CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-10+02:00. Nodus SCALIGER.elys-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SCALIGER.elys-01.xml.

Documentum SCALIGER.elys-01.xml in db pdill0


ad divam Isabellam Estensem Mantuae Marchionissam Huc mecum liquidis, Aurae Permessides, undis, Quae gelidos Phoebi lucos et stagna Medusae Curatis, dum sacra Deo blandita canenti Sole sub aestivo Parnasia procubat umbra, Ite, Padi rapido sese qua subtrahit aestu Elysium, volucrisque fugam secat insula fluctus. Vobis Elysium ante alios iustissimus Alfons, Alfons, Italiae decoris redeuntis origo, Nuncupat. Ingredere auspiciis regina secundis Calliope, et paulum positis caelestibus armis Hunc prius, o virgo, mecum decurre laborem. At tu, cui veteres praeludit Mincius haustus, Diva decus vatum, Diva ultima cura Deorum, Magna animis, maior numeris Isabella superbis, Unde polus terrae, tellus non invidet astris, Huc ades, atque volens fraternis ardua ripis Augustam dignare tuo Dea numine sylvam. Illa, licet nunc sit moles pulcerrima, vestro Auctior ingressu tamen, et praesentia sentit Pignora, non solitoque premi se pondere gaudet. Quin age, quae ignotae extiterit telluris origo, Unde vices mundi gerat, unde haec munera tanta, Quando hic omnia alunt omnes animalia sylvae, Pande mihi, Dea. Num carum Proserpina munus A genitore tulit, nigri cum regis ad aras Infernae micuere faces, aciemque silentum Hauserunt trepidi stringentia lumina manes? An Pharos ut pinguis, viridesque Acheloides actae? Anne Iovis fugiens thalamum vetitosque hymenaeos Ceu levis Asterie patrio defluxit Olympo? Laverat occiduis fumantia colla sub undis Hesperus, ambrosiaque manu iuga dempserat horis Emeritis, gelidae tum ros<c>ida luna tenebrae Iura dabat, blandus cum corpora fessa animantum Somnus habet, noctisque viam decurrit opacae. Sustulerat nitidis Titan convexa quadrigis, Cum laetos epulis Divos curisque solutos Noctem exercentes tedis ardentibus atram Deprendit. Fervent studiis pulsata deorum Atria, multiplicique frequens strepit aula tumultu. Ut primum fessus mensis assedit eburnis, Incipit, aetherias nutu qui temperat arces: "Omnem inter sese vario discrimine terram Sortit(u)s sibi quisque De(u)s, quae vindicet arva. Glandiferae mihi vocali sub numine quercus Praestiterunt fidas primis in sortibus urnas, Quaque Eurique Notique acres arentia plangunt Litora, et accensis exaestuat orbis arenis, Atque locus, ventosa graves ubi Graecia metas Sudabit, piceoque ingens in pulvere nimbus Arva Phrygis quondam Pelopis captiva docebit Fulmineas domitare rotas, tumulumque sub ipsum Flectere praecipites rapido discrimine cursus." Inde aliis aliae diversis sedibus aurae Evenere, vocat teneris cava tympana palmis Ida ferax, latebris errata liquentibus Ida, Ida parens fluviorum, ingentibus ardua sylvis. Aegae caeruleo Neptuno, Ephyreiaque ora Omnia sunt educta, dederunt omnia sortes. "Quare agite, o superi, cum solem cernitis," inquit, "Rerum omnem repeti seriem cursumque iubete Et male compositis regressum exposcite fatis." Dixerat, et tacitum per pectora dura deorum Murmur iit, contraque obnixi iussa retractant. Ad quos ut nitidum sol extulit aureus orbem, Quo maesta levat obsessi caligine caeli Triste supercilium frangens, et nubila differt, Extemplo sedati animi, risitque nitore Omnipotens permulsa domus. Tunc incipit ille. "Ponite dissidium, nulla altera fata moramur Terrarum, sibi quisque habeat quae protulit urnis. Terra cavo pelagi latitat quae parva recessu Perpetitur fluctusque vagos Eurosque minaces Nequicquam, caecoque iacens ingloria fundo Desidet; illa mihi statuat delubra volenti Augeat et flammis sordentes pinguibus aras. Tu modo fac humiles oras et litora circum Quae nunc