te Roma potentem Fecit et obscuro iubar hoc resplenduit orbi, Exanimis virtus scelerum sub mole sepulta Respirare parum visa est et tollere frontem. Et nisi tot vitiis haec saecula nostra fuissent Depravata, boni poterant rectoris habenae Errantes frenare rotas, sed tantus equorum Impetus aurigam superat, frustraque retractans Lora gubernator sine lege per invia fertur. Propterea sortem doleo mitissime patrum Xyste tuam, fueras annis melioribus aptus. Est tibi quae tanto satis est in principe virtus: Sed velut obscuris Phoebi sub nubibus ardor Languet et umbra diem piceae caliginis aufert, Sic tua corrupti vitio clementia saecli Obscuratur, eunt pessum pietasque, fidesque. Lerna palus terra est, vitiorum exercitus hydra, Alcides nusquam est, ardentem saeva Chimaeram Monstra tenent, nec adest Glauci castissima proles. Candida Gorgonei capitis coma fluxit in angues, Et neque Mercurii prosunt, nec Palladis arma. Daedaleis inclusa viis Minoia monstra Passim habitant, crebris uterum quae caedibus augent, Nec potis est multa ingluviem saturare rapina, Nec superat Thesea manus: per tecta, per aulas Harpyiae funesta lues, fluxuque, fameque Infestae volitant: Boreae genus omne recessit. Syrenes redeunt et Phoebi filia Circe, Quae placidos hominum ferali carmine vultus Vertit in immites formas et in ora ferarum. Plurima sunt nobis sancti vestigia saecli, Et gentis monumenta piae, sunt ardua templa; Sunt sacris congesta patrum sancta ossa sepulcris. Est fidei caput, est veri latria Tonantis, Ista sed Hesperidum velut aurea mala dracones Caerulei servant, (res detestanda) nec ullis Flenda satis lacrymis, nec me convitia quisquam Texere causetur, mordaxque excudere carmen: Haec sunt pro sanctis gemitus, lamenta, dolores Moribus et Superum pro maiestate querelae. Ista movent Superos, vocat hoc scelus aethere ab alto Bella, famem et diri genus insuperabile morbi. Heu sortem gregis adversam, sidusque malignum, Quum custode caret, cum fracto vimine sepes Nocturnos aditu fures admittit aperto, Praesertim cum dira fames ieiuna luporum Intestina premit, rabidique mapalia lustrant. Praeda sumus, fracto ferimur temone per altum, Qua furit Oebaliae violentior ira Maleae. Nunc vada latrantis scyllae, nunc ora carybdis Radimus et Libycas rapido nunc aequoris aestu Pellimur in Syrtis, nunc per tua saxa Caphareu. Pulsa dies tenebris, nubes Erymanthidon ursam Abstulit, indicium coeli Magneta latentis Perdidimus, tumet in montes et lapsa remugit Doris, arenosi saliunt ad sydera fluctus, Adversaeque undis undae, contrarius Euro Flat Zephyrus, Boreas Austro, subversa dehiscunt Aequora et inter se spumis albentia pugnant. Vicini trepidant agri, pulsata reclamant Littora, vixque obstant, collisa rebellibus undis. Ah miserae quae nunc inter cunabula matres Parvula securo nutritis pignora lacte! Quot tepidi erumpent oculis turgentibus imbres, Quot gemebunda premet fessus suspiria pulmo. Maesta quot attractis salient singultibus ora, Quum tepido dulces rapientur ab ubere nati, Atque viris ipso caesis in limine vestrae Diripientur opes, sparsis cum crinibus ipsae Praeda eritis, manibus vinctis hostile per agmen Ibitis, attonito prostrata cadavera gressu Calcantes, lacerasque comas atque ora cruenta Vestrorum seu natorum, seu forte parentum, Atque pio late stagnantes sanguine campos! Summe Pater, coeli saltem cui regia paret, Singultus audi insontes, fletuque piorum Flectere: crudeles gladii, saturandaque caede Spicula primores populi, frontesque superbas, Oraque blasphemo feriant inflata tumore. Parce rudi populo maiorum exempla sequenti, Imbellemque manum salva, qui cetera salvas. Quid meruere greges? pastorum incuria damno est. Cerne laborantem freta per salientia cymbam, Et miseris fer opem nautis, pontumque furentem Sterne, suis manda ventos liget Aeolus antris. Fatales properant anni, noviesque voluta Fert alias leges centeno machina cursu. Nec Deus has labi aerumnas prohibebit ab astris. Tempus adest, quod iam venturi praescia vatum Pectora, fatidicae quod praedixere Sibyllae: Corripite arma viri dextris, laevasque reflexis Insertate manus clypeis, Deus odit inertes. Ecce procul denso nigrescit pulvere coelum; Sublataeque leves nimbi tolluntur arenae. Accipient fuscae caedis cava flumina rivos, Rubraque pampineos imitabitur unda liquores. Non igitur frustra diros ardere cometas Vidimus