CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus SILVESTR.epis-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/SILVESTR.epis-01.xml.
1. Cum mea se liquidis oculis Fortuna videndam Prebet et adversum lumina flecto locum (Nam quotiens promissa michi Sors prospera profert Pollicitis totiens excidit ipsa suis) Sepe ego captare solitis meliora putavi. Sepe est frustrata spes mea; sepe ruit. Quod Sors de se quodque alii de Sorte locuntur, Credideram, ut sponsum solveret illa suum Utque foret ceca, quisquam quia noverat orbam Luminibus. cinctam mille set esse puto. Hanc quotiens capere quaquam de parte volebam In cunctis totiens partibus Argus erat. Si, Fortuna, fores usu privata videndi, Ut perhibent, aliquo deciperere loco. Sunt oculi set mille tibi quibus omne nephandum Tu spectas facinus, et scelus omne facis. Heu scelerata quam diceris impia motu Ducere tu non es tangere digna rotam. Sed celeri potius Ysionis ipsa ligeris Inque sui subeas detineasque vices; Utque feras penas que vexant Bellides, undis Semper in exaustis precipiteris aquis; Utque tuum iecur a rostro poscatur adunco Tantaleamque famem sustineasque sitim; Sisiphe, tu poteris iam iam dare membra quieti, Si sibi quod meruit munus habere datur Denique; cumque suis furiis exerceat omnis Ortus eam! meruit. seque suosque focos Fervet agens calamus, infandi et plura dolores Scribere me cogant; sic set arare nocet. Prestat enim tales animo sedare furores Et que non possit talia nolle loqui. Quod michi difficile est ideoque ad vestra recurro Consilia ut citius transeat iste dolor.
2. domino Bettino Hei michi quod iuvenem, cuius solertia magnum Virtutis spondebat opus, Mors invida nobis Abstulit ante diem. qui Mortem nominat equam Decipitur. quot enim meritos sua tela relinquunt? Quot miseros adversa fugit se sponte vocantes? Quotque graves morbis variis post terga relinquit Esset vita quibus? quot quos maturior etas Duxit ad extremum senium, quos vivere tedet, Preterit illesos? igitur sua iusta potestas? Mors equam te seva vocem? tibi nomen inique Attribuam potius, que sic partiris in omnes Iniustis tua iura modis. hec equa potestas? Te dignum ut fugias demumque precantis erumpnas Non adimas, cum posse datur, teque ipsa sequaris, Non meritum quem vita iuvat, cui floret et etas. Quid simplex puer iste mali commiserat umquam Vel tibi vel cuiquam? nondum lanugine malas Texerat, et celeri pede te fugiebat iniquam. Tu tamen insequeris seva cum falce virentem Hunc puerum. quid agis? sistas cursumque refrenes Et falcem conspecte tuam. pete sponte vocantes. Nonne vides ut in speculo se reddit ymago? Indole sic huius virtutis redditur instar, Nescio quid magnum presagiat. aspice frontem Aspectumque suum quantumque pudoris in ore Et decoris niteat. oculos duo sidera cerne Quam placidos, totamque suam circumspice formam. Parce precor, plenaque colo sine stamina Parce Longa trahant, et quod spondet deducat in actum. Sed tamen incassum loquor heu quia falce cruenta Heu nimis ista furens a corpore traxit acerbo Dulcem animam, liquidumque vecta per aera celo Conditur, et felix fruitur celestibus oris. Quem sequitur mater. redientibus ambo locati Sideribus liquere patrem, liquere maritum In lacrimis mestum felix dum sorte putabat Prosperiore frui. sic hic Deus omnia summus Esse caduca docet et non durabile quicquam. Tristia sic letis variat Fortuna per orbem. Nil sibi credendum: levis est. infida fugaxque Mel tibi permictit; tribuet letale venenum Inscia mens, hominum rerumque ignara. quot instat Insidiis Mors ipsa suis? quot terret et angit Heu Fortuna minis? laqueos quot tendit et hamos? Nil tutum solidumque homini. domus ymbribus alta Et ventis percussa labat. magis apta ruine Est igitur; vitare modus sua spicula solus. Antiquo Fortuna vices regat ordine rerum Tu tamen invictus animo vultuque sereno Tempne suos mores et te regat inclita virtus.
