CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus SPAGNOLI.blas-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.blas-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.blas-01.xml in db pdill0


Praecipua in divos qui relligione feruntur Non satis esse putat illis impedere mensem, Atque animum: sed signa dicant, altaris, ludos Pyramides, sacras vestes, sublimia templa. Ast ego quem fecit Christo devota voluntas. Non fortuna inopem cum sim indigus aeris et auri. E sine fortunis, quid agam? Neque promere carmen Fas mihi Coelitibus dignum: non est mea tanti Barbitos, ut moveat silvas et marmora: non sum Amphion Dircaeus ego, non Thracius Orpheus, Quos traxisse feras memorant, et flumina cantu. Quid faciam? Praestare potens si grandia non sum, Nulla feram? Non sic mater sanctissima rerum Me natura docet: quae fusa per omnia mundi Membra suas iuxta vires operatur ubique, Semper iners metuens atque infoecunda videri. Surge igitur mea parva chelys, si tollere in altum Non poteris vocem, tenui modulabere cantu. Iste labor, quamquam vulgo videatur inanis, Non parvi tamen ante Deum, cui cognita corda, Qui videt affectus, et voce carentia vota, Est meriti. Laudes curat Deus: ista litantur A superis holocausta: nec est praestantior ulla Hostia in Elysiis pietas ubi maxima campis. Nulla Deo domus est illic sacrata, nec ara: Coelum ipsum templum est ingens, sunt lampades astra: Victima, Coelituum cantus hosiah-na sonantes. Sicut enim poean Phoebo, dithyrambus Iaccho Carmen erat quondam; sic usque ab origine rerum Est Hallelu-ia Deo, nec non hosiah-na per altos Elysii campos, et per mortalia regna. Ergo mihi monumento aliquo celebrare volenti Cappadocum te sancte pater, recitanda videtur In primis tua contemtrix Regumque, Deumque, Quos vetus a larvis aetas delusa colebat, Relligio, saevisque fides animosior armis. Nostra igitur Zephyris venias ad vela secundis, Et rege per fluctus cymbam nova dona ferentem. Cappadocum populis urbs est antiqua: Latini Dicimus Augustam, Graeci dixere Sebastem Cui bene consultum cupiens Deus optimus, illi Tradidit in patrem sanctum, mitemque, piumque, Ingenio vultuque virum, Cui nomen avitum Blasius quondam tribuere parentes. Illa sub hoc paucis urbs incrementa diebus Magna tulit, tanquam si mox ex marmore in aurum Transisset: fortuna fuit prospera genti. Illis Barbaries campis altissima quondam, Ac ferias immanis erat: nam Sole remoto, Et regnante gelu, mortalia corpora fiunt Cruda nimis, digesta minus: transfusa per artus Mens male conditos contagia corporis haurit, Et fit dura, ferox, praeceps, immanis, et atrox. Non aliter, quam sinuosa vina, in olentia vasa Id vitium Miseris, subeunt, et rancidae fiunt. Sed mutata sub hoc hominum natura magistro est Quod facit in terras magni Sol gloria mundi. Hoc egit bonus in populi praecordia pastor. Sol etenim terras radiis illuminat, annum Digerit in partes, nobis alimenta ministrat, Et quasi curator vigilans ascendit in altas Lanigeri, Libraeque domos, descendit ad axes Eternum per iter: nec tempora perdit eundo. Nam fruges maturat iens, non negligit Indos, Non fugit Aethiopes, Scythicis illabitur oris, Et, quantum natura sinit, communicat orbi Officium, viresque suas: et more paterno Quae loca cumque tenet fuso circum aequore Nereus Oceano in magno, nostraeque in Tethyos amplis Gurgitibus fovet ad moto splendore quotannis. Non aliter, quam saeva diu fortuna quievit, Noctes arque dies prae sollicitudine pastor Anxius impendit gregibus curamque, operamque, Et satis officio fecit pro viribus omni. Omnia quae legum lator, morumque magister Instituit Christus, populique resonabat in aures. Semper, et exemplo plus quam sermone docebat. Hinc veluti virtutum alto de gurgite fluxit In populorum animos, et in intima pectora plebis Proventus genus omne boni: crescebat in horas Fertilitas, frugumque ferax cultura bonarum. Venerat huc et merce sua ditaverat urbem Caeca fides, audita sequens, incognita credens: et casus animante Deo ridebat acerbos. Spes quoque semper inops, semper sitibunda futuri. Quae velut expectans aliquia sedet ope supino. Venit et invidiae Caritas inimica suarum Prodiga opum, nec non custos malus aeris et auri Oblitusque sui rapidis amor affuit alis: Affuit et virtus, qua fortia temperat undis Vina superfusis, luxum cohibere gulamque Et fraenare potens vesani incendia sensus. Venit et armipotens Virgo, quae amplexa columnam Palladium robur vultu praetendit et ausum. Tu quoque praeterit memor, et praesaga