et medio Phoebum pallescere coelo, Defectumque pati, nigraque in veste sororem Inter nocturnos ignes incedere moestam. Tempus erit Parcis celeres glomerantibus annos, Cum mediis fossor campis tellure subacta Inveniet, conosque, truces et nuda virorum Ossa, gravesque solo galeas, ensesque sepultos, Armaque nostra suo non convenientia saeclo, Atque immutatos rerum mirabitur usus. Haec properant, dictumque fides non sera sequetur. Sed steriles, gelidaeque animae quas imbre Megaera Lethaeo aspergens requie sopivit inerti Contemnunt, tepidoque trahunt secura cubili Otia, tractantes lautis convivia mensis. Nubila mens hominum, sortisque ignara futurae, Terretur vanis et vera pericula ridet. Non tamen ista minus properant, incredula poenas Turba dabit, curisque brevi tabescet amaris. At si tantus amor Superum, si tanta moveret Corda virum pietas, studiis si talibus artes Ingenuas colerent homines, nec iacta perirent Semina, nec litui streperent, nec classica cantu Terribili, nec dira lues praecideret annos. Nam licet obsequiis opifex lucentia mundi Astra suis aptans semen, causasque malorum Ignibus aethereis dederit, coeloque volanti: Ipse tamen liber, nulloque coercitus astro, Vultque, potestque piis precibus, votisque suorum Annuere et coeli flammas cohibere nocentes. Aspice magnanimum bellatoremque, ducemque, Qui promissa suum genus introduxit in arva: Et facilem cognosce Deum, miserisque faventem Casibus et nostra Superum prece numina flecti. Barbara gens populum reducem prohibebat ab agro Pollicito, contra sumptis Dux impiger armis Castra movens hostes ingenti strage fugatos Pressit et infesto turbas dum caederet ense. Iam nox atra caput velata nigrantibus umbris Pallentes urgebat equos, lentumque soporem In terras biiugo secum temone vehebat, Ne tenebris decepta manus victoris ab ictu, Caedeque cessaret, Solymis ut gloria maior Esset et evulsa generis radice superbi Libera pacificis habitarent agmina campis. Vota, precesque ducis Deus audiit, atque volantis Ipse manus Phoebi volucrumque retraxit equorum Lora Pater, pluresque diem produxit in horas, Vincendique moras dedit et comes ivit in arma. Sol stupuit, fixoque diu resplenduit orbe. Caetera quae coeli Dominum Titana sequuntur Ordinibus certis sua ne intervalla, vetusque Sidera mutarent iter et ne curreret orbis Ordine turbato currus traxere citatos Et iuga frenatis subito tenuere quadrigis Solis ad exemplar, regemque imitata quierunt, Uranie dulci septem discrimina cantu Quae regit immoto vocem compressit Olympo. Sic Pater edixit, sic Dii fecere minores, Sirenesque octo, quibus est data cura movendi Immortale Dei templum bis quattuor orbes. Ipse arcem super excelsam, super ardua mundi Culmina, qua roseum surgens aurora colorem Explicat, aeterno patrem modulamine laudant, Cunctaque distinctis aptant mortalia fatis: Humanis igitur si mitia numina rebus Cernimus antiquos tantum curasse labores, Ut tardata polis mundi mirantibus astra Paruerint homini, credo si nescia labis, Totaque sub magni imperium collata Tonantis Semper nostra piis pareret legibus aetas, Sollicito terrore carens felicibus armis Mortales agerent sub Diis custodibus aevum, Nostraque non nimbo metuens, non missa per auras Ardenti Iovis arma manu, non torva furentis Ora Noti, Libycum spumans quibus aequor in altum Tollitur et campis versata liquentibus unda Serpit in Ausoniam, tyrrhenaque littora pulsat: Sed neque tecta timens caeco sub gurgite saxa, Non vada, non scopulos, Turcarum a littore victrix, Foetaque multiplici remearet foenore classis. Qua prece placari, quo possint munere flecti Numina, Castalides, ostendite, numina vobis Cognita; terrigenum miserae succurrite sorti. Dum precor, Uranie, cui sidera nota, Deumque Tecta, supercilio sic est effata sereno: Corpora siderei sicut mortalia coeli Imperio subsunt et nulla rebellibus armis Bella audent, sequitur magnes Erimantidos astrum, Et quo luna iubet fugit atque revertitur unda: Tempora sol variat, sic mens aeterna parenti Iustitiam, sanctos mores et laudis honorem Perpetuum debet, sunt haec gratissima coelo Orgia et infestis obstare potentia fatis. Sed postquam liquit terras Astraea nocentes Fugit et ipse hominum leges, qui condidit ordo. Temporeque ex illo summi reverentia patris, Sanctaque divini ruit observantia cultus. Hi quoque, qui nomen de relligione superbum