CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus SENECA.carm-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SENECA.carm-02.xml.

Documentum SENECA.carm-02.xml in db pdill0


Iam nitidum Hannibalem, iam maiestate reperta Victorem trucibus detractis arce tyrannis Diximus, infestis etiam bene civibus illum Consulere ardentem suadente auctore salutis Atque ideo Laribus captum servasse tyrannum, Quo pretio redeant salvi in sua tecta retenti Veraque libertas et res haec publica demum Floreat egregiis aequataque civibus omnes, Ut natura monet, praecellat dotibus urbes. Nunc, dea, si nimium non est, ad proelia campi Festinemus: et haec de libertate laborant, Sed prius insertam rumpamus moenibus arcem Hannibal hesterno conspectus in agmine victor Auxerat obsequiis decus et titubantia corda Nondum fida satis post acta foventur in illo: Tota igitur moles belli spesque omnis in uno Figitur, huic mandant fatum patriaeque suumque. Ille aut m media deiectos urbe superbos Esse nihil statuens, campi nisi funditus arcem Tollat, ab insidiis ereptam vindicet urbem Et faciat somnos alta sub nocte quietos. Huc operam curamque omnem maturus habebat Caetera despiciens etiam, quod seque suosque Tangeret. Officio totus vigilabat in uno: Ne quis nocte ruens, ne quis sub luce receptus Muniat obsessos aut noxius ingruat urbi: Alterutrumque timens occurrere gliscit utrique. Et iam praecipitem medio perfoderat arvo Fossam, qua domibus duram secerneret arcem. Agger in interius iacitur, consurgit in altum Grande opus et vallo caute munitur et aequis In spatiis turres et propugnacula iungunt. Nec satis est urbem defendere; protinus hostem Exclusisse parant, includere scilicet extra. Munitas pariterque altas fodere lacunas Loricaque super ac turribus emunitas, Ne quis ad auxilium veniat, qui vindicet arcem. His ita dispositis vario diversa tumultu Proelia et arma cient, bombis levibusque sagittis Missilibus temptant alterna pericula. Tandem Insperatus adest Hestor Manfredus et alas Inducens equitum portas intrarat apertas. Itur in adversos et tota vulgus ab urbe Excitum ruit huc; pugnatur limine in ipso Galleriae, sed iniqua viris ea pugna furebat. Quippe a fronte ruunt equites, a margine dextro Glandibus et telis effulminat impetus arcis - Civis et a multa cadit inter bella sagitta. Sed quid non patitur virtus? nec coepta remittunt Cives. Sed facta est impressio maior et hostis Exclusus turbatus abit. Galeatius illic Enituit fratresque duo, quos ante probavi; Iannesius nec parva tulit praeconia secum. Hac pugna effectum est, ut, quos fiducia pridem Ceperat intrandi tantam violentius urbem, Et iam proriperent instructi, strage suorum Atque fuga retro pulsi penitusque redirent. At civis, ne quid rursus temptetur ab illa Parte, fodit humum fossasque induxit in altum Et breviter vigilans emuniit obice turrem. Perque dies aliquot cessatum a turbine belli. Denique tam duros turbaret ut Hannibal hostes, Pene malum peperit non enarrabile; nanque Nanque molendinum positum sub moenibus arcis Vertere dum properat, quo diro incommodet hosti Eripiatque usum faciendae ad vota farinae, Pergit et aspirat primo fortuna labori: Nostri in tecta volant, emittunt viribus hostes. Primus et e numero Galeatius instat et urget Armatus, clipeatus, atrox in limine. Contra Non illum virtus obstans armata virorum Movisset, manet in mediis atque increpat ultro Ignavosque vocat minitans: Ibi Tartarus asper, Hic arcis praefectus erat Vulcania proles. Martius hunc contra Galeatius ibat. At ille Praemetuens cernensque virum pro turre locatum Ac socios ignem poscentem: Ergo ignibus, inquit. Pugnandum, neque tu solus per fulmina