futuri Temporis, et Iani duplicem vestita figuram Tunc aderas, aderat lances quae portat, et ensem Osa malas Astraea manus, inimica rapinis. His pater hospitibus tantam formaverat urbem, Affectusque omnis populus veniebat in istos, Sicut ad una omnes concurrunt pascua tauri. Corda, manus, oculos, plantas, linguamque movebat Christus, et in cunctis (ita conciliaverat illos Disciplina vigil, sanctique industria patris) Spiritus unus erat, quotiens ad templa vocabat Festa dies, aderant curis civilibus omnes Protinus exclusis, tota cum plebe senatus, Matronae cum virginibus, cum pube senectus. Non illos ut nunc quando incestata facessit Relligio, Veneris proles in templa trahebat: Sed pietas, et sancta Deus praecordia pulsans. At quae divini poscit reverentia cultus Cum patrata forent, omnes in tecta redibant Sancti oculos, animum sancti, sancti ora manusque. Incestus tum nullus erat, tum nullus adulter, Non raptor, non sacrilegus, non insidiator. Tutus erat pudor in thalamis, in ovilibus agni, Armentum in caulis: omnes via tuta per agros. Tutum aes in loculis: sine lite silentia toto Muta foro: Caritas melior custodia rerum Quam leges, ubi vivit amor, peccata facessunt Omnia: nil opus est praetore: superflua lex est. Ut solet ad numerum tactis symphonia chordis Surgere: sic animis innoxia vita per urbes Compositis oritur, qualis fui ante, parentum Quam vetus improbitas divinam accenderet iram. Affectus si lege carent: in bella ferarum More ruunt. Virus pacem qui quaeritis, istud Exturbate: istas animorum extinguite flammas. Hoc veri pastoris, qui pascere curat, Non morbo incestare pecus, quae pessima totas Implicuit terras hac tempestate libido. Noxia si proferre caput vidisset in agro Gramina, doctrinae, rastris et vomere linguae Mox aderat steriles prohibens inolescere plantas. Blasius his studiis, hac sedulitate solebat Custodire greges, atque exercere talentum. Ut miseris afferret opem, quos aere alieno Audierat morbove premi vel pauperis anni Damna pati, vel fortem aliam tristem atque malignam: Ibat ad insignes aulas, et ad horrea Ditum, Res quibus est opulenta domi et cellaria plena, Suadebatque aliquid grandi depromere acervo, Atque inopum patronus erat. Saepe aurea vasa Ex templorum adytis cum res reposceret, istos (Sic accensa vito pietas) vertebat in usus. Saepe loquens turbis, Christi patrimonia claudi Non debere inopi, Christumque dicasse trientem Mendicis ex asse suo memorare solebat. Istud idem sancti patres sanxere, volentes In tres divitias Christi discindere partes: Quarum prima sacri fluat in collegia templi, Unde habebant mensas, medicos, habitumque ministri: Altera restituat labentia templa, domosque, Quas habitat sacer antistes, mystaeque minores. Cetera distribuat pietas, alimenta ministret Plebi inopum, iuvet aegrotos et debile vulgus. At quia qui leges aliis dare cogitat, ipsum Est opus in primis sibi legem imponere, numquam Indulsit Genio. Genius convivia, somnos, Otia, laetitiamque petit: quae singula pastor Optimus aufugit doctus tolerare laborem, Tomentum Circense pati, quod arundine trita, Non levibus plumis, nec molli vellere fartum, Difficiles etiam curas, aestumque, geluque Spirituumque dolos, at tentamenta malorum. Nam sine larvarum insidiis, et pseudo Deorum Vulnere fas nulli mortalem evadere vitam. Dum pius in terris divina negocia pastor Ista gerit, duce Marte Deum convenerat omne Consilium subter cautes Trinacridos Aetnae: Regnat ubi flammarum opifex, qui fulmina cudit. Haec lemurum proceres ultro citroque locuti Plurima pro imperio pro maiestate Deorum Decrevere aelium Latio praeponere Regem. Carus enim qui tunc bellis molimine magno Vexabat Persas, quod erat mansuetus et insons Christigenis, genus est visus nescire Deorum: Propterea statuere illo violenter abacto Vestigare novum, cui mens atrocior esset, Atque magis crudum ingenium, quod perderet omnes Relliquias Christi, veteresque reduceret aras. Lectus ad excidium Cari Vulcanus ab Aetna Devolat in Lybiam, piceasque ex aequore nubes Cogit, et excitis per coelum immurmurat auris. Nec mora, per Lybiae campos cum fulgore fulmen Intonuit, nova tempestas nigrescit ab Austro. Iam pluit, et crebris ardet coelum ignibus omne, Intentatque freto et terris horrentia bella. Mortales miseri quid agant in turbine tanto. Ignari tanquam pecudes indagine clausae Corda tremunt, animosque levant ad Numina tristes. Ecce super Persas ventis agitata coruscant Nubila, et in nebulis animae Phlegethontides ardent: Nam Stygii