Usurpant, quamquam sanctis a patribus ortos Se iactent, ovium molli sub vellere fraudes Mente Lycaonias servant et crimine sordent: Quod speciem virtutis habens scelus omne colorat. Nec tamen his maculis sordet pecus omne, magister Ne pereat, quaedam sibi servat ovilia, semen. Qui prece sollicitant Superos, multoque per omnes Thure litant aras veniam, pacemque precantes, Invisi Superis, faedaque libidine olentes. Heu frustra incestis iterant sacra orgia dextris, Polluti circum quoties altaria vultus Conveniunt, celebrantque choros et carmine mixto Sancta Deum vanis penetralia vocibus implent: Irritant, irasque movent, non numina flectunt. Hac prece nil opus est, nil adiutoribus istis Auxilii sperate, novis date templa ministris. Sacrilegum genus ex adytis, templisque Deorum Pellite, nec longos scelera haec vertantur in usus. Quid Solymos ritus, quid montibus aemula templa, Aequatamque iugis molem, longumque per aevum Limina solemni late celeberrima cultu, Antiquasque Dei sedes eum moenibus altis Eruit et pulchram ex imis radicibus urbem? Sacrificae gentis scelus et contagia passim In patrias prolapsa domos movere Tonantem, Qui Romana vocans ad opes et regna suorum Castra, secundabat cursus, classemque regebat Ausoniam, stimulosque animis addebat et ignes. Ipse acies inter tenui circumdatus aura Versabatur agens animosam in praelia gentem, Oppugnansque altas arces, scelerata ruebat Moenia. Coelicolum post longa silentia tandem Evigilans furor imperiis, regnisque ruinam Ingerit et celeri pessum trahit omnia caede. Sicut in antiquas flammis volitantibus aedes, Quum saevit Vulcanus, eunt laquearia iunctis Cum trabibus, tabulaeque leves atque ardua tecta In cineres, longosque rapit brevis hora labores. Si robusta fides, si spes immobilis, ardens, Si pietas senis et vitio inviolabile pectus Afforet, ignicolor, quem lapsus ab aethere currus Sustulit in Phoebi silvas atque ardua templa, Ferret opem, possetque instans avertere fatum; Ipse sacerdotes Phythonia pectora falsos Abstulit et longo campis arentibus aestu Elicuit largum subitis de nubibus imbrem. Traxit et aethereos superis ex orbibus ignes. Et nova circumdans liquidis altaria rivis Quum bove mactato rutilans superincidit ardor, Et quum dura ferens regis mandata superbi, Attonitus sensit flagrantia fulgura miles. Hic antiqua tuae iecit primordia gentis, Namque rudem tunicam tetrae fuliginis instar, Cui simplex, expersque artis natura colorem Fecerat, induitur, per saecula cuncta nepotum Progenies iussit similem gestaret amictum. Incola Carmeli primus fuit ipse pudoris Virginei princeps et vitae coelibis auctor. Ipse suo sanctos urbes et moenia patres Linquere et in tacitis servare silentia campis, Exemplo docuit, solus namque ipse per umbras Errabat nemorum, pomis contentus et unda. Gramen ei pro melle fuit, pro nectare lympha. Sed felix nunc arva colit ridentia supra Frigoris aerii et lapidosae grandinis oram. Ille licet gemina vertex aestate quotannis Sudet et a nobis cum sol declinat in austros Et cum littorei petit humida brachia cancri, Scilicet aequali Librae, Phryxique sub astro, Depresso quoniam multum telluris ab orbe Tollitur, infestis numquam tamen ignibus ardet, Purpureos semper flores, spirantibus auris, Ora tepens semper violas et candida semper Lilia fert, brevibusque dies absconditur umbris. Quattuor ex istis labentia flumina campis Lata rigant Asiae ripis ingentibus arva: Sunt rigui fontes, vitreosque nitentia rivos Prata bibunt, tersus semper sine nubibus aer, Nec quatitur ventis, nec rauca tonitrua frangit: Brachia pomiferae curvant redolentia silvae, Pendulaque electri gratum induit uva colorem. Collibus in parvis, ubi paulum iugera surgunt, Perpetuas, ramis fecunda feracibus arbor, Semper habet fruges, quibus et contemnere fatum Possit et expertem morbi servare iuventam. Nulla patet curis illuc via, nulla dolori, Nulla neci, colit ista senex loca sancta beatus. Atque sub occasum mundi rediturus in orbem, Non timet interea Parcae ne stamina rumpant. Hoc sene nunc opus est et te, mitissime vatum, Cuius ad ingressum rubri salis unda recessit In geminas rupes, patuit maris alveus ingens Praetereunte Duce et populo per concava regna Neptuni, timuit Triton, sonuere cavernae, Delphines curvi et Phocae fugere natantes, Subque imas egit Protheus pecus omne latebras. Si Deus hos nostro miserans concederet