3. Landolfo Caiazza Cum longum metiris iter, discrimina vite Et varios expertus aque terreque timores, Sepe quidem pluvias cum grandine passus et alti Montis iter, cenum, glacies te sepe palusque Impediunt. te sepe calor sudorque fatigat Pulvere concretus; teque expavisse venene Sibila serpentis reor, et timuisse latronum Insidias fessum loca per deserta vagantem. Nec tibi non nocuit magis omnibus usque timenda Ventorum rabies Neptuni et numinis ira. Hos casus via longa graves, sed rabida nobis Heu clades graviora dedit; graviora loquenda Si valeam, Landolfe, tibi, singultibus ora Sed lacrime impediunt. meminisse perhorret anhela Mens animusque michi; calamum tremor occupat ipsum, Sed tamen enitar. actis iam pulcra Kalendis, Maya, tuis, quibus Olenie pluviale resurgit Sidus Amaltee, extremis in finibus urbis Incipit hic morbus labi per corpora plebis Fortius et vulgus putrido corrumpere tabo. At mox sese subrepsit per menbra virorum Primatum, passimque lues complectitur urbem Letifera. heu pietas! lacrimas quis ferreus ortas Abstineat memoret dum tristia funera fando? Hoc morbi genus species ac labis ymago: Mucidus in primis tumor inguine surgit et ardens Insequitur febris. febrem quandoque secutus Turgor anhelantem. tumeant ascella vel ignem Quemque sopor sequitur altoque gravata sopore Lumina vix tollit eger, binisque diebus Volvitur in sompnum; tandem experectus aduri Viscera se sentit cecisque ardere medullas Ignibus internis nec habet sua menbra vel artus Ulla quies, sed ea nunc huc nunc iactat et illuc. Inde venenose veniunt per brachia bulle Perque humeros, per crura virum, per colla, per ora, Perque manus. Quid opus verbis? non corporis ulla Pars sine labe manet. frustraque iuvamina multi Multa petunt atque a medicis heu vana requirunt Auxilia. hic ventrem exonerare laborat aquosum; Hic caput et stomacum cerebrumque humoribus udum; Hic medicus capitis, hic gucturis, ille lacerti. Ille pedum fibras, manuum flebectomat alter. Hic "curare febrem specto urinale dieta," Imperitat; tetrum medicata calce tumorem Exquoquit hic; alius pilo cesurus acuto. Alter et orrenti ferrum ceromate mollit Pictuitam, postema et disserat alter acerbum Turgidolum. renuens glandoso caustica morbo Nectare vult; alius salientes ordine nullo Egroti venas palmisque extrema fricari. Sed tamen incassum, genus o mortale, laboras; Est etenim prefixa dies; rata fata virorum. Cuique manent sua; non hominum medicina nec artes Ecternam Superum poterunt infringere legem. Innumeri de febre cadunt, et pustula multos Et multos postema necant, atque inguine ceso Innumeros medici tacitas misere sub umbras; Corpora multa virum per limina templa domosque Perque vias misere indefleta iacere videres. Cum genitis matrem, paulo quos fleverat ante (Hoc oculi videre mei) una ad templa feretro Portari; gelidoque sinu amplexante gemellos Heu genitrice, simul tres una condere urna. Ah quotiens vitam traheret dum natus anhelam Exigua sub spe se iuxta fundere patrem Tristem animam vidit; moriens pater ipse notavit Heu quotiens morientem; et frustra sepe petentem Sensit opem genitum; et quotiens prestare parabat Auxilium nato, totiens tabentia lecto Menbra labant miseri. que mens animusque patri tunc Esse putas? nati gravius dubitatur. en ipse Morte sua doleat! sed erat qui ponere mortem Cunctorum velit ante suam. fugit iste parentem Et genitum fugit iste parens. fugere sororem Fratres. illa soror