CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus SASSO.epig-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SASSO.epig-04.xml.

Documentum SASSO.epig-04.xml in db pdill0


1. Ioanni Matheo Averoldo Quod munus mihi liberalis amplum Quondam pectore candido dedisti, Cum laetus petii superba, caelsa Clarae moenia Brixiae, Maroni Me caenas veluti suo beatas, Gangis divitias, ebur, smaragdos, Aurum, coccina purpuraque tinctas Vestes sanguinea, tibi libellum Dono mittimus hunc, sales iocosque Quos sumas precor et legas sereno Vultu, nec tumidus mihi canenti Dicas: "Redde vices: damus lapillos, Argentum tibi, verba tu remittis". Haec, haec sunt animi beata dona, Haec post funera, post rogi favillas Longi saecula largiuntur aevi. Quanto dignior est cadente vita, Quae spernit necis improbas sagittas, Tanto dignius est bonis protervae Sortis quod faciunt opus poetae. 2. Ioanni Matheo Averoldo de morte patris Desine flere patris funus, nam claudat in urna Corpus inane licet, non iacet ille tamen. Non cedit fatis pietas, non mens proba, non quae Laudibus immodicis pervolat astra fides. Dicitur ille mori qui crimine mortuus, ante Tela ferae mortis quod pateretur; erat Vir probus, hanc moriens vitam cum deserat, annos Felices vitae candidioris agit. 3. de cane miro sculpta artificio Vivam me credis: verum est, quae marmore viva Creditur haec vitae munera semper agit. 4. in Marium Tela quatis, Getici ruis in certamina Martis Nec ferus exardens Oromedonta times, Invicto socii tutus sub nomine. Graeci Et lucem hoc dicunt nomine quodque bonum; Sed caveas fallant ne te bona nomina, namque Clauditur auspicio res mala saepe bono. 5. in Caelium Impia si vates saevus tibi bella pararem Quae movet Idaliae flamma cruenta deae, Non peterem tua tecta suo cum limine Titan Clarus Erythraeo ducit ab axe diem, Sed cum Tartareis surgens nox cincta tenebris Oceano piceum tollit ad astra caput. Exercet sua furta Venus cum Cynthia nigros Lurida nocte vagans sub iuga cogit equos. Retia qui tendit sub gramine retia claudit, Clam parat insidias qui parat insidias. Fur rapit obscurus fraudesque dolique teguntur. Qui thalamos intrat cognitus hic bonus est. Si tua Penelope peteret scelus improba ferret Obscuram sceleri te sine cauta viam; Sed quia virtutem celebrat non te sine quaerit Te sine quae posset verba referre mihi, Nec merito nostros possit qui carpere mores Invenies: tota laudor ab Hesperia. Si plebs dira scelus de me tibi fingit iniquum Gaudeo; nam populus quem colit, hic malus est. Ignarus lacerat virtutes, odit avarus Bellerophontei qui bibit amne lacus. Me nosces: damno fraudes, incendia, lites, Quique deos iusta non pietate colunt. Qui solem cernens negat hunc se cernere durus, Cum non sit demens, invidus et malus est. 6. Marco Antonio Mauroceno Nunc quia quidquid habet coelum Mars possidet unus Caelsaque sanguineis pervolat astra rotis, Sudat et in Siculis quatiens faber arma caminis Arma quibus summo Iupiter orbe tonat, Et fera nunc hastam nunc concutit aegida Pallas Terribilique strepunt cornua rauca sono Sibilat et cauda vulnus laetale minatur Anguis et Alcides bella cruenta parat Cristatique timens galli leo murmura Tuscus Demissum posuit sub iuga dura caput. Formidans caecis et se lupa clausit in antris, Clausit Tarpaea maximus arce pater: "Tempus adest, clypeos, loricas sumere fulvas, Tempus adest, valeas desidiosa quies", Exacuens falcem clamat fortissimus ille, Ille senex tanta qui tulit arma fide Pro vobis, Veneti, clava cum dura leonis Quaereret Alcides rumpere terga ferox. Hic regat ut rursus fac, Martia proelia ductor Qui potes imperio consule, Marce, tuo. Non petiit fieri miles qui tempore pacis Et petit insanus cum movet arma furor, Strenuus est. Galeam poscit qui pace coruscam Non poscit Martis proelia, poscit opes. 7. Ioanni Bordoniae Ut nix Phoebeo durat glomerata sub axe, Ut navis scopulos quae ferit acta graves, Ut quae leves plantae firmis radicibus haerent Cum tumidus madido sibilat ore Notus, Ut signum media quod navita pingit harena, Turris ut irati fulmine tacta Iovis, Ut casa pastoris quam percutit amnis ab alto Monte ruens rapidis insidiosus aquis, Foemineus variae sub motu taliter aurae Durat amor, durant foedera, verba, fides. 8. in amicum Desine, quisquis amas, nostram spectare puellam; Namque gerit dirae spicula mille necis. Crine sub intorto squamosus sibilat anguis, Caeruleas dices Gorgonis esse comas. Funereus Lybica veluti basyliscus arena Luminibus gestat dira venena suis. Adde faces Veneris, miseros quibus urit amantes, Urit ut accensus robora sicca focus; Quae niveos vincit flores, cui cedit eburnus Dens, torquet iaculos insidiosa manus. Saeva nimis, truculenta nimis, nimis aspera, tandem Impellit, lacerat, dissipat, urget, agit. In scopulos navem ducis: quo curris, amator? Si sapis, e portu litora tuta pete. 9. in Galbam Coccina quod gestas, Tyrias quod, Galba, lacernas, Quod nitet in digitis plurima gemma tuis, Aurea quod nectit lunatas lingula plantas, Quod tibi dat Cosmi cinnama largus onyx, Haexaphoro gestant quod te per compita servi, Arca quod immodicas vix tua claudit opes, Quod cuneis spectas mediis cum saevit arena Rhinoceros vel cum retia frangit aper, Nos rides, pellis, laceras damnasque fugasque Et Iovis ut natus tollis ad astra caput. Sed te plebeum faciunt sanguisque domusque, Turpis avaritiae crimen, iniqua Venus. Ornans se plumas cygni licet induat albas, Sub tamen his corvus non erit albus olor. 10. in Candidum Ne pariat natos uxor tua, Candide, cunnum Ieiuna miserum cogis hiare fame, Hanc premis et veluti tenerum formosus Apollo Oebalidem, puerum Iuppiter Iliacum. Plena tamen partu natos enixa gemellos Est uno: nostris res nova temporibus, Hanc iunctam peperisse viris ut foemina quaeque Nescio, sed scio te non peperisse viro. 11. invicta Veneris tela asserit Aurea quod Veneris non possunt spicula? Quaevis Illa fugit, superant sydera, fata, deos Naturaeque vices mutant. Nam forte puellam Uxorem sanctos duxerat ad thalamos, Delicias cordisque sui spem Candidus unam, Dumque petit primo dulcia furta ioco, Frigescit, fugiunt vires, calor ossa relinquit, Sanguis abest, cordis vita sub arce tremit. Ecce volant Chiron, Podalirius atque Machaon: Exanimen celeri perfricat ille manu, Hic herbis animas tangit quibus evocat umbris Tartareis, succo nectaris ille fovet. Pallidus ille tamen iacet et sine viribus ullis, Nihil prosunt herbae nectareusque liquor. Ingeminat querula carmen miserabile voce, Increpat et saevam moesta puella necem Frigentisque sui lachrymis rigat ora mariti Infigens gelidis oscula multa genis. Summovet ille caput, letali lumina somno Solvit et attollens se grave pondus agit. Spiritus in iuvenem reddit, dulcedine captus, Qui nimia tenerae pectora sub dominae Iverat. O quantum est venerabile numen Amoris! Phoebea medici plus iuvat arte Venus. Si iubet haec, alio fugiens sub corpore vivit Quaeque suum corpus liquerat umbra petit. 12. docet pingere Venerem Pingere si vultis Venerem sub imagine vera, Illam barbatis pingite temporibus. Quae generat Venus est, generant animalia quaeque Semine cum vis est mascula foemineo. 103. docet pingere Bacchum "Cur roseum pingunt iuvenem te, Bacche?" "Decoros Parce sumptus ago vos quoniam iuvenes". "Cornua cur gestas, cur pulsa tympana?" "Tauros Large sumptus ago vos quia cornigeros". 104. virum profusum taxat Qui consumpserat aureos trientes Et quos Pyrgoteles manu lapillos Doctus sculpserat Indicos magistra, Vestes murice perlitas rubenti, Sylvas, iugera floridosque campos, Mensas egregias, domos superbas, Misit sub Stygios lacus ruinae, Tristem percutiens gravis furore Aedes rustica quam tenebat unam Tantis ex opibus. Ruina foelix, Non casu poterat beatiore Aut fato dominum iuvare moestum Quam quod tempore perderet sub illo Vitam, perdiderat misellus omne Quo vitae decus atque res beatae. 