CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus SPAGNOLI.blas-02.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.blas-02.xml.
Praeses ut adductum didicit truculentus, et atrox Ite canem dixit dapibus saturate caninis, Et simplex sit coena Ceres cum simplice lympha. His epulis hominem supera dum vescitur aura Pascite: non sit honor, non sit clementia canis. Iussa facit domino lictor crudelior ipso: Sed fuit haec homini solito traducere vitam, Ut vixere patres, quando aurea floruit aetas, Glandibus et pomis, locuplex opulentaque mensa. At quia carcer erat niger, et sine lumine caecus Sub tellure locus, splendore incanduit albo Nuncius extemplo, postquam de carcere lictor Exiit, illuxitque dies per inane Barathrum. Magna sub tenebras hydrorum copia frigus Fugerat hibernum: gelidis nepa plurima saxis Haeserat, et frigens tecto hibernahat opaco. Quae simul ac lucem insolitam videre cavernas Invenere novas, et humum repsere sub altam, Et domus expulso nituit spaciosa veneno. Ut satis est epulis factum: deducere noctem Incepere simul placidis sermonibus illam, Et pastor sic primus ait. Cur tanta piorum O mihi ab aetheria custos qui mitteris aula Quotidie strages oritur, terrasque per omnes Cur patitur tantos iactata ecclesia fluctus? Nonne erit his unquam poenis modis? An volet istam Perniciem Deus aeternos extendere in annos? Sic senior: fari contra sic nuncius orsus. O Blasi Chaos immensum est divina voluntas, Quod neque nos Divi, qui templa aeterna tenemus, Semper in Elysiis campis penetrare valemus Luminibus. Tantum illa pater, quantum ipsa videri Se sinit, ac si sit speculum, quod reddere possis, Cum velit, a rebus missas et claudere formas. Proveniunt illinc quaecunque negocia tractant Tartara, terra, fretum, quique aequora circuit aer, Machinaque immensi torquet quae sidera mundi. Eventus istorum operum referuntur in illam: Illa simul clavum, ventos, et vela gubernat, Et iustum est quodcunque facit, nec quaerere caussam Iustitiae fas est aliam: velle illius est lex. Qui cura audaci penetrare profundius audent, Amittunt operas, ac si demittere in utrem Aequora tentarent, pugnoque includere mundum. Cinctus inaccessa quae lumina nostra retundit Luce Deus: sic est nobis absconditus, ac si In tenebris lateat sub caligante Barathro. Multa tamen scimus, quae de penetralibus altis Dispensante Deo nostras labuntur ad aures. Quod mihi scire datur, fabor tibi. Laeta propinquant Tempora, principibus lex est imposta cruentis, Ne possint saevire. Quod sanguine gaudet Hoc crudele genus paucis abolebitur annis. Roma suos omnes mersos in sanguine vidit Pontifices: post hac tres est visura cruentos. Illic finis erit: lugubria saecula claudet Melciades: pax est illo ventura sepulto. Nunc bonus expulsis Romana in regna tyrannis Adveniet princeps, sub quo pacabitur orbis, Et finem accipiet veterum cultura Deorum. Constantinus apud Thraces, qua Bosphorus aequor Thracius Euxinus Aegaeum ingurgitat undis, Constituet sedem imperii, Latiumque relinquet Christo, et Romuleam septem cum collibus urbem: Tunc insigne crucis quondam damnabile surget Ex humili in sublime loco. praecedet honore Romanos fasces, et regia signa coronas: Tunc inter superos una laetabimur ambo, Istaque ab excelsa mundi speculabimur arce: Huc tamen o Blasi de tempestate quietis Pacificae, clades, heu, deploranda sequetur, Et grave manabit dulci de melle venenum. Vox est blanda quies, pax delectabile nomen: Plura tamen de pace fluent opprobria, damna, Dedecora, aerumnae, quam de crudelibus armis. Degenerabit enim virtus antiqua, voluptas Inter opes et delicias delumbia reddet Corpora, et ammittet mens enervata vigorem. O studia, o mores, o tempora sordida, cerno Oblitos Christum