CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-14+02:00. Nodus SPAGNOLI.adul-08.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.adul-08.xml.

Documentum SPAGNOLI.adul-08.xml in db pdill0


de rusticorum religione Candidus Horrida solstitio tellus sitit, Alphe, reverso; Ad solitos montes, ubi ros in gramine et aestas Mitior, haec armenta monet deducere tempus. Alphus Aerios montes et summa cacumina longe Prospicio; quid sint montes (tibi vera fatebor) Nescio, semper enim campestria rura lacusque Incolui. montanus ager qua fruge redundat? Candidus O rude et illepidum ingenium. prope flumina semper Versatus fulicae in morem limosa per arva, Sunt ubi ranarum, culicum, pulicum cimicumque Lustra, inter salices, ulvas viridesque papyros, Irridere audes et nauci pendere montes. Unde fluunt amnes? templis ubi tanta locandis Marmora caeduntur? fulgens ubi nascitur aurum? Quae parit antemnas tellus? medicamen ab herbis, Dic, quibus est nisi montanis? de vertice Baldi Saepe melampodion legi; medicina capellis Nulla magis praesens. quondam Valsasinus Aegon Tradidit hoc, dum vere sues castraret et agnos; Tradidit et dixit, "solus medicamen habeto." Dic, ubi castanea plures? ubi copia maior Glandis? in excelsis fontes et pascua vidi Montibus, artocreas et pingue polenta comedi. Sunt populi fortes illic. robusta iuventus Lata pedes, callosa umeros, nervosa lacertos Hispida, dura manus, moli indefessa ferendae Vallibus ex illis, onera ut navalia curet, Confluit huc. nullum est hominum genus aptius urbi, Sive velis castrare pecus, seu scindere fagos, Sive fimum ferri e stabulis, haurire cloacas Latrinasque curare viamque aperire coactis Sordibus et scalis puteos descendere in altos; Ingenio callent et duro robore pollent. Sed quid opus multis? subeunt opus omne: popinis Inservire, focos lignis cumulare veruque Artifici versare manu, dare libera fumo Spiramenta, boum ventres ad flumina ferre, Verrere humum immundam scopis doctissima gens est; Quodque magis miror, semper sub pondere currunt. Cotibus in duris oriuntur et ardua vivunt Per iuga; cum capreis habitant spelaea ferarum. Adde quod in caelum brevis est e montibus altis Transitus; erectum caput usque ad nubila tollunt. Nubila transcendunt aliqui, puto sidera tangant. Esse locum memorant, ubi surgit ab aequore Titan, Qui (nisi dedidici) contingit vertice lunam, Et vixisse illic hominem, sed postea abactum Improbitate gulae, quod scilicet omnia poma Manderet et magno servaret nulla Tonanti. Hinc divi sanctique patres in montibus altis Delegere domos tacitas; Carthusia testis, Carmelus, Garganus, Athos, Laureta, Laverna Et Sina et Soractis apex Umbrosaque Vallis Et iuga Nursini fato senis incluta et altis Abietibus turrita caput Camaldula sanctum. Cetera praetereo, nec enim sermonibus istis Omnia complecti statuo. montana frequentant Culmina caelicolae, sed anas et mergus et anser, Ibis, onocrotalus, milvi fulicaeque paludes. Alphus Inter montanae tantos regionis honores Cur de messe nihil, nihil est de palmite dictum? Haec tamen humanae duo sustentacula vitae Maxima. monticolae veniunt e rupibus ad nos Hordea mercatum torvi, fuligine tincti, Saetosi, macie affecti, laceri ac situosi; Indigenae ostendunt quae sit natura locorum. Sed quod montanis de religionibus inquis Rettulit in mentem quae de Polluce feruntur. Quae dea, si nosti, visa est, quae, Candide, Nympha? Dic, age, nam coeptum certamen inutile nobis; Utilior sermo de religione tenendus. Candidus Galbula qui