victor Igne cremabis opes nostras? Haec fatus ab alto Ponte premit contra, nigris quos duxit ab umbris Fulmineos homines sclopis atque igne minantes. Ac prior in Calvum directo fulmine glandem Post sonitum versus grandem contorsit. Et illi Nec fortis clipeus loricave restitit, ultro Perforat atque humerum peragrat furiosa sinistrum Excussusque viro clipeus. Iam tela secunda Instabant sanguisque volans, ut fistula plumbi Quando emittit aquas, late fluit, aera rumpit. Qualiter Aeneae conspectum in corpore vulnus Terruit usque suos: sic caetera turba priorem Ut vidit laesum, conterrita contremit omnis. Ipse videns, quod sit pugna congressus iniqua, Cedit et imposito digito sua vulnera claudit. Caetera turba pavens aspecto vulnere raptim Terga dabat; rapit et sese Galeatius ipse. Quando instare nequit graviter percussus, et hostes Clamorem adiiciunt et fulmina plura coruscant, Quis duo praeterea cecidere suisque receptis Quos Tydeus audensque pari fervore Ianesus Et cum fratre simul multa virtute recepit. Mirum, cur illo casu servatus uterque est: Nondum fata viros hos invidiosa trahebant. Hannibal in damnum temptata pericula cernens Pulsus ab incepto secum gravis et simul ardet Rimaturque viam, qua durum exerceat hostem Et domitum cogat demum in sua iura venire. Spes erat armorum, Vermes Aluisius hostis Quae regit anguigero late famulantia regi Et quibus insedit patrios durissimus agros. Hic si victus agi queat aut cum gente necari, Nil obstare viris, quin et victoria praesens Afforet et facti compleret fama nitorem. Orbis et ingenti floreret gloria plausu. Huc igitur mentem rapit, huc vir clarus anhelos Exacuit motus animi et consulta fatigat. Libertas ipsa expetitur; iam fama propinquos Propositi pulsat populos et primus ab oris Etruscis aderat Simo dux impiger. Adsunt Tercentum laeti comites equitesque verendi. Tum Venetus simul arma dabat sociosque fovebat: Ille quadringentos comites, ductore Tiberto Miserat, at cunctis praestantior extat in armis Navarinus, et hic pretio conductus agebat Felsineas vires equitum dux optimus et vir Mente fideque bonus, iratus et asper in hostem. Praeterea secum volvens animoque volutans Hannibal agnoscit quam pluris esse suorum Mente manuque bonos bellis et ad arma paratos, Qui virtute duces aequent. His insuper audens Et bene confisus statuit fera proelia campi Temptare atque suam fortunae credere sortem. Haec secum meditans etiam discussa diebus Ad fidum perfert clarae virtutis amicum, Fulmine qui laesus pridem fervente tumultu Acre domi residens cubiti damnum arte levabat. Huc igitur sua coepta ferens gravis intrat et infit: Salve o magnanimae virtutis nobile pignus! Quam piget esse domi? Quam te sine proelia quaedam Misceri? Caput esse soles et palma laborum. Nunc immunis abes, malles ut adesse furori. Attamen ad paucas durabunt otia luces Atque utinam posses mecum perferre laborem, Quem velut egregium statuo temptare per horas, Aspiret fortuna operi, quae sola favores Dat certos adimitque premens virtutis honorem, Saepius ignavos etiam splendore coronans. Miratus tacuit Galeatius; arbiter omnis Iussus abire; sub haec licito sermone fruuntur. Huc tamen accitus Tydeus venit atque Ioannes Marescottus; in his medius sic ora resolvit Hannibal: ignotum vobis me tendere quicquam Conari impietas foret. Haec igitur volo coram Effari, ut vobis eadem - si forte placebunt - Communem laudem pariter foveamus et adsit Prosperitas et commoditas aequalis utrisque, Aequa etiam patriae, cui nos debemur et omnes, Qui modo nobiscum tractabunt munera belli. Territus accipio, Vermes Aluisius hostis Colligere arma parat, procul ac inhonorus abire. Hunc si fata