fratres; patruique nepotes; Uxores liquere viri; liquere maritos Uxores. sed causa fuge si forte requiras Que fuerit, non parva quidem, namque alitus oris Egrorum temerare viros et odoribus aer Corrumpi sanieque aspergere corpora tetra, Corpore sepe valens paulo valiturus ab egro Heu rediens partesque premens sibi corporis omnes Febribus an caleat, tumeat vel ala vel inguen, Iam calet, et trinis nec pluribus ipse diebus Febre fatigatus angina gucturis atra Oppetit infelix. alium tumor inguinis angit; Hinc tumor ascelle, quid enim tibi singula narrem? Qualibet usque die sanie tot putre cadebant Ut non sufficiat dare corpora feda sepulcris Ipsa dies. sed nocte damus que luce supersunt. Adde quod in medio miserarum turbine rerum Gens inimica premit nostros per rura colonos Et nostras conburit opes vulcanus. ubique Questus, ubique dolor et maxima pestis ymago. Quo tu cumque pedes moveas ululantia senses Ora patrum matrumque simul fratrumque nurumque. Hic luit ammissos genitos, spem nempe futuram Servandi generis, nec non solatia curvi Sera senis. lugent venerandi hi funera patris Inmensum querulo testantes murmure dampnum. Hic aliam videas flavos cum veste capillos, Hinc aliam laniare cutim, illinc pectora pugnis; Aspiceres aliam niveas contundere mammas. Illa viri, patris ista sui luit ista sororis Casus concepto iam iam moritura veneno. Hinc alii genitos hostili carcere trudi Deplorant, alii segetes ardere secatas; Iste casas, solidis hi vasta palatia muris. Sed quid ego in vacuum tanto sermone fatigor? Talibus atque aliis gravioribus angimus omnes Dum varium discurris iter per rura, per Alpes Dum colles vallesque cavas, dumque ardua montum Circuis et dubii rapidique pericula transis Fluminis (heu nostris tamen inferiora periclis!) Sepe sed aspexi vastas mare lene procellas Pone sequi et lucem nymbosas sepe tenebras; Sic miseros post forte dies Fortuna secundos Affert quos niveis poteris numerare lapillis. Hec antiqua fuit semper lex Sortis et ordo Instabilem versare rotam, miscere vicissim Prospera cum miseris mundumque agitare tumultu. Ergo age iam sperare licet. spineta viarum Iam calcata tibi et miserorum funera nobis Bellaque forte dabunt rebus memorata secundis. Gaudia magna quidem. iam iam primordia sentis Letitie, nostri populi pastore creato Patre tuo, et multo spero meliora sequantur.
4. magistro Dominico ordinis Predicatorum | in Sacra Pagina doctorato Sub tanto decuit minimum siluisse magistro, Debuit et lingua voxque tacere mea. Nescivi vobis dederit sacra pagina victas; Nescivi vestrum pabula sacra cibum. Nescivi quia non eadem doctrina nec etas Non mos, non studium proximitasve loci, Sed vocum fecisse potest res unica vestrum Nomen (id est, fama nominis alma sacri Fecit) sed doctas quamquam michi fecerit aures Non michi rem visus noscere doctus erat. Deliquisse tamen fateor; vidisse magistrum Debueram cuius limpida fama viret. Peccatum fateor; restat vos parcere fasso. Magnanimi proprium parcere supplicibus Cumque igitur veniam, veniam michi spero, sed ante Numptius hec pergat carmina parva meus Quis ego mandavi sua figant oscula vestros Ante pedes flexo semper utroque genu. Sic faciant patrique meo nisi iussa loquantur Inscia quo cecidi ne mea metra cadant. Vos, meus incomptus quamquam sit versus et hyrtus, Corrigite, et vestra leviga pectat eum, Cumque ego crediderim comptum placidumque magistrum, Sub virgis meritis terga daturus eam.