Manes immiscebantur opacis Nubibus et ventis, tempestatemque fragosam Ad loca patrando sceleri oportuna ferebant. Mulciber nimbis formaverat igne coacto Fulmen, et in gravibus Cocyti exstinxerat undis Saepius, adiiciens sulfur Phlegethonte petitum. Iam furit, impatiensque morae retinacula fraugit Ignis, et ingenti fugit extra nubilae bombo. Dum trepidant omnes, dum sanguis in intima corda Proripitur; fragor irradians tentoria Regis Intrat, et includens animam pulmone sub imo Respirare negat, vitamque a pectore solvit. Rex iacet exanimus, tristisque per omnia castra Fama volat casus, tenditque per aera Romam. Officio functus redit Vulcanus in Aetnam. At cui cura novi Pallas Tritonia Regis Qua lemures norunt facinus conglutinat arte: Se insinuat primorum animis, totamque subornat Militiam: plebis palpat praecordia: blando Adversos operi mollit popismate: festos Commemorat turbis ludos, mensasque dapales: Quas Caesar praebere novus consuevit, et omnem Lautitiam, vota incendit popularia, voces Clamoremque ciens it castra per omnia. Tandem Delegit castrensem hominem torvo imperiosum Lumine: cui nomen veniens a voce Diocles. Exsultavit, ubi scelus id crudele peractum Vidit, et invento risit laetata Tyranno. Caesar hic imbutus Phoebo, Iove, Marte, Minerva, Disque aliis, Saturnae tuae qui nomina gentis Accipiunt, Christi populum depellere toto Orbe parat, fierique iubet prisco omnia ritu, Ut Numa et antiqui reges docuere Latini. Aeneas etenim quando ad Lavinia venit Litora: sacra tulit secum victosque Penates, Et dedit indigenis, docuitque arcana Deorum Orgia, quae aeternos ea gens servaret in annos. Multa quoque Evander prius et Carmenta sacerdos Arcadiis olim tulerant libamina ab oris In Latium: quae post observare nepotes. Tusci etiam quaedam deliramenta tenebant, Quae genitus tellure Tages invexerat olim: Haec igitur Caesar non quae de litore Ianus Attulit Assyrio, postquam servanda per omnes Vulgavit populos, odio stimulata Deorum Indocilis cepit saevire licentia Vulgi: Christigenae tamquam genus exsecrabile passim Diripiuntur, opes fisco addicuntur, et ipsi, Si dare sacra negant, vinclis, ferro, ignibus, undis. Tantaque mox facta est Ceritae insania turbae, Ut sine iudiciis homines, sine legis et aequi Ordine inauditos nudato invaderet ense Publice, et in templis Divum, totamque per urbem (Rex horrenda, ipsoque etiam damnata sub Orco) Frustatim concisa hominum tellure iacebant Corpora, quae tumuli non dignabantur honore Sacrilegae gentes, ne, quod funesta docebat, Relligio, requies animis errantibus esset. Namque animas, quarum iaceant sine honore sepulcri Corpora, posse negant Stygias transire paludes. Caedibus (auditu triste ac miserabile) tellus Ebria sanguineas nubes tollebat in altum: Ut cum vere novo proscissis vomere campis, In fumum se solvit hiems ia Sole sub altum Immittente solum radios, almumque teporem: Uda humus exhalat bibitos in nubila nimbos. Tum plerique patres sancti cum tale viderent Excidium, fugere urbes, et more ferarum Per deserta vagi caecis latuere cavernis. Ista ego crediderim per Noxia tempora Paulum Niligenam, Sole ardentem qui primus Eremum Incoluit, liquisse urbes patriosque penates, Et didicisse togas textis componere palmis. Tum Caius, qui praesul erat Romanus, in altis Delituit cryptis, tunc Marcellinus et ipse Romulidum pastor victus formidine Christum Prodidit, et plena Marti libavit acerra. At scelus id mox erubuit, sensuque recepto Incepit damnare Deos, extollere Christum. Nec mors horribilis visa est; sed sponte cucurrit In medios hostes, iugulumque tetendit ad ensem. Fortior in pugnam post signa amissa reversus, Victor et ornatus viridi discessit oliva. At cum Christigenae, quia sic peccaverat, eius Membra vererentur tellure includere: Olympi Ianitor in somnis monuit, cum spiritus arces In paradisiacas isset, non esset verendum Corpus honorato patris insignire sepulchro. Iverat haec pestis lemurum teterrima ad urbes Thraicias, ad Cappadoces, Bebricia ad arva, Atque Albana, cruor iam Thermodontidas undas, Iam Phasis macularat aquas, macularat Araxem, Littoraque Hyrcani maris, Armeniasque, Syrasque Medorumque domos, niveique cacumina Tauri. Albanis canibus, qui dilaniare feroces Sunt soliti tauros, et debellare leones, Obiiciendi hominum viventia corpora postquam Esuriem tulerant, iam mos inoleverat atrox. Blasius hanc rabiem fugiens de more volucrum, Quae, quotiens nova tempestas consurgere visa est, In loca tuta volant, et sese in tempora servans