premunt, ne quis fidentior hostis Audeat in nostros fines post facta venire. Impetere atque omnes in eum consumere vires Constituo; nec vana vocat fiducia mentem, Si satis expendo vim nostram ac illius arma. Praeterea metus inde premit; nos concitat ira Iustior et rebus movet expectata iuventus; Suadet et antiquis par gloria, nanque vetusta Fama, est invictos vicinis semper in arvis Bononiae populos. Haec - si fortuna favebit - Una dies bello positis nos explicat armis, Consulite in medium, ne me fiducia fallat. Dixerat et contra sic rettulit orsa Ioannes: Maxime Bentevolum splendor, quo sospite fatum Urbis et antiquae respirat gloria gentis; Quae tibi nunc visa est, eadem sententia nobis Obversabatur. Sed dicere sensa verebar, Ne me forte animus studiumque immane novandi Consilium falso traheret. Tua dicta revolvens Acrius in furias feror et via sola salutis Haec monstrata placet. Faveat fortuna iubenti. Haec ait; ulterius nihil est. Galeatius inquit: Quo res nostra queat felicius esse? Sed audi, Quae mihi nunc adiuncta placent. Dii coepta secundis Fortunent vicibus. Sed te meminisse decebit Propositi illius. quod primum sanximus ipsa Illa ex arce, ubi te saevus damnaverat hostis: Omnibus ut studeas consultum civibus, omnes Nunc et in arma voces, omnis servate labores, Omnibus invigiles, fortunas omnibus aequas Esse velis, pereant antiquae crimina culpae, Quo se quisque animo nunc dat, servetur in illo. Factio prisca nihil noceat, redeamus in unum. Sic tibi erunt vires et erit tibi gloria maior, Numina te aspicient, victoria laeta sequetur, Laus tibi semper erit, spoliis se quisque repertis Ornet et imperitans contentus laude triumphet. O utinam comes esse tibi praestantibus ausis, Hannibal, et possem clari spectator honoris Adiutorque sequi. Tris hos mea, pignora fratres Accipis hisque tuam certus commendo salutem. Te precor, illorum statuas memor esse vicissim. Festinate, viri, faveantque silentia rebus. Ipse per urbanos tantisper adesse labores Ad commune bonum datus et mea membra fovebo. His dictis finem faciunt. Sol altus habebat Dimidium caeli fugiens postrema leonis. Hannibal egressus multis comitantibus ibat Facturus ad coepta habiles, utcunque paratus Seductisque parum iis, quorum referre putaret Vincere, qui norant populi propellere mentes Multorumque animos iubet ad ventura parari, Quantum quisque valet: Contos, tela, arma, ministros Electosque capi, nec enim foret usus inertis Militiae; res esse graves breviterque vorandas Et lateat sibi quisque domi, cum tempus adesset, Sive tuba, seu se campana signa daturum. - Paretur; totamque ruit data fama per urbem. Nox erat et tota populus fervebat in urbe, Nec quisquam tanti norat secreta tumultus; Iussa volant epulis curare et corpora somno Interea ad signumque operis venientis adesse. - Extremus roseo cancer veniebat ab ortu, Et iam iam superat medium iuba torva leonis, Virginis ora dehinc accepto sole calebant, Plus horis spatium distans a luce duabus. Hannibal exierat et iam data signa per urbem Concierant populum maiorque exercitus illi, Quam speravit, erat; diversaque factio plures Miserat et quorum virtus spectata refulsit. Dux sublimis equo sumptis spectabilis armis Eminet et circum funalia multa relucent. Iamque aderant aliique duces parsque ampla virorum Prompta. Sed ante alios Calvi tres, apta iuventus (Iannesiusque simul nunquam. distractus ab illis) Non ignara modi longosque experta per usus Excelsis lucent in equis armisque corusci Circumstantque ducem, acuunt favoribus iram. Pierus ille equitum ductor mercede paratus Nondum aderat, sed ad hunc electus nuntius ibat Et monet ante diem collectis omnibus alis Carpere