5. ser Nicolao de Montevarchi Rura sues pingues faciunt et rude colenti Ingenium fecere tibi, set in urbe morantem Urbs facit expertum si quid virtutis in illo est. Quid facias in rure putem, nisi rure vagando In lepores agitare canes, nunc fallere visco Nunc et aves laqueis, globulis nunc sepe sagiptis? Te penes est Arnus, quo flumine sepe trahendo Aut pisces iactando capis, seu conditis hescis Decipit hamus eos, pelago seu calcibus ambre Iactis plena domum revehis tua vasa reversus. Talibus in nugis perit inreparabile tempus; Quodque ego crediderim forsam nova detinet uxor. Quid facis, agricola? surge. expergiscere tandem Quodque datur proprium virtutibus utere tempus. Nonne putas quantum fugiat velocibus alis Et numquam revehat vestigia versa retrorsum? Dum iuvenis, dum sanguis inest iuvenilis et etas, Disce vel utilibus impendere tempora rebus. Fac oneret te bursa gravis cum pondus alendi Grata superveniet tua pignora cura, vel ipsa Cum morbis optata venit longeva senectus. Hec hominem curvat faciens de renibus arcum. Membra senum tremulant; scipione iuvatur eundo, Quo sine sepe cadit; oculi lacrimantur, et absque Dentibus hos fetet. naso ut ab ymbrice gucte Pendent. sepe spuit, et pectora tussit; anhelat. Nocte nequit dormire senex. si forte podagra Yliacus vel morbus eum vexaverit, omnis Impletur clamore domus. sine viribus ullis Menbra iacent. sed lingua potens garrire nec umquam Desinit, et cito quod querit nisi detur in iram Versus et in rabiem. baculum si forte propinquum Viderit, arripiet fugientibus inde ministris Si quis adest. frustra vacuam quoque percutit auram. Filius et fratres omnisque domestica turba Dum garrit deridet eum mortemque precantur. Preterea coniunx cuius labor esse videtur Maior, ait, "Numquam Satanas hec tedia nostra Subtrahet a facie?" tacitoque immurmurat ore. Tedia conficiunt in tantum denique cunctos Ut sit opus mercede data conducere quemquam. Quo viso rapida subito mage concitus ira Clamat et "O quicumque potes deus erue tristem Hanc animam, quicumque potes, de corpore tristi, Postquam quos genui quosque ipse labore nutrivi Me linquunt, fratresque senem vicinus et uxor Despiciunt audentque meum exiluisse cerebrum Dicere cardinibus, et me nunc esse reversum In puerum. sed ni fuerim lumbagine passus Et manuum ciragra dolor vexaret acutus, Natis sumpta baculo foret ultio iusta. Et si cauda salax velut olim erecta solebat Sic michi nunc esset, solitumque libidinis usum Piga daret, tibi nempe foret valitudinis, uxor, Sedulitas attenta magis. quia deficit humor Nunc est cura minor. quid si substantia rerum Deficeret magno iuveni michi parta labore? Proicerer fosso canibus data preda vorandus. Hinc igitur cuncti discedite meque ministris Linquite. iam vobis tabulis nichil ipse relinquam; Pauperibus testabor enim bona cuncta measque Res ubicumque forent, neque vos gaudebitis illis. Si vobis glutire placet durate laborem. Nam video servire michi michi parta, deumque Laudo quod hec etas in adultis contulit annis." Surge igitur dum tempus habes, ne tempora perdas Ne rebus vacuum videat te mesta senectus. Fors tibi iam citius enixa puerpera coniunx Natorum quam rere gregem, grave pondus, alendum Parturiet. si forte bonos, solamen habebis Ipse senex. olim meminisse iuvabit in illis Expedisse. quidem pariet si forte malignos, Tu poteris nec pauper eris. nunc ergo labores.
6. ser Benedicto de Parisiis Me strepitus et cura fori, me garrula circum Murmura sollicitant. me parvi cura lucelli Alligat in tantum ut plectris infringere cordas Iam solitas non posse datur. michi nulla liquoris Unda sacri; quondam michi iam gustare parumper Iam licuit. periit virtusque; premia cuncta Virtutis periisse diu iam cernis in orbe. Istius cepere vices iniusque nephasque. Turba furit vitiorum et ad intima spiritat ossa. Precipue perflavit avara cupido monete, Arripuitque tenax mortalia corda Celeno Omnia complectens faucesque et pectus et ora, Et quod pontus habet, tellusque quod alit et ether Insatianda cupit, quantoque repletur habendo Pectore eo magis extuat, et mendacior usu est. Huic operi cuncti indulgent. ea cura fatigat Humanum genus. hec toto nos orbe volutat. Hos inter strepitus igitur tantosve tumultus Quorum pars ego sum, prisco de more licebit Tespyadum tentare genus montemque bicornem? Nunc me alio fortuna ruit. non credere quivi Tam dulces animo ut possim removere sorores Aonias que me citius fugere volentem Indignum; non ergo licet mea limina adire Si dulci satiare sitim de gurgite queris.