15. in Gallos Quod tua Baccheis ululatibus aethera complet Turba furens, Latium vincere, Galle, putas. Falleris, armisoni ridet soror inclyta Martis Cum Ciconum quatiunt tinnula sistra nurus, Orphea cum Thyas lacerat, cum saevit Agave, Cum satyri Bacchum Moenades atque vocant. Pampineos franget Pallas Saturnia tyrsos Et fodiet rigida tympana rauca manu. Ignivomis violentus equis Mars saevus et ense Hircanas coget vertere terga feras. Falce potens feriet Saturnus, Iuppiter ignes Mittet a summis tela trisulca polis, Lemnius in Venerem faciet nova retia saevam Se iunxit Bromio quae scelerata tuo. Quo periture ruis? Gelidi pete flumina Rheni, Galle miser, fugias: quo periture ruis? Ut Bacchum et Venerem Saturnus, Iuppiter et Mars Et quae sub clypeo Gorgonis ora gerit Custodes Latii fugient gens dura Quirini, Sic fugiet populi mollia tela tui. 16. in eosdem Alpibus a gelidis, ab iniqui sydere coeli Ad loca Romulei florida, Galle, soli Quae te blanda trahit miserum fiducia? Nescis Quod ferus invicta cum furit urbe leo Terra fretumque timent? Lascivo vincere cantu Forte putas, raucos non timet ille sonos, Talibus assuetus. Rostro quid, stulte, superbis? Dentibus iratus fulminat ille feris; Unguibus asper eris franges et fortibus arma? Grana quibus quaerens scalpere rura soles, Ille tibi parvos magnis trahet unguibus ungues Quis solet ingentes dilacerare feras. Aliger alta petes fugiens? Volat ille sagitta Aliger Aeolii ocius atque notis; Ut canibus lepores, ut cervi tigribus, agni Ut rapido pugnant atque capella lupo, Improbe, sic Veneto pugnabis, Galle, leone. Accipiter placidas non timet acer aves. 17. in eosdem Galle, furis quoniam pro forti regna Quirino Imbelli Romae Sardanapalus habet; Invicto pro Marte, Venus; pro Pallade Bacchus Et pro praestanti Caesare mollis Oto. Nec plus laurigeris ornantur templa coronis, Nec plus Phoebea limina fronde ducum; Sed Romae migrasse deos sanctumque senatum Ad Venetos nescis regia tecta lares. Illic magnanimi pro libertate subire Dura parant mortis Brutus et arma Cato, Rapta tibi rapiat qui fortis signa Camillus Pellat ad oceani litus et alter adest. Sunt Fabii Deciique graves, sunt fulmina belli Scipio, Marcellus Fabriciusque simul Caesar et intrepidus potuit victricibus armis Cogere qui populos sub iuga dura tuos. Deceptus miser es, variis nam clara triumphis Urbs alia quamvis parte superbit adhuc, Roma sacrum Venetis tollit caput inclyta regnis Quae magni victrix ut fuit orbis erit. 18. Virgilio Zavarisio Caelsi per iuga montis alta solus Ibam, permeditans ferocis aevi Nostri crimina, damna, furta, fraudes, Caedes, insidias, dolos, rapinas, Virtutes profugas dolens ad axes Summos praecipiti volasse penna, Visa est cum mihi forte crine flavo, Claris luminibus, genis decoris, Lato pectore, fronte vel serena Incedens mulier gradu severo, Ensem cuspidesque et gerens inermi Lances et trutina subesa iniquas. Illi splenia non caput tegebant, Non vittae tenues, sed ore aperto, Nudo vertice, liberis capillis Spectabat geminis polos ocellis Orbes qui Iove sustinent movente. Claros, sydereos, vagos, perennes Velabat toga quae suos et artus, Ex clara biberat Tyro colorem Multis fracta tamen locis, et ipsa Livens verberibus plagisque multis Tingebat niveos sinus cruore. Stabam dura velut silex ve quercus Summo vertice Caucasi nivalis. Exanguis, rigidus, gravis, nec unum Audebam timidus referre verbum. Sed tunc illa mihi: "Meos times cur Vultus? Non tetrici comes Thyphoei, Non sum Tartareae soror Megerae, Nec nostrum tumidis caput colubris Horret, saxificae velut Medusae, Ensis non nocet hic probis, sed illis Qui semper miseri scelus sequuntur, Non possim licet amplius nocere Ullis; nam proceres, patresque plebsque, Aediles, equites, duces, tyranni Me damnant, lacerant, fugant aguntque, Tutores spoliant bonis pupillos, Extincti viduam pater mariti. Non sunt causidicis voraciores Qui sylvas habitant lupi rapaces, Semper consulibus proterva mens est; Tonsores, lanii, faber simulque Omnes artifices mali et molesti Artes perdere non suas verentur; Solum me celebrant sacri poetae". His dictis tenues repente in auras Currens se tulit ut volans sagitta. Foelix est Helicona qui beatum Vates excolit ut colis beatus. Namque est: iustitiae tenens decorem Virtutes habet ille divus omnes Sub se; divitiae timent ruinam, Fortunae bona; sola scandit altum Coelum candida virtus axe eburno. 19. Hieronymo Campagnolae Sylvia formosas inter celebranda puellas, Sylvia sylvicolas inter habenda deas, Formosae quoniam viridi sub flore iuventae Rapta fuit Stygiae caeca sub antra domus. Ut sequar hanc, saevis Erebaeae tutus Echidnae Dentibus anguiferis Eumenidumque comis, Iulius infernam mecum fac tendat ad aulam, Argutae tangens fila canora lyrae; Protinus et nobis scelerati ianitor Orci Ducet ab aerata limina clausa sera Atque triceps Hecates monstrum tria guttura claudet Et pariet Noctis filia quaeque facem, Firmabitque suum semper revolubile saxum Sisyphus, et celeri quem rotat orbe rota, Saeva renascentes volucris nec distrahet artus Evomet aut aliquem tota Chimera focum, Et numquam captas captabunt Belides undas Turba maritali pernitiosa nece. Scylla canes coget, fallent tibi garrule nulla Tantale poma famem, Tantale lympha sitim, Et Stygis auricomam mihi numina legis amicam Foedere non aliquo, carmine victa dabunt. Threitio posuit legem Proserpina vati Annoso quoniam tempore plenus erat. Ore puer tenero canit hic, qui non canit illo Dulcius; aetatem respice: Phoebus erit. Quae minor est virtus teneris est maior in annis; Gratior est quanto est gratia rara magis. 20. ad eundem Inspicio cum clara tui tot munera nati, Tempore quo pueros ubere mater alit Admiror, stupeo velut et fera Gorgonis ora Spectassem, totus sub grave marmor agor. Et virtutis amor et spes me deserit omnis, Torpet et ingenii visque calorque mei, Non aliter quam qui positam contingere metam Nititur et tardos verbere pulsat equos, Cum videt ante suos aliquem praetendere cursus, Iam procul in medio pulvere frena tenet, Sautius et stimulis irae morsuque pudoris; Odit equos, currus damnat et ipse suos. Non canis insequitur volucrum super aera pennas, Aemula quos virtus non putat esse deos. 21. de mira dulcedine lyrae Pontani Credite quod numquam vidit longaeva vetustas, Quod fieri ratio lex quoque posse negat Vidimus, ingentes artem superare potenti Naturae vires iuraque cuncta manu. Lugarus in cavea miserabile carmen eburna Dulcius Ismariae pellicis ore sui Fleverat; haud tantas potuit fortuna querelas Ferre, sed hanc saevo carcere traxit avem. Est vaga sorte sua volucris quaecumque volantes Hinc merito pennas, hinc leve corpus habet. Aere laetatur vacuo, petit alta libenter, Est fera quae timeat vincula nulla magis. Cum tamen haec sensit pulsis modulantia nervis Carmina Pontani dulcia plectra mei, Aethere non grato, non libertatis amore, In laqueos iterum capta volavit avis. Orphaeo volucres mirabile ducere cantu est, Sed plus iam captas est iterum capere. 22. de ingressu urbis illustris Hermetis Ingredere, o Latiae princeps fortissime gentis, Panduntur nostra quae tibi regna manu Omine felici nam te populusque patresque Aedilis, praetor, consul et ipse rogat. Accipe: quisque tuum celebrat, dux inclyte, nomen, Te velut et magnum tollit ad astra Iovem. Vipera clamatur, clamatur ab omnibus Hermes, Anguigerum resonant moenia tota ducem. Collucent ignes, ornantur templa coronis, Saera canunt vates, victima caesa litat. Ecce duces gemini Veneto pro sceptra leone Dant tibi, tam longa ne trahe vota mora. Iam subeas, nostros tibi iam largimur honores, Uxores, natos, praedia, vasa, domos, Dum Venetis iunctus dominis sis foedere semper Legitimo iunctus, qui puto semper eris. Nam qui te mittit nostri sub moenia regni, Mense suo iusta nihil sine lege facit. Indicat ore tuo Ianus clausisse biformis Iam iam perpetua ferrea claustra manu. 23. Hieronymo Campagnolae Sit mihi sitque tibi gratus quia Iulius ille, Ille puer tellus quem Patavina colit, Quem Phoebus, quem Pallas amat, quem Iuppiter ipse, Cui favet arguta Calliopea lyra. Non eadem causa est: tua nam tu viscera semen Diligis et cordis pignora clara tui; Ob decus, ob laudes, ob munera chara deorum Hunc ego virtutes approbo, miror, amo. Componat nostros vir si quis iustus amores, Verus amor meus est, verus amor tuus est, Verior est noster; premimur nam sanguine nullo. Tu quod amas natum diligis ipse tuum. 24. Ambrosio Tarvisino Non timeat morbi, timeat non vulnera ferri Et si iam saevi cerneret arma Iovis Ambrosii quecumque manus tetigere. Dolorem Nam fugat ut Zephyri nubila pressa Notis. Vidi ego sub Stygias quem mors iam miserat umbras Ad superos herbis hunc revocasse suis. Hunc Erebi celebrant rex et regina profundi, Ad vitam rursus ne sua regna trahat. Nunc truculenta potest illum mors perdere tamen Ambrosii cui non dat manus artis opem. 25. de vana suspitione belli Quisquis bella timet nostris truculenta sub annis, Ignarus belli somnia vana timet. Strenuus urget equos numquid Mars gentibus istis Otia quas plumis desidiosa tenent, Quas capiunt prisco sub consule pressa Phalerni Pocula, quas lautius mensa parata cibis, Quas immaturas vi paedicare puellas Quas iuvat et teneros supposuisse mares, Quae sua lomento poliunt et dropace membra, Sordida quae Cosmi munera semper olent, Quae sibi componunt longos ex ordine crines, Quae iuvenum labris inguina tenta vorant? Tristia non peragunt lepores, non proelia dammae, Non quatiunt molles tela cruenta manus. 