iter et aquas fluvialis margine ripae Rite sequi et sanctum captare Georgion; illuc Affore venturos omnis, ibi caetera caute Constituenda. Dehinc erecta in sidera mente Dux ait: O superi tuque o dignate iacentem Christe levare hominem, adsis adiutor et ipse, Si pia concipio, si nil crudele parari, Da, pater, auxilium et iustis accede querelis. Non vindex mea damna sequor, sed criminis ultor, Sed patriae, foedis quae sit confecta rapinis Et spoliata suis, venio rerumque sacrarum, Quas in perniciem gentes vertere profanae, Quas modo deiectis trucibus staurare laboro. Annue resque tuo nostras, precor, omine firma. Augebo cultum, pacem dabo civibus aptam, Officia et mores et iura aequata reponam Postibus et sacris spolia atque insignia figam Donaque continuos voveo repetenda per annos. Hinc iubet ire viros passim portaque dicata Donato dat signa viae. Praeit agmine longo Turba frequens, medio se conserit agmine ductor Et clari proceres sagulis armisque decori. Hos bellator equus efflans e naribus ignem Non sinit ire pares et saltibus aera scindit, Laetitiaque fremens laetum dat euntibus omen. Hestor Malvetius puris aspectus in armis Et Lodovicus item, quem paenula rubra tegebat. Karolus hic etiam Blancella e gente creatus Bellator civisque bonus fulgentibus armis Eminet et dextra saevum rapit ille tridentem. Opicus et Pepulus, Quarto simul Acius ibant, Magnanimus Lodovicus in his erat ille luporum Venator, Iacobus Lino fortissimus idem Et Baptista ferox Volta spectatus in illis Et plures alii, sua quos hinc fama sacrabit. Hos alius sequitur densis exercitus armis Egregiique duces, quorum pars magna superbis Vectabatur equis cataphracta altisque nitebat Cristis et sua quisque trahens regit agmina. Tandem Expliciti properant acres; sermo omnibus idem. Latronum fera facta premunt, qui funditus urbem Tempore tam parvo confecissent et apertam Vim pro iure palam facerent, quos fomite longo Nutrisset ducis anguigeri mens impia, quando Funderet in multos innati semina morbi Instrueretque alios illa, quam noverat, arte, Quam commentus erat quaque ipsum infecerat orbem. Ventum erat ad ripam fluvii et vada nota Luciae; Cum iam clara dies omni de parte nitentes Excuteret radios et sol sine nubibus esset, Traiiciunt, iam iamque aderant, ut cernere possent. Ordo equitum iam se per mutua signa salutant Castellumque petunt sancti confine Georgi; Hic sese expediunt accincti atque itur in hostem. Dux ibi, quod longus favor et violenta potestas Transverso mentes pavidas torrente tulisset Cultoresque loci trepidos ad utrunque putaret, Accitos aliquot sic admonet ore benigno: Quanquam vestra fides nunquam nostra arma fefellit Et semper constans animis opera ampla peregit Pro patria et vestros necubi sprevistis honores, Excitasse iuvat vos et monuisse loquendo, Ne quid in adversum rapiat male cognita causa, Roboret et nostrum meritis extendat amorem. Nos primi trucibus depulsis urbe tyrannis Libertatis iter multo sudore parandum Stravimus et fuso venamur sanguine pacem. Otia tuta damus vobis, neque poscimus arma, Nec, si sponte sua quisquam velit arma movere. Indignamur eum, sed, quae sint commoda nobis, Vobis tuta, date et quae nemo coarguat hostis Et sint apta sibi, nisi vis et fata resistant. Dolia plena, cados undis vinoque parari Et parvam cererem, quae corpora fessa labore Sustineant, recreent animos et praemia iusta Poscite, non ierit spes vestri ingrata laboris. Adveniant ipsi, si possunt, - quis vetat? - hostes Atque bibant. Sed erit lux haec spectabilis alta Caede virum et multi confusa strage natabunt. Vos spectatores facimus potusque ministros, Ad quos venturae laudis pars magna redibit. Este