7. ser Benedicto de Parisiis O utinam quandoque iuvent exempla quot horis Visa michi. quid enim? num livor edacis Invidie toto caligine cernimus orbe Ut maculans homines atrum per corda venenum Imprimat, in lacrimas et vertere prospera gaudens Et tristis cum leta videt? nulloque videmus Iungere amore viros. in fraude doloque reponunt Spem studiumque suum. quid adhuc: quod quisque superbit Quantumque humilis, et dat cui Davus avitum Nomen Edippa refert? longo genus ordine iactat Nomina dinumerans numquam sibi nota parentum. Sunt alii quorum congesta pecunia longo Tempore nobilitat, generoso sanguine dici Si studium spernant et narrent arma putantes Nonque decere rati studio scriptisque vacare. Hos fama insignit alios aliena per urbes. Si memorare valent maiorum facta suorum Contenti, soloque domus cognomine, morum Ignari virtutem animi exercere nec umquam Nosse volunt. hec est ficta et mentita virorum Nobilitas, quam cura canum vel retia silvis Sollicitant intenta feris, que tempora perdit Aucupiis luxuque animi studioque procandi. Iam nosti, cui metra canant. tibi cognita causa est.
8. ser Benedicto de Parisiis Nescio, si tentas, videasne tempore versus Tam minimo quondam. comunis cetera reddit Materies suspecta tibi. non carmina sic hec. Me furnos tua metra prope invenere sedentem Incautum, et tremulo cutiente sedilia sumptus Crure quiescebam. perlegi et sepe relecto Carmine me latuit sua me sententia; multum Ingenium michi tanta meum ignorantia fuscat, Grossa vel hec fuerit acceptio causa ciborum, Seu magis ipse comes, mea seu dementia mentis - Quod michi crediderim potius. comes ipse sedentis Vidit enim quodam risu mea labra movere. "Quidquid," ait, "relegas habet istec lictera." legi Festinoque legens plausu. cerdone docente Tum michi dulcisoni patuit sententia versus. Licterule post nempe tue comprendere primam Non poteram partem. sed cum legeretur eodem Sepe modo, patuit vitium te carminis a me Querere velle tui. sed parvum flumina rivum Magna petunt. ast ne videar lacerasse (quod "ille Tertius" ipse tibi fecisse ais) ecce: timentum Et venio nisi preteriti tibi sillaba prima Est brevis; et clamidemque vilemque protrahe vilem. Sic etiam michi facundus longare videtur. Si lucror aut lucror, brevitas michi temporis actam Dat veniam. neque enim totam michi ponere curam Talibus incumbo totasque exquirere vires Semper, et errori non starem, et cerreus essem Cum ratio subeat. sed doctrinale quid audi Edocet: ante C longa fit U, ceu lucro, lucis (Deme lucerna, lucrum, dux, ducis atque ducenti). Hac, Benedicte, tenus puerilibus ipse laborem Arripui, tempusque michi per inania trivi. Heu quanto melius vitiis instare fugandis Et re verba sequi, implicitosque relinquere versus Et brevis an longa sit verbigerare! deinceps Carminibus faciam. presens sibi lictera finem. Valeto.
9. Francisco Petrarca Illi, cui montes nectunt sacra serta capillos, Cuius et eloquii teneris alimenta labellis Stillarunt Platonis apes, quem turba sororum Gaudet adhuc puerum sacra sub rupe canora Uberibus lactasse suis, cui pectus ad almi Fontis aquas ramo viridi lustravit Apollo, Scribere proposui. at quotiens mea fistula legit Anserea cum voce sonos, totiens cadit ultro E manibus calamus, rauca nec tangere tantum Audeo voce virum, cui hoc deus unus ab alto Tempore gesta dedit veterum renovare stilumque Longa senescentem etati per secula nostre. O Latii venerandus honos! o gloria nostri Temporis! o deus eloquii clarumque future Etatis lumen! tantum tam carmine sicco Quis valeat tentare ducem plectrumque liramque Ora vel admoveat? sed enim quo grandior ipsa Est animo virtus tamen ignoscentior. ergo Securus quecumque loquar: nos vidimus ecce Buccolici quod Clio volans iam carminis orbe Toto vulgat opus, quod ameni fontis ad undas Caliopes dictante lira soluistis. at ipsum Scribere non licuit. domino precepta Iohanni Vestra quidem prohibent, causamque adiungitis ipsum Rursus ad auctorem sub pectine velle reverti. At nos ambigimus, divina quod Affrica mota Invidia suasit sine te de carcere numquam Velle trahi prius arrumpant nisi fila sorores. Hec si causa more, citius felicia Parce Pensa neant optare licet, sanctamque locari Siderea felicem animam poscamus in arce. Sed quid ego miser? hunc Superi prohibete nephandum Et casum removete diu, vitaque fruatur Dum glaciem servabit hyems estasque calorem Iamque etiam capimus quod epistula iussa moratur Si mandare velit sibi plura latura petitum Quod petitur; cui non alia imponatis agenda Sed celeret rogitamus iter, ne pondere tardet Quod petimus cupide cupideque avideque moramur.