insultant graviter, maria alta residant." Sic fatus Iovis assensum nutumque manebat. Stant Parcae volucres, et mollia iussa reponunt. Tum Rhodon aequoreis lucis pater evocat antris Informemque animat limum, fingitque sequentem. Illa educta vadis paulatim ducere fibras Et simul apparere, rudes pergliscere in auras. Ceu levis in gelidis abstrusa recessibus unda, Cum sylva adductis excisa securibus, aut cum Cladem motus agens venas laxavit hiantis, Emicat et fugiens prono petit agmine campum. Tum pater aequoreae domitor saevissimus irae, "Scilicet haec, " inquit, "nostris iniuria regnis Accedet? Non sat fuerat quod terra profundo Merserit, et pelago victrix dominetur aperto? Quid referam profugosque lacus fontesque receptos, Meque mihi ereptum? Quid caerula numina Nymphas Fluminaque exesas subterstagnantia rupes? Id vero miseris detur mortalibus? Esto. Nunc etiam pelagi spaciis excludimur ipsis. Quis modus, aut quae finis erit? Quid maxime rerum Iam statuis? Quae meta meo sperata dolori est?" Olli sedato respondit Iuppiter ore, Despiciens pontumque ferum terrasque repostas. "Nil equidem - caput hoc iuro atque haec sceptra - negarim, O frater, neque te frustra sperare licebat. Verum ardor gravis inflexit studia alta deorum. Cede mihi, durique graves age pectoris aestus. Ac ne qua deinceps pelago frauderis aperto, Accipe, quae nostrae rata sit sententia menti. Illa vides tumidum frenantia litora pontum Fontesque fluviosque lacus lentasque paludes, Quicquid et intra se liquidi complectitur orbis; Hos tu olim excipies rapidos, nunc forte morantes, Atque vagos temere castigans rupibus altis Praedulci fluvio Tethyn mulcebis amaram. Litora sed valido poteris perrumpere pulsu Alternoque vado terras tentare iacentis. Praeterea quaecumque maris premit insula cursum Neptunum agnoscat dominum regemque potentem, Imponatque focis tauros atque exta recludat. Tum tu etiam avulsis maria alta immittere terris Caeruleosque atris arcessere nubibus austros Et poteris caelum summotis reddere nimbis." Dicta graves iubet hinc testes audire sorores Cum Nemesi, tremuitque palus horrenda profundi. Qualis ubi insani perturbant aequora venti, Anceps, non uno suspensus flamine fluctus Imminet, hic si devexo niger incubet axe Auster, et humectis horror Vulturnius alis Cedit, et ingenti paret gravis unda tyranno. Neptunus molitur iter, iunctisque quadrigis Vadit; eo gradiente metu maria alta tremiscunt Moeniaque stabilique ingentes obiice turres Nutant, et pecori stragem iuga celsa minantur. Immanem ut rapuit Telchinia tela tridentem Turbidus, utque fluor miscens proclivis arenas Cunctantis deduxit aquas, utque impulit aequor, Oppugnata gravi tum primum litora fluctu Terrificis tempestatum gemuere ruinis. Exin qui Latias haerebat segnis ad aras, Immittit rapidum Zanclaeis faucibus aestum. Inde omnem terris longo discrimine Macram Distulit, et Tenedon Teucro de litore vellit, Atque hinc digressum montana cacumina tollunt. Intremit ictus Athos, Lemnumque a vertice lato Excutit; illa diu caeli per inane voluta Caeca refert longo flammarum semina tractu. Inde autem saltu valido supra ardua fertur Nubila, et ardentem raptus sublimis in Aetnam Virus inexhaustum spirantis dissipat ignes. Tum sparsae abstulerunt secum Meligunida flam<m>ae, Qua ferus Hippotades vasti sub rupibus antri Ventorum imperia exercet, nautaeque vaganti Aeolios acies aperit Vulcania campos. Iamque sub Eoos saevus tranaverat ortus, Assyrios ubi prima legit Matuta labores Purpureoque diem veniens Oriente colorat. Iam maris accipiunt vires Cinyreia regna, Cum Venus indigno pectus perculsa dolore: "Si me dilectis adeo disiungis ab oris, O genitor, quid enim vestro me sanguine cretam Proderit, aut ponti caelo commista fateri