Opportuna magis populi curae atque saluti, In densos abiit saltus stabula alta ferarum. Cum regnante tenet sceptrum vis sola Tyranno, Et lex muta silet, quid agant qui vivere vitam Insontem sanctamque velint? Aequissima tali Tempestate fuga est, donec bona sidera surgant. Qui fugiunt iterum possunt pugnare: sepulti, Non redeunt in pugnam iterum, spes magna salutis Est gregibus, cum pastor adhuc vitalibus auris Vescitur, atque eius reditus speratur in horas. Cum potis est servare gregem, si fugerit, atrox Incurrit facinus: sed cum violentia vincit, Et pastor prodesse nequit, sibi consulat ipsi. Qui servare alios cupiunt, servare se ipsos Est opus, atque suam in primis curare salutem. Tunc igitur pastor lachrymans magalia linquat, Et Superis commendet oves, qui vincere soli Horribiles casus, atque infortunia possunt. Altior Aemonio mons est Argaeus Olympo Semper habens hiemem, semper nive candidus alta Vertice in excelso, tantumque ascendit in auras, Ut supremus apex videat duo maxima utrinque, Aequora, quae claudunt Asiam: vestitur opaco. Rupibus a summis usque ad vestigia saltu: Per devexa cadunt fontes, quibus humida tellus Graminibus vernat, medicisque se induit herbis. Saepius a Ponto sese Medea ferebat Montis in amfractus altos, praebente Diana Nocturno splendore viam, plenisque canistris Mille venenorum species in tecta ferebat. Venit in haec profugus deserta silentia pastor, Vestigansque locum tutas ubi ponent sedes Posse: in adsensu montis Titanis ad ortum Repperit exciso loca subterranea saxo: Quae natura, vel ars, vel utraque potentior ipse Coeli et terrae opifex iam longo extuderat aevo: Repperit et grandem muscoso in marmore puppim, Priscum opus, insculptam ferro: miratus et alta Mente putans, meminit iactatam fluctibus arcam, Tempore quo totum Nereus se effudit in orbem, In summo sedisse iugo (sic fama ferebat) Ut quodam in scopulo, cum vix foret aequore mersum, Et patrem humani generis timuisse carinae Naufragium: sed mox pelago adsurgente levatam Nasse per immensam nec habentem litora Tethym, Qua flantes egere animae, fluit istius ergo Iudicium casus signat in marmore puppis. Fecerunt inventa fidem conchylia passim Per nemora in montes fusos testantia fluctus. Ante fores sese latum effundebat in orbem Area, et in medio florenti margine septus Fons vitreis manabat aquis sub tegmine grandis Castaneae, quae tunc frugem incipiebat echino Maturare gravis, fetumque aperire recentem. Ecce Deus, dixit senior, Deus ecce suorum Patronus, pastorque bonus dedit omnia nobis, Hospitium victumque simul, mihi porrigit arbor Unde famem, fons unde sitim restringere fas fit, Et dubitant homines Superis se credere? Qui vult Quod satis est vita non inservire palato, Inveniet passim silvas alimenta per omnes. Haec felix est vita hominum scelus ante parentum, Dum pia simplicitas vitiata libidine nulla Non sitiebat opes, sed erant communia cunctis Omnia, dum purae passim et sine sanguine mensae. Salve sancta domus, sancti saluete recessus Sacrorum nemorum, salvete silentia curis Opportuna piis: ad quae, velut ad sua Tempe, Urbibus antiqui patres fugere relictis. Heic mihi mons Carmelus erit: mihi Numina faxint Succendi Eliae sanctis praecordia flammis. Sic fatus senior, caeco de vimine cratem Incipit ordiri, multaque intexere fronde, Arceat ut gelidam speluncae a limine noctem: Et foliis stratum accumulans arentibus antrum Dividit in partes geminas: pars intima somno, Altera quae luci magis est vicina dicatur Excubiis, et psallendos servatur ad hymnos, Temporis haec ratio: noctes insomnis agebat Usque ad Luciferum: noctu adscendebat Olympum Mente legens exempla patrum: noctu omnis Divum Tecta revisebat meditans. Sed pronus ad aram Lucida cum mediam duxissent sidera noctem Psallebat tenui Davidica carmina cantu, Quae pietas patrum septem digessit in horas. Cum Venus extulerat faciem, mox lumine presso Matutina quies lassos infusa per artus Ibat in Eoi surgentia lumina Phoebi. Tunc ibi iam primae laudes exsolverat horae, Ad ruris transibat opus ne lenta nocentes Otia nutrirent curas, deducere rivos, Florentem riguis adaquare canalibus hortum, Vertere tellurem, committere femina sulcis, Exercere solum, teneras depangere plantas Cura erat, et totam sulando absumere lucem. Fiscellas etiam virgis, vel cortice secto Texere et in grandes silvam proscindere acervos, Unde focis daret hibernis alimenta solebat. Denique Thebaei quae per loca Sole propinquo Desolata patres gessere negocia: sanctus Segnitiem fugiens