CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus SPAGNOLI.adul-10.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.adul-10.xml.
de fratrum observantium et non | observantium controversia
Candidus Maxima pastores agitat discordia, Bembe, Qui Solymos colles Galilaeaque rura colebant; Batrachus hinc, Myrmix illinc certare parati Iudice te paucis, si non audire recusas Et nisi te revocant maiora negotia, dicent. Tu pater es vatum, tu scis componere lites Iurgiaque et blandis convicia tollere verbis; Te quoque Pierios fama est potasse liquores Et vidisse deas quibus est custodia sacri Fontis et Eurotae campos ac Phocidis arva, Ipse ubi fronde sua tibi tempora cinxit Apollo, Dona dedit citharam, nervos et eburnea plectra. Bembus Dicite, quandoquidem tepidos admovit ad ignes Nos hiberna dies, dum non sinit ire per agros Bruma gregem, flatu Boreas dum saevit acuto, Dum riget omne solum, tectis dum plurima pendet Stiria, dum torpent sub aquis glacialibus amnes; Otia damnantur quae nulla negotia tractant. Myrmix Pastores, genus infelix, aestate vagamur Pro grege solliciti, sed cum nos frigidus imber Continet in stabulis, lites et iurgia surgunt. Batrachus Qui veteres audent ritus mutare suoque Arbitrio et nullis ducunt sub legibus aevum, Hi sunt, o Myrmix, qui bella domestica gignunt. Bembus De veteri ritu, de consuetudine patrum Rixa agitur vobis? leges moresque parentum, Batrache, dic. dic, cur nostrum venistis in orbem Ex Phoenice solo? nos pascua vidimus illa, Vidimus herbosos felici uligine campos. Vertice Carmeli vitreis uberrimus undis Fons cadit et rauco densum nemus irrigat amne. Vidimus et Iordanis aquas, ubi maximum olim Pastor oves mergens scabiem resecavit avitam. Amnis hic a Libano veniens Galilaea per arva Transit et ampla lacu consurgit in aequora magno; Unda coit rursum, rursum mare fundit apertum, Urbs ubi Romani de nomine dicta Tiberi; Unda coit rursum, tandem Iericunte relicta Intrat in infames Asphalti gurgitis undas. Hinc satis est nos oram omnem vidisse probatum; Dicite, et hinc tandem vestras demergite lites. Myrmix Batrachus audaci semper sese ingerit ore Et mihi se praefert magno temerarius ausu. Batrachus Non ego me ingessi, processi a iudice iussus. Bembus Pone pedum, Myrmix, et tu quoque, Batrache; non est Orandum armatis manibus, sed mentibus aequis. Batrache, dic; Myrmix, animi compesce furorem Interea, ut venias magis ad responsa paratus. Qui furit insanit; qui vero insanit amaro Impatiens animo nec corda nec ora gubernat; Quidquid ait vanum est, quidquid molitur ineptum. Batrachus Bembe, genus nostrum generisque exordia dicam. Venimus Assyriis (ut Candidus inquit) ab oris. Est pater Elias nobis qui sustulit armis Pastorum genus omne malum, quo traxit Olympo Flammigeros ignes, qui ascendit in aethera curru. Bembus Nobile et antiquum genus hoc, et clara propago. Batrachus Pastores alii quotquot per rura vagantur Omnia sunt rivi nostris a fontibus orti; Nos dedimus leges, pascendi ostendimus artem. Quo magis hi peccant qui, cum sint ordine primi, Primatum amittunt studia inconsulta sequendo. Nos radix, alii rami; sed nos quoque rami A veteri radice patrum iam aetate caduci. Tradidit Elias certam pastoribus artem Qua curare greges, qua noxia pabula fas est Discere et occultos imbres ventosque latentes Quive salutaris foret et qui pestifer annus; Signa dedit, nihil omisit quod ovilia tangat. Sed fons ille fluens Carmeli e rupibus altis Tam nitidus quondam, tam dulci limpidus unda, Tramite mutato (patet id) modo currit in Austrum. Sed prius (extat adhuc vetus alveus) ibat ad ortum. Hi cursus fecere novos, liquere priores Quos dederat rivo veterum prudentia patrum. Myrmix Quid tibi, sive novo currat seu tramite prisco, Dummodo fecundis umectet pascua lymphis? Et quid de caeli quereris regione? per Austrum Solis iter, melior vitis quae respicit Austrum, Et melior legitur Libycis de collibus uva. Batrachus Est melior taxus Boream quae respicit; ergo In Boream melius poterat decurrere rivus. Pastor es, et cura pecoris male sane relicta Sermonem de vite faris quasi legibus isdem Grex et vitis eant, nec quod discrimen in undis Gramineque et ventis nosti et quam noxius Auster Sit pecori; disce a Roma si noxius Auster. Cur Mutinensis agri pecudes sunt vellere fusco? Cur Clitumnus habet niveas? cur Mantua molli Lanitio excellit Veronaque proxima Manto? Unde haec multiplici rerum variantia forma? Non aliunde nisi a caelis, a gramine et unda. Bembus Candide, utrumque pedum procul hinc (rogo) protinus aufer; Inter eos hodie video bellum acre futurum. Clam cape et auferto; subter sarmenta reconde. Batrachus Bembe, mihi tecum sermo est. dum viximus una, Dum commune pecus nobis fuit, heu mihi quantum Dedecus, heu quot sunt pecudes incommoda passae. Nec mersare gregem fluvio nec vellera certis Temporibus (sicut mos