26. de adventu Hermetis Nascitur alma dies qua principis ora sereni Qui fera squamoso signa dracone gerit, Spectabunt patriae foelicia moenia nostrae. Phoebe veni, nostros iam pete, Phoebe, polos. Gaudia quid differs? Hilaris iam pompa paratur Stragula picta vias, vela theatra tegunt. Pegmata tolluntur, crescunt super astra colossi. Currit equus, quatitur lancea, sica furit, Exercent unctas iuvenilia membra palestras. Scena patet multis deliciosa iocis, Carmina cantantur, concentibus aera mulcent Tibia, plectra, lyrae, buccina, sistra, tubae. Obvius it populus regi sanctusque senatus Et nitet in modica quaeque fenestra nuru. Phoebe, veni, veniet si te prior inclytus Hermes Lucebit nobis te sine clara dies. 27. Hieronymo Stellae Nunc video quid sit charo sine tempus amico Ducere, quid curas sit racuisse suas. Munera amicitiae nunc nosco et praemia verae Et sua quod pretium foedera sancta tenent. Limina nunc Stygii fidum penetrasse tyranni Thesea Pirithoo credimus atra suo, Credimus et Nisum saevis cecidisse sub armis Sisteret ut sotii tristia fata sui. Nam tua quo incto sequerer vestigia gressu Irem Tartarei trina per ora canis, Perque procellosas Syrtes, per saxa Maleae, Per mare quod rapido vortice Scylla trahit: Nam sine te vivo, sine me si vivere possum Aut animae possum si sine parte meae. Quo vel chare mihi venias Hieronyme, tandem Dimidium cordis vel mihi redde mei. 28. de Cassandra Fideli Utilis ut campis imber, mortalibus axe Semper ab aethereo gratia larga pluit, Pullulat et semper virtus radicibus imis Arbor ut in pingui luxuriosa solo: Et si non omnis multas producit aristas Qui pariat multas est tamen unus ager. Quaelibet ora suum munus, sua praemia noscit, Luce nitent solis tempora quaeque sui. Multorum fuerat celebris iam fama virorum, Viderunt multos saecula prisca deos. Nunc tantum lux una nitet, nunc candida virtus Uno sub tanto pectore tota sedet. Quod ne forte viri credas, castissima virgo Quae trahit a recta nomina sancta fide, Hoc Cassandra decus tantas habet unica laudes, Pro nobis sapiens omnibus una viris. Quisque deam putet hanc; nam si medicum ve poetam Qui rerum causas noscit et astrologum Semideos omnes dixerunt, omnia noscit Qui simul haec, merito dicitur ille deus. 29. de eadem Maturae gaudete nurus, gaudete puellae, Vos quoque quas pigras tarda senecta facit! Nunc quodcumque decus vestrum est, nunc gloria quaeque Laudibus ex vestris famaque clara venit, Nunc hederae vobis dantur, nunc innuba laurus Exornat vestras fronde virente comas. Quis genus humanum noscit? Cassandra. Quis audet Praescia venturi dicere fata Iovis? Quis logicae laqueos et caeca enigmata solvit? Eloquii nectar quis Ciceronis habet? Ista pudicitiae vates lux unica sanctae, Inclyta cui matres condite templa deae. Nam dedit aeternum vobis quae nomen, honoris Aeterni fas est sentiat illa decus. 30. de Iulio Pontano ad cives Si cupitis, cives, hyemis sub tempore veris Tempora purpureis picta videre rosis, Pontanus pingat flores et gramina. Belli Tempore si pacis foedera sancta piae, Pontanus pingat pacem: licet hostibus hostes, Arma armis certent, pax erit alma tamen. Si tenebris atrae noctis sub lumina clara, Si nigros claro lumine noctis equos, Sub tenebris pingat lucem, sub lumine noctem: Nocte erit et sine nox et sine luce dies. Nam mentem pingit, mores animasque deosque, Quod nec habet formam, quod nec habere potest. Pingere res quae sunt, terram, mare, sydera, clarum est; Quae nec sunt, nec erunt clarius esse patet. 31. ad amicum Si puer est Veneris natus, dic curvat, amice, Qualiter opposita cornua dura manu? Si caecus, certos dic cur tam dirigit ictus Et fallant teneram spicula nulla manum? Si, pauper, nullo cingit sibi corpus amictu, Qualiter hic cunctas possidet orbis opes? Ignis aquam pellit, flammae pelluntur ab undis. Non est dives, inops, virque puerque senex. Haec mihi pinge, precor. Nam te pingente Cupido Pauper erit dives, virque puerque senex. 32. epitaphium Christophori Peregrini Qui miseros pavit, coluit qui templa deorum Et quo clam mulier plurima nupsit inops, Clarus eques tumulo situs est Peregrinus in isto Christophorus: parvo magna ruina loco est. 33. Marco Civili Quaesivi Scythicas rupes gelidosque Triones, Quo veniens Boreas spirat et axe Notus, Qua Germanus atrox torquet sua tela, fugaces Qua Parthi versa post sua terga manu, Qua tumidum iactat ferventes aequor arenas, Qua sua semotus regna Britannus habet. Nec potui infoelix castam invenisse puellam Et quae non esset perfida, tristis, atrox. Iuppiter est testis: falsas qui saepe puellas Cum vidit serpens, foemina, taurus, avis, Has veluti clades fugiens incendia, morbos, Ivit ad aethereos cum Ganymede polos. 34. ad Petrum Medicem Cur sylvas habitem solus, cur iugera semper Urbani fugiens tecta superba soli Sunt ubi deliciae populi, tot templa, tot arces, Mensae, aurum, gemmae, vasa, theatra, togae, Innumeri vates, equitum dux atque magister, Consulis et gemini sella, tribunus, eques, Blanda puellarum faciles ubi turba choreas Exercet, lusus et, Venus alma, tuos, Miraris? Fatuus ructat cum verba beatus, Nescio tergeminum dicere, Petre, "sophos!", Ad crepitum digiti nec olentem ferre matellam, Tollere nec spurco vase quod ipse vomit, Non pathicum tractare femur lumbosque fricare Cum sua Baianis corpora purgat aquis, Non scortum laudare suum, si pallidus axe Decidit et fatis hoc tribuisse feris, Qui modo tellurem curvo scindebat aratro Nec matutinum ferre sagatus ave. Nescio blandiri tamen crimenque probare; Fac mutet mores urbs, ego tunc veniam. 35. de repentina Ioannis Maii morte Mortis Ioannes subitae quod spicula sensit, Quod petiit Stygii tam cito Ditis aquas, Non sine mente Iovis factum est. Nam quicquid in orbe Nascitur, imperio statque caditque Iovis. Quicquid agunt superi iustum est, non sydera possunt Criminis iniusti turpia signa pati. Ille igitur merito cecidit; sed discite quare: Esset ut uxoris gloria nota suae, Quae dum vivus erat thalami sub lege iugalis Non poterat lumen fundere pressa suum Ingenium, mentem, mores, animumque virilem, Casta nec intactae dona pudicitiae, Uxorem sed se noscens vir clarus ut esset Claudebat sancti pectoris omne decus. Est sua nunc quoniam, veluti sol spargere coepit Lumina, cum ventus nubila densa fugat. Pergama facundus si non vidisset Ulixes, Non nunc Penelopes tangeret astra pudor; Vixisset Brutus, tunc non tam clara fuisset Portia, non vivo foemina clara viro est. Sub duce qui pugnat miles, non clarior illo, Illo sit quamvis fortior, esse potest. 36. de Theodosia Currite custodes, capiet Theodosia ferrum! Currite, vult fati vincere iura sui Coniugis et subita subitos moestissima casus Morte sequi, Bruto Portia casta suo. Nec tantum ferrum, flammas sed tollite, flammas Nec tantum, saevae sed necis omne genus. Nam quicumque mori casto vult captus amore, Inveniet innumeros quis cadat ille modos. 37. de repentino casu Ioannis Maii Mors superat fatum, fatis ne credite: possunt Mutari. Variat stamina quaeque soror, Non est fixa dies vitae, non terminus ullus Nullaque sub certo foedere iura manent. Cuncta regunt subiti casus mortalia, morti Quisque potest iuvenis cedere, quisque senex. Nam qui tam subito cecidit nunc funere maius Debuerat coeli vivere lege diu; Dives enim, largus, claemens, hilarisque piusque Et probus et valido corpore fortis erat. Munera fatorum sunt haec, his noscimus illum Tam cito fata virum non voluisse mori; Mors voluit potuitque suis saevissima telis Et clam sub Stygios hunc tulit atra lacus. Sydera decepit, parvo nam tempore sanus Infirmus, vivus mortuus atque fuit. 38. epitaphium Marioti de Monte Mens proba, recta fides, hilaris clementia, cautum Consilium, probitas, religionis amor Undique reddebant clarum quem nobile corpus Montibus exposuit hac Mariotus humo. Curabat Venetis pro regibus arma virosque Ordine legitimo Martia castra sequi. Vixerat ille parum, si commoda nostra requiris; Tempora si, Pylium iam superabat avum. 39. eiusdem Quem Verona tenet, genuit Florentia: Martis Tutor eras Veneti vel, Mariote, pater. 40. ad Pyladem Me Saxum dixit qui noverat omnia vates, Sydera Parrhasio quae videt ursa polo Vix natum fieri me Saxum vidit amore, Vidit ut in Saxum me ferus egit amor. Duricia rigeo, sub pondere cogor inerti, Battus ut et Scyron sum gravis et gelidus. "Qualiter", at dices, "Musas Heliconis ab alta Plena deo quatiens pectora sede trahis, Componis, dictas, facundo disseris ore Quid flammae, quid sint terra, fretum, superi?" Non loquor haec, non haec lapidoso pectore manant: In me qui vivit solus Amor loquitur. 