exercuit omnia Pastor. Non vinum libare Deo, non frangere panem Tunc poterat: fortuna viris praestantibus atrox Haec quae sunt etiam miseris alimenta negabat: Propterea umbrosas rupes, qua Sole putabat Austrino nemus esse ferax, aliquando peragrans, Silvestres corylos, et saxea corna legebat, Fagineasque nuces, barbataque mespila: nec non, Mala comis iam deciduis tamen acria, et ista In sua vectabat festis epulanda diebus Horrea: coenandum vero si lautius esset, Arida de calatho promebat fraga colurno, Consuetum finire acidis convivia sorbis. Cum Sol pronus erat iam descensurus in undas Antipodum curru rediens ad regna cadenti, Vesperaque aeternos stellarum accenderet ignes, Moris erat laudes cantu recitare diurnas, Et post corporeos animo indulgere labores. Non aderant illic hominum consortia: verum Silvestres, res mira, feraeque horrescere vultus Sunt solitae humanos, patris ad spelaea cubabant More ovium, media quoties aestate sub alta Ilice pallentis armentum ruminat herbas. Huc armata gerens falcatis dentibus ora Sus ferus, et canibus iaculis bicoloribus hystrix Noxia ducebant catulos, et longa trahebant Otia ludentes: nec non et meiere lynces Purpureas soliti, dicunt lyncuria, gemmas. Nec panthera ferox aberat, nec tergore panther Multicolor vario, nec quae praevertere cursu Fertur aves Tigris, solitusque attollere sese Ursus in amplexus, et aperto alludere rictu: Quique solet villos cum vult mutare Tarandus. Damarum, leporumque greges post prandia facto Cum cervis, cum dorcadibus, cum vulpibus illuc Agmine tendebant velut ad solemnia quaedam Festa, lupi quoque, et obliti feritatis onagri, Innumeraeque aliae pecudes sic mansuefactae, Ut senior manibus missis ad guttura, ad armos Contrectaret, velut armentarius ipsa Quae pascit iumenta, boves, domitasque iuvencas. Discite mortales quid vita innoxia possis, Et quantum imperii, si peccasset, habebat Ille hominum primus pater in genus omne animantum. Nec pecudes manibus solum tractare solebat: Sed curare etiam si quam vel vulnera passam, Vel morbo correptam aliquo fortasse videbat. Nec prius innocui patris de limine abibant, Quam crucis in formam ducta dimitteret illas Ad sua tecta manu. Volucres mirabile visu, Sic curat divina pias clementia mentes, Assiduae fruges aliquas, et certa ferebant Pabula, ut Eliae sicco in torrente, superbum Dum fugeret Reginae odium, deferre solebant. Contigit ut quaerens dictas a Paeone frondes, Atque salutares magnis languoribus herbas Montis in Argaei summam devenerit arcem. Heic ubi deterso frontis sudore levavit Lumina, se niveo quedam de marmore molis Obtulit, adspectu structura insignis amoeno Delectatus adit propius, monumentaque, priscae Militiae agnoscens visum per singula versat. Illic scriptus erat Tiphys Pegasaeus, et Argo Prima ratis, ventoque sinus laxabat Iason, Orpheus, et fratres Helenae Ledae propago. Heic etiam patrem fugiens Medea, puerque, Quem memorant populis fecisse vocabula Medis. Regis Alexandri pugnas, et Amazonas armis Argolicis victas, vastataque litora longe Euxini Hyrcanique maris monstrabat imago Saxea, et atroci victos certamine Colchos. Heic Lucullus erat ventosa per aequora vectus Utribus inflatis, toto admirante profundo: Sculptus erat Nereus: sculpto cum Doride Nymphae, Spectantes sine ducem transmittere Pontum. Heic disiecta mari classis Mithridatica toto, Remigibus partim caesis, partim aequore mersis. Heic Pompeius adhuc felix vestigia pronum Ad sua Tigranem posito diademate, rursum Instituit regem, iuga per sublimia Tauri Tendit in Assyriam, Solymasque adscendit in arces. Tu quoque Caesar eras his annumeratus Ibero Victor ab Oceano veniens per Gallica regna, Atque per Italiam, per rura Philippica, et omnes Aemathiae campos, per Mareotidis agros. Nam tu Cappadocum populos, et Pontica longe Litora pacasti, terras Meotidos ultra Usque ad Hyperboreae gentis deserta fugato Pharnace perpetuo Romani nominis hoste. Heic muliebre genus mammis bellatur adustis. Militat ad Troiam, profert confinia regni In Liciam, ponitque Ephesum: magni Herculis arma Sustinet, et totis fit gens celeberrima terris. Multa super Persis, qui regnavere per oras Cappadocum, super antiquo rege Ariarate Multa legi poterant: se nomina plurima tempus Laeserat, et tenebram titulis, iniecerat aetas. His ita decursis procul apparentia regna, Et positos sub monte locos speculatur ab alto, Euphratemque tuens, lapsum de montibus altis Armeniae versus Syriam se volvere magnis Molibus undarum, quondam descendere