10. Francisco Piendibeni de Montepulciano Dum requiem perquiro michi, populique tumultum Effugere, occurrunt variis hinc inde labores Turbinibus, quantumque magis divellere curis Posse reor, rerum strepitus magis inter amaros Sollicitus vesanus agor. si tecta subibo, Garula pertundit uxor famulamque molestat De cinerum ratione loquax et furfuris acti; Nunc vestis novitate super revoluta, "quid," inquit "Usquam spero boni? me, me vicinia solam Increpat ignavam," lacrimisque inmurmurat ortis. Nunc michi blanditiis alia de parte gemelli Lascivi ludunt variis, medicina moleste Coniugis, atque aliis non intellecta +ligetis+ Murmura dant verbis puerilia dona petentes. Temporis his spatium teritur quo sepe solebam Solus Appollineos audire et reddere cantus, Sed michi si quando studium contingat adire Musarumque velim plectrum tentare sonorum Obvia finitum tunc ardua causa clientis Impedit et carta pretio complenda recepto. Nunc vidue strumenta monent; nunc iura minorum Ante decem mostranda viros. hec omnia suadet Cura domus etiam parvis intenta lucellis. Tecta relinquenti solitus mihi sermo sororum Usque novem fuerat et semper Apollinis edes Percolui gustans sacrum de fonte liquorem. Cum sotiis michi sepe meis audire iuvabat Qualiter ipse Cahos divisit iuppiter, et quo Terra loco sidit liquidis circumdata lymphis, Quemque elementa locum tenuere, vel unde madentes Gignantur nebule aut (sint tempora quatuor anno) Terrarum qui cultus erat, quid sidera mostrent Agricolis, vel ubi tropicos describat utrosque Solstitium candente polo, queque astra sub ipso Axe cadant Borree oppositis surgentibus Austro. Sepe ego pastorum modulabar arundine cantus. Agresti sepe cytara tentabat et alter Pastorum lites; alius Coridonis amores Carmine cantabat, iras Amarillidis alter. Nos legere excidium Troye casusque sinistros, Eneam, varios et multa pericula passim; Nunc Romas regesque suos sanctumque senatum Felicesque habitos sub quolibet axe tropheos. Hec olim mea cura fuit. sed cuncta secuntur Deteriora. retro sic Sors iubet omnia verti. Namque horum subiere vices mendacia longi Crebra fori, multis contraria reddita causis Consilia, implicitis et garrula curia verbis. Hinc bis quinque viris dominisque prioribus illinc Danda querela venit. precibus concursat uterque Anxius urbe suis; sursum nunc inde deorsum Spesque timor simul agitant sub pectore curas Ancipites. mora sub tacito liquat igne medullas; Hos inter rerum fluctus ego volvor et angor. Cerne igitur que vita michi, quibus ipse catenis Implicer et quantum tentare sonantia plectra Sit nunc difficile. sed sum michi maxima solus Causa mali, vitioque meo miser usque laboro. Hec tibi sub strepitu curarum condita micto Ut tibi consilium capias dum congruit etas Ad studium et pariter ut compatieris amico.
