CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-20+02:00. Nodus SPAGNOLI.amor-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.amor-01.xml.

Documentum SPAGNOLI.amor-01.xml in db pdill0


AD REVERENDISSIMUM ET ILLUSTRISSIMUM | SIGISMUNDUM GONZAGAM PROTONOTARIUM 1. ELEGIA CONTRA AMOREM Consuluit pietas ut te Sigismunde monerem Communem iuvenum ne sequerere viam. Omnis enim tenera puer ut lanugine vernat, Perdere in insano tempus amore solet. Quod caveas igitur scelus hoc, animique venenum, Quid sit amor paucis instituare modis. Mentis amor vitium iuvenile, cupidine formae Visu animi robur debilitante fatum. Hos ubi corda premens humanae tenacius haesit, Obligat imposito colla subacta iugo. Et trahit facinus Veneri quodcunque videtur, Nil veritum leges imperiumque Dei. Res horrenda, facit licitum scelus omne videri. Sic iacet affectu mens hebetata malo. Ut noctus aestivis obnubilat aera nymphis Ac tenet oppressum sole latente diem. Sic amor ante oculos animi velamina tendit, Et trahit in caecum pectora nostra chaos. Hinc securus amans per aperta pericula fertur, Quae nisi inops nullus adire velit. Hic positi noctu scalis super alta domorum Tecta sali, Getico dum riget aura gelu. Hic iacet in latebris, loculoque reconditus arcto Spem titubans inter fluctuat atque metum Pugnat in ambiguo sententia pectore duplex, Vellet amore frui, vellet inire fugam. Ille subit gladios, et pro muliere duellum, Mox init egestam saguinolentus humum. Fit pecus omnis amans dum pro ratione libido Iudicium nutu, temperat omne suo. Quisquis enim vivit sine lumine mentis et usus, Fert hominis vultus ingeniumque fera. Est pecus, et fallax hominem mentitur imago Testis opus melior, veridicumque magis Anser aquis gaudet, sylvis aper, aere Falco, Legibus humanum consilioque genus. Syrenes, Satyri Panes, Nymphaeque marinae Et Lamiae humani corporis ora ferunt. Si videas vultus, homines vidisse putabis Esse feras constat si intuearis opus. Hinc igitur fati non sunt mendacia Vates Quando homini vultus imposuere novos. Qui partim sensu partim ratione feruntur, Nec vivunt totos cum pietate dies. Hi sunt Centauri Minotaurique biformes, Monstra quibus duplex ambiguumque genus. Talia significant animos in amore iacentes, Continue in mutum degenerare pecus. Hinc bovis effigiem subit Inachis, aequora subter Latrat, et absorptas Scylla profundit aquas. Nyctimene in noctis volucrem conversa, Medusae Tempora Viperae complicuere comae Utque scias quantum valeat subvertere mentes, Inferior nullis cladibus iste furor. Aspice Leandrum spaciosa per aequora nantem In se odium fati sollicitare sui. Aspice pastorem Phrygium Spartana ferentem Furta, domus lachrymas excidiumque suae Suasit amor Scyllae regno spoliare parentem, Et dare Gnosiaco se patriamque duci. Tanta animo rabies, hostem praeponere patri Consuluit saevo saevior angue puer, Aspice Theseae redeuntia vela carinae Ferre Iovis neptes furta superba Deas. Crudeles casus tristemque attende rapinam Nec servasse datam foedera vana fidem Quid referam, Cinyrae coitum? Quid Biblidis ignem Et scelera admisso Pasiphaaea bove? Phasias hospitibus dedit aurea vellera Graiis Et secuit dura pignora parva manu. Heu facinus crudele parens in sanguine nati Tingitur in sobolem carnificata suam. Ira malum minus est brevibus quia praeterit horis, Longa veneno sus tempora vivit amor, Vivit, et assiduis hominem cruciatibus angit Et tenet ardenti corda sepulta foco. Caetera quae nostrum dicit mortalia vulgus Crimina sunt longe perniciosa minus. His