CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-13+02:00. Nodus SPAGNOLI.adul-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SPAGNOLI.adul-03.xml.

Documentum SPAGNOLI.adul-03.xml in db pdill0


de insani amoris exitu infelici Faustus Illa hesterna ruens Baldi de vertice grando, Fortunate, fuit nobis innoxia (divis Gratia nostrarum quibus est custodia frugum) Sed, veluti ex illis veniens ait Harculus oris, Veronensem agrum, pecudes et ovilia sic est Demolita, casas et pastoralia tecta Sic evertit, ut agricolis spes nulla supersit. Agricolis etenim pecus est substantia, et arva His subiecta malis; grandi thesaurus in arca Civibus est quem nulla queat contundere grando, Nulla pruina, gelu nullum, nullae aeris irae. Fortunatus Nescio quis ventos tempestatesque gubernat; Id scio (sed neque si scio sat scio, sed tamen ausim Dicere - quid? vitane ideo multabor in ipsa?) Numina si, ut perhibent, orbem moderantur ab alto, Extimo nil duros hominum curare labores. Aspice quo tenuem victum sudore paramus, Quot mala pro grege, pro natis, pro coniuge pastor Fert miser, infestis aestate caloribus ardet, Frigoribus riget hibernis; dormimus ad imbrem Cotibus in duris vel humi; contagia mille, Mille premunt morbi pecudes, discrimina mille Sollicitant, latro insidias intentat ovili Atque lupus milesque lupo furacior omni. Ut manus assiduo detrita incalluit usu, Squaluit os, barba obriguit, cutis aruit aestu, Una repentino rapit omnia turbine grando. Hoc Superi faciunt quibus inclinamur ad aras Et quibus offerimus faculas et cerea vota. Nescio quae pietas et quae clementia tantis Cladibus involvat pastores omnium egenos. Faustus Fortunate, scelus nobis haec omnia nostrum Ingerit; aetherei sententia Iudicis aequa est. Fortunatus Quod scelus? an fuimus Christi vitae insidiati? Faustus Iurgia, furta, irae, Venus et mendacia, rixae. Fortunatus Quid meruere boni? nec enim scelus orbruit omnes, Et tamen una omnes pariter pessumdat Erinys. Faustus Heu nescis male de Superis sentire nefandum? His igitur quae scire nefas, nescire necesse est, Posthabitis curas iterum repetamus Amyntae Quas sumus experti, quas ignorare negatum est; Res vulgaris amor, studium commune iuventae. Fortunatus Maeror et affectus alii de cardine mentem Saepe levant; animo sermo venit aeger ab aegro. Faustus Intellecta licet pro re, pro tempore fari (Sic habitus Cosmas sapiens) incognita numquam. Fortunatus Fauste, sapis; notos igitur repetamus amores. Restat Amyntaeos postrema in fata furores Ducere et in misero lacrimas impendere casu. Praeteriens illac parvo post tempore rursum Insanire hominem video et miseratus amantem "O," iterum dixi, "mens inconsulta veneno Ebria fatali. populo iam fabula factus Non resipiscis adhuc, et adhuc in amore sepultus Te ruis atque tuos, pecus atque mapalia, tecum Ut quondam moriens rapuit secum omnia Samson. Cum senio curvatus eris (si forte senectam Fata tibi dederint) quis sustentabit inertem, Somnolentum, inopem, cum iam defecerit omne Robur et ingenium, sensusque recesserit omnis? Haec tibi cuncta feret (nisi mors praevenerit) aetas. Esto domi, vigila, observa, super omnia semper Prospice quo tendas, et quo venisse dolendum est Ire cave. discerne vias hominemque memento Non ad delicias, non ad muliebria natum Blandimenta levi tam perniciosa iuventae. Ipse ego cui pecudes, cui lac, cui caseus, aegre Vitam ago; tanta agros omnes invasit egestas, Tot duri rerum eventus, incommoda passim Tanta, tot adversis totus convolvitur orbis. Accipe rem non auditam, non tempore factam Praeterito, sed quam lux haec mihi protulit ipsi. Ut mos, autumno pecudes crescente totondi. Mane foro exposui lanae venalia pondo Sexaginta hodie, grande aes conflare putabam; Vix vitam gregis eduxi, vix pabula possum Mercari hibernis nivibus; quo cetera pacto Sit victura domus nondum mihi constat, Amynta. Quisquis amat dominae munuscula mittat oportet; Tu vero cui vix tectum fortuna reliquit Sub quo luce habitat, sub quo pernoctat egestas, Quid poteris cupidae gratum donare puellae? Mittere mala decem satis esse solebat amanti, Purpurei flores et raptus ab arbore nidus, Gramen odoriferum, memini quo tempore magnae Credebantur opes; ventum est a gramine ad aurum. Regia res amor est hac tempestate; recessit Mos vetus et quaedam mala lex inolevit amandi." Talia suadenti torvo mihi rettulit ore: "Si cupis optatam mihi, Fortunate, salutem, Da quod amo; nostro haec una est medicina dolori. Cetera quae memoras mihi sunt tormenta. revelli Ex animo furor iste nequit; mea pectora imago Virginis