pacto Possit ad Eois secum considerat hortis. Trermodoonta videt, qui praeterlabitur oras Cappadocum versus Colchos: videt aequora Ponti, Tua pezunta mari appositam, Cerasuntaque notam Arbore, quam gelidis vexit Lucullus ab arvis Magnopolim, quae in monte sedens cognomina magni Pompei servabat adhuc, claramque Sebastem, Cuius agros longo cursu disterminat Iris Amnis in Euxinum veniens, et Caesaris urbem, Et quam Graiuginae prisci dixere Comana, Quod cum crudeles aras fugisse Orestes Et germana, comas illic posuisse feruntur, Et gravis exsilii longum finisse dolorem. Ecce Tyanenses agri, quos magna celebrant Nomina Apolloni, Boream qui vidit et Austrum, Eoasque domos, et Iberi fluminis ortum. Ecce Sinopaeum, Milaesia gens hac Cyaneis olim multos dominata per annos. Pyramus apparet, nec non Cydnusque Sarusque Qui Cilices adeunt campos, et in aequora currunt, Quae tenuit varia famosus imagine Proteus. Ecce Melas subit Euphratem Boreamque perosis Tendit in Austrino terras ardore calentes. Caetra per campos, et per montana notatu Digna sequebatur visu: sed proxima iam nox Ablatura diem coelum ascendebat ab ortu: Ergo in teca redit oneratus, et herbis. Urbs sub monte sedet, veteres dixere Pelasgi Eusebiam, quo tunc praeses cum milite multo Venerat, et cives magna ambitione parabant Quae oblectare solent oculos, et pectora regum. Venatum iuvat ire, canes et retia et arma Expediunt sternuntur equi, succincta iuventus It letis in pugnam animis: hi cantibus instant Cornua raucisonis: hi spicula lucida vibrant, Hi millos ad colla canum contra ora luporum Saeva ligant, et ferratis collaribus armant. Itur in Argaei silvas, ubi tanta ferarum Copia, quanta avium levibus secat aera pennis, Quanta gregum piscose se tibi Benace natantum. Nam quamvis saevire hiems asperrima, nondum Nix tamen istius montis consperserat armos. Ut ventum in saltus, nemorum per opaca silentum Lustra: procul fragor auditus fugere volucres, Fagicolae tanto somno abigente tumultu Desertis trepidi glires abiere cavernis, Quique solent humeros caudis umbrare sciuri Evasere pedum volucri levitate per alta Ramorum tabulata tonat mons omnis equorum Hinnitu, clamore virum, mugitibus altis Cornicinum, crebrisque canum latratibus, Echo Errat, et auditas dum vult effingere voces Ore facit fremitum, quem dant freta concita ventis, Cum salit ad cautes, vel cum percurrit arenam Litoris, et spumans voluit conchylia Nereus. Perculsae hac novitate ferae pastoris ad antrum Agmine conveniunt magno, loca tuta putantes, Et sine vi, quaecunque senex incanus habebat. In nuda tellure cubant, maiore tumultu Silva sonat semper, strepitusque adolescit in horas. Nec mora ne requies, aditus indagine claudunt, Et vacua exspectant silvestrem retia praedam. Cum labor incassum fieret, mirata iuventus Castra movet, magis alta petunt, penetralia saltus Aspera vestigant: eadem fortuna laborem Ludit, et in ventos aufert studiumque operasque. Castra iterum transferre parant: sed pronus ab alto Praecipites currus premeret cum Phoebus Olympo, Spe frustratus iter princeps convertit in urbem, Atque venandi tristes posuere laborem. At iuvenum quidam graviter commune ferentes Dedecus: instituunt saltus per omnes, Ac suscepto operi totas impendere vires, Eventuque ignominiam delere secundo. Ergo per anfractus, spineta per invia montis Cum catulis abeunt, plenis tum cornibus ibat Cynthia, et albenti radiabat lumine terras. Hac duce perlustrant surdum nemus, et gradientes In sua vota vocant, Hecaten, et Oreades omnes, Silvanum et Dryades, Satyros et Pana Lycaeum. Luna sequens rapida Solis vestigia biga Stelliferae noctis medium transiverat axem. Fessi omnes cubuere solo, grandemque repente Incendere rogum ductis de marmore flammis. Mox tenui dape vescuntur: prostrata subinde. Soluit membra sopor, requiesque simillima morti. Continuo Pan in somnis occurrere visus, Cornua fronte gerens, flammanti lucidus ore, Pectora stellatus, talo tenus hispidus, octo Fistula disparibus calamis compacta sonabat Carmen in auditum nobis, coelestia quale Sidera perpetuo reddunt labentia cursu, Itaque seposito paulum modulamine fatus. Cynthia quae curat silvas irata, quod istos Se tulit in saltus novus advena, qui Iovis odit Progeniem totam, vobis hoc dedecus infert. Ipsi opus est prisco sacrum persolvere ritu, Quem tulit huc fugiens Tauros Argivus Orestes. Advena qui primus vobis occurret in isto Monte, sit iratae placabilis hostia Divae. Nomine praefecto, neu sit mora, dicite nostro, Ne faciat