41. ad Petrum Medicem Ne te semper agant curae velut aequora ventis Indomitum naves improba, Petre, rogo. Quid iuvat Assyrio si litore tutus amomum Atque Arabum, dives, mascula thura vehas? Quid si Callaicis Astur tibi mittat ab arvis Munera vel Gangis vel preciosa Tagi? Ista cadunt veluti viridi flos vernus in umbra Cum sol flamiferi terga leonis habet. Mors ruit et veluti maturas messor aristas Omnia vulnifica falce cruenta secat. Non fortunatis parcit, non illa beatis: Tartara sub Crasso divite Codrus abit. Fabula vana sumus, vita haec est ventus et umbra. Vive igitur, nimis est mors fera saepe mori. 42. ad Caesarem Viaranum de nuptiis Dulce quae carmen canitis, sorores, Rupe Dircea laticemque fontis Sumitis clarum geniti cruore Gorgonis atro, Phoebe, qui lauro roseisque crines Floribus pingis, geris et sagittas Fila qui tangens citharae ferarum Pectora mulces. Pergite huc omnes simul et favete Ore, nam vates celebrandus ille, Ille qui doctum superat Catullum Arte lyraque, Ducit ardentes thalami puellam Ad sui lusus teneram, pudicam, Crinibus flavis, roseis labellis, Fronte serena. Huc Venus et tu venias columbis Vecta torquatis puerumque ducas Qui faces gestat manibus tenellis Duraque tela, Ut novae flammas capiant medullae, Cor tuum nuptae bibat ut venenum Dulce quo vati sociata vatem Discat amare. Quos iocos lectus titubante sponda Sentiet foelix, hilaris lucerna Quas suo pugnas oleo novari Saepe videbit! Murmure aequabunt niveas columbas Brachiis iunctis hederas sequaces, Basiis conchas Veneris salaces, Dulciter ambo. Illa producet similem parenti, Ore formoso puerum decorum, Una nascetur similis puellae Pulchra puella. Ergo quo multos videant nepotes Et tibi multas pariant puellas, Iunge foelici simul hos catena, O Hymenaee! 43. Ioanni Aurelio Augurello Hactenus Ausoniis veteres hausisse poetas Fontibus Aoniae nobile nectar aquae Credidimus, solos astrisque faventibus illos Bellerophontaeas incoluisse domos, Spernere nos Phoebum, nos spernere docta sororum Numina, nos Bacchi flexipedes hederas. Nullus enim viridi cingebat tempora lauro, Nullus erat priscis equiperandus avis. Credimus Aureli sed te resonante caballi Carmen ab Aonii nosque bibisse lacu. Reddita sunt nobis Phoebi te munera vate, Redditus est Phoebus te quoque vate sibi. 44. ad eundem "Castalios quondam latices mihi, Phoebe, solebas Spargere Dircaei fontis et ambrosiam Et mihi divinum facilis praestare furorem Illum quo Latiae iam cecinere tubae. Nunc mihi sancta tui clauduntur limina templi, Pellor et a montis culmine virginei Nec licet e tantis et tot mihi fontibus undam Sumere quae media turbida valle fluit". "Non est quod doleas, nam te celebramus, amamus, Sed dare quae data sunt munera quis poterit? Plectra, comas, citharam vati concessimus uni Et quodcumque nemus Castalis unda lavat. Nos habet et nostros Aurelius unus honores, Solus habet lauros, numina solus habet. Vis mea quae fuerat vates dispersa per omnes, Unius in solo pectore maior erit." 45. eidem Gutta vel anguiferae torvo cadat ore Medusae Altera, Pegaseus qua renovetur equus Et renovatus agat geminatis aera pennis Donec humi liquidam viscere ducat aquam; Viscere ducat humi gelidi tibi flumina fontis, Taurus inextinctos qua cadet ante focos, Postquam Castaliis Aurelius unus in antris Et iacet et totas possidet unus aquas. 46. de eodem Phoebus habet citharam, nec non Aurelius unam; Hic sonat, ille tenet; hic tenet, ille sonat. 47. eidem Divisit Phoebus cum divite munera regno: Plectra, lyram, lauros, iugera, templa, lacus Et dedit, Aureli, tibi laurea serta lacusque Plectra, lyram, Musis iugera, templa suis. 48. eidem Te sine, Phoebe, tuis Aurelius unus amatur, Vatibus et vates te sine solus amat. 49. ad eundem Aureli, genitor novem sororum Illarum decus et decus sacrorum Vatum, tempore qui fuere prisco, Seu quem nunc celebrat colitque multa Ulva Mintius horridus Maronem, Seu quem Palladiae probant Athenae, Dicas seu tenerum suo Tibullum Cantu qui silices ferasque cautes Posset frangere dulciter sonoro. O quantum tibi gratiae dedere Qui volunt super astra fata coelos Ut nondum gelidus cinis legaris! 50. eidem Laureli a lauro, vel nomen ducis ab auro Aureli: egregium nomen utrumque tuum est. 51. ad Venerem "Consule blanda Venus mihi, consule, blande Cupido; Foemina me laqueis coepit iniqus suis". "Miraris? Ferus est laqueis Mars captus ab istis, Iuppiter, et numquid tu Iove maior eris?" "Hoc ego non doleo, sub quod mihi foedere tanto Muneribus pactam rupit, avara, fidem". "Et tu muneribus certa." "Sum pauper inopsque". "Vel nummos habeas, vel maIe pauper amas." "Hos mihi dat nullus." "Mors est, desiste precari!" Quod sibi consilium pauper amator habet! 52. Pompeio Alegro de amica Munera quid faciunt et amor sceleratus habendi? Quid sitis argenti, quid scelerata fames? Quid vestes auro textae gemmisque nitentes Et quid Erythraei lucida concha maris? Quam non Penelope, quam non Lucretia casto Pectore vincebant moribus atque bonis, Quam pulchri iuvenes clari temerare virique Sanguine vel forma non potuere sua, Horridus, incomptus, duris assuetus aratris Et cultae Cereris spargere semen humo, Sordidus hanc potuit numerato rusticus auro Avetula et turpi qui fugiendus erat. Munera quid faciunt? Meretrix et adultera nunc est Tyndaris, insignis Portia quae fuerat. 53. ad avaram amicam Quod Crassus nolens aurum tu, Gemma, bibisses Sponte tua: est auri tam tibi magna sitis, Et veluti saevus Polydorum caede tyrannus Immerita faceres sub Styga ferre pedem. Aureolos nam cum sentis aut aera sonare, Ieiunam non te mensa cibusque tenet, Non pater aut genitrix, non te fraterque sororque. Curris, et amisso caeca pudore, furis. Hos petis, et thalami leges et iura mariti Et sanctam temeras, luxuriosa, fidem. Et supponebas uno quod casta marito, Supponis turbae, munere capta, femur. Ergo suburranis sedeas, vitiata, cathedris Vel iaceas uno, foemina casta, thoro. 54. ad Venerem "Torqueor, alma Venus, flagranti torqueor igne." "Quis te tam subitus destruit ignis?" "Amo." "Quam?" "Non quam, sed quem poscas." "Scelerate, cynedum Diligis et sequeris et mihi poscis opem?" "Si scelus est, summo cur pocula grata Tonanti Dat puer aethereae raptus ad astra domus? Cur tenerum dilexit Hylam Tyrintius heros? Et cur Oebalidem pulcher Apollo suum? Si scelus est, tibi cur placuit formosus Adonis? Sed scio sit cur, sic foemina quaeque facit." 55. ad Iacobum Comitem Iuliarum Scribere ceratis valeat quo iure tabellis Legitimo quicquid plebsque patresque iubent, Seu cum versutus negat inficiator et urget Fraudibus actorem criminibusque suis, Seu cum veridicus tollit vadimonia praetor Et contestatae foedera litis agit, A violis dictus genuit quem vir probus ille Qui causas triplicis scribit et acta fori, Fac qui Pieria redimitus tempora lauro Docta comes Phoebi plectra, Iacobe, tenes. Per Veneris currus, Phariae per sistra iuvencae, Per Cybelis gladios, per Iovis arma, precor Perque tuum nuper gelidas quae detulit undas Limen ad ardentes et nova nupta faces. "Non est gramaticus", dices "vel forte poeta." Nec timeas, docto sub patre doctus erit. Ferre iugum domita discunt cervice iuvenci, Ferre virum facilis qui fuit acer equus. Emeritus genitor capiat iam praemia nati. Ah, scelus est pauper vivat ut ille senex! 56. ad Dantem Aligerium Efficitur curvus cum tempore praemia fortis Iam dudum populo si gladiator habet Et rude donatus, "Non te peto, non peto" dicit "Sed piscem: quid tu retia, Galle, fugis?" Et si, depositis miles sextertia telis Accipit ad Pylii saecula ductus avi, Qui totiens sancti scripsit consulta senatus Orta tribunitia iuraque lege diu, Auctio cum fertur, cum res supponitur ipsa Arbitrio iusti consilioque viri, Iam conclamandus miserae iam proximus urnae Cogetur rapidae dente perire famis? Ah, scelus indignum, quis sit si nescis, ianthis Illi purpureum nomen amica dedit. Cui faveas igitur, iubet hoc praestantia, mores, Recta fides, probitas et pietatis amor. Quod facies, natum indoctum licet esse negetur, Te poterit vestro connumerare choro. Esse scelus dices non est hoc scribere natum Indoctum doctum sed renovare patrem. 