aevo, Dura inter vapidos paterentur iurgia patres: Usque adeo invisa est probitas, odiosaque Virtus. Tempore namque isto, vitio datur esse pudicum: Est scelus esse pium, saecli haec est gloria nostri! Parce igitur pro gente tua tabescere, vates, Pone preces, ambire Deos et sidera noli. Quod coelum, Superique ferunt, mutabile non est. Dixerat Uranie, cum Thespias altera vocem Extulit et tales est orsa Polymnia cantus: Hic iuvat antiquam cladem, veterumque dierum Fata recensere et primaevae gentis ab ortu Illuviem, repetens missos trans littora fluctus, Ignotosque prius nimbos et nubila dicam, Scilicet ut memores iusto sub iudice vestros Ire dies, certasque sequi post crimina poenas, Cautius ambiguae cursus et euntia vitae Tempora curentur, nec inerti pressa veterno Mens hebeat, sed prompta graves superevolet artus, Venturamque timens cladem, vicinaque fata, Mobilium turpi rerum ne se inquinet usu, Sed solum videat Patrem et reverenter adoret: Qui sedet et stabilis solo movet omnia nutu. Cum Pater Oceano sceleratam perdere gentem Vellet, ad imbriferos errantia sidera pisces Duxit et officiis aptavit tristibus astra: Sed tamen ante rudes turbas et barbara regna Quam subitis deleret aquis, praemisit in orbem Fatidicum vatem, qui crimina longa piari Posse, libidinibus si noxia parceret aetas, Instantesque iras caneret, clademque futuram. Interea Divum monitu contexere vastum Instar montis opus coepit: quo clauderet omne Quadrupedum, volucrumque genus, stirpemque nepotum: Formabatque ratem magnis super aequor ituram Motibus et grandi pressuram Nerea mole. Clarus adhuc radiis Phoebi lucentibus aether Splendebat, quum ligna faber, caesamque pararet Materiem, nondum tellus cognoverat imbres: Sed crescentis adhuc post prima exordia mundi Terra patens, proprioque madens humore ferebat Omnia: proventuque suos meliore colonos Iugera pascebant, gravioraque semina culmos, Pomaque maiori curvabant pondere ramos. Tunc etiam virides animalia tuta per agros In longos ventura annos, aevumque senile Gramina tondebant, nondum violata pruinis Nec gelidas experta nives, sed mitia Veris Tempora et assiduum placidissima frigora rorem; Nondum Lampeties Ithacis armenta colonis Obfuerant, nec fixa veru versaverat exta Geriones, nondum fuerant magalia, necdum Raptor Aventinos macularat sanguine colles: Impia nec caesis vivebant saecula bobus. Tunc igitur populi indociles, ignara Deum gens Mirantes ratis immensam consurgere molem, Consilium sprevere viri, nec dicta putarunt Digna fide et sanctum senis irrisere furorem. Ecce niger piceis velatur nubibus aer Et Phoebi lux alma diem diffundit opacam. Iam coelum insolitis reboat mugitibus, ingens Nimbus adest, fugere ferae, fugere volucres: Flumina certatim tumidis Nereides undis, Et freta tollebant, nigro pallentia coelo. Nubila conglomerans pennis rorantibus Auster Aethiopes, Libyamque super stridente volatu Ibat et excussis ardebant ignibus aurae. Aeoliae tremit omne solum, furit Aeolus, antra Fracta sonant, factoque volant procul agmine venti. Contremuere urbes, tristes per rura coloni Cogere ah imbre greges, stabulisque armenta tueri Dum properant, crescentis aquae lata aequora cursus Impediunt, frustra pecudes balatibus agnos Sollicitant, frustraque vocant sua parva capellae Pignora, convellunt frondosa cacumina Cauri: Diripiuntque casas, volitantque per aera culmi. Attonitae matres strictis ad pectora natis Ardua tecta petunt, iuvenum robustior aetas Annosas scandunt quercus, fugiuntque repente, Quo nulli fugisse datur, confusa per urbes Infantum, iuvenumque sonant lamenta, senumque. Itur in excelsas turres et summa domorum Culmina: Neptunus spumans, ultricibus undis, Insequitur miseros, arctant praesentia fata. Imbre madent tunicae, porrectis crinibus unda Liquitur: Oceanum dicas ex aethere labi. Et lacrymae miscentur aquis, ad nubila frustra Tolluntur cum voce manus, sua numina quisque Clamat: in erectas Boreae violentia frontes Nimboso spuit ore tonans et verba precantum Suffocat, ne forte Dei referantur ad aures. Iamque superfusum campos absconderat aequor, Nulla fugae superest, superest spes nulla salutis. Haec vada non gressu, non sunt tentanda natatu: Et iam montanis veniunt qui e fontibus amnes; Et quae per campos latis vada concava ripis Magna mole fluunt, gremio complexa capaci, Vix tanto satis est oneri Neptunia