populos, incredula corda, Conculcare fidem, scelus omne incurrere facto Agmine, certatim fierique animantia bruta, Et Romam in caulas atque in magalia versam. Coelicolae in gentes male tunc animabimur illas, Atque sua Superi quando impia saecula cernent, Destituent ope terrigenas, cava tartara olentes: Irascente Deo coitum mala sidera in unum Convenient, tristes in humum iaculantia flammas, Atque viam coelum inveniet, qua conterat illud Infidum crudumque genus. Solventur ab Arcto Terribiles hominum vultus, animique feroces Sauromatae, sine divina, sine lege humana Viventes, Hunni, Alani, Turci, atque Agathyrsi: Adde quod inter se Christi intestina nepotes, Mutua more canum rabidorum in vulnera versi. Bella gerent: Graecis, Itali: Gallis, Alemani. Certabunt odiis, plus quam capitalibus, utque Se exstirpent, parcent Turcis, parcent Agarenis. Talia dum memorant, labente in lumina somno Procubuit senior: semper vigil Angelus alta Sit licet inclusus turri, tamen omnia cernit Undique sub terris, et quae surguntque caduntque Sidera, quae nimbos tempestatumque procellas, Quae faciant coelo Solem splendere sereno, Et nostrorum operum caussas intelligit omnes, Quae cum sidereo veniunt abeuntque recursu. O nimium felix Larium natura piorum Non miserae subiecta, non indiga somni, Non victus, non vestitus, defuncta periclis Omnibus et curis, quae corda humana trucidant: Libera debilibus membris, et mole caduci Corporis ire potens quo fert sua cumque voluptas, Per maria, et terras, et qua volat Eurus et Auster: Cui neque ver tepidum, nec stigia bruma, nec aestas Torrida: cui Solis non fert absentia noctem, Non ardens fulgetra metum: non nubila nimbum: Cui numquam iratum pelagus, nec naufraga puppis, Nec gravius illuvies campis, nec pestifer annus, Nec steriles agri: cui numquam belliger hostis Ingruit: aeternos cui pax tranquilla, quiesque, Et nullo vexata salus languore per annos, Ambrosiae quam pascit odor: cui semper aperta est Elysii regio supremi principis aula. O nimium felix Larium natura piorum: Cui pariles ut sint animae post fata, ferendum est Omne quod heic cruciatque animos, et corpora torquet. Iamque dies aderat, quae sanctae exordia pugnae Cerneret, et sumtis pugiles committeret armis, Hinc venit armatus multo cum milite princeps: Inde pater sine lorica, sine casside solus Ducitur iniectis ad colla senilia vinclis. Invalidis princeps vult expugnare latentem In membris animum: senior servare Tonanti Sinceram sanctamque fidem. Preludia bello Haec dedit: his iaculis iniit certamina princeps. Laetare observande senex, et amice Deorum, Tum senior. Laetare et tu fortissime princeps: Sed cave, ne qui sunt solo Dii nomine, credas Re fortasse Deos. Haec imprudentia tanto Si bene consultes, scelus est in principe magnum: nec debet vox ista Deus, venerabile, sanctum, Aeternum, immensumque sonans infamibus umbris Attribui, qualis Venus est, et Iupiter, et Mars, Ac similes alii quos sub fornicibus altis Torquet in obscuris flammis umbrosus Avernus. Nomen id est Naturae uni, quae regnat Olympo, Que fecit quodcunque vides, non pluribus aptum: Nec tibi crediderim princeps ita segnia corda, Tam rude, tam ignavum ingenium, quin sidera coeli Suspiciens videas opus id non esse Deorum, Qui statuas habitant vestras, et sordidae saxa More colubrorum, quibus est innata libido, Dente venenata, pecudesque hominesque necandi. Talibus accensus praeses, quae verbera mente Pertulerat, miseros hominis convertit in artus, Explicitisque iubet virgis, et fasce soluto Terga seni deducto humeris velamine caedi. Et post haec indigna trahi spectacula rursum Ad nigrae immundaeque domus horrentia claustra, Verberibus duris laesos ubi nuntius artus Leniit, et blando pepulit sermone dolorem. Haec