57. ad Hieronymum Callagranum Horridus infixit fatali sydere dama Inguinibus patrui vulnera saeva tui, Implicuit duris ferventes ossibus ignes Et flammam cordi febris amara tuo. Commodior potuit nullo te tempore morbus Sternere, nec febris aptior hora fuit Quam non induxit nimio generata labore Bilis, nec stomacho res viciata tuo. Non gaudes sumpto noctem superare falerno Nec, dives, multa luxuriaris ope. In medio tua signa locas sub sydere, tendis Nec tamen obscuras ad Phlegetontis aquas. Hanc pietas, hanc nota tui claementia cordis Intulit, hanc patrui vel genitoris amor. Vivere nolebas si non medicabile vulnus Illud erat damae quo feritate nitent, Quod fuit in patruo saevum et miserabile vulnus In te mutatum febris iniqua fuit. 58. Antimacho Ad varios solum populos quem fata dedere Sorte mihi frater quod meus ire parat, Quos Rhodani lavat unda, bibunt qui flumina Theni Et quos multiplici Nilus inundat aqua, Quosque ferit rapidus Ganges celer atque Garumna, Qui cava pro cultis sedibus antra colunt, Quo valeat liber valeat quo pergere tutus Muneribus nullis per loca cuncta, petit Gonziaci regis clara sub gente notari Sanctaque magnanimi signa referre ducis. Omnia tela quibus vel saeva pericula vincet Aeris et terrae velivolique maris. Ista negas: scelus est, haec si tibi fata negassent Non tam clara tuum tangeret astra caput. 59. Ioanni Britannico Non quia sis doctus te, docte Britannice, miror: Res humana meum non movet ingenium. Sed quoniam vatum penetras sic limina plenos Ut thalamos sancto numine perspicias, Ut mentem teneas, cor, sensus, pectora, nec sit Se melior quam te quem legis ingenio, Clarior immo tuo sit lumine, doctior arte, Candidus et nivea simplicitate magis. Sub Iuvenale tuo Iuvenalis vivere gaudet, Vel secum gaudet vivere bis potius. Persius ipse sibi dicit: "Sum Persius atra Sub Styge qui mersus perditus ante fui?" Fulminat, odit, amat, pugnat, cantatur Achilles, Te valet et vita candidiore frui. Hoc decus est ingens, haec sunt miracula, vitam His dare qui vitam carmine dant aliis. 60. ad Ioannem Britannicum Condita materno mitto tibi carmina cantu, Sed quae maternum non capit ingenium Plebs legit et gaudet; fateor, sermone canuntur Plebeio, plebis pectora sed fugiunt. Grammaticus videt haec si doctus, ridet et in me Verbosi torquet spicula grammatici; Si bonus orator, "Veluti nova crimina", clamat, "Tardipedis petit haec Sicelis ara dei"; Si rerum causas qui discutit, anxius haeret Et labyrintheis vix fugit e tenebris. Res mira est: superum rex, qui non fallitur, hoc scit Ut scit, sub causis est opus illud erit. Non tamen hoc opus est, sic non vi cogitur ulla Sydera quem cogunt certaque fata Iovis. Hoc solvant Phoebi tripodes, cortina Sybillae Si quod sub causa est, non opus ac opus est. 61. de catella Ubera nostra canis cur stringis? Non tibi mater Sum; mea non tangas ubera, mater ero. 62. de catella Si rerum movet ordo Iovem, cur non mihi vitam Dant superi? Credunt vivere me superi. 63. in Leandrum Per freta dum peteret dilectae tecta puellae Leander tumidis est quia mersus aquis, Noster vina bibit nullo viciata liquore Leander, teneros comprimit atque mares. Ingeniosus homo est; saevum fugit omen, amore Foemineo sic non fluctibus atque cadet. 64. Ioanni Taberio Verba cruentatibus excussa casside pennis Quae dicis Geticus dixerat ante deus, Quique super bimaris meditatur saxa Corinthi Carmen et in summa Phocydos arce sedet. Tunc cum pampineis sentit te Brixia campis Versibus indomitas sollicitare feras, De me quod fingis tribuit tibi Iuppiter uni, Pallados armisonae munus utrumque tuum est. Componis, dictas, declamas, disseris, astra Noscis et Arctoi limina quaeque poli; Quod tibi vel Phoebi latitat sub pectore numen, Quod magis est Phoebus vel novus ista facis. 65. Baptistae Carmelitae Ideis Cybeles colitur si rupibus, Ammon Si Lybiae gentes inter et Aethiopas, Gradivus Romae, Iuno Carthaginis arce Phocidis in templis Phoebus et Ortygiae, Gnosiaco Dictinna solo, Cadmeis urbis Invictis Bacchus gentibus anguigenae, Hoc decet, hoc fas est: venerantur numina Galli Atque Celenae mystica sacra deae, Iuppiter astra movet nutu, sol temperat anni Tempora, syderea Cynthia nocte micat, Iuno fovet partus, Venus est quae gignit amorem, Bacchus agit curas et grave tollit onus. Ast ego cur tollam nulla est sub iudice causa, Tu tamen ut plenus numine vera canis. In me non mereor laudes ut Pamphilus; in te Ut vivo vera ductus amicitia, Sum deus in terris. O foelix copia laudum! Quas aliis laudes vis dare, tu tibi das. 66. ad cultores Cupidinis Quas habeat vires diverso pannus amictu Disce Cupidineo numine quisquis amas. Teutonica spatale tegitur si turgida veste Mutato vultu Tyndaris efficitur, Ore nitet veluti Paphia quae mollis in arce Dat laqueos nato, dat fera tela suo. Tyndaris Ausonia tegitur si veste decora Mutato vultu turgida fit spatale. Lomentum nihil est, nihil cerussa, puella; Non ornant vestras linteia picta genas. Si Phoebi radios, si vincere sydera vultis Formosae vestes summite Teutonicas. 67. de catella Sum quam sculpsisti: redeas! Haec gratia rara est, Cum manus artificis decipit artificem. 68. de catella Artis natura periit sub gloria numquam; Sub me naturae gloria tota perit. 69. in Iacobum Fessus adhuc iaceo curis somnoque sepultus, Me petis et narras bella cruenta loquax: "Milleque Germani tercentum vela dedere Aeoliis, centum Gallica turba, Notis." Asseris et numeras cunctas ex ordine naves: Illa volat remis, haec sine sulcat aquas, Multae rostra gerunt, multae sunt corpore longo Aemonias possint quae superasse rates. Has faciet Nymphas merito Venus aurea: scis quot Sint tabulae, remi, carbasa, transtra, fori. Describis peditum turmas equitumque catervas, Castra locas, torques spicula, texta rapis, Incendis, laceras urbes, popularis et agros. Nomina das servis militis atque ducis. Exclamas, pellis, fugis, induis, exuis arma. Nunc vincis, victo nunc miser hoste cadis. Sit pudor ah tandem dilecti corda sodalis Desine letiferis figere tot iaculis, Ferrea bella petens vel tandem decide bellis Ut tandem cesses ferrea bella loqui. 70. in Gallum Quicquid fata iubent summis et Iuppiter astris, Est opus humanum nos tolerare genus. Nihil aulea iuvant, auri nihil fulva supellex, Hesperiam nihil quod mittit ad Indus ebur, Picta nec Oebalio fulget quae murice vestis, Nec quae Carpathio litore concha nitet. Inclyta progenies, animosum pectus, acuti Ingenii, virtus, gloria, fama, decus. Dives erat Priamus, vidit tamen urbis Achivos Iliacae misero vertere tecta solo. Vir ferus et duris Hector fortissimus armis Ivit ad infernas vulnere caesus aquas. Mortuus Anchises patriis est pulsus ab oris. Non potuit roseum forma iuvare Parim. Gloria, fama, decus, gemmae, mens strenua, virtus Magnanimi Calabrum non potuere ducis Servare imperium sceptro populosque tueri: Spicula pro Gallis astra tulere feris. 71. in Spinetam Ad tua quod Siculi linquens summa iuga Pelori Atque Gnydium venit limina pulchra Venus Tecta rosis crines et murice cincta rubenti, Et iocus et niveo gratia quaeque pede, Iamque faces ardent, castos Hymenaeus amores Iam probat et vulnus blanda puella timet. Carmina, zona, nuces, flammae, lyra, myrtus et undae Munera solverunt sacra, Thalasse, tibi. Non aurum, gemmas, teneros sed mittimus agnos Quos decet auspiciis munera laeta bonis: Non agnos rabies agitat vaesana, cruentus Non furor in clades saevaque bella trahit. Vellera dant placidi, sacras mactantur ad aras, Cum cremat accensus mascula thura focis. Iuppiter his epulis sociis et lauta paravit Prandia, cum Solymis iura daret populis. Accipe, dona damus tibi mystica; vivet ut agnus Iuncta suo claemens castaque sponsa viro. 72. de morte regis Parthenopes Parthenope, lachrymas urbs inclyta comprime, regem Mors subito quamvis presserit atra tuum, Non poterat superas astris melioribus oras Scandere, non fato candidiore mori; Regalis mors ista fuit. Vir fortis et acer Non decet ut morbo languidus astra petat, Non decet ut vires moriens amittat et aeger Saepe necis telo mortuus ante cadat. Rex subito moriens moritur. Rex tempore longo Qui languet regem quam cadat ante videt; Adde quod hunc, trepidans numquam mors ausa fuisset Semideum telis dilacerare suis, Fert decus iste tibi casus, rapuisse protervam Namque tuum mortem clam timuisse ducem est. 73. ad Bassanum Ad gelidos fontes, ad amoeni iugera campi Venimus et parvae tecta beata casae, Aemula Penei vitreis ubi labitur undis Unda vel auratae qua fluit Ebrus aquae, Populus Herculeis virides ubi frondibus umbras Spargit et Idaliae myrtus amica deae; Qua, Narcisse, vires, mollis qua floret acanthus, Qua cytisum pecudes, qua thyma carpit apis. Pica loquax doctas imitatur voce sorores Et tua flet Progne crimina dira soror; Curvus arator humum scindit, locat ordine vites Rusticus et curva gramina falce secat. Lis vesana tacet, iuris tria verba silentur Palladii, gemino consule preaetor abest. Vidimus innumeras urbes, sed cuncta tumultus Sollicitat stimulis caeca libido feris. Furta, dolos, rixas celebrant nunc oppida; campos Verus amor nivea simplicitate colit. Fulva colas igitur dives palatia, pauper Ast ego sed laetus florida rura colam. 