viri, nos hinc opera ad maiora vocamur. Accipiunt mandata viri currusque rotasque Doliaque expediunt, pro portis omnia firmant, Imposuere rotis alia taurosque vocatos Ad iuga componunt arcasque liquoribus implent Baccheis, alias implens Achelous habebat. Dolia lata vage ac longe a moenibus ipsa Constituere via, perlucet in omnibus unda, Nec puerae cessant vectare capacibus urnis. His ita compositis multi ieiunia solvunt, Quos et noctis iter, quos ira pavorque coquebat. Et iam quinta redit solitis prius hora diei Servitiis altumque furens exibat in axem Phoebus et ignifero candebant sidere messes Famaque non longe consertis viribus hostes Adventare monet, - nec erat mora longa, - ruebant Ordinibus certis et iam prope tuta tenebant. Hannibal id veritus festinat et ire priores Imperat adductos equites, ea iussa secuti Pierus atque Simo properant civesque vocati Plures, arma quibus et cura domestica belli Ingeniumque ferox firmataque viribus aetas. Cornipedesque boni quingentos agmine denso - Aspicias equites plus mille in plana daturos - Obiiciunt medio venientibus agmina campo, Nam Tibertus iter diversum ceperat inde. Is locus a muris castelli forte secundum Signabat lapidem. Iamque Hannibal impete nullo Compositos rapit inde suos, ne fessus in hostem Civis eat. Legio plena est, plus milia septem Complexa et multos clara de gente creatos, Quos inter primae vir nobilitatis agebat Karolus egregiis late conspectus in armis Blancellus, qui mox post proelia victor honestis Ornatus spoliis ad patria tecta reversus. Parvus equum numerus, vix quinquaginta, sed ille Terribilis campo late spectabilis altas Vibrabat cristas, spargebat et aureus ignem. Ex equitum numero partem vir maximus unam Sumit et ex peditum populo vix mille priores, Caetera commendat ducibus, qui signa tuentur; Stare iubet, nimias tantum propellere vires, Dum redit aut aliter quicquam denuntiet, inde Transversum ferit et non, qua prior impetus hostem Pulsabat, qua primi equites sua tela flagellant. Tollitur in caelum clamor. Tum pulvere multo Nigrescunt tenebrae et solis minus officit ardor. Dux ibi conductus cernens, quo robore cives Incurrant quave arte premant feliciter hostem, Erubet atque aliam secum rapit impiger alam Irrumpitque fremens; cuncti clamoribus addunt Perturbantque viros, multo decedere campo Cogitur inque suos cuneos retro frangitur hostis Et multi cecidere viri, nec parvus equorum Caesorum cumulus, durus furit undique Mavors. At dux Felsineus rursus crudescere bellum Aspiciens quosdamque etiam cecidisse suorum, Commendat sociis tantisper et ipse revisit Signa rapitque alios bis mille ac rursus eodem Advolat ac fessos, retrahit retroque remittit. Dux conductus item comites a Marte receptos Respirare iubet sociumque ad facta Simonem Fortia sollicitat, nec segnior ille frementi Procurrebat equo, socios et in arma vocabat: Nunc, o lecta manus, nunc, nunc incurrite mecum Ac, si quando viri, nunc fortia facta referte. Vincere quando nihil dubium, deterritus hostis E virtute virum prius obstupuitque repente Circumventus et haec manus est extrema laborum; Hac, Vermes, moriere manu. Sic fatus abibat, Sic bis centeni stimulo et clamore sequuntur. Incursant, hastas minuunt multosque supinant, Vulnera multa ferunt, necnon et multa reportant. Ad clavas rediere manus durasque secures, Nam gladiis non usus erat, tot fortibus armis Quid faciat gladius, nec enim nunc saecula vanum Ducta per elogium, solo mirantur in ictu Decisos homines et equos in partibus aequis, Armatos etiam. - Sed iam fera bella sequantur. - Ad clavas rediere manus, ibi plurima cernes Facta, quibus stupeat laudata et fortior aetas. Interea