ubi facta, nurum, cuius fera Martia chortem Laeserat, occidisse suem, pernamque tulisse Cum faculis ad claustra senis: quod egere duobus Crederet his clausum tenebris, et carcere fama est. Ille nurus animos, et commiserantia corda Suspiciens potius, quam dona exilia, dixit. Vade ager sancta nurus: faculam delubra quotannis Ad ma fer: sic te melior fortuna reviset Semper, et haec quo quot fuerint exempla secuti. Consilium non sprevit anus: post funera patris Semper idem repetivit. Ponebat ad aram Quam subito cives illi posuere quotannis Cerea dona facem, qua relligione repente Ad tantas devenit opes, ut rure relicto Cum Lare vicinam toto migravit in urbem. Altera maiori Lemures certamine nixu Instaurare parant: cursoris imagine sumta Phoebus adest mandata ferens a Caesare contra Progeniem Christi pro relligione Deorum: Finxerat has Delphis nugas suadent Minerva Saturno, Iove, Mercurio, dum sidera noctem Torquerent mediam, tentoque sagittifer arcu Scandit, et auratum surgens attollit olorem. Artibus his princeps factus crudelior, ira Ardescente fremit, Stygioque exuritur igne, Et tortus torquere parat. Iubet ante tribunal Sisti hominem, qui procedens stridente catena In se animos populi adstantis convertit et ora. Tum princeps quantum Iove mens agitata sinebat, Dissimulans odium, solio sic fatus ab alto. Haec tua, si prudens seris ut convenit annis, Cordatusque fores, esset venerabilis aetas, Atque uti nos divina monent humanaque iura, Digna coli: sed te praeceps dementia fecit Ridiculum. Quis enim Blasi non dixerit illum Dementire, Deos ausit qui insurgere contra, Atque Iovem damnare patrem Divumque hominumque? Quare age forte loco si mens te mota fefellit Hactenus, ut multis usu evenisse putamus: Nam sic Alcides, sic est delusus Orestes: Utere consilio tandem meliore, facessat Error, et evades vinclis et carcere liber Hanc ignominiam, poenasque iramque Deorum. Quod si tanta tuam tulerit vecordia mentem, Ut vities Divos stulta atque infanda loquendo, Heu miser, insolitos hodie experire dolores. Composito vultu Princeps ubi talia fari Desiit, impavidus senior sic vocibus orsus. Iste tuus praeses thronus, hoc sublime tribunal, Ut nos instituunt divina humanaque iura, Esset honorandum, si quae coelestia adorant Corpora, et inclusa his rerum natura elementis Numina vera coli pulsio concederet Orco: Sed tua in obliquum recto de limite contra Fas et iura simul sic est conversa potestas, Ut videare Deum, summo detrudere caelo, Et dare Plutoni iura imperiumque Tonantis. Quae quanta impietas, quae sit dementia, nemo Ignorare potest, cui verum agnoscere cura est. Quo fit, iste thronus Superis odiosus, et orbi Noxius indigne tantos usurpet honores. Quatre age iam desiste istis incumbere curis Turpibus, et noli miseris mortalibus esse Excidio: noli infandos defendere Manes: Sed patere aeternum regna haec agnoscere Patrem, Quem coluit Ianus: Ianus qui nomina fecit Ianiculo: cuius flavis vestigia lymphis Albula, Tyrrheni quaerens salis aequora, lambit. Ianus enim, si vera potes perferre loquentem, Venit ab Assyriis, postquam mare in ardua quondam Diffusum iuga se primam contraxit in alvum, Uniusque Dei cultum tulit, atque reliquit Omnibus in terris: sed non tenuere nepotes Divinos ritus, et quae vulgaverat ipse Sacra per Armenios, et circumstantia regna. Nam Pluto, et Stygii Manes, quos dicitit ipsi Esse Deos, natura atrox genus atque superbum Lina tetenderunt, et adhuc improvida saecla Includere plagis, quibus haec quoque saecula claudunt, Et vos tantarum ignaros fraudum, atque dolorum. At Deus imperium, cuius sine fine rapinam hanc Tempestate tulit longa patienter, et aequa Mente: sed hanc isto fraudem dispescuit aevo, Seque palam fecit nobis, et ad haec eo