74. ad Vergilium Zavarisium Qui venturus erat nobis ut vota benignus Solveret, ut duri tolleret arma patris, Claudus ab ociduis venisset Gadibus olim, Duxit Erythraeas vir ferus unde boves, Non movet aut tardus qua frigida plaustra Bootes, Stare vel immodica creditur axe mora, Sydera spectantur domini qua fulva Lycaei Cum quo solsticium iunctus Apollo facit, Qua niger Eoo gemmas legit Indus in amne Et vomit acceptas frigidus Auster aquas. "At veniet", dices, "post tempora commoda rerum". Qui venit ingratus, non venit atque venit. 75. ad eundem Deponunt blandis latrones spicula verbis, Indomiti Thraces indomitique Scythae. Iuppiter arma tenet quae mittere dira parabat Cum patula versus accipit aure pios; Scylla trahat canibus quamvis truculenta marinis Undique concussas per vada caeca rates, Exorata preces audit, lachrymisque Charybdis Saepe suo fluctus continet ore graves. Omnia non frangit scopulosus ligna Caphareus, Nec semper Lybicis Syrtibus unda nocet. Nullas ille preces audit, mirabile monstrum est, Cum non sit scopulis durior atque feris. Hunc pellis, damnas: nihil est hoc, credimus. Audi Ipse meas si vis audiet ille tuas. 76. epytaphium "Quis iacet hic?" "Scelus est nomen dare." "Foemina vel vir?" "Vir malus, inferna dignus ave et lapide." "Cur?" "Coluit caedes, incendia, vulnera tantum." "Unde scelus?" "Nullos credidit esse deos." "Quo periit fato?" "Flammis." "Hieronymus hic est, Proditor, impostor, nosco." "Licet taceas, Maxima non latitat virtus, non crimina praebent, Illa boni titulos nominis, ista mali." 77. ad Bassanum Urbis auratas adamantis aedes, Splendidi clare fluviique rivos Limpidos vidi, Phaetontis atque Nobile regnum; Litus annosae tetigi Ravennae, Quam rigat nullus vitreo liquore Fons ubi tristem redolet Mephitim Iugera quaeque. Vina Caesenae bibimus superba, Vilis arguto Ciceronis ore Quae suos mactat violenta cives Ut lupus agnos, Cuius in portu laqueis vel esca, Retibus pisces maris et protervis Fluctibus ducit numero carentes Navita prudens, Qua fluit parvo Rubiconis amne, Caesaris magni celebrata cursu Unda, cum rerum domini cruenta Bella tulerunt; Aurei nomen pretio trahunt quos Ponderis muros mihi rex petenti Ingredi laeto pius haud negavit Et probus ore. Quae sedet collis salebris in arcem Arduis summam colui diebus Quinque dilectam Veneri tibique, Blande Cupido, Illa quae fessas tumidos carinas Ob maris fluctus, resonante vento Improbo, saevo, capit una portu Pulchra, decoro. Virginis sacrae niveae beatae Osculans multis lachrymis figuram Post, reus, voti posui tabellam Limine templi. "Hic meum", dixi, "dominum deumque, O iubar coeli foveas amesque, Illius fulva caput et tiara Contege, Virgo". Ara summota est, tremuere tecta, Culminis per se sonitus dedere Aera, sparserunt radios per omne Lumina templum. Verba coelesti tulit ista Virgo Ore: "Felici, mihi crede, sorte Quod petit donum dominus deusque Vester habebit". Ergo, magnorum generosa regum Mantuae princeps soboles, galero Iam teges rubro caput et beata Sede sedebis. Namque non possunt superum iubetque Alma mutari genetrix, nec ulla Lege tardari, celebranda si sunt Fata deorum. 78. ad Quirites Inclyta nascetur virtus, gaudete Quirites, Militiae redeunt signa decusque sacrum; Qui modo marcebat vino, qui Thaida demens Nunc olidam princeps, nunc rapiebat Hylam, Martis amore furens clarae quoque laudis honore Strenuus invictas ducet ad arma manus. Ibit ovans victor spoliis insignis opimis, Imponet capiti laurea serta suo. Ocia segniciem pariunt gelidumque timorem, Ingenii vires corporis atque labor. 79. in Antonium Montanarum Antoni, quare pelagi sale quaeris amaro Misceat immensas caerula Doris aquas. Non est telluris sudor, non halitus undae Quae simul astricto corpore pondus habent. Sed quia Neptuni spaciosum fervidus aequor Sol ferit ardenti cum petit astra rota, Exiguas rapiens partes tenuesque resolvens Et linquens putri flumina mista luto, Unda maris salsa est, rudis, indigesta, saporem Talem sic mixtus quilibet humor habet. 80. Marco Antonio Mauroceno Iuppiter, aequata qui corrigit omnia lance, Foedere qui iusto fasque piumque colit, Non tamen irato semper tenet acer Olympo Torquet et a summis tela cruenta polis. Comprimit hic sacra vestales aede puellas Atque bonae temerat sacra verenda deae, Et molli celebrat lascivam veste Cotytto, Nec tamen accenso fulmine raptus obit. Ille senem spoliat tumido qui ducitur angue, Aegida Gorgoneum Pallados atque rapit, Proditor alter agit patria velut unda carina Turbida, nec poenae tristia damna luunt. Fulmine si caderet mortem quicumque meretur, Omnis in infernas orbis abiret aquas. 81. de catella Munera ni vitae superarem, munere vitae Gauderem. Nimium sum canis egregia. 82. in Marsum Ille putat sanctum qui rumpere foedus amicum, Hic rumpit sanctae foedus amicitiae. Qui caecas sequitur fraudes et crimina, credit Insidias, fraudes, crimina quemque sequi. Non damnat iudex nisi crimina nota; voluntas Quem movet iniuste quod facit hoc nihil est. 83. eidem Ne timeas, saxum est nostrum quod fundat amorem. Forma manet duro marmore picta diu; Vivet amicitiae foedus quae firma columnis Est solidis. Vento non domus alta cadit. 84. eidem Casta tua est coniunx. Timeas ne furta pudici Pectoris, haud violant dulcia verba fidem. Ingenium veneror, facondae murmura linguae Et decus et mores quos colit illa bonos. Non ego sum leno, parasitus, moechus, adulter: Non Plato, non hoc vult doctus Aristoteles. Ora, manus, crines, oculos nec pectora vidi, Virtutes vidi coniugis ipse tuae. 85. de catella Latratu terrent aliae, nos ore silenti. Hoc mirum est, illud non movet ingenium. 86. epitaphium Ferrandi | regis Neapolitani Ferrandus, vivo clarus patre, nomine regis Imperii laeto clarus et auspicio, Vix patre deposito rex non rex pellitur armis, Pulsus adest armis castraque saeva fugat. Victor obit, clarus fugiens clarusque triumphans, Clarior invicto funere sed moriens. 87. ad eundem Sede salutatus regni, rex urbibus actus Ferrandus tumidis aequora surda petit. Poscit ad arma viros, lectum trahit agmen in hoste, Serta coronatis laurea gestat equis. Sede fuit pulsus Gallos ut peteret posset; Sic vinci clara vincere laude fuit. 88. ad eundem A patre rex factus viridi Ferrandus in aevo, Hostibus et regni pellitur insidiis. Gallus ovans victor saevit; redit ille superbos Et Gallos victo pellit ab imperio. Rex factus, regem sese virtute creavit: Viribus hic rex est qui capit imperium. 89. ad eundem Maxima post magnus numerosi signa triumphi, Ivit ad aethereum Romulus imperium. Aeneas, victor Turni, deus aethere sedit Matris et aspexit sydera clara suae. Ferrandus victis petiit deus aethera Gallis: Sic obeunt fortes magnanimique viri. 90. ad eundem Imperii claris Caesar iam clarus habenis, In medio fossus decidit imperio. Ferrandus, pulsis ad Rheni flumina Gallis, Non aliquo fossus vulnere victor obiit. Caesaris exemplo vixit, rex decidit atque: Mortuus est fato candidiore tamen. 91. ad eundem Ne posthac fortis saevi vel turbine fati Ferrandus, tumido puppis ut acta Noto, Saepe procelloso fluctu quateretur, ad astra Fortunae fractis se tulit agminibus. 92. ad eundem Quod fuit ante diem Ferrandus rege creatus Rex patre, divinae foedera sortis habet. Sedaret populos Alfonsus ut arma petentes Huic quoniam regni sceptra beata dedit, Sedavit populos Ferrandus, moribus aequis. Bis fieri regem taliter est fieri. 93. ad eundem Vixit Ferrandus Gallos ut pelleret urbe, Posset ut patriae ferre salutis opem. Perdomuit Gallos, patriam servavit, ad astra Ne vinci posset se tulit ante diem. 94. de Diana Quod sit sine cunno, nec possit vota Diana Solvere quae sancti furta petunt thalami Exclamans querulus, vocat hanc in iura maritus. Uxor adest, dictis carpit et hunc querulis Accusat, mordet, gelidum sine sanguine dicit Telaque se iurat posse pati Veneris. Docta venit mulier, videt hanc quod largus inundat Humor et exardens perfluit Hippomanes Antrum horrendum, ingens, vastum, sub valle profunda, Cauta nates inter aspicit et femora. Conclamat: "Patulo magnum patet inguen hiatu, Ad Venerem Veneris munera cunnus habet". Cui vir: "Dixisti magnum patet inguen hiatu: Non inguen, sed Styx concava, sed pelagus. Vici: non cunnus verum est immensa vorago, Sylla rapax celeres quae rapit atque rates. Dicitur haud cunnus cunnos qui continet omnes; Quae cunnos cunnum non habet ergo, patres". Cui cautus iudex: "Uni tibi iuncta marito Iungatur multis foemina multa viris. Unius lex vult, una est qua foemina parte Sit tua, qua plures pluribus hanc tribuas". 95. de Landina Cum nocte mecum foedus Landina feriret Ut possem pathicas vix numerare vices, An Iovis optaret numerum vel Pallados illam Percunctor. Magni nomine capta Iovis, Pallada neglexit. Compressu moesta senili, Quae nimis optavit perdidit illa satis. 