Semina, quo natam, genitor, quo pignore sancis?" Dixerat, atque oculis roseum difflabat amorem. Tum deus, "Omnia diva potes Amathusia apud me. Verum cuncta, vides, saevissimus aequora Nereus Impulit, et terrae magis et magis ingruit unda. Posce aliud, nostrumque explora numen in illo. Est mihi supremo qua se fert plurimus orbe Oceanus, pictumque frequens praeterfluit axem; Elysium claro dixerunt nomine Graii. Hinc tibi, quae laetas animas fortissima quondam Pectora, progeniem prima sub origine vestram Aurea limitibus praescriptis terra coercet, Quas me cunque iubes caeli vectare sub auras, Serviat, illustresque ostentet clara nepotes." Excipit hic Venus: "Haud equidem promissa recusem. Illa inculta vides loca nunc, quae fertilis ambit Vorticibusque cavis lentos Padus explicat orbes. Olim huc concedet Phrygiis opulentia terris. Ducet honoratam sobolem Troianus Atestes. Nulla terra parens tollet se maior ad auras Progenie, propiorque humeris pulsabit Olympum, Roma meo licet Aenea se iactet alumno, Devictumque premat saevis sub fascibus orbem. Nanque sub altisono Boreas qua fulminat axe Atram hyemem late pluvium deducere caelum In Romam video, et victis dominarier arvis. Ast ubi se laetis tollet Ferraria glebis, Altius insurget vivax, florensque nepotum Fama suis patribus, maioribus obstrepet actis, Donec ad Alfonsum sit ventum. Hic fortibus ausis Felici extendet fato virtutis honores. Hunc imitari operosum erit extremique laboris. Tantum iustitia magnus, tantum intonat armis. Praeterea frenis positis argentea phoebe Cum tacet, et sudum laetis secat aera flam<m>is Aeternaque face Ionii tranquilla relucent, Candida suspiciens Isabellae protinus ora, Ora graves placido gestantia lumine fastus, Aurea conspicuis stupeat sua sidera terris. Non illam magno sub principe coniuge magnum Imperium capit, at colles egressa superbos, Qua densis iter ostendunt clara ocia sylvis Fortunatarum sedes auctura sororum, Cum vatum victae vires atque orsa fatiscent, Audiet exorata, aderitque vocantibus ultro. Hic statue, haec nostris esto meta ultima votis." Dixit, et Idalium nemus et frondosa Cythera Laeta petit, certasque animo spes concipit alto Illustrique suos haurit virtute minores, Romanas acies, successoremque decoris Invicti, dantemque aeternam in saecula prolem Sanguine coniunctum longe miratur Atestem. At maris immensi domitor volat aequora curru, Quem circum assultant informia corpora cete. Subsidunt acta in spumas crispataque cedunt Caerula, et obversis stridunt vaga marmora sulcis. Qualis ubi aetheria praepes Iovis armiger aula Seu pavidum leporem, seu pronum in cornua cervum Despiciens, specula celer insidiatus ab alta Orbe datur breviore, trahitque in nubibus auras. Ast illi caput atque rotantia pectora circum Funduntur picae ignavae, corvique sequaces Solicitataque vulturii gens improba odore. Nec mora, vocales cogit per caerula fratres Velivolae tibicen aquae, cui flexa recurvo Turbine concha favens tumido quatit aethera cantu. Est locus Hesperia in magna, qua flexibus ingens Mille fluentisonis amnes Padus excipit undis. Perpetua hinc atque hinc immani pondere rupes It caelo, et rapidae feliciter imperat undae. Hic ubi sublimes spoliis suspectat ovantis Italiae Regina suos Ferraria Divos, Mus[s]arum Martisque amplexa penatibus umbram, Illi sponte sua nitidis famulatur arenis Hesperiae Rex Eridanus, cursuque solutus Aurea purpureis libat vestigia lymphis. Huc omnes vitreis virides Tritones ab antris Alta secant, cedunt fluctus, undaeque dehiscunt. Pars erexerunt pinnas, aurasque morantes Captant, et votis aspirant flabra secundis. Aut solem glaucae densis contex<t>ibus algae Defendunt, bifidis trepidant freta fervida caudis Convulsumque feris fugit occursantibus