11. Coluccio Salutati Causidici, gaudere licet; gaudete periti Iuris; agenda venit maxima causa foro. Lis est ambigua; suctilibus actio punctis Inferitur. magnus quippe libellus erit Nec parva de re contentio maxima surgit. Actor magnanimus magnanimusque reus. Curia non habuit tantam per secula litem Nec tam causidicis utilis ulla fuit. Ergo libros veteres veteresque revolvite leges; Doctorum mentes nunc agitate novas Nunc alias causas; ut stant suspendere partes Vos facite. hec sola causa lucrosa satis Solicitate igitur. veniet laturus utrimque Quolibet intentus premia mane cliens. Ut bene vos merita possitis noscere cause Ut se res habeat; carmine nostro brevi: Agricola testante libras tres muribus urbis Legat et heredem instituit genitum. Convenit heredem muralis turba. caducum Excipit hic heres; inde petita negat. Causidici surgant; surgant in utroque periti Iure recepturi de novitate lucrum. Preteriti restaurat enim lis temporis ista Dampna; vacans nullus scribere scriptor erit.
12. Zanobio da Strata Dum radiis sol ipse suis splendentia celi Astra fugare petit, subitus michi proculit aures Auditus, dulcique hausi cantare susurro. Ilicet excutior sompno, auditumque repente (Vix credenda) feram. sequitur venerandus et ingens Splendor et humanis non comprendibilis ullis Luminibus, splendensque plagis veniebat Eois Virginea comitante manu, longamque coream Implicat in girum, girumque orbemque resolvens Rursus agit, lentoque incedit in agmine passu Parsque parum media velocius ultima cursu Currit ovans et velocissima circuit orbem, Saltibus ac postquam satis indulsere sacrisque Carminibus, silet ille corus, cetuque retento (Crede; manu neque enim poteram conprendere visu) Talia percepi tanto de lumine fundi: "Iam felix iam vive cohors, precor ipsa, sororum Tespiadum viduata diu! nunc nupta duobus Qui iuga Parnasi vallantque coluntque bicornis. Tuque adsis, quondam viduus custode secundus Collis et intrepidus tua nunc nova gaudia sumpto! Securi sacri montes, securaque Cirra Fonsque. sacre tute poterunt modo cantibus antris Pyerides cecinisse suis Driadumque cohortes, Arce sua postquam tutatur utrumque cacumen. Ite, ylares. gaudere licet, nam rivulus altis Noster habundat aquis et fons modo pullulat omnis. Prata virent; florent campi; cultoribus istis Omnis ager segetes reddet data semina pingues." Dixerat, et carmen, quod vox humana nec ulla Dicere lingua potens, divo simul ore canentes Discedunt pariter. ego privus luce remansi.
13. domino Zanobio da Strata dum laureato O nimium felix patrie qui cernere casus Noluit adversos tantosque audisse tumultus Atque acies vidisse pigras et murmure vulgus In dubio rumpi, venturaque tristia signans Auguria et patriam lacrimis gemituque dolores Testantem, errantemque malum, ipsamque sub isto Tempore casuram, validas dispergere vires Fugit et in predam rapidis prebere tirampnis. Libertas violanda dolet; iam iamque fugandam Aspicio et priscum tempus lugere luentem. Namque ego te servam video, Florentia, vinctam, Heu genetrix, animosque tuos religare solutos. Libera tu poteras quondam tua ducere lora Et currus agitare tuos sine compede; solus Heu tuus ibat equus campoque ferebat aperto Gressus, et nulla poterant obstare vaganti. Hec olim dum rectum mater maturumque regebat Consilium, patrie dum civis habebat amorem, Dum comune bonum, dum premia parta dabantur Cuique sua, et dum fama viris pro laude manebat Iustitia et virtus. sed dissuetudine ius est Ablatum et nostra fas omne recessit ab urbe. Istorum cepere vires iniusque nephasque; Precipue dominantur opes; sitis ipse monete Alligat humanas mentes; soror altera secum Alterius usura malis vexilla recludens Virus habens, simul ambe urbes populosque capessunt. Hic tenor urbis erit; ficta sub veste videtur Rem patrie recte gerere. et sub nomine tali Retia pretendit numis bona publica predans. Alter ut inspirat tacitum de corde venenum Invidus et claram sotii caligine famam Ipse nigrat gaudetque suos errare dolentes In lacrimamque dare quod non lacrimabile sentit. Ex quo multa quidem pariter discordia cives Occupat et cunctos geminis conplectitur ulnis.