triviae parvi mandata Dianae. Sic ait, adiungitque minas nisi iussa facessant. Evigilant, et clara dies iam solverat umbram Noctis ad Antipodes nostro fugientis ab orbe. Arma manu capiunt, et iter per devia coeptum Somnia narrantes peragunt, ac visa volutant. Ecce senis patefacta domus, circumque cubantum Omne genus pecudum: stabatque in limine Pastor Horridus attritis tunicis, barba hispidus alba Ventre tenus, qui canities de vertice lapsa Sublimes humeros impexo umbrabat amictu. Ipse novis laetus radiis, et Sole reverso Supplicibus palmis orabat, et ore supino. Maiestate viri iuvenes, tantoque ferarum Conventu attoniti retro vestigia vertunt, Praefectumque adeunt. Qui mox oracula Fauni Observare volens iuvenes cum milite multo Mittit, ut adducant pastorem in vincula missum. Ite ait, atque hominem coeloque Ereboque odiosum Ducite, qui Triviae sacras caede imbuat aras. Romanis igitur sunt qui regnantibus ausint Antiquos damnare Deos? Audacia tantum Erigitur? Sic sunt hominum temeraria corda? Dissimulare nefas tantum clementia non est: Sed gravis impietas ferro faciemus, et igni Protinus agnoscant, quid fit contemnere coelum, Atque Deos, quos Roma colit. Crudelis, et irae Impatiens turbam sic vociferatus in omnem. Interea sumtis caeco delabitur alis Nuntius ora gerens hominis, sed sideris instar Lucida, et ad sancti venit gurgustia patris. Obstupuit senior, cum mox resplenduit antrum Praepetibus radiis, et talis imagine vultus: Qualis erat Mosi facies de monte reverso: Qualis erat Christo, cum transformata repente Frons fulgore, chlamys splendore incanduit albo: Atque hominem paucis sic est affarier orsus. Cappadocum princeps hominum mitissime qualis Magnus erat Moses, qui per maris aequora rubri Sicca tulit fugiens Nilum vestigia, salve, Pone metum: Deus huc summo me misit Olympo, Ut te praemoneam quantas tibi tendat Avernus Insidias, ut sim tecum certamine in isto. Pone metum: nam victor eris. Plutone subacto, Sidera cum magno mecum ingrediere triumpho, Et tibi ductor ero: nec te, pater, ante relinquam, Quam videas magni ora Dei, quam sidera calces. Iupiter, et Stygii Manes concorditer armant In te Romulidas, qui nunc dominantur, aguntque Arbitrio tot regna suo: sed iam Deus istud Incipit imperium gravibus contundere bellis, Et iam trans Istrum Dacos amovit ab Arcto: Tempestas oritur gentem ruitura Latinam. Sed super hoc alias. A praeside missa propinquat Magna cohors, quae te victum ad praetoria sistat, Quo des sacra Iovi: quo detestabile Numen Mavortis Triviaeque colas. Ne horresce catenas, Et contemne minas, et parvi pende Tyrannos. Audivisse potes quantos Laurentius ignes Vicerit, et quibus obstiterit Vincentius armis. Scis antiqua domus Christi quo tramite sursum Venerit: hac iter est Divis ad Olympica tecta. Istud Christus iter primus peragravit, et exstant Quae vestras moneant eius vestigia mentes. Pone metus igitur, sanctoque accinge labori Fortiter, inceptis aderit regnator Olympi, Divi aderunt omnes: nec poena videbitur atrox, Perpetuam sudore brevi mercare quietem. Pugna det aeternam tibi momentanea pacem Coelestes eme morte domos, opprobria vitae Exue mortalis superasque enitere ad arces Ocyus: immundis tandem de sordibus exi. Nunc habitas inter pecudes: habitabis in altis Coelituum domibus. Fractis iam desine vinclis Esse miser: vera pro libertate cruorem Magno animo quotiens opus est impendere pulebrum. Incipe de magnis mundi rectoribus esse Unus, et hoc tandem corpus mortale relinquas, Quod facit aerumnis homines succumbere tantis. Sic ait, et posita se traxit ia aera forma. Ipsum etiam Christum noctem venisse per illam Ter memorant, et sic hominem monuisse, litandum est. Surge, veni: fer sacra mihi: panemque merumque In cratere brevi subito conspexit ad ignem, Unde sacrum faceret, fecitque ex tempore sacrum: Dum pater haec meditans totum se colligit, ecce Apparet Romana cohors, quae murmure magno Atria circumstans hominem vocat: ille repente Prodit, et in medios mittit se comiter hostes Nil trepidans sentit sibi sanctum adsistere Numen, Et sua delabi divinum in corda vigorem. Constrinxere manus manicis tum, atque catenis Ad iugulum missis hominem sine fraude doloque Innocuum ducunt cinctum stipante caterva. Desolata suo multos spelaea colono Ploravere dies, horti flevere relicti, Fleverunt et aves. Illuc, velut ante, redibant Quotidie pecudes coetu post prandia facto, Et non inuento longum doluere magistro. Ille animi compos, ne quid perdatur eundo Temporis, armatam monet