solitus pecudes in pascua tecum Ducere te satis hoc potuit docuisse quod optas. Alphus Plura quidem Polluce super narrata, sed ipsam Nec docuit Nympham nec me quaesisse recordor. Nunc subiit mentem, cum religionis oborta est Mentio, et illarum visa est mihi maxima laudum. Candidus Non erat illa Dryas neque Libethris nec Oreas; Venerat e caelo Superum Regina, Tonantis Mater, anhelanti pacem latura iuventae. Huic Tethys, huic alma Ceres famulantur, et ipse Aeolus aequoreis ventos qui frenat in antris. Hanc Deus astrorum flammas super atque volantes Solis equos, supra fulgentem Cassiopeiam Extulit et sacram bis seno sidere frontem Cinxit et adiecit subter vestigia lunam. Alphus Candide, mira canis nullis pastoribus umquam Cognita, quid Tethys? quid fulgens Cassiopeia? Aeolus aequoreis ventos quis frenat in antris? Qui sunt Solis equi? magna atque ignota recenses. Candidus Sidera sunt partim, partim sunt numina prisca. Omnia quae Pollux mihi cum narrasset, in aedem Duxit et "ista sacer paries," ait, "omnia monstrat." Pictus erat paries signis et imagine multa. Omnia non memini (mens est mihi debilis) ista Vix tenui dum saepe animo volvo atque revolvo; Saepe recordari medicamine fortius omni. Ista potest nigro depellere nubila caelo, Ista potest siccis fluvios dare frugibus imbres. Cum volet, ista novos duris emittere campis, Cum volet, emissos poterit restringere fontes. Qui modo sunt steriles et nudi gramine campi, Si volet, in pingues poterit convertere glaebas. Frigida Saturni cum sidera suscipit atro Scorpius hospitio, non auferet hordea grando Nec domus ardebit (nam tunc haec omnia caelum Dicitur iratis in terram effundere ab astris) Si volet, haec nobis custodiet omnia virgo. Si favet haec nobis, complebunt horrea messes Adicietque gregi semper fetura gemellos. Si pecus infelix erit et sine vellere, solo Ipsa potest nutu dare lac, dare vellera et agnos Et curare greges omnemque avertere morbum. Nil opus est modo Pana sequi neque cetera ruris Numina quae veteres frustra coluisse feruntur. Vidi ego circum aram Nymphae pendere capellas, Plaustra, boves et oves. hic Ianni vidimus hircum Et memini inscriptam versu hoc legisse tabellam: VOTUM PRO SALVO IANNUS BREVE REDDIDIT HIRCO. Dumque ea perlegerem, Pollux haec carmina supplex Ante aram genibus positis in marmore dixit: "O Dea, quae servas urbes et rura, precamur Ne Padus exundet nec strix nocturna per umbras Hauriat infantes nec eant per compita larvae. Diva, fave agricolis; talpas occide malignam Aggeribus pestem; gelidis sata laeta pruinis, Quando bruma venit, conspergere, Diva, memento, Ne tineae erodent anno frumenta sequenti. A Boreae flatu pingues defende mariscas, A gruis ore fabas et ab ansere farra palustri, A serpente boves, a vulpe et fure cohortem, A brucho erucas, a bruma et grandine vites, A vi et fraude lupi pecus, a robigine fruges, A rabie catulos, a flamma et fulmine villas, A murum insidiis petasonem, a milite pernas, A campe et pigris - pigris" (heu cetera nescit Mens oblita sequi. numerus me in verba reduxit Saepius; ad numerum rediens oblivia forsan Mente abigam. retrogradior numerumque recurro) "A murum insidiis petasonem, a milite pernas, A campe et pigris virides limacibus hortos" (Alphe, viden quae vis numeri? iam cetera cerno) "A tonitru reboante cados, a frigore fetas, A gravibus vitulos oestris, a gutture porcos Anginoso, operas pubes ne rustica perdat. Adsis, o Dea, nec laedant examina fuci Neu milium furentur aves neu vellera sentes Sucida neu