agrestes mirati facta suorum, Quae maiora fide spectarant turribus altis, Ultro aderant. Simul arma manu, simul illa ferentes Curribus atque humeris, praesens quae posceret usus, Dolia, vina, cados, panem, bellaria, fruges, Caseolos, cistas et pocula, vasa, patellas, Panniculos, cocleas et acus et multa ligantur Vulnera et ultores in proelia saeva remittunt. Exhausti refoventur equi, refoventur et ipsi. Miles equesque suis vicibus supplentur et arma; Acrior inde redit crescente doloribus ira. Iamque Navarinus finem dare fervet et omnes Eximios equites requie potuque refectos Admonet et: Tempus, ait, est accurrere nostris. Hannibal optat idem paulatim egressus et omnem Immittit bellis aciem, simul omnia signa Promovet ac capit arma ruens maioribus alis. Inde memor revocat fessos, refici atque redire Ocius ad praedam monet. Hic perterritus hostis Et iam lassus abit campo rebusque relictis Exulat atque alio tutum sibi quaerit in orbe; Acrius, ac pridem, pugnax exercitus obstat. Et si fama ducem fugere atque obsistere pugna, Plura tamen campi spatia oppugnata relinquunt Agmina, fama volans Vermem fugitare, salutem Quaerere cum paucis affert. Hoc acrior urget Hannibal, hic iuvenes Calvos equitesque suorum. Et qui tam forti nunquam sub Marte vel uno Momento abstiterint a pugna a seque tuendo, Indulgere sibi paulum iubet, inde refecti Vividius redeant, cunctos in bella reducant. Ipse alium conscendit equum et minus ac minus instat; Idque Navarino denuntiat atque Simoni, Dum se non videant consurgere, molliter alas Instigent. Breve tempus erit, sic fallimus hostem Sole, fame, ferro, pugna et formidine victum. Iamque aderant omnes, iam signa minantia pugnam Distribuit lateque iubet circumdare victos Hannibal et densis ire indefessa maniplis Agmina; circumeunt praefecti, praecipit ipsos Id curare duces. Iacobus praeponitur illis, Cognomen Lino cui sit, qui multa decore Praebuit officia praestans. Dux primus aperto Hannibal et Calvi iuvenes atque Acius ille Quartanus firmis invadunt viribus hostes, Avertunt, scindunt cuneos multosque trucidant. Insequitur nimbus peditum clipeataque turba Maioresque ferunt qui contos quique sarissas Et qui pila vibrant saevasque in bella secures Exercent et qui splendonibus arma virosque Decidunt et equos obtruncant et levis omnis Armatura procul densis non ingruit armis. Haec tamen aut nulla est, aut est exilis in illo Agmine, Felsineus quoniam praesentia miles Ora gerit, non fraude procul fallente sagitta Impetit et nullas amat inter bella tenebras Vincere vel clara vinci sub luce paratus. Et modo Gallorum solito violentius agmen Inclusum equitibus Phoebi surgentis ab ortu Hannibal australi claudit de parte paventes; Omnis item populus premit. Admirandus in illo Marte fuit Iacobus Lino Calvique secuti Semper ubique ducem; plura et praeclara tulerunt Nomina nec tantum, qui firma aetate viriles Ducebant cuneos; prima lanugine fulgens Antenor specimen referens virtutis avitae. Ibat in adversos iratus et arduus hostes Acius; hic etiam fuit admirandus et ille Opicus egregia Pepulorum e gente creatus. Bartholomeus item Ruber et vir Marte feroci. Sic et pace potens clarisque Ianesius actis Hac meruit pugna notae praeconia famae. Summa ducis virtus aliis praecelluit, unus Ante alios meruit, victi cui terga dedissent. Et iam terga dabant miseri, non impetus ullus Restat equis, non vulneribus procurrere cogi Iam poterant; virtutis inops vix vita relicta est. Terga dabant tantum; domiti suprema fateri Coguntur. - Latos tenuere cadavera campos. Omnis in occasus fuga fit; nanque ortus et auster Hostibus accedunt, arcton clausere paludes. Maxima pars capitur praedaque