obsedit, mecum est, mecum itque reditque, Excubat et dormit mecum; caput, ossa, medullas, Cor complexa potest cum sola excedere vita. Ac veluti quotiens aliena ex arbore secto Surculus inseritur trunco, natura duorum Iungitur et mixto coalescit corpore virga, Sic dominae dilecta mihi se immersit imago Et fecit duo corda unum, duo traxit in unum Pectora; sensus inest nobis et spiritus idem. O me felicem, si, cum mea fata vocabunt, In gremio dulcique sinu niveisque lacertis Saltem anima caput hoc languens abeunte iaceret; Illa sua nobis morientia lumina dextra Clauderet et tristi fleret mea funera voce. Sive ad felices vadam post funera campos, Seu ferar ardentem rapidi Phlegethontis ad undam, Nec sine te felix ero, nec tecum miser umquam. O Dryades florumque deae Nymphaeque decentes, O nemorum Silvane pater, servate (precamur) Collibus in vestris gelidisque in vallibus omne Silvarum rurisque decus; circumdate saltus Saepibus et prohibete pecus, ne floribus obsit; Ista (precor) dominae servate in funera nostrae. Tunc omnis spargatur humus; redolentia serta Texite, quae circa tumulum supraque iacentem Componantur heram. tristes ad busta puellae Pierides arderunt et lamentabile carmen Ore canent madido signataque verba relinquent Ista sepulturae relegenda nepotibus olim; HIC TEGITUR VIRGO CUI NIL QUIN DIVA VOCARI DEBUERIT DEERAT, NISI DURA FUISSET AMANTI. O virgo, si te tantus consumeret ardor, Per centum Scyllas ad te, per mille Charybdes, Tranarem laturus opem; tu saevior Hydra Me fugis. at culpae nihil est in virgine, nam me Nescit adhuc; si sciret enim, succurreret ultro, Nec puto sub miti tam ferrea pectora vultu. Signa tamen vultus fallacia; sub cute molli Mens fera, sub blanda sunt corda immania fronte. Alloquar et faciam nostros intellegat ignes. Si tamen illa meos vultus averterit, ibunt In lacrimas oculi, triste in suspiria pectus. Oderit illa licet semper fugiatque sequentem, Ista tamen, quocumque ferar, me cura sequetur. Ite procul medicae, non sum sanabilis, artes, Ite procul magico qui (quod nec credere dignum est) Carmine pallentes animas revocatis ab Orco, Ite procul vanis precibus qui flectere divos Creditis; adversum est et inexorabile caelum. Me rapit impatiens furor et iuvat ire per altos Solivagum montes, per lustra ignota ferarum." Talia iactantem verbis conabar amicis Flectere, sed vulnus nihil insanabile curat. Illum per campos nox intempesta silentes, Illum exorta dies inter dumeta videbat Insomnem semper, raro silvestria poma Carpentem et potu contentum simplicis undae. Post longos gemitus exhaustaque lumina fletu Assiduo, post lamenta et convulsa frequenti Pectora singultu, moriens finivit amores. Exanimum corpus tumuli sine honore relictum Nocturnae absumpsere ferae volucresque diurnae. Faustus Heu funesta lues, fatalis machina passim Corda venenatis penetrans humana sagittis, Aequiperans hominem pecudi. quae pocula Circe, Quae peiora umquam potuit dare philtra Calypso? Quae Styx, quis Phlegethon gravior? quae maior Erinys? O stulti, quicumque deum dixistis Amorem. Num natura nocens deus est? ubicumque locorum Sit deus, est homini clemens, innoxius, aequus. Fortunatus Heu miserande puer tenera sublate iuventa, Quae tibi nascenti luxerunt sidera? quae tam Noxia pars caeli est, ut te nil tale merentem Laeserit et primis infortunarit ab annis? Nec tamen omnino caelum tibi defuit; omne Carmen et argutis quidquid modulamur avenis Doctus eras. nisi te mors immatura tulisset, Dignus eras hederis, dignus Parnaside lauro; Nec melius cecinit pugnas ac tristia bella, Hordea et agrorum cultus et pascua noster Tityrus a magno tantum dilectus Alexi. Namque tui praecox animi sollertia nobis Cognita iam pridem magnam producere frugem Coeperat, et specimen tuleras virtutis et artis Non vulgare tuae; poteras iam gloria dici Ruris et aetatis decus indelebile nostrae. Te Padus et noster lugubri Mincius ore Cum Nymphis flevere suis, ut Thracius Hebrus Orphea; te tristes ovium flevere magistri, Ut Daphnim luxisse ferunt; te pascua et agri Undique; et audita est totis querimonia campis. Spargite, pastores, tumulum redolentibus herbis Atque sacerdotum cantus ac tura quotannis Ducite, et aeternam requiem cantate poetae. Faustus Tu tamen arva tenes patriae melioris et altum Incolis Elysium; nos hic te flemus, Amynta. Fortunatus Flendum hodie nobis fuerat; nam tristia nocte Nescio quae maestis cernebam insomnia formis. Sed iam Vesper adest et sol se in nube recondens, Dum cadit, agricolis vicinos nuntiat imbres; Cogere et ad caulas pecudes convertere tempus.