lappas apprendat lana sequentes. Diva gubernatrix hominum, custodia vatum, Diva laborantum requies, medicina dolentum Et tutela gregum, nostris, precor, annue votis." Talibus orabat Pollux; ego postibus haerens In baculum pede porrecto recitata notabam Altius ac memori condebam singula mente. Alphus Candide, Polluci pro sollicitudine tanta, Pro precis officio, pro religione putasne Dandum aliquid nobis? pietate peculia crescunt. Candidus Quid ni aliquid dandum est? opus est persolvere crates. Alphus Rusticus es, "crates" etenim pro "gratibus" inquis. Candidus "Crates" et "grates" parvo discrimine distant. Dandum aliquid; neu bis detur, sine Pascha reverti, Quando sacerdotes commissa piacula solvunt. Alphus Quid dabimus? vituli gravis est iactura. vel agnum Vel leporem? pietas etiam laudabilis anser. Candidus Dona docet tempus. lepores brumalia dona, Quando nive hiberna currendi erepta facultas; Anser ad autumni finem nonasque Kalendas Pertinet; aestatis coryli, nova poma, racemi, Munera; lactentes haedi sunt veris et agni. Tunc si de cordis aliquem conspexeris aegrum Ac tenuem qui nec vendi nec vivere possit (Munus erit sollemne satis) donabimus agnum. Ipse mihi, cum iam regredi post prandia vellem, Carmina de Nymphae sollemnibus eruta fastis Tradidit et dixit, "si quando gravabere curis, Haec cane; pro mentis medicamine carmen habeto: 'Quando Molorchaeo Titan descendit ab astro Pronus et Astraeae iam limina virginis intrat, Virgine laetetur pubes et cana senectus; Transiit ad Superos et Olympica regna petivit. Ogdoas ut toto iam tertia fluxerit orbe, Festa dies iterum; natalia Virginis aras Ignibus illustrant, offert nova liba sacerdos. Libra redit noctes properans aequare diebus, Exsultat Picenus ager, vehit Hadria puppes Illyricas et Chaonias, cum mercibus adsunt Tusci, Umbri, Veneti, Siculi; Lauretica templa Cum donis turmatim adeunt votisque solutis In sublime iugum laeti ad commercia tendunt. Et cum Thessalicas cursu breviore sagittas Sol subit et frigent urentibus arva pruinis, Clausa gynaecei sacris penetralibus hausit Corde Deum toto proprios oblita parentes. Et cum semiferi fugiens Chironis ab arcu Languet ad hiberni glacialia limina Capri, Induat ornatas et mas et femina vestes Laetitiaque diem celebrent quo semine sacro Coniugis annosus gravidam pater imbuit alvum. Illa dies etenim sanctae primordia Nymphae Fecit et in nostras vetuit descendere sordes. Cum volat imbrifera lampas Phoebea sub urna Ad vernos reditura dies, iam proxima veri, Ite, nurus omnes, sacros altaribus ignes, Tura focis, faculas manibus date, ducite pompam; Attulit in templum nova dona puerpera virgo. Quando gregis Princeps aurato vellere fulgens Incipiet Zephyris aperire tepentibus annum Et dare maiores luci quam noctibus horas, Aliger occultam redeat Paranymphus in aedem Et nova miranti referat mandata puellae. Festa dies Tuscis populos de collibus omnes Cogit et Arnicolas vocat ad Florentia templa. Tum quoque sed tenui virgo prius intervallo Nupsit, et haec teneris lux est celebranda puellis. Quando sub extrema Cancri testudine Phoebus Volvitur et revehit vicina Canicula morbos, Ture piam celebrate diem; redit hospita mater In proprios a matre lares. altaria circum Primitias Cereris geminae suspendite matri.' " Ista dedit Pollux vigilans quae in montibus olim Fecerat ad pecudum caulas, dum nocte serena Militiam caeli sparsosque examinat ignes. His quoque plura dedit; sed carmina plura referri Non sinit extremum deponens vespera solem.