potitus opima Fortibus oppressis retro rapit agmina ductor Securus patriae felixque reusque deorum, Libertate potens et nomine sidera tangens. Pervenit in patriam deleti nuntius hostis Et paeana canunt laetatique omnibus aris Sacra parant, ultro properant; effusus ab omni Urbe ruit populus victricibus obvius armis Et data victori pars est non parva triumphi. Interea totam templorum excussa per urbem Aera sonant ipsique patres, quis publica curae Res foret et sacras defendant ordine leges, Imperiumque tenent maiestatemque verendam. Egressi paulum occurrunt primique salutant Atque patrem patriae servatoremque fatentur. Pone sequens pompa invehitur captiva triumphi. Frons erat et miles ducis hic decantat honorem: O bene Bentevolum commissa Bononia genti. - Accedunt comites; una est vox omnis in uno, Laus omnis facti et victoria plena relucet. Ille autem ingressus patribus concepta revelat Vota deo promissa, quibus damnatus et obses Stringitur, ut nihil hac, nisi secum solverit, arra Temptandum, nec fas superos sperare benignos Supplicia et fieri in lucem petit ille sequentem. Concedunt et fama datur divisa per urbem, Suppliciis cras esse diem, res o bene gestas Victorisque ducis genium conceptaque vota Curia concipitur, fiunt decreta senatus Donaturque deum matri, quod voverat ille. Idque ratum cunctis statuunt redeuntibus annis Pontificemque iubent ritum hunc renovare sacrorum, Quo regina iugum tam foedum excusserit urbi. Haec ubi facta, ipsum victorem ad limina grati Deducunt operum longosque ut duret in annos, Quanquam surda rogant superos et non pia fata. Ille domi positus grates agit; omnis in aedes Turba suas abiit et nox optata labores Clausit et in requiem pars est data temporis apti Captivique locis aequa pietate foventur. Expectata dies aderat purusque labores Delius antiquos optata luce vehebat. Rursus in hesternum redeunt provisa tenorem Consilia et casu lux est signata Mariae, Montano quae culta loco supereminet urbi Pluraque se circum loca religiosa tuetur. Ergo ex more prius solemni et laude recenti Et per vota ducis pompa huc effusa per omnes Erigitur tenditque vias: dux ipse paratu, Qui deceat patriae decus et qui sacra ferentem Aris dona patres, alios in templa trahentem, Incedit; sequitur maiestas omnis et omne Vulgus et est pompae gravis et spectabilis ordo. - Ventum erat ad templum, dux hic proque omnibus unus: Virgo, ait, angelicis quae delectata choreis Sprevisti terrae sordes et frivola mundi, Ob rem facta deo similisque acceptaque magno, Cui nunc sacra damus vota et repetenda per annos. Hanc, regina, tibi servandam suscipis urbem Idque sequens binum stravisti funditus hostem. Sed superest alius; hunc tu, regina, superbum Funde solo et fidam tibi solve pavoribus urbem, Ut tibi, diva, domos amplas, dona ampla feramus. Et te mente magis, dea, promereamur opima. Haec effatus idemque alii; discessit ab aris. Pro se quisque sacris functi, declivia montis Dum carpunt, oculis ipsam indignatibus arcem, Quae durata tribus iam mensibus omnia turbat, Suspirant omnemque iterum convertere in ipsam Decernunt molem belli. - Dux ora resolvit: Ille quidem dignus, de quo non parva petantur Supplicia, et nimium contra mea fata superbus Obstitit et carum confixit vulnere amicum. Si tamen hic quando spes est ablata salutis, Foedera nostra capit, leges nec respuit aequas, Cedo deis; at, si pergit, per numina iuro, Nulla viris pietas posthac, non foedera sunto. Haec ait et comitum scitum de plebe Drianta Compellat notisque instigat vocibus ipsum: Vade, ait, et duras haec arcitenentis ad aures Haud dubius mea verba refer, nisi reddere turres Nunc et abire parat, quando est sibi