regna Mittor, ut ex istis exauctorata vetustas Finibus excedat, veniantque novissima saecla: Quae neque tu prohibere potes, nec Roma, nec orbis Totus: et hoc constans et ineluctabile fatum est. Summa igitur princeps ope te vitare Tonantis Arma decet, ne te a summo profliget Olympo: Et subito Stygias adigat te fulmine ad undas. Me vero terrere minis, deducere ab istis Grandinibus inceptis, potis est vis nulla: necare Et torquere potes corpus. Moribundaque membra: At animus manet intrepidus: manet invia cunctis Suppliciis mens alta tuo molimine maior. Christus enim tali strinxit mea pectora nexu, Ut flammas ferat, et chalybem, durumque adamantem. Talia dicentem iam dudum lumine torvo Spectabat princeps, rabieque ardebat amara. Non tulit ulterius flagrantem pectoris aestum, Vociferans, huc lictor ades: nudare loquacem, Sacrilegum, deceptorem ahenis Pectinibus: clunes, lumbos, et rustica terga Scalpite: conveniunt strigiles his renibus isti. Tale ministerium docti sternuntque, ligantque In quernis hominem tabulis, adiguntque sub alas, Ad crura, ad femora, ad renes, ad colla rudentem Quadruplicem, quali frenant ad litora puppes. Horrendisque cutem sulcant, miserabile visu, Dentibus, erumpit factis cruor undique venis, Et late exsiliens turbam scintillat in omnem. Postquam scissa cutis passim, et sat terga tulerunt Poenarum, et caedis: manibus laxata cruentis Vincula paulisper, faciuntque incumbere tergo Ora supinantes, et ahenis dentibus instant More canum, quoties avidos in viscera rictus Aure tenus mergunt, praedamque trahuntque vorantque. Corda senis, tanquam mediis in fluctibus arae Marmoreae, robusta manent, verbisque ministros Talibus affatur. Mactate senilia membra haec, Atque fatiscentes artus, et inutile dudum Corpus: eat senium, viridisque refloreat aetas, Ut ver post hiemem, veniaque aeterna iuventus. Haec ea sunt, quae me faciunt tormenta beatum: Quae renovant. Dum fert ignes, dum vapulat aurum, Clarius evadit: sic mortificata decorem Membra reportabunt, coeloque simillima fient. Qui magis atteritur, vultu meliore resurget. Haec pater. At miles sic praecipiente tyranno Ora ferit, ludensque comas, incanaque menta Pectit, et horrentem concreto sanguine barbam. Postquam caede solum tanta stagnare tyrannus Impius advertit, quantum non fundit haruspex Ad Capitolinas taurum cum victimat aras, Ducite, pugnatum est hodie satis, inquit, ad antrum. Est visura aliud maius lux crastina bellum. Sic ait. In tenebras igitur, squalentiaque antra Dum redit, ecce nurus septem comitantur euntem, Admotisque legunt trepidum crateribus imbrem Sanguinis, indignum spargit tellure putantes. Quod simul ac vidit tali pietate tyrannus, Acriter offensus grandem prorumpit in iram, Et clamat, vincite magas, adducite vinctas. Heic aliud certamen adest, spectacula surgunt Altera, et insignes ineunt proscenia ludi. Herculeos nobis opus est perferre labores: Vicimus hunc Phlegyam: vincamus Amazones istas: Sic ait: ingenti plebes urbana tumultu Fluctuat, et densae complent praetoria turbae, Intenduntque oculos, tanti quos submovet ingens Congeries vulgi. Nequeuntque accedere, sursum Attollunt vultus, summosque levantur in ungues: Ecce nurus adsunt, quas compellare tyrannus Inchoat his verbis. Et vos libare Dianae Est opus, et Vestae sanctas accedere ad aras Suppliciter, Venerique Arabes apponere fumos: Sic decet officium collecti infame cruoris Radere, et hoc ingens scelus abstergere litando. Ludificans illas ficta subtiliter arte Sic ait. Ipsae itidem fraudes arcere paratae Fraudibus, ad stagnum, quod erat prope moenia ferri Sacra, Deosque iubent: illic ut flumine vivo Se abluerint spondent se convenientia Divis Orgia laturas. Fama haec vulgata per urbem Continuo, factusque