CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus SILVESTR.pisa-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SILVESTR.pisa-01.xml.

Documentum SILVESTR.pisa-01.xml in db pdill0


Si tibi continuo gremio non, Pisa, secundo Aspirat Fortuna suo, nec pompa sequatur Nunc tua felici victricia signa tropheo, Non miranda quidem. nam fuit usque potestas Instabilem versare rotam ut nunc altus ad yma Corruat, ymus ad alta volet, celerique meatu Alternare vices licuit. non ergo querendum est. Sat tibi finitimos totiens superasse et usque Nun apicem tenuisse rote nimis, O nimis altum. Pisa, iubas semperque caput versuta levasti. Mesta Catinensis pugna atque orrenda relatu. Quam misere in Latobrigiane pulvere silve Florentina cohors et proles regia sensit Sufficeret quantos luctus stragesque virorum! Illa dies tulit heroum quos funera fando Tristia tantorum mesto satis explicet ore. Ante dies de stirpe duos mors impia regum Abstulit, heu nessent paulo sistamina Parce Longius, innumeras clades tibi, Pisa, daturos. Nec satis: emenso post hec quia ferme bilustro Parte Altopassu qua iungi protinus Arnum Galleniumque vetat, diras tuus ille tirampnus Semicanis cum fraude neces et funera mesta Romuleis dedit, haud parva cum cede virorum. Quid memorem obsessa Pistorica menia tandem Capta sibi, et varias fraudes dolosque tirampni? Nonne etiam hostiles fluvii Luchensis harena Prostravisti acies Florentinasque cohortes, Heu nimis ingrata, et deserte menia Luce Cepisti votis longa obsidione potita? Plura quid ulterius vicisti denique, necdum His tua sors contenta bonis? sed, cum hoste subacto Federa sancivit tibi grata Sinonides, ipsi Firmavere tui, innumeris de more repertis Fraudibus (et rebus cunctis datur ordo modusque!) Quam longe tenuere ratum? nonne oppida furtim Invasere tua contra promissa fidemque Federis exulibus ponentes nomina culpe? Sed quid ego insidias totiens iterare nephandas Precipitor? sed enim tot sunt ut vertere ab hisdem Cum volo non valeo. ratus est cum Cesar adesset Partibus Ytalicis, nostram invenisse ruinam Collaque perpetuis nobis posuisse catenis, Nec requievit adhuc intra sua menia donec Hunc populus transmisit atrox, gentique superbe Ignari misere caput (sua funera) cives. Huic instare duci et fictis impellere verbis Molirique dolos, illinc heroa superbum Ortari ad bellum, et memorare instanter avitas Sepe neces, odioque accendere Marte maniplos Et proceres: "Semper ne tuum genus erret inultum Surge age; frange moras meritasque ulciscitor iras Nunc dum tempus habes. paret tibi Cimbrica turba, Arthous populus, Alamanicus, Ungarus, Istrus. Gens tibi Meotica servit. tibi barbara tellus Et Ligurum popolos alta quos circuit unda Erigdanus, cui Fetontis dant serta sorores. Tuscia tota tibi quasi iam deservit amena Sponte sua et ramo viridi sua tempora circum Cingit et Oggigio libant sua festa Lieo. Letitia te Roma ferox expectat, et omnes Gratantur gentes, triplici quecumque sequuntur Unum maiestate deum. Florentia solum Contrastare velit et sanctum crinibus obstet Imponi diadema tuis iactansque tuorum Spreverit imperium totiens? ea gloria semper: Sicut avum gentemque suam pepulisse nepotem. Lusus avus fuerit? dederit nec templa coronam Debita magnanimo? pudet heu pudet ipse veneno Occiderit! vindicta aderit nec debita manes Sanguinolenta suos? sed et O sanctissime pastor Et vos O proceres solidus quibus extuat intus Sanguis, hic ultrices solitas modo pandite vires Et tantum purgate nefas. extinguite monstrum Ytalie horrendum; sceleratas summite penas Et vestrum cineres umbrasque animasque parentum Sanguine Guelforum misere satiate merentum, Tempora dum poscunt, tantumque fugate pudorem."