Doris. Iam solae extabant, excelsa cacumina quondam, Nunc humiles, mersaeque altis in fluctibus Alpes. Utribus innixi, tabulisque ad pectora tractis Complexique trabes haustum saepe ore vomebant Oceanum, tandem victi oppugnantibus undis Ora sub immensos mergebant pallida fluctus. Vallibus ex imis profugos qui summa tenebant Culmina, montanosque apices, cum Nerea semper Alta magis petere et plenis de nubibus imbres Certatim ruere et iam mortem instare viderent. Poenituit tandem, serasque dedere gementes Nequicquam lacrymas et fallere numina votis Consueti, quum vota darent, ridebat Olympus. Flumina non norant ripas, nec littora fluctus; Aeriae volucres humore madentibus alis Praecipiti casu lapsae cum brachia multum Iactassent pelago, fatum tandem ore trahebant. Fugerat in latices Rhodope, magnusque latebat Apenninus aquis, nigro sub gurgite summum Presserat Ossa caput, non apparebat Olympi Altus apex, ipsis avibus non pervius ante: Tunc tamen et curvis ratibus (si forsitan illa Aetas usa fuit ratibus), pecorique marino Pervius, aequoreo quae numquam tingitur imbre Vicinis timuit mergi sub fluctibus Ursa. Apta prius bello atque armis procera Gigantum Corpora cum parvis, turba cum paupere reges Purpurei nabant sine maiestate supinis Pectoribus, merso sub gurgite foemina vultu, Diffusisque freto vittis et crinibus ibat. Involvit sors una omnes discrimine nullo. Gryphes, equi, damae atque canes, cervi atque leones, Agna, lupus simul errabant, certamina litis Mors dirimit, certamque dies parit ultima pacem. Iamque homines, iamque unda feras populata fluebat Libera, non scopuli, toto non insula ponto, Nec Cyprum Venus alma videt, nec Delphica Phoebus Templa, nec Alcides Thebas, nec Cynthia Delon, Nec Iuno sua rura Samon, nec Gnosia regna Iuppiter, extincta fugit Vulcanus ab Aetna: Quamvis claudus erat Triviae vicina petivit Atria, praepetibus pennis, celerique volatu. Nec cupressiferam Cyllenen aspicit Hermes, Nec Tyberim Mavors audax, tegit omnia pontus. Protheus et Doris, Glaucus, Matuta, Palaemon Cuncta tenent, Pindi phocae videre cacumen. Occiderat tellus, ignis, Neptunus et aer Mundus erat: Cererem Tethys amplexa premebat Undique, Neptunum quartae reverentia sortis Non metuit violare domum, thalamosque sororis Herbiferae, tentare etiam Iunonia regna Non metuens auras spatio breviore coegit. At ratis omne vehens animal terrestre per altum Ibat et obiecta dirimebat corpora prora: Atque videns utrumque polum sublimior ipsis Nubibus aethereum per iter, qua casus agebat: Nunc Zephyros contra errabat, nunc Solis ad ortus, Nunc Austros, nunc usta petens Aquilonibus arva, Donec in Armeniae rupis delata cacumen Iam retro labente mari vestigia fixit. Nam Pater excelsa mundum speculatus ab arce, Ut genus humanum salvo vix semine vidit Interiisse, fretum iussit cessare, nec unquam Amplius Aegeon dixit montana reviset Culmina, nec scyllae Glaucus iungetur in altis Montibus, extremae lustrabunt caetera flammae: Cum vetus ingenti tellus arsura camino Absorbebit aquam pelagi sitientis et ipsos Aethereos montes camporum aequabit arenis, Tunc altos mortale genus volvetur in ignes, Immensumque dabit volitans vaga flamma fragorem, Et fornace gemens mundus fumabit eadem. Nec tamen haec Phaethontis erunt incendia, Phoebo, Quae, nolente, crement orbem: tunc omnia vires Astra suas iurata dabunt et nostra facessent Imperia atque alias alio pro crimine poenas Gens humana luet, cinerem solventur in atrum, Quae mare, quae tellus, quae corpora possidet aer, Nec tunc ulla virum flammas industria vincet. Haec dicente Deo, nubes fugere, Notusque Occidit et pulsus claris Aquilonibus Auster. Iam Taurus iuga tollebat deformia limo; Lentus et ex altis stillabat frondibus humor. Semisepulta inter cumulos humentis arenae Corpora siccabant aurae, passimque abeunte Rupibus in summis haerebant aequore conchae. Iam claro rutilans ardebat lumine Phoebus, Monstrabatque procul discussis nubibus Idam, Turribus ex altis primum Titana videntem Riphaeas arces Lyciae, Cilicumque superbis Aggeribus frontes, Athon et Rhodopeia saxa, Et Casias moles, magnique cacumen Olympi, Atque Pyrenaeos apices, Athlantaque magnum. Ex alta senior specula caput extulit album, Telluremque videns: Salve sanctissima, dixit, Terra hominum, pecudumque parens, faecundaque nutrix, Quae frugum genus omne paris, quae vulnera tergo