aequor. At parte ex alia viridis chorus ordine longo Nereidum comitatur iter, vitreisque sub undis Lubrica pellucent labenti pectora fluctu. Exercent humeros aliae, pars colla ferarum, Nant aliae, tremulis respondet plausibus aether, Impexi fluitant crines et in aequore ludunt. Cunctorum in medio pacatis ducitur austris Terra ferens clarosque viros animasque beatas. Cui pater audaces adiunxerat ipse iugales, Laetmothoum, Rhothiumque Polyclystumque Haliumque, Quos deprensa cavis pelagi sub cotibus imi Cymothoe magno genitori effudit in auras, Cum vultus et colla iubis mentitus equinis Improbus hinnitu scopulos tentaret acuto. Illi indignantes densos obsistere fluctus Irarum tumidis proflabant naribus ignes, Acriaque in numerum properata volumina crurum Ex<s>inuant, caecaque cient aspergine caelum Infrenes; curvi absistunt a pectore montes, Ex<s>ultantque vada et latices miscentur amari. Nunc age, dura premens olidae quid tergora phocae, Immensi pecoris custos maris, agmina Proteus Dum cogit, lentoque salo riget horrida barba, Dic Dea, quae vasto nos ausa es credere ponto. O dilecta viris et diis dilecta Latinis Terra potens, terra imperio decorata potenti, Quae magni tecum vectas compendia mundi, Nunc ego Romanas acies, pubemque Sabellam Praetereo; maior rerum me concitat ardor. Vos, quibus imperio aspirat Fortuna secundo, Magnos heroas, natos melioribus annis, Alloquor, Italiae quibus altum nomen inhaeret. Ite per Eridani fluctus undasque sonantes, Laeta manus, quam laetus agit Troianus Atestes, Dum consanguineis arridet gloria turmis. Ante alios duris Alcides clarus in armis Ex<s>ultans, trepidumque ciens in praelia Martem Itala barbaricis immittet signa maniplis. Quem quantum imperii commendant sceptra potentis, Tantus adest triplici divino munere prole Conspiciendus, et ipse tamen sibi cedit in illis. Sed iam quid rerum perspecto clarius orbe Viderit Hippolyto, clarove quid auctius ore Pectoreque atque animis Isabellae et praepete lingua Omnia qui nitido rimatur lumine Titan, Aut quidnam ingenio, divinis maius et armis Alfonso, tibi scis alibi, Regina, canendum, Calliope, Euganeis iuvenis cum ductus ab agris Fervidus audaci deducet carmina nisu. Nanque huc in tenuem pugnas arcessere cantum Non opus est, spaciisque premor disclusus iniquis. Tunc tibi munificos animos, illustria facta Dicendum, ac forti quaesitos Marte triumphos, Ancipiti ut toties bellatum in moenibus ausu, Ut propulsato sublata ex orbe trophaea, Inclyta Mausoli cedat quibus aura maritae. Sed mea quid revocas ad te, clarissima Tellus, Carmina, solicitas nostros quid, Mantua, cantus, Mantua, cui gonsaga Domus, cui flam<m>ea Martis Pectora, Minciadesque manus armantur in hostem? Quid tua Benacus scindens uxorius arva Turgidior sese dotalibus addidit undis? An quod Atestino pariter sub sidere fulgens Grandior adiunctis ex<s>ultat curia Divis? Dii patrii Indigetes sacrosanctique Penates, Ipsa suis residens Isabella calentibus aris Prospiciat fractis pacato numine Musis Invictumque manu atque animis sortita maritum Auctaque sidereo non uno tempore foetu Divinis validum fratrem miretur in armis, Quid tantum ferro valeat, quid fulmine tantum Fortia disiecto disturbet moenia vallo, Unde fluant tumidis generosae fluctibus irae. Conscia, magnanimo pariter commista pudore Pectoribus semel ut virtus incanduit altis, Infractis infesta cadunt Mavortia pilis Pila, sonant flictu galeae, truncosque volutant C<a>ede viros victo rorantes sanguine rivi. Testis erit miserae clades infanda Ravennae. Fortia cum gravibus vectabunt funera plaustris, Sanguine tum latos humeros aspersus Hibero Igneus ante alios acies turbabit apertas Restituetque loco victos, totumque duorum Ipse exercituum referet decus, hic ubi