ingens concursus ad undam. Interea ex dictis subito muliebribus orta Laetitia, summam princeps secessit in arcem: Nam fore crediderat demens, ut sacra litarent, Pro ripis igitur constructe imponitur arae Nuda Venus, signum Vestae, signumque Dianae. Huc postquam venere nurus, atque ora manusque In vitreo lavere vado: gradiuntur ad aram, Correptosque Deus, ubi lympha profundior uno Impete currentes, stagnum iaculantur in altum. Extemplo turbis vario rumore tumultus Nascitur: his temere factum affirmatibus: illis, Sicut erant varie affecti, laudantibus astrum Sicque multiplici lux est cum murmure clausa. Praesidis casus novitas pervenit ad aures: Fulminat, et colubro similis cum verbere tardus Ardet, et impatiens irae se sauciat ipsum, Dentibus in caudam, in lumbos, in pectora versis. Se ferit, ut mulier dulci viduata marito, Cum laniat crines, atque unguibus ora cruentat. Altera lux oritur, vulgusque negocia rursum In sua multiplici conversum murmurat ore. Ipse satellitibus cinctus iubet, ante tribunal Adventare suo septem cum semine matres, Ad quas conversi fari sic incipit ore. Quae vobis levitas sic inconsulta procaxque, Sacrilegae incestaeque nurus meretricia doctae. Armatae mille insidiis, et mille venenis, Ut tanta cum fraude Deos tuleris ab ara, Ut referunt. Et praecipites dederitis in undam? An docuit vester vos haec mendacia Christus? Hae sunt quas rudibus turbis infunditis artes? Haec documenta datis? Numquam hoc impune feretis. Taliter admorso deferbuit indice princeps. Illae autem, non est, aiunt opprobria tempus Tanta refellendis caussam tetigisse Deorum. Sit satis: hinc pugnae istius processit origo? Quae levitas maior, quae prodigiosior usquam Simplicitas fuerit, quam saxa carentia sensu Affirmare Deos, et credere numen inesse Aeri, Auro, ligno, argento? Natura repugnat. Lex divina vetat. Pluto, Manesque profundi. Haec sacra, hos ritus, haec vestra altaria rident. Propterea in stagnum lapides iactavimus illos, Quod sint, res non digna coli. Deus omnia longe Ante videt, quam sint. Si res divina fuissent Hi lapides, poterant nostras agnoscere mentes, Et parvo e manibus nostris molimine labi. Vix princeps hucusque tulit, iubet arma parari: Protinus, et magno lituos praeludere bello. In fora comportant famuli instrumenta dolorum Omnia: pecten adest: adsunt unguesque facesque. Bullit in ingenti livens sartagine plumbum, Et coacervatis strident incendia lignis. Repperit impietas trucis ingeniosa Tyranni Ad flectenda novas artes muliebria corda. Hinc locat ex olli septem velamina bysso, Cyclades appellant, totidem thoraces ahenos In mediis illinc flammis ardore coruscos. Stabant in medio matres, ad quas ita fatus Sublimi residens in maiestate tyrannus. Eligite ex istis utrum magis utile: Divos Significant Tunicae molles: arma ignea Christum. Continuo saliens septem de matribus una, Collectas vestes irritamenta malorum Tollit, et annitens medios iaculatur in ignes. Mirantur circumstantes pectore molli, Natura imbelli ac timido tantum esse vigorem. Tam grandes animos, tam fortia corda, Gigantes, Quos memorant tentasse Deos detrudere coelo, Non ausint tantum facinus. Tirynthius ipse Monstrorum domitor posito expallesceret ausu. Has vires tu Christe dabas, tu roboris auctor Huius eras. Calcat Romanos foemina fasces: Nec timet imperium, sub quo se maximus orbis Curvat, et antiquis audet se opponere Divis: Quos ipsi, qui totum orbem moderantur, adorant. Hec duo militiam mater ducebat in istam Pignora, quae tulit una dies, uno aedita partu. Hi gemitu casus lamentabantur acerbos Matris, et apprensa materna veste fluebant In lacrymas demissi oculos, frontemque decoram Versum humeros: flebant ipse miserabile turbae Innocuae fatum aetatis. Commota