est) tondere licebat. Batrachus Nudabant spineta pecus, nudata secabant Terga rubi; scabie cutis aspera, tabidus umor Pestis, et in totum serpebant ulcera corpus. Multum igitur refert pecudes quae pabula carpant, Flumina quae potent et qua regione morentur. Dic mihi, dic, Myrmix, priscum cur lana colorem Perdidit? haec gregibus quidnam nova vellera fecit? Cur pecus est nigrum quod erat melioribus annis Clarum? immutarunt mutati vellera mores. Bembe, ad te redeo. paucis absolvere nitar, Sed, quo digna omni tua sit sententia laude, Vera loquar. tu iura tenes, ego facta docebo; Iudicium reddit verum enarratio vera. His animadversis aegre tot damna ferentes Venimus ad fontem, rivumque a vertice summo Scrutari mihi cura fuit; tu, provide Myrmix, Interea nidos avium vel dorcada pravam Venabare tuae quae dona darentur amatae. Myrmix Bembe, vides ut aperta in me convicia torquet? Auguror, ista manu lis est, non ore, agitanda; Mos mihi, non lingua, maledicta refellere dextra. Candidus Batrache, ne verum taceam, linguosior aequo es; Iurgia bilem acuunt, convicia pectus acerbant. Non tibi cum puero res est, nec homuncio Myrmix; Res male tuta viros lingua irritare proterva. Batrachus Da veniam, Myrmix; "amitam" proferre volenti Nescio quis mihi misit in os malus error "amatam." Myrmix Do veniam; cave ne rursum me voce lacessas. Batrachus Alveus excelsa saliens de rupe lacunam Foderat et clausis ripas aequaverat undis; Gurges erat textu silvarum umbrosus opaco Densaque saepierant tristem spineta lacunam. Mille venenorum species in gurgite vidi, Mille secus ripas in opaco margine, mille Per nemus ad lymphas sinuoso serpere gressu. Obstupui, et rapido rediens ad ovilia cursu Incipio paleas furca versare tricorni. Ecce caput tollit coluber linguaque trisulca Sibilat, inflantur fauces, nepa livida tendit Bracchia, ventrosus profert vestigia bufo, Vipera per stipulam gradiens strepit. "o loca," dixi, "Non pecori tantum verum et pastoribus ipsis Noxia." mox grege diviso de sedibus illis Pascua quaesitum tristis meliora recessi. Perque iter antiquum fontis nova flumina duxi In campos ubi prima suos Aurora colores Explicat et croceos Phoebi redeuntis ad ortus, Hic mihi fecundae pecudes, hic pascua laeta Et sine labe liquor, dulces sine crimine lymphae. Haec loca primaevi sunt quae coluere parentes; Signa casae superant, puteus cariosaque ligna Fixa solo seiuncta pedum discrimine septem Et focus et lacera quae cingitur area saepe. Myrmix Cura viris levibus rerum solet esse novarum; Propterea certe nova pascua quaeris et amnes Fingis inauditos et vis novus auctor haberi. Batrachus Cura viris gravibus rerum solet esse suarum; Propterea, Myrmix, nimis a gravitate recedis. Haec novitas non est novitas, sed vera vetustas. Religio et pietas patrum instaurata resurgit Quam tua corrupit levitas et nota tuorum Segnities. igitur si quis labentia tecta Erigat et sterilem qui mansuefecerit agrum Iudice te damnandus erit? non ponitur arbor Altera, sed veteri inseritur bona virgula trunco; Segne prius lignum nostro fit fertile cultu. Myrmix Quamvis pingue tuo pecori sit gramen et unda Defaecata, tamen multae cum matribus agnae Interiere; lupi et pastae meminere volucres. Batrachus Hae (fateor) quae dira tuae contagia pestis Accepere. etiam procul aspicientibus obsunt; Tantum virus inest, vestri vis tanta veneni. Propterea magis atque magis discedere semper Est animus. patitur pecus haec incommoda nostrum Sola, quod in vastam nondum discessit eremum Nec satis a vobis procul in deserta recessit. Myrmix Batrache, de gregibus mentiris plurima nostris. Certe alienarum tibi cura superflua rerum, Et temere assumis partes censoris iniqui. Cur mihi qui pasco cuium pecus ista tueri Non licuit? solisne domus mea cognita vobis? Batrachus Aethiopes una quoniam nigredine sordent, Ille color nulli vitio datur; omnibus idem Vultus et alterius si quis reprenderet ora, Et sua damnaret. pecori pecorisque magistris Faex eadem, scabies eadem, cutis et color idem. Bembus Parcite; iam satis est lis intellecta diesque Inclinata cadit, iam post iuga summa ruit sol. Audite, o magni generis longaeva propago Lite super vestra quae sit sententia nostra. Myrmix Batrache, me audaci totiens sermone lacessis. Batrachus Non ego, sed non aequa magis te causa lacessit Iudiciumque timet sibi mens male conscia iustum. Candidus Quando inimicitias tempus deponere, rursum Vestra novas lites vecordia suscitat. ergo Perpetuis haec rixa odiis aeterna manebit? Quae vos debilitas capitis, quae insania vexat? Non pudet his uti tanto sub iudice nugis? Ergo animis audite aequis odiisque sepultis Ultima doctiloqui quae sit sententia Bembi. Bembus Ferte per antiquos patrum vestigia gressus Et veteres servate vias. revocate vagantes Per valles et saxa greges, per lustra ferarum. Figite in antiquis iterum magalia campis.