sistet Spiritus, invictique animum victoris anhelans Confertos c<a>eso vastabit milite campos. Ut quondam Alpinas augentia robora rupes Stant connixa altis radicibus, unde sonantes Secura irrident austros, ubi Circius urget Protinus eversis tollunt fastigia plantis. Intus hiant vastique specus altaeque cavernae. Salve, summe parens patriae, dux unice bello, Nate Diis Italis, Italum pater alme Deorum, Alfons bellipotens, quo non praestantior alter Sanguineas animare acies, obducere turres, Signa inferre cavis cuneis, dum fluctuat hostis, Aut disturbatas ferro reparare cohortes, Urbis excidio petere, obsidione tenere. Surge potens, terraeque minax caeloque vocanti Surget et armorum tecum decus extinctorum. Atque olim audebis magnis volventibus annis Aurea cognato deducere saecula mundo. Perpetuo et cingens divina haec litora muro Institues sylvam omnigenam, genus omne animantum Et pisces et quadrupedes pictasque volucres, Hic ubi Atestinas ingens Padus audit habenas, Cervasque et capreas, leporumque agitata pavore Pectora, et intactas tenera cervice iuvencas. Nulla leves aditus animalia noxia tardant, Matrum mille legunt teneri vestigia damae. Non apri irarum memores febrisve leonum, Aut hominum insolito gaudens panthera furore, Verum agilis tremulo dat in aera corpore saltum Capreolus, luxuque fremit, blandeque coruscat Cornibus, et pugnae Venerem proludit acerbam. Plurima praeterea formis animalia miris, Vecta peregrinis animosi flatibus Euri, Assyria Hesperio mutarunt pabula caelo. Inde canem meditans, incursus inde leporum, Perplexis temere latitans in sepibus hoedus Vagiit, et pavida signavit voce parentem, Arida quae caro metuens ieiunia foetu, Aut dulcem cytisum aut udum depasta salictu<m>, Implet odoratis distentum frondibus uber. Pone sub Alfonso mecum, grex parve, timorem, Tutus age, et magnos disce hic cognoscere Divos. Non aberunt corili, non pix, non poma, nec himbris Non admissurae fagi solemque cadentem. At procul apricos arcent pineta colubros. Hinc horti Hesperidum rident, hinc laetus Adonis Et Rex Phaeacum, atque illustri discolor umbra Populus, Herculeos foliis imitata labores, Moraque castaneaeque, pyrus, cerasique nucesque, Doctaque non alio transmittere vitis odores, Et quaecunque sinu felix Pomona reducto Sparsura ad fontis scatebras et ad ampla reportat Atria, Niliacos muro victura labores, Ut, quoniam toto princeps erit optimus orbe, Huc magni deducta orbis deserviat ora. Talia flam<m>ato divinus pectore vates Mira Diis pelagi, nobis ventura profudit, Donec eos Rex Eridanus pleno accipit alveo Pumicibusque cavis epularum apponit honores. Iamque extrema canit cornu vestigia Triton. Tum vero indigenae superant nemora avia Nymphae, Capripedumque pecus Fauni prolesque biformes Huc illuc volvunt oculos, et victa stupescit Rustica mens inhiansque ignotis pascitur oris. Tum laetas animas superumque ad lumen ituras Haurit inexpletum admirans, haeretque tuendo. O mihi si liceat Laureto assistere, et o si Rara exoptatam decerpere laude coronam, Idque volens Isabella suo probet optima nutu, Se Divam confessa, suo se numine passa Affari, pia vota haud aspernata precantum, Tantum Phoebaeo sublatus ad alta furore, Aerias humeris sedes et turbida pulsans Nubila, despectas terras sub voce relinquam. Unde ego Gonsiacis deducens clarus Atestem, Iuppiter omnipotens, videam per saecula rerum Nil maius, nil praeterea toto orbe secundum, Iam mea cum Decimam spirabunt carmina Mus[s]am Atque Pudicitiam et susceptum in pectora Phoebum, Atque ut magnanimas internitet heroinas, Haud secus ac, liquidis ubi nox collucet ocellis Flam<m>atumque vago crebrescit sidere caelum, Hesperus, oceani puris perfusus in undis, Emicat, et rutilos iaculatur fulgidus ignes.