Tyranni Pectora paulisper, fletumque effundere visus. Tolli igitur pueros, ducique in carceris umbram, Sanctus ubi nuda senior tellure iacebat, Praecipit, et ferri ex oculis quae flectere plebem, Atque pios mollire animos spectacula possent. Illi, ubi se videre capi, clamore relictam, Heu, misero matrem appellant: o incendia dicunt Dulcia, si cum matre pati licuisse in illis Ignibus: et mater, mater fora tota sonabant. Mater ad has voces plus quam ad tormenta dolentem Intendens animum dabat haec responsa latente In lacrymis visu. Nati, nati, ite: videbo Vos iterum paucis post o mea cara diebus Viscera vos iterum: nati ne flete parentum. Mutua sic pietas accendebatur, et ista Anxietas poenis animos laniabat acerbis. Fortior in pugnam praeses redit, atque dolorum Mille parat species: matres suspendite clamat: Pubetenus nudate: cutem proscindite ferro. Crudeles ad opus properant crudele ministri Sauromatum de gente sati, sub montibus orti Rhipaeis, ubi fert homines Cynosura malignos. Non pietas, non ula sapit clementia, ahenos Expediunt dentes, et aram candentia longis Viscera pectinibus: penetrat dolor intima matrum Corda: nec humani possunt subsistere sensus. Solvuntur violati artus, pro sanguine fundunt Lac niveum, et fluxu tellus inscribitur albo. Cum gravis artaret miserans, et vincere robur Inciperet muliebre labor: de nubibus ora Quae videre nurus, et non videre profani, Nuntius educens voces prorupit in istas. O sacrae sanctaeque animae magno atque potenti Decertastis adhuc animo: quae pauca supersunt, Conatu tolerare pari: victoria vestris In manibus: vobis totus venit obvius aether, Dulce sonans, et dona ferens. Gaudete: propinquat Lux aeterna, venit merces sperata laborum, Quae vestra spe maior erit. Quot in urbe fuerunt A priorum hominum nascenti aetate dolores, Tempus ad hoc unam in campis caelestibus horam, Si paribus merces par danda laboribus esset, Non emerent. Maiora fide sunt omnia apud nos: Sed larga dat dona manu regnator Olympi. Unus adhuc vobis labor est adeundus. In ignem Ibitis: ast ego vos semper comitabor, et omnem Vim cohibens flammas in frigida balnea vertam. Dixerat, et subito princeps ad opima vocatus Prandia discessu clausit tormenta citato: Post epulas subito redit in certamina rursum. Ante suas ubi magna fores erat rea, mandat Constitui effossa tellure caminum, Magnaque conflari structis incendia truncis. Duravit labor in noctem, nox tota labori Adiicitur, pyra consurgit, iam luce reversa Subiiciunt ignes, et ductis follibus acres Eliciunt flammas, abeuntque incendia in altum Aera, et ex lignis fugiens ardentibus aura Stridula scintillas spargit per inane volantes. Huc populo spectante nurus intrare coactae Se cruce signantes ineunt, qua maximus ardor Fluctuat, et qua flamma rubens gravioribus undis Aestuat: ac tanti ardoris se in vortice mergunt. Confestim vero sicut praedixerat ignes Nuntius expertae innocuos, letantur, et ardent Laetitia, vocemque levant in carmina, et hymnos, Et Christum matremque canunt, errantque per antrum Ignivomum, tamquam agni alacres per rosida rura. Absterret res mira omnes, ipsumque Tyrannum, Et vellet saevisse minus, victumque fatetur Se tacitus. Quid agat nescit: videt omnia contra Seque, Deosque suos evadere. Protinus ergo Imperat educi flammae de gurgite matres: Eductas videt illaesas: mirantur in unum Turba globum coit: intentis miracula cernunt Luminibus, nec corda queunt saturare tuendo. Ipse autem magicam factum convertit in artem Praeses, et o clamat, quantum incantamina possint Thessala Medeae quid verba venefica faxint Cernite: et haec iactans animo subridet amaro. Sic turbae fecisse satis sese aestimat amens: Verum aliter vulgi adstantis pars maxima sentit, Et Christum conversa