96. ad Pyladem Carmine qui dulci sensus de cautibus egi Et potui vitam ducere de salebris, Carmine nunc dulci sensus supponere cauti Et cogor vitam linquere sub salebris. Plus tua dicta valent quam mors et vita; rigescunt Quae sine corde facis vivere carminibus, Ignea quae vivunt sine corde rigescere. Vitam Tu mihi das, mortem tu mihi das, cithara. 97. ad eundem Si talis socium Pylades celebrasset Orestem, Non illum in rabiem sors rapuisset atrox, Non modulis citharae bilem pressisset iniquam Atque ruens animae composuisset onus; Maxima nam medicae vis est concentibus artis. Non credis, vatis dicta legas Samii. 98. ad eundem Hospes, cur mecum loqueris? Cur murmura perdis? In Zephyros abeunt: saxum ego, non homo sum. Non te decipiant oculi, cor, viscera, sanguis; Vivere quae credis, diriguere mihi. Quae causa est? Veneris non caeca cupido, nec auri, Non Iovis ira minax, impetus aut superum. "In vitam posset quis te revocare? Deus ne Cui parent medici, Cynthia cui soror est?" "Non opus est Phoebo, Pyladis gravis atque diserti Carminibus vivam, carmine qui rigui". 99. de catella miro sculpta artificio Quid stas, anxie? Quid viator haeres? Ars me vincitur arte sub magistra. 100. ad Bassanum Plectra coronatus dum tangere cessat Olympo Phoebus ut Aoniae carmina cantet humo Meonias doceat versus ut condere Musas, Ne sine composito stet Iovis aula sono Bassanum nobis rapuerunt numina. Solus Noscit enim Phoebo digna tacente loqui. 101. ad Bassanum Dignus ex at quoniam superos habitare penates Bassanus, sacras et Iovis esse dapes, Exuit humanae spolium miserabile formae, Ivit et ad summas tecta beata domos. Ardua quae meruit celebrat vates loca: terrae Regna decent homines, sydera caelsa deos. 102. epitaphium regis Gallorum Gallorum iacet hic rex, qui praestantibus armis Praeponens Veneris crimina, furta, iocos, Alphonsi victor non vi, non arte, sed astris Arripuit turpem turpior ipse fugam. Da tumulum tumulo, noscas quo quisque viator Qui semel est natus bis potuisse mori. 103. ad Bassanum Ducere laurigeros caeso quid vate triumphos Sub Styga Tartaream mors truculenta paras? Ante diem fati Bassanus vulnera victor Est ultus gladii sanguinolenta tui. Nam tibi surripuit multos quos perdere nulla Lege potes. Numerum respice, victa cadis. 104. ad eundem Inclyta laetata est gemini bis Mantua vatis: Carmine Bassani, carmine Virgilii. Inclyta tristata est gemini bis Mantua vatis: Funere Bassani, funere Virgilii. 105. ad eundem Ne natura suos mutaret sedula cursus, Perderet et vires officiosa suas, Bassanum nobis letali vulnere Parca Subripuit nostros quae regit una dies, Ante darent illi ducunt quae longa sorores Et Phoebus vitae tempora perpetuae. Plusquam semideus, quia iam fera spicula mortis Spernebat: vita est vix potuisse mori. 106. ad eundem Bassanus bimarem quia solus adire Corinthon Et poterat sacras solus adire domos, Et totum docto claudebat pectore Phoebum Quaeque novem texunt laurea serta deas, Vatibus ut multis Heliconis regna paterent Hunc immatura fata dedere neci. Haec rogo: non mors est defunctum cedere vitae Pierias vates ne bibat unus aquas? 107. ad eundem Bassanus laudes et nomina clara meretur; Nam vates nostro tempore clarus erat, Clarus erat nostro vates nam tempore quo vix Noscuntur frondes, Calliopea, tuae. Plectra cothurnati vicit sic docta Maronis; Nam si nunc caneret iugera, prata, greges, Tityron et laetas segetes ac arma virumque, Scripta velut culicis diceret ore rudi. Desine mirari: nam multum tempora possunt, Rege sub Augusto non cecinisse parum est. 108. ad eundem "Quid fles?" "Quod viridi periit Bassanus in aevo." "Hoc verum est tantum tempora si numeres, Inspicias sed si Phoebo dictante sonoro Quae cecinit plectro, carmine Nestor erat." 109. ad eundem Mortuus est vates poterat qui tempore parvo Condere Phoebea carmina docta lyra, Carmina quae vivent sparget dum lumina Titan, Dum mare nimbosis fluctibus astra petet. Hoc decus est ingens, haec maxima gratia, versus Victuros nulla condere posse mora. 110. ad eundem Iuppiter, ut tandem posset mortalibus aegris Coelorum dulces significare sonos, Bassanum tribuit nobis qui redderet illos Argutae tangens fila canora lyrae. Quos postquam satis est dulci modulatus avena, Transtulit ad superos regia tecta polos Ut tandem acciperet versus quos dulciter ore Tam cecinit Phoebus quam cecinisse solet. 111. de quodam sene Discite iustitiae quid vis, quid foedera possunt Sancta, quibus tantum crimina saeva placent, Carnificis mactare viros quos more cruenti Et foedare pio sanguine tela iuvat. Rusticus, annosa gravis anxius atque senecta, Ibat ad urbani regia tecta soli Qua Verona caput caelsis levat ardua muria A laribus parvis exiguaque domo, Forte gerens curvam qua Bacchi munera falcem Agricolae nimium luxuriosa secant. Ecce, videt geminos torquentes ora latrones Comminus immiseri spicula dira senis. Armatos inter iuvenes vir solus, inermis, Debilis, exhausto corpore, quid faceret? Aeacidem Priamus num vinceret, Hectora Nestor? Non decet exangues Martius ensis avos. Nunc hunc, nunc illum feriens Libycis velut arvis Ungue ferus timidas ut leo dente feras Et tandem rapiens illis quas strenuus hastas Gestabant, madidam sanguine fecit humum Vulneribus fodiens amborum pectora crebris, Dum cecidit fato caesus uterque pari. Vis fuit haec superum, voluit sic Iuppiter ille Omnia qui iusto corrigit imperio. Denique clara scelus dirum virtus fugat, armis Qui cecidere senis, non cecidere senis. 112. ad Lucam Bonfium Cum Gaditano celebrat convivia luxu Claudia vestales stet licet ante focos, Per fora, per vicos, per compita quaeque iuventus Quassat et ardentes imperiosa faces; Ludit harena, iocos prospectant rostra, triumphos Et Bacchi et Veneris porticus omnis agit, Induit os satyri miles, sub veste subulci Luxuriat media consul equesque via, Ad te nunc veniam cithara comitatus eburnea, Quae vocat Hetruscas ad sua vota deas, Ut valeam tectus larva per tecta vagari, Ludere sub parva Thaidos atque casa. Talia cur poscam quaerit qui tempora, quaerit Improba cur caeca noctua nocte volat. 113. ad eundem Euganei num docta petam subsellia regni Qua fluit Aonio Pegasis unda lacu, Ardua qua linquens Ephiraei saxa Corinthi Phocydos et sacrum ducit Apollo chorum Per iuga qui soleo fauni salebrosa Lycaei Rusticus agrestem nec celebrare diem? Qui si Palladiis pastor meditetur Athenis Horridus incultae carmina dura Palis? Ad vada Meandri niveos imitatus olores Versibus incomptis stridulus anser agat? Divisit natura modos, loca, foedera, gentes: Inter bellaces stant bene castra duces, Cecilius Plautos, doctos Maro doctus Homeros, Rusticus hirsutas Tityrus inter oves. 114. ad Caesarinum cardinalem Si Roma linquis, linquit se Roma, citato Et loca cuncta gradu quae petis, ipsa petit. Aeoliis tecum sulcat freta concita ventis, Nec nimis iratis fluctibus acta timet. Tecum per salebras, per devia iugera currit, Montivagas agitans insidiosa feras; Ad Calabros tecum, pecorosaque regna Phalanti, Ad iuga Miseni Tyburisque atque venit. Tecum stat, graditur, ridet, negat, annuit; esset Te sine iam, Caesar, te sine Roma nihil. 115. ad eundem Roma, coronatis iterum pete crinibus aulam Saxa Palatini quae tenet alta soli. Iulius alter adest Caesar praestantibus armis Qui Capitolinas accumulabit opes Et tibi te reddens duris scelerata cathenis Hostibus astringet colla manusque suis; Indicat hoc ursus laqueis devinctus eritque Strenuus imperii firma columna sui. Hoc potes in solida dudum spectasse columna Sibila quae madidi non timet illa Noti; Princeps alta petet volitans fastigia rerum Ut pennis aquilae fortibus astra petunt. Caesareis ducibus sunt haec data munera, summum Totius capiant orbis ut imperium. 116. epitaphium Malatestae Quae vixit laeto, laeto dum tempore vixi, Quae cecidit tristi tempore cum cecidi, Hic, Caesena, iacet; miraris? Cum patre iusto Se domus, urbs iusto cum duce se sepelit. Dux pater et iustus struxi quas respicis arces, Pyramides, thermas, amphitheatra, domus. Nomen erat Malatesta mihi; me decidit haec urbs, Extincto corpus nam sine corde cadit. 117. ad Heliam Capreolum Non fati legem posset rex ipse movere Lucida qui gemina temperat astra manu; Nam fatum est quicquid vult Iuppiter, appetit, optat, Quod vult aeternis legibus est stabile. Non tamen hoc propter laqueis humana voluntas Clauditur, angustis stringitur et spaciis. Mortale est quicquid latitat mortalibus aegris, Sydereum quicquid syderibus latitat. 118. ad Causidicum Quod formica cavat fulvum sub rupibus aurum, Hic ubi culta lavant iugera Gangis aquae, Fodit et Astur, agit nitidos qua dives in agros Ebrus et Hesperio qui fluit amne Tagus Tradere cum nobis possis sermone diserto, Murmure terrisono cum fora rauca strepunt Quid cessas? Dices "Labor est". Sed deme laborem, Officium sancti nihil habet officii. 