Infinita pio pateris, quo pignora pascas. Tu rapidos ignes, elementaque caetera fixo Limite, tu coelos sicut gravis anchora puppes Inconcussa tenes, pedibus tua mitia nostris Pectora substernis gaudens et moesta capaci Membra sinu defuncta foves, siccare, tuamque Accipe progeniem, pelagi tot casibus actam, Longaque perpessam angustis incommoda tectis. Haec ait et pressas valles speculatus, aquosos Vidit adhuc campos, nebulasque errare cadentes Arva per, et lento circum iuga serpere gressu, Et prono petere ima gradu, Zephyrisque fugari Lenibus et sensim notis sua flumina ripis Restitui et pressos sua littora quaerere fluctus. Tum pater ingentes rupto sibi limite portas Oceanus fecit, per quas ire atque reverti Posset et imperio Lunae labi atque relabi Motibus alternis, mediasque revisere terras: Tunc gelidi sinus Euxini, tunc alta Propontis, Ioniumque fretum, longis quod fluctibus altum Currit ad Atlantem, solidis tum Caspia ripis Colligere occultas coeperunt aequora venas, Fluminaque et missos Scythicis de vallibus amnes. Tunc Arabes inter campos, Nilique lacunas Se late mare diffudit, tunc Persica Doris Est ingressa solum, merces latura per Indos. Tum quoque Maeotis latam diffusa paludem Fecit et immenso glacies induruit orbe: Despiciens iterum sublimibus alta fenestris Protulit ora senex et circum lumina vertens A ciliis pendente manu deprendit Araxem Finibus includi propriis: Tygrimque volantem. Sic ratus Euphratem, sic est ratus ire Niphatem, Sic Rhenum, Venetumque padum, Rhodanumque, Ararimque, Sic Thermodontem dubiis e fontibus ortum, Et latos Hypanis latices bisaporis et Istrum. Sic vada Iordanis, sic Nili flumina septem, Et sua qui nigris dat nomina gentibus Indum, Immixtumque fretis, solumque Borystenis amnem: Tunc etiam nitido coelos incedere vultu, Et Phoebi occasum croceo splendore rubentem, Humentisque Noti flatus cessasse nocentes, Contemplatus: Habent, dixit, bella aspera finem, Et tandem maris et coeli cecidere furores. Mox reserata videns bipatentibus ostia valvis (Namque Deus limen, quod clauserat ante, reclusit) Omine frondiferae laetus redituque columbae, Servata cum plebe senex exivit et agris Restituit pecus et nemori genus omne ferarum, Et levibus pennis volucres abiere per auras. Finierat tali responsa Polymnia cantu, Altera cum docti nutu soror annuit oris, Et placidam Clio surgens extollere vocem Coepit et exemplum prisci memorabile dixit: His adiunge senis, qui marmore primus acuto More sacerdotum Phrygiae pudibunda Cybelis Membra secans, magno dedit orgia grata Tonanti, Ipse pater sanctae fidei, pater ipse timoris. Hunc habeant tua saecla ducem, sic flectere coelum, Sic mutare Deos poterunt, sic fata movere. Tu Dea dic, inquam, tuus hic labor, ipsa capaci Mente tenes, vitaeque memor monumenta prioris Cernis et annales aeterno pectore servas, Cunctaque praeteriti memoranda negotia saecli: Tunc Dea virgineos oculos, frontemque venustam Movit et in coelum versis ita vultibus orsa est: Da pater ingeniis lumen, da cordibus aures, Et chaos humanis caecum de mentibus aufer, Oblitosque novas sordes laudata priorum Facta sequi, patrumque vias concede nepotes. Mox ad me conversa suoque innixa sedili Talibus historiam coepit percurrere dictis. Clara iacet tellus ultra Babylona superbam, Quam veteres ideo vestri dixere Medamnem, Quod geminos inter late diffunditur amnes: Scilicet Euphratem, Tigrimque e fontibus hisdem Progenitos et mox disiunctis flumina ripis In duo divisos, quorum secat illud Eoas, Occiduas aliud partes, longoque meatu Per nigros Arabum populos versata rubentes Ingrediuntur aquas et se cum Doride miscent. Terra igitur fluviis prius intercepta duobus, Frugum terra ferax, argenti dives et auri: Quae nimio neque sole calens, neque frigoris aestu Pressa gravi tepet aeterno placidissima vere: Indiga lympharum tamen est, paucisque rigatur Fontibus, assiduo pascuntur gramina rore. Haec hominum sublime genus, clarosque virorum Fert animos, Divum sacris aptissima rebus Pectora, caelestesque vias et sidera doctos, Quos dixere Magos, etiam per Persidis agros, Phoenicumque domos habitant et Agenoris arva: Hos antiqua Tyrus novit, piscosaque Sidon. Terra tamen gemino primum quae clauditur amne, Hos tulit et primos horum sibi vindicat ortus. Hac igitur de gente satus gratissima caelo Progenies, magnique sagax Abramus Olympi, Cognitor