etenim satis est uni nocuisse. Cupido Vult homines saltem praecipitare duos. Semper enim tali febrit quicunque cicuta, Vult alium vitio commaculare pari. Aspice quam variis Erymanthida Iuppiter Ursam Coepit, ut est virgo ludificata modis. Quot studuit verbis Daphnem facundus Apollo Flectere, et ardori conciliare suo. Te cui magnanimo grandes in pectora curas Parturit antiqua gloria longa domus. Et cui maiorum laudes calcaria subdunt Ut studeas atavis non minor esse tuis. Hanc decet ex animo penitus convellere pestem, Et sepire omnes, ne feriare vias. At vitare locos, puer hic ubi retia tendit, Atque ubi in insidiis ipse latere solet. Retia sunt iuvenum vultus, et amabilis aetas Quae rapiunt sensus illa queantque novos. Corda retundit amor, generosa negocia frangit Nec nisi foemineum mente volutat opus, Grandibus inceptis studiisque virilibus obstat, Nec probat heroa fortiter acta manu. Negligit insignes quae sunt paritura triumphos Et decora et titulos aestimat esse minus Delicias, unguenta, iocos, et inertia laudat Ocia, et ad Phrygios fila reducta modos. Invidus Aeneam Libycis tentavit in oris Sistere, ne in Latium prosequeretur iter Ne iacta imperii primordia poneret Alba, Unde sata est orbis Roma futura caput. Aestuat amissa Bryseide magnus Achilles, Languet et Argolicis ferre recusat opem. Sic amor elatam studuit subvertere mentem, Ut Venerem Graios poneret ante duces. Ut iuvenis tantum decus obscuraret, et arma Graeca forent laeso debiliora duce. Et quia nudus amor, studet exhaurire sequaces Eximias luxu dilapidante domos Hinc ubi quis lautis minuit patrimonia mensis Ambulat attrita tristis inopsque toga. Et quas cura patrum multis sudaverat annis Foemina longaevas una triumphat opes. Et quoniam puer est, levium solatia rerum Qualia blandiciae, basia, carmen amat. Et quia pennatus, cito mobilis, et quia caecus Praecipiti fertur per scelus omne gradu. Et quia fert arcus, mucronigeramque pharetram, Atque facem, mala mens, ingeniumque ferox. Incipit a risu, curis coalescit amaris, Desinit in lacrymas improbus iste furor. Quisquis amas igitur, quanquam fortuna secundet, Et facilem puppi det levis aura viam. Sis memor eventus versaque relabere cymba, Pervia tranquillo dum sinit unda freto. Et cave ne subita maris involvare procella, Dum tonat ardenti fulminis ira polo. Haec habui ad praesens, tibi quae memoranda putavi, Dum cupio ad summum promoveare decus. 2. DE NATURA AMORIS AD IUVENES, | CARMEN IUVENILE Omnipotens iaculis metuendus et igne Cupido, Qui sibi mortales subiicit atque Deos. Audentes animos amat, et sublimia corda Gaudet ad eximium sollicitare decus. Ignipotens ideo, quia vult ardere medullas, Pectoraque excusso fert animosa metu. Aliger est, quoniam terris petit alta relictis, Et secat excelsas difficiles vias. Ambulat armatus, quia diligit arma Virumque Qui gerit audaci bella superba manu. Legimus Alcidae et Achillis amores Oenidae ardores? Tantalidaeque dolos. Aspice Leandrum tumidos contemnere fluctus, Et dare ventosis pensile corpus aquis. Perseus audaci veniens per inane volatu Aequoream valido sustulit ense feram Et paris invasit fausto Lacedaemona raptu Unus amans tanta fortior urbe fuit. Multa potest (fateor) virtus, Rhamnusia multa, Sed tamen in nobis praedominatur amor. Quando amor in mentes coelo delabitur altas, Protinus heroas semideosque facit. Hi sunt qui factis celebrant illustribus orbem, Et quorum penetrat nomen utrumque polum. Hos igitur stimulos, istas generosa iuventus Disce pati flammas, et sapienter ama.