canit, Veneremque, Iovemque Execrantur: aquas poscunt, ad flumina tendunt. Hic erat occultus Christi de gente sacerdos Leucosyrus (Grai sic appellare solebant Cappadoces) dudum Carmelo a monte profectus, Vertice Carpathiis alto qui prominet undis. Australes alius magis it Carmelus in oras, Quem fertur coluisse Nabal: quo tempore Saulis Insidias fugiens David in deserta recessit. Iste autem Carmelus erat, quem maximus olim Incoluit Vates, curru sublatus in auras Igneo, te ex alto flammam qui taxit Olympo. Heic solitus turbis latices infundere sacros Perdius et pernox vitreas habitabat ad undas. Praeses ut advertit tantos in plebe tumultus, Ne foret incompos voti, lictore vocato Iudicium capitale tulit, Matresque securi Truncat, et exutae post tot certamina tandem Corpore felices animae fugere volantes Ad Superos: ubi nunc mundo meliore fruuntur. Corpora dum totam facit intempesta per urbem Nox requiem, sacri ad tumulos rapuere ministri Bella Sebastaeus posthac ingentia pastor Est passurus. Eunt irato a principe missi Sauromatae gens cruda, oculis imitata lacertos, Ore quaterdecimam pleno iam sidere Lunam, Atque senem damnante foro tot sanguinolenta Funera, tot caedes, et tot spectacula visu Tristia, tam multo spumantem sanguine terram, Aere catenatum longo ad praetoria ducunt. Miratur princeps hominem sine vulnere vultu Conspicuum claro, et barbam squalore carentem Ac si lotus aquis, et olenti adspersus amomo Esset apud thermas. Haec illi nuntius ora Fecerat, arte volens ista torquere Tyrannum, Qui sic fatur. Ades bone vir? Quid denique captas Consilii? Si vis pacem, concedimus ultro: Si vis bella, suus tibi respondere parati, Fare, nec in longum differre responsa, quid optes. Pastor ad haec. Quid opus multis? Immobile durat Propositum: non sum suasu mutabilis ullo: Mon si mille mihi veniant in colla secures: Non si mille pati facias incendia: non si Mille sub aequoreis habitarem fluctibus annos. Prosequere, et, quo te tua fert sententia, perge. Praeses ad haec. Ibis Blasi cum piscibus: ibis Subter aquas: vicina ibis in stagna natatum. Ne te peniteat sero, tibi consule. Pastor Sat mihi consului: tu qui in maiore periclo Versaris, magis atque magis tibi consule, dixit. Praeses ad adstantes, quam sint responsa videtis Impia, quo pacto illudat nobisque Deisque, Indignatus ait. Stabant tum flumina crudo Incrustata gelu: nec habebant aequora fluctus Pontica: Maeotis tergum glaciale ferebat: Frigidus Arctophylax ita Caspia presserat arva, Ut concreta gelu transirent aequora onustis Plaustra toris: nive Taurus erat, nive candidus Aemus: Ast urbana lacus stagnans ad moenia lymphis Mobilibus nondum frigentem senserat Ursam. Hoc ut mirificis locus esset idoneus actis Fecerat omnipotens, liquidaeque pepercerat undae. Convocat armatam princeps in tecta cohortem, Et iubet ad stagnum duci, mergique sub alto Gurgite pastorem, suffocatumque relinqui, Ut natet, et Christi videant opprobria turbae Coguntur, stipantque hominem, missoque per urbem Hoc rumore fluunt omnes puerique senesque, Grandaevae cum prole nurus, stagnumque coronant. Accinctus gladiis loricatusque satelles Fert pharetras, arcusque humeris, hastilia dextris: Ad fatale vadum properat. Iam limina portae Praeterit urbanae, stagnumque apparet, et ingens Pro ripis inhians haec spectacula vulgus. Tum senior praestanti animo, vultuque sereno Ut stagnum intuitus: dextram levat, atque potenti Lustrat aquam signo, Stygias quod dissipat umbras. Horruit haec ad signa latex, et marmoris instar Duruit. Ingressus plantis fidentibus omnem Permeat, et tipulae similis superambulat undam. Hac illacque means magno clamore tonabat: Cernitis o cives quam magna potentia nostrae Sit fidei, quando flammae, quando aequora