errores varios damnavit et aras Indigenae gentis, veras namque ipse per artes Illapsuque Dei monitus diversa negavit Numina, sed solum summa confessus in arce Esse patrem rerum artificem, mundique magistrum: Abstulit et fati leges et inania iura Fortunae, casusque levis damnabile nomen, Aeternosque docens, animos post funera, dixit, In requiem et vitae patriam melioris ituros: Qui veriti Numen, Maiestatemque Tonantis, Clausissent sine labe dies et sancta sequuti, Quae generi dedit ipse suo, mandata fuissent. Propterea falsis assuetae legibus urbes, Ut nova tradentem populo mandata, Deosque Tollentem novere virum, communia sanctum In civem vertere odia, infensaeque fuerunt, Qualis Socraticae quondam gens Attica voci. Id metuens natale solum, patriamque reliquit, Regnaque Sidonio petiit contermina ponto. Rex erat Assyriis Ninus atque Semiramis uxor Extincti post fata viri victricibus armis Protulit imperii fines per Bactra, per Indos. Inachus Argivam parvo post tempore gentem Rexit et Inachia cum Iuppiter Iside captus. Tunc Atlas humero caelum tulit, igne Prometheus Humanum madido formans in pulvere corpus Contigit et venas vitalibus imbuit auris. Nondum Roma suum Tyberim, nec magna futurae Troia parens Romae Xanthi cognoverat undas. At cum dura fames agros et moesta teneret Regna Palaestinae, mutata sede petivit Niligenas, felixque solum, quod pinguibus undis, Horrea centeno latissima foenore colebat Tunc rudis Aegyptus campos et dura colebat Iugera, nec causas rerum speculata latentes Noverat, aeterno currentia sidera motu. Lanigeros curare greges, cava cymbia dulci Lacte coronare et mites nutrire iuvencos: Tunc communis erat labor, hoc Aegyptia pubes Exercebat opus, glebasque domabat aratro. Traxit ab his curis animos Abramus et altam Suspiciens arcem mundi: Cognoscite, dixit, Aethereos ignes et non mortalia magni Templa Patris, sanctique operis sanctissima signa, Artificemque Deum, qui sidera caleat et ipsam Grandibus infusam membris, cognoscite mentem: Neu sinite aeternos animos assuescere terrae, Laetarique luto et rebus gaudere caducis. Terra perit, pereunt undae, mutabilis aer, Intereunt ignes, semper durabile coelum Permanet et nostris animis habitacula servat. Ob scelera et culpas hominum, ritusque nefandos Impia diffuso perierunt saecula Ponto: Ob scelera et culpas hominum, ritusque nefandos In cineres ibit tellus, tenuemque favillam: In superos estote pii, satis ampla feretis Sacra Deo, templisque suos reddetis honores, Quum sine sorde preces et labe carentia vota Offeret intactum maculis et crimine pectus, Iustitiam, moresque pios offerte, litari His sibi vult Pater, infractus licet irruat orbis: Virtutes, animique manent, benefacta supersunt Semper et arbitrio Deus omnia iudicat aequo. Vivite virtutum memores, virtutibus aether Scanditur et summos, quos cernitis, itur ad orbes. Haec populis praecepta ferens Abramus Olympi Explicuit cursus omnes, bissenaque signa, Quae variant nitidum stellati limitis orbem, Innixasque fretis terras, pontumque teneri Aere, sublimes ferri circum aera flammas, Astra ignes circum super ardua culmina mundi Aeternum regnare Patrem, sceptrumque tenere. His superaddiderat prolem post longa futuram Tempora, quae renovet meliori saecula lege. Rura petens iterum proli promissa futurae, In primos, quos ante fame regnante, penates Fugerat, argenti locuples remeavit et auri: Et cum rege loci percusso foedere gressum Cum consorte thori, servorumque agmine magno Fixit et Assyrios implevit ovilibus agros. Tum primum coeleste genus sub imagine visum Creditur humana, quum forte sub ilicis umbra Frigora captaret, venientia numina vidit: Unum quod dulcem nati praediceret ortum, Et duo, quae flammis ruerent coelestibus urbes, Infames vitiis urbes et sulphure dignas. Et quoniam mater ventura senilibus annis Pignora subrisit, materni nomina Risus Induit auspiciis oriens felicibus infans, Spes generis, coeli Proles habitura favorem, Et longos visura dies, magnamque datura Progeniem, visura Deum, visura Tonantis Semina, de seris exire nepotibus olim. Pulcher et eximiae divino frontis honore Praeditus, undenos iam bis puer egerat annos: Quum Deus Abramo dedit haec mandata fideli: I celer, ut nostrae dulcem tua pignora Risum Sacra feras arae, summi pete culmina montis, Compositisque super truncis altaria flammas Subiice et arrepto