tuta facultas Spesque ablata perit superatis viribus hostis, Nulla sibi posthac me foedera tuta daturum. Spem nullam superare mei, si iussa secutus, Quanquam multa nocent, etiam nunc cedit agenti. Postulet, accipiat, modo non inhonesta petantur: Haec mihi votorum summa est, hic nuntius esto. Dixerat. - Ille viam passu properabat aperto. Ut procul e campo durum videre Drianta Custodes, laeti accipiunt, ut gaudia vulgi Murmuraque et totas nossent utcunque ruinas Et quo nunc opus est facto? quis legibus arcem Nunc quoque respiciant? an adhuc toleranda pacisci Malint? extremis an adhuc insistere rebus? Ille refert mandata ducis remque ordine pandit. Tartarus auditis haec tunc responsa remittit: Tristis et invitus, ferro profligata virorum Agmina, sed grates superis ago, quando cadendum est. Non vitio factum esse meo, ne cuncta manerent, Quicquid adhuc feci, scio me virtute fideli Omnia temptasse et nunc, si fortuna iuvaret, Non deserturum, quae fortiter ante pararam. Sed male coepta cadunt, nec me spes omnis ademit. Bissenos mihi pango dies, desertor apertus Ne sim, post illos venturum in foedera testor Esse ducis vestri, modo digna et iusta petantur, Accipiantur item, dum gratia mutua regnet. Haec ait. - His ille auditis vestigia retro Flexit et Hannibalem Laribus convenit in ipsis Mensarum sub fine ipsis de rebus agentem Cum sociis illumque iubet responsa referre. Sint quaecunque palam, tunc moriger ille volenti: Hannibal, ista reor Christo et genitrice verenda: Movistis resque optatum captura videtur Auspicium, arcitenens ait esse ad iussa paratum, Bis sex quando ierint luces, dum commoda rebus Accedat ratio. Sese, quae facta fuerunt Hactenus, excusat. Tulit haec insania Martis Et tibi victori gratatur et abstinet armis. Vocibus his animi moles atque acrior ira Occidit et superest aliis occasio rebus. Ergo inter sese vicibus bis terque novatis Ac iam tractando transmissis octo diebus In summam confertur opus, quo tertius inde Phoebus honoratam formidine solveret urbem, Solveret inclusos et sors foret aequa duorum. Arcitenens totum, quicquid misisset in arcem Dux Ligurum, quicquid teli armorumque fuisset Servatum, quicquid vitam muniret alendam, Omnia se populo spondet sine fraude daturum, Menses esse tamen plures, quis praemia nulla Cepisset, quanvis aluisset in arce trecentos Mole mali tanta media inter vulnera belli. Attamen in sola ducis haec pietate relinqui Iustitiaque placet, nil se, nisi nomine doni, Laturum et populi super omnia pangit amorem. Hae voces flexere ducem, qui deinde benigne Suscipiens suadensque aliis in foedera laetus Venit et officium officio maiore rependit. Iamque dies aderat postremus et Hannibal in se Arcitenentis opus populique assumpserat omne Omnibus id gratum ratus esse vel utile cunctis; Iam cives ultro visebant foederis arcem Et non offensae visebat Tartarus urbem. Nec quicquam superest hostile et mutua laeti Inter se libant convivia; denique cautum Pro dono plus, quam ille expectaret; et intra Temporis exiguum spatium dimissus abibat Tartarus et secum totus processerat ordo Fidorum comitum, fines dum tangit Etruscos. Arx depulsa loco, munimina et intus et extra Sunt aequata solo, veteres tantummodo muri Servantur, proprii tunc facta Bononia iuris, Certa nec externum passa est ambire potentem. Fama rei multum iam conciliarat honorem Et castella suam properant agnoscere matrem, Omnibus in primis turbati ex arcibus hostes; Omnia in antiquum redeunt solidata tenorem, Nec quicquam interea felici deerat in urbe, Quanquam grandis erat consumpta pecunia, pauper Fiscus et abductos servabant vincula cives, Pro quibus inclusus servatur in urbe tyrannus.