CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus SERARR.carm-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/SERARR.carm-01.xml.
Armati foris, arma, fossa, murus Cingunt hoc mihi terreum involucrum, Quod spe qua fere cunque spoliatum, Dum est carum sibi, iam induit timorem. Audax spiritus intus invalescit, Indignans grave fine contineri Terrestri; repetens ut assolet mors Tetri carceris esse finis aptus. Illud, heu nimis, et timet, doletque, Hoc secum reputans bonum esse maius, Si quos suggerit, explet appetitus. Hic cuius Deus est vigor, fidesque, Liber usque polum, volat, reditque; Solamenque mali advehit prementis.
Ni foret mihi semper ille praesens Et meus pater et poli, usque solans Me, qui nunquam animam a se abesse solam Hanc sinit; sed ei est salutis auctor, Laetarer minus, et magis dolerem: Ut pulli, a quibus avolavit ultro Mater longa petens. Sed eius almum Verbum, nec modicum a me abest; quod ipse Suo munere iam spopondit esse Mecum videlicet, fidelis usque in Horam hanc pollicitis stetit, stabitque. Quis ergo potior comes feratur, Si qui morte sua tulit misellis Vitam olim, fuit, est, eritque mecum?
ad Ludovicum Dominicum
O quam summo animi mei dolore, Id quod saeva necessitas subire Cogit, alloquiis tuis amice Nunc absum; quibus heu levabar hoc, quo Premor pondere carceris, futuri Nunc prorsus gravioris, atque amari Magis, quod domus una cingat ambos, Ambos et separet, sinatque nusquam Frui, quod prius, allocutione, Et vultu, atque oculis tuis, videndi Me desiderium tui perurit Quando, est et misero intimas medullas. Cur me non miserum vocem? Cui amici Congressu haud licet, heu, frui venusti, Peritissimi, et artium bonarum Alumni omnium, et elegantis, et quo Musis charior est, eritve nullus. At tu molliculis tuae Camoenae Lusibus (nam aliter negatur) isthinc Interdum releva iacentem Amicum. Nil enim mihi gratius, magisve Charum unquam poterit, potestve ferri.
ad Cosmum Med. optimum Flor. ducem
Princeps inclite Thusciae Italumque Splendor, semideum decus Parentum, Cui cordi studia, et peritiores Quos virtus aliqua evehit, locatque Supra sidera, amas, foves, honestis Iuvas officiis, favoribusque, Ille, quem tibi nemo non proborum Commendat, varia eruditione, Divino ingenio, fide, pudore Praestantem, quibus et novem sorores, Et Phoebus simul et Minerva docti Ornarunt animum viri; tenetur Tetro carcere, nec refulget usquam Virtus sidere clarior suprema Illius celebris per orbis orbem. Redde ergo precor e tenebricosis Pro tua egregia benignitate Suas delitias, suos amores, Splendoremque suum, suumque honorem, Hunc virum, studiis, Iovi senectae, Urbi, orbi, et tibi, tam tui colentem, Quam qui maxime (ut est videre) servum. Rumpe obstantia claustra, rumpe Cosme Vincla, queis Ludovicus obligatur. Poenarum satis et super datum sit. Vincant te studia artium bonarum Queis pollet, probitas, fideques rara Exorent veniam, fugent tenebras, Vincula expediant, solutus ut te, Divinam et sobolem suis Camoenis In coelum vehat, o beate Princeps.
O foelicia claustra, et o beate Carcer, unanimes mei sodales Quibus compediuntur, Angelorum Coelestum agminibus piis stipati; In quorum medio beatus ille Coelitum Pater usque et usque degit, Vestrum praesidium, aureasque vestro Coronas capiti, decus perenne, Nectit, atque animos benignus addit; Ne unquam fluctibus obruamini atris, Iandudum quibus impetivit hostis Vos, vestrumque caput cruentus, astu Infami, simulationibusque, Minis, pollicitisque inanibus, quo Vobis surriperet sacrum calorem Sincerae fidei. Licet sed hostis In vos saeviat, efferatur, atque Contendat stabilem amovere Christi Doctrinam (precor) anxius facessat A vobis timor, asperisque rebus Semper aucta fides, virens, calensque Vestro in pectore crescat, augeatur, Et fructus ferat, hostibus qui odorem Mortis incubant, fidelibusque Vitae. Concipite ergo laetiora O vestris animis boni sodales, Et ridete minas, quibus cruentus Christum auferre putabat hostis olim A vobis. Etenim Deus superno Suo lumine pellet has tenebras, Pacem restituet, fugabit hostes, Ductos carcere reddet enitentes Supra aurum igne probatum, et usque laetos Qui sitis graviora morte passi. O diem niveum, o diem beatum, Quando vincla, manus, pedes, et ora Nobis vestra licebit osculari, et Miscere undique gratulationes, Choros ducere, plausibus vacare Vobiscum serio optimi sodales.
Foelices nimium ite cari amici, Nam qui vivus adivit hac die astra, Non parcens sibi, ut orbi opemque ferret Vitamque, efficiet magis beatos. Ii vere miseri usque sunt habendi, Queis suum Deus abnegat favorem. Is se olim dedit iunxit atque vobis, Rami vos modo fertilis radicis. Si vobis Deus est pater, Deoque Vos nati, atque ita frater ipse Christus; Quis vos e manibus trahat potentum? Vos ergo exhilarate corda Fratres; Nec vos terreat ira, mors, periclum: Nam pulchri mage sic petetis astra.
ad Ludovicum Dominicum
Quid isthic geris, o Amice rerum Licet carcere laxiore clausus, Cinctus atque sacra virum corona? Vales? Et memor es sodalis arcto Qui adhuc carcere detinetur, et cui Nulla copia sit tui fruendi? Docta quid tua nunc facit Camoena? Silet? Non equidem reor. Soles qui Bonis in studiis locare quicquid Est oci tibi, vel quietis unquam. Si recte tibi, si secunda vota Gratias ago Dis; sed obstinatum Hoc silentium et odi, et improbandum Semper duxi, ut amarulenta pestis Verae amicitiae quod esset fertur. Quare quicquid habes tuo sodali Mitte, sic etenim levabis altum Quem adhuc cordi premit dolorem, et illum Tuae candidae amabilisque Musae Hac dulcedine tractum, et hoc lepore Reddes immemorem, quod optat, huius Longi carceris. Idque amabo amicum Candidissime Ludovice fac sis.