hoc sermone cohortem. O clari virtute viri: sic namque Latinos Compellare decet: quoniam victricibus armis Mortales alios terris domuistis, et alto: Vos decet aeternum non ignorare Parentem, Qui mare, qui terras, magnum qui condidit orbem. Ordior hinc ideo: quod vos est fama putare Istud opus, quod nos mundum appellare solemus A Iove formatum, qui cum mortalibus olim Vixit, et Idaeis fertur nutricis in antris Clam patre Saturno, qui conspirabat in eius Interitum: fuit in prolem tanta ira parenti. Quo pacto vestris unquam maioribus istud Suaderi potuit, stellas ut nocte micantes, Et tantos coelorum orbes, Solemque putaret Esse hominis mortalis opus? Si caeca vetustas Usque adeo fuit illa, Deos ut fecerit ipsos Mortales homines: cur resipiscitis ipsi, Ad quos vera Dei proles oracula Christus Attulit expulsis post saecula longa tenebris. Nam miserans homines istis erroribus actos Ipse Deus fractis statuit succurrere rebus, Et falsos auferre Deos, ac tollere cultus Sacrilegos a Tartareo Phlegetonte profectos. Haec ea sunt, quae vos cupiunt agnoscere nostris Christigenae: qui dum vestram curare salutem Noctes atque dies pergunt, quod caelitus ipsi Accepere, volunt animis infundere vestris. Hoc amor officium, pietas opus excitat istud. Vos colitis Divos, qui sunt sine numine: at ipsi Numina vera colunt. Vos longi temporis usum Praefertis novitati isti, quae venit Olympo: Quam regnare Deo vires praebente necesse est. Talia dum memorat Pater admirante caterna Ex tecto nurus irrumpit cum pignore parvo, Cuius erat, dum prae ingluvie se ingurgitat esca Faucibus impacto praeclusus anhelitus osse: Ore rubens, timidisque oculis et guttur hiulco Vix poterat spirare anima in pulmone sepulta. Ergo exclamabat mulier, cui cognita sancti Patris erat virtus. Nati miserere, meique Sancte Pater: sucurre inopi: vestigia siste. Cerne infelicem casum: medicamine nullo Sanari nulla arte potest: opis indiga tes est Ista tuae. Dignare manus extendere sanctas In puerum, tactuque gulam curare salubri. Continuit gressum miles, cupidique videns Ad nova converso stabant miracula visu. Stabant et medici circum, quos illa vocarat Usque a Caesarea subito, morbi istius ego: Stabat et a Colchis mulier, quae venerat illuc Docta Cyteinos cantus, et Phasidas herbas. Ipse incurvatus pueri super anxia pastor Ora implorabat magni omnipotentia Christi Numina: tum facili nixu de gutture vulsum Exspuit os puer, et iugulis spiravit apertis. Contemplati omnes opus admirabile fixa Fronte tuebantur taciti puerumque senemque. I puer, i: dixit senior, discrimine tanto Liber abi, tuque o mulier defuncta dolore hoc In tua tecta redi, Christoque adscribite factum. Post mea venturum est extemplo funera tempus: Quo si quos angina premet, vel gutturis ulla Altera pernicies, nostras sanentur ad aras. Afferet auxilium per me mortalibus istud Christus, ad umbroso qui nos exemit Averno. Vix ea finierat, cum protinus altera sese Femina proripiens sancti ad vestigia patris Se prosternit, opem obsecrans tristi anxia casu: Tum senior lacrymas eius miseratus, et ora Moesta rogat, quid opus fieri? Quae tanta doloris Caussa novi? Cur nam in luctus devenerit istos? Illa trahens crebros gemitus, contraria dixit Sors mihi sancte rapuit, domus unde per annum Nostra fuit victura, suem paupercula tali Mensa ope nutrisset longum natosque, virumque, Qui assidue presso in campis incumbit aratro. Sancte pater fer opem nobis. Lupus improbus auctor Criminis infandi furtum hoc nostra reportet Septa rogo, imploro obtestor: tibi namque ferarum Ius Hecace, sic fama dedit: commota repente Risit tota cohors, curamque irrisit anilem: Miles enim, quoniam solet indulgere rapinis, Exstimat altilium fieri sine crimine praedam. Simplicitate nurus igitur laetatus, habebis O mulier quod quaeris, ait: tua damna rependet Lucro aliquo meliore Deus. Vix talia fari Finierat, cum furta rapax ablata reportans Intrat tecta lupus, positaque in limine praeda, Allatrante canum turba, per rura citato Proripitur cursu, silvisque absconditur altis. Rem miram Romana cohors temeraria, et audax Transtulit in risum clamans. Credebat opimam Se rapuisse dapem lupus: ut male pinguia sensit, Praedam restituit. Docet hoc fera Martia casu Nos, qui Martigenae sumus, et versamur in armis, Reddere quae mala sunt, quae sunt bona furta tenere. Sed iam Sole diem secum rapiente monentur Ire vias, tandemque suos cum nocte Penates Advenere: senex nigri sub carceris umbram Truditur, et conto valuae clauduntur aheno.