nati pete guttura cultro, Accensosque super ramos effunde cruorem. Impiger ostensum cara cum prole cacumen (Struxit ubi celsam templi rex tertius arcem) Solus adit famulis umbrosa in valle relictis. Saepe patri dixit iuvenis: tibi culter et ignis, Victima nulla tamen: suspiria longa paternum Pectus agens; Nostris (inquit) lectissima flammis Victima mox aderit, lacrymaeque per ora cadebant. Et iam multiplici stabat rogus arbore grandis, Subiectisque novae rutilabant ignibus arae: Quum pater aetherei reserans mandata Parentis, Talia vix pressis nato singultibus inquit: Care puer, dulcis vitae mihi dulcior annis, Quem mea clausurum sperabam lumina, cuius Auxilio leviter senii grave pondus inertis Laturus fueram, mea spes, mea, nate, voluptas, Ob decus egregium formae, teneramque inventam, Ingeniumque pium, sacrisque accommoda rebus Corda, videbaris longo dignissimus aevo: At secus est coelo visum, summoque Tonanti. Sicut mira tibi fuit et coelestis origo, Sic memoranda tuum renovat miracula funus, Sanctaque felici mors non discordat ab ortu. Non morbo, seniove cadis, non occidis hoste, Hostia coelitibus fies, manibusque paternis Mite feres mortis genus hoc, invita, tremensque Tristibus officiis accedit dextra, pavetque Pectus et immotis frigent praecordia fibris; Sed Superum mandata sequi et parere necesse est. Nec te dura brevis moveat praesentia fati, Quando tibi melior dabitur vita aethere in alto. Hac pater illacrymans, caraque in imagine nati Lumina defixus minuebat voce dolorem. Filius haec contra: Pater haec suspiria pone, Pone pater fletum, si quidquam fata doloris, Funera si quid habent poenae, fugit ocius Euro. Ergo Dei sortem potuisti credere nato Difficilem? tenerisve fui sic doctus ab annis? Hos puero mores pater, haec praecepta dedisti? Intrepidus fati genus hoc reverenter honestum Suscipio, nec me flammae, nec vulnera terrent. Immo ego me frustra genitum et vitalibus auris Contra iura frui credam, si iussa pigeret Ista pati; mea membra Deus melioribus auris Imbuet, interea donec nova venerit aetas, Pace fruar placida, patrum cum mitibus umbris Te expectans, tua namque iterum pater ora videbo. His pater in fletum dictis prorupit et ibant Ora per et barbam lacrymae, cecidere trementi Arma manu, cum sic iterum puer ora resolvit: Quid patris et nati tantum te nomina terrent? Quid te falsa ligat stultae pietatis imago? Est pietas suprema Deo parere, nec ullum Gratius est sacrum, nec victima sanctior ulla. Anne doles, tua quod Superis sit et aethere digna Progenies? quid adhuc trepidas Abraame? quid haeres? Quid tam felici fraudas tua pignora sorte? Redde Deo, precor, hanc animam terrena perosam, Eripe me tenebris, aditumque ad sidera pande. Prospicit ex alto Deus haec spectacula coelo, Hasque moras dudum et dextram miratur inertem. Sic ait et molli denudans guttura veste, Post patrem rutilos puer accedebat ad ignes. Iam pater ardentes plorans ascenderat aras, Nudatoque pium nati caput ense petebat, Quum Deus amborum motus pietate, ministro: I, dixit, celer, et veniens clamabat ab auris: Pone, pater, cultros, mitem ne interfice natum, Sat tua nota fides, pietas tua cognita coelo. Iam satis est; cessa, gratam nobisque, tibique Progeniem serva et matri sua pignora redde, Obiecitque caprum gladio, qui cornibus altis Vepribus haerebat, tenuique evanuit aura. Cernis ut indomitis hominum cervicibus instet, Ira Deum, durasque terat quo turbine frontes: Aspicis, ut subiecta fovens et sancta gubernans, Corda pius Pater aequali regat omnia lance. Nos igitur quos tot surgunt immania contra Signa, tot hostiles vultus, truculentaque torvis Ora oculis, qui tot devastatricia monstra, Perque agros, passimque ipsas errare per urbes Cernimus et nostris instare pericula rebus, Si gravibus moniti exemplis oracula Divum, Et responsa Deum sequimur, nec Flumine Sacro Poenituit prima fusos ab origine crines, Clara soporatas illustrent lumina mentes, Lustremusque animas, humiles in sancta feramus Templa preces, exempla patrum meliora sequuti: Purior interea depulsis nubibus aer Induet antiquos vultu ridente colores: Grana ferent sulci, dulcesque racemifer uvas Palmes et alma Ceres, mitisque favebit Iacchus: Atque salutiferis immissae flatibus aurae Innocuos coeli tractus, sinceraque reddent Atria, fatifero passim moriente veneno, Bellaque, composita cessabunt horrida pace.