Christi Imperio parent, Ignes ardente camino Non sensere nurus: me fert, ut cernitis, unda. Non ea vis vestris, nec tanta industria Divis. Quod si falsa loquor, veniant quicumque Deorum Auxilio fidunt, mecumque per humida reptent Aequora. Quid vestri possint ostendite Divi. Audito hoc clamore procul de litore curvo Prosiliere viri decies super aequora septem Fidentes Stygiis et Saturnalibus umbris: Sed spes vana fuit: mox ut tetigere lacunam, Cum sonitu, veluti totidem praegrandia saxa, Disrupere solum, raptosque absorbuit unda Fluctibus in gyrum, longeque fugatis. Utque fides populi magis adstrueretur eosdem, In quibus absorpta est plebes incredula, pastor Conculcat peragratque locos, campumque liquentem Pro arbitrio ligat et solvit. Miracula multi Tanti voluntates, quid nos contaminat ultra Vana superstitio? Quid tempora perdimus? Aiunt. Quid dubitamus adhuc credendo accedere Christo? Talia turbas serpebant murmura, quando Nuntius aeternae monuit iam proxima vitae Tempora. Digrediens ergo stipante caterva Blasius intrepido redit ad praetoria vultu. Fama praeit, rumorque volans ad principis aures Ingreditur, totumque refert ex ordine casum. Erubuit victus princeps, puduitque videri: Sed latuit, rebus tandem infeliciter actis Instituit longo iam fidem imponere bello. Cum pueris igitur, qui soli carceris umbris Servabantur adhuc flentes, iubet ense feriri Colla senis, corpusque feris, avibusque relinqui. Mensis agebatur, faciunt cui februa nomen, Tertia nox, et iam Venus adscendebat ab ortu, Cassiopeque comes, cum limina carceris intrat Funestus nocturna ferens funalia lictor, Atque catenarum nodis puerosque senemque Implicitos celeri trahit, ad pomeria gressu. Tum senior pueros, cum matris nomina nondum Obliti veterem inciperent renovare querelam, Sic hortatur iens. Pueri ne flete parentum: Imus ad amissam: post parva videbitis illam Intervalla: hodie mensa coenabimus una. Mittite singultus, ego vos comitabor, et ipsi Mecum eritis, donec thalamos veniamus in illos. Ventum erat ad loca supplicio decreta supremo: Cum submissus humi, palmas ad clara tetendit Sidera, et hanc orans effudit pectore vocem. Sancte pater, qui nos saeclo dignaris ab isto Mortali, obsceno, infesto, tenebrisque sepulto Tollere in aeternam requiem lumenque beatum, Te veneror, tua mente sequor confulta fideli, Et grates habeo immensas, quod idonea visus Hostia sim, dignusque tuo pro nomine obire. Unum oro, quando est uni haec tibi tanta potestas, Ut quicumque meas supplex orabit ad aras, Auxilium iugulo, et membris languentibus umquam Inveniat quam quaeret opem. Responsa satelles Audiit haec, vulgoque palam post funera fecit. Subscriptum est: ascende, veni: te exspectat Olympus. Mox exsecta trium cervix, et sanguine tellus Intepuit sacro. Vix dum subtraxerat ensem Lictor, ab excelsa mundi vertigine fulgor Erupit subito, radiisque micantibus ardor Obtundens oculorum acies noctem expulit atram. Territus insolitis miles splendoribus arma Proiicit, et rapido fugit ad praetoria cursu. Quippe triumphalem tanto cum lumine pompam Christus agens tali funus celebravit honore. Tum Superum chorus acceptas gratanter et ore Laeto animas locat in primo ducis agmine, et aura Conditus alterno repetivit sidera cantu. Ast ubi perventum est ad coeli immobilis alta Limina, Christus eas sancta ad collegia patrum Adiunxit, veterem pergens supplere ruinam. Sub lucem vero sacri translati ministri Corpora secreto flentes clausere sepulcro. Sancte pater Blasi, pueri sine crimine sancti, Vosque nurus quae tam magnis haec bella tulistis Cordibus; adsitis nobis mortalibus, ista Corporea Styge submersis: avertite morbos: Impetratae dies terris sine Marte quietos: Et miserae sanctum vitae concedite finem.