119. ad eundem Tempore si Phyrrae cecinisses, saxa fuisset Non opus aversos mittere post humeros, Nec genus humanum tanto reparare labore. Uno fecisses vivere saxa sono. 120. ad eundem Sic cantas, Pylades, favente Musa Excussum, grave, floridum, venustum, Compactum, lepidum, breve et sonorum Carmen quo tibi se favere Musa Credat vel tibi se favere Phoebus, Et de se dubitet sit an sit alter Vates cui faveas Apollo vates. Nam se, te tacito, videt tacentem Et iurat quod es esse, cum Camaenis Dictat se sibi nec magis placere Quam cum se tibi sit placere; tecum Tunc cum stat, manet et manere secum. Dicit se Pyladem, vocat poetam Te Phoebum, meditatur ergo versus Phoebus cum Pylades canit sonoros, Cum Phoebus Pylades canit sub uno Vivit corpore namque uterque solus. 121. epitaphium fabri ferrari Discessit Brontes, Sicula quatit aera sub Aetna. Non homo, Plutonis sed faber horribilis Contudit ut Mantus cives crudeliter ipse Crudeles inter tunditur Eumenidas. Inferni Manes cruciantur; Manibus ordo est: Carnificem lacerat dextra carnificis. 122. ad Octimanum Capreolum Tartareas quisquis Manes animasque volantes Optat et inferni membra videre canis, Octimanum videat; nam cum furor improbus illum Urget et in rabiem turbida bilis agit Ut fera Tisiphone tumidis cristata colubris Aestuat et sparsis crinibus ora quatit, Ex oculis torquens oculos, ex pectore pectus, Ex facie geminas concutiens facies, Induit Harpyas mox Cerberon atque Chimeram, Corpore multiplici guttura trina movet. Fit leo Marmaricus, tigris Gangetica, serpens Cyniphius, stridet, sibilat atque fremit, Intortis graditur pedibus, tremit anxius, ardens Ut spectans dicas: "Ossibus iste caret". Haec peragens totus sic se privatur ut ipse Quod moveat corpus nesciat esse suum; Immo suum non sit, nam nusquam permanet ille. Foelix qui tali callidus arte valet: Hoc magnum est, similes imitando reddere formas. Octimanus formas non imitatur, agit. 123. in Horestem Illorum numero scribi dum quaeris, Horestes, Publica qui subitis acta notant manibus, Hos prece sollicitas, nummos das sedulus illis. Nec prece, nec pretio quod petis assequeris. Uxorem ducis cuius sub nomine credis Inter Palladios posse sedere viros. Quod non affines possunt, non munera, sanguis Non virtus, cunnum posse putas tenerum? Impius es nimium, sub parvo claudere cunno Iura, forum, totam denique vis patriam; An, miser, ignoras cunnum non corda movere, Non hominum mentes inguina ni moveat? 124. ad Pyladem Cum versus epigrammatis poetae Unius celebrare me diserti Dixissem Pyladis, lacu Medusae Pinnato volitans gradu Thalia Accusat, lacerat, vocat protervum, Me me vocibus intonans fragosis: "An versus epigrammatis poetae Unius celebrare te diserti Dicis perfide? Non pudet poetam Unum te Pyladem meum vocare? Unum non epigrammata misit; unum Quod credis varios tenet libellos. Est opus ingens, aureum, rotundum, Argutum, breve, tinnulum, canorum. Hic, hic arma virum sonat, sonora Sapphus spicula, Cynthiae, Corinnae, Lascivi et lepidi sales Catulli, Laeti candiduli iocos Tibulli. Hic Mavors furit, hic Venus iocatur, Declamat Iovis illa nata magni, Novit sydera quae patrisque mentem. Est versus tenuis, gravis, modestus. Delectat, tenet, adiuvat capitque. Est multus Pylades meus poeta Facundus, varius, canorus. Immo Sunt multi Pylades mei poetae; Quid strides, miser? Ah, miser, rigebis Nam scribis miser omnibus poetis. 125. ad Nicolaum Vignatum Non veniam iudex, si poscis; non ego lites Observo, rauci saeva nec arma fori: Non reus horrendi timeo lictoris acuta, Per tenebras fugiens, spicula, non laqueos. An te tantus honor caelsum super aethera ducit Quod te censoris sede sedere licet? Hoc satis est, fateor: dare, dicere, scribere leges, Hoc satis est, fateor; sed satis est populo. Non petit haec Phoebus, si poscis amicus amicum, Tunc veniam chara ductus amicitia. Si iudex, fugiam. Vignatum diligo, non hunc Qui novus est in te. Quos amo non veneror. 126. in littorem qui Troianum | nocte vagantem gladio percussit Troiani longo fodisti, perfide, telo Quod caput exultas litor et arma quatis. Te magis et socios lacerasti; vulnera magna Sunt tua. Troianus non grave vulnus habet. "Sum sanus", dices, "Dic saucius". "Est ubi vulnus Tam magnum?" "Parvo vulnere sub latitat. Percusso leviter Troiani vertice, vertex Percussus demens est tuus et graviter!" Mortuus illius vita es; mors est tua longa Et fera; nam vivus stas miser atque cadis. 127. in eundem Lictor, ais: "Poscam Veronae limina". "Quid tum? Illic, Troiano praeside, Mars colitur". "Ad maris Adriaci fugiemus litora". "Quid tum? Strenuus Adriaci fulminat urbe maris". "Caucasei montis scandam iuga devia". "Quid tum? Ferrea Caucaseis rupibus arma quatit". Est Troianus Arabs, Parthus, Niloticus, Indus. Omnibus his regnis, lictor, ages animam. 128. Marco Sanuto Aegrotat praetor; nituntur stamina Parcae Rumpere quae vitae tempora certa notant. Debile vult corpus, vult coelum, Iuppiter optat. Persephone crinem vellere purpureum, Vult mors, sed nescit saevos quo dirigat ictus, Et saevo partem vulnere quam feriat. Vix deus est totus, nam quod mortale sub ipso Clauditur angusto limine sub latitat. Adde quod haec virtus tegit aegide candida. Numquam Ergo cadet? Numquam fata regunt homines? Non cedet fatis? Non cedet, cedet amore Alterius vitae candidiore sibi, Cum se destituet nolens plus vivere; solus Semideus plus se se minus atque potest. 129. ad Lucam Pasium "Quid fles?" "Heu, iacet hic Lucas quia Pasius, unus Eloquio doctus, carmine, iure sacro". "Falleris, impositi signum est hic funeris, illi Magnifica est tumulus magnificus patria. Non tumulus domus est, populi nam pectore vivit. Quid fles? Viventi non dare fas lachrymas". 130. amicam egregie pictam alloquitur Quisquis tam verae te pinxit imagine formae, Qui te Mentoria vivere facit ope, Ingenio non ille suo, non arte magistra Hoc tam divinum fingere novit opus, Sed didicit spectans tua lumina, qualiter alta Iuppiter aethereos pingat in arce deos. Hinc vultum fecit tibi talis imaginis ut sit Pictus uterque tuus, vivus uterque tuus. 131. aegre fert Italiae princeps | in Italiam saevire Bella parant Latii reges; ferus ardua linquit Mars iuga centimani tincta cruore Gygis. Colla iubasque movet Venetus leo, sibilat anguis, Dentibus invictis serra cruenta secat, Hetrusci flores et pinguia iugera campi Spargit sanguineis frigidus amnis aquis. Pro mitra galeam, geminis pro clavibus ensem Romulea colitur qui deus arce capit. Perdet flava Ceres, perdet sua munera Bacchus, Rostra, domus, circi, templa, theatra cadent, Regna cadent Latii. Nam cum domus una vel una Urbs in se pugnant est opus ut pereant. Itala gens una est, una urbs, sunt moenia montes Alpini. Semet perdere non labor est. 132. ad Maximum de Vespini grammatica Inclyte, grammaticos quaeris si maxime claros Ut videas clarae dogmata grammaticae, Perlege Vespini chartas: Laurentius hic est, Hic sunt Donatus, Servius atque Caper. Est brevis, est longus, ieiunus, floridus, asper, Candidus, exornat, cogit et auget opus, Quodque magis mirum est pueri sub corpore Bruti Comprimit immensi corpora vasta Gygis. Quod verbum est unum, non unum dicere fas est; Uno sub verbo plurima verba leges. Grammaticae dedit hic vitam: nam corpus ad unum Membra legens quisquis disotiata refert Ordine, lege, modo, sensu, ratione, figura, Grammaticam generans suggerit hic animam. 133. de morte Antonii Vici Non equus, Antoni, saeva te morte peremit Vice, licet corpus praesserit ille tuum Frena trahens, mortis sed tu tibi causa fuisti. Nec poteras fato candidiore mori. Crimen erat quoniam caderes ut caesus ab hoste: Vel se vel miles strenuus hoste cadit. 134. eiusdem Se gladio fodit Brutus, Cato fodit et ille Quem timuit Caesar, quem coluere patres. Pressus equo temet pressisti, gloria par est! Sic obeunt fortes magnanimique viri. 135. ad Stephanum sculptorem Cur petitis cives precioso vasa metallo Ut capiat fulvus lumina vestra color, Quaeritis et factas Libycis ex dentibus arcas? An tantum vestris alba placent oculis? Quaerite quae mentem moveant, quae pectora; splendor Est veluti fumus quem gravis aura ferit. Aurea si vultis quae non sunt aurea vasa, Haec Stephani vobis ars dabit eximii. Hic facit ex ligno vultus quos vivere credit Ipse, licet videat, tangat et ipse licet. Nuper equum geminas quatientem sculpserat alas, Quem cum vidisset, "Concute", Phoebus ait, "Concute tellurem, nascatur ut unda Camoenis". Erras, Phoebe pater, ligneus hic equus est. Auratas Ebrum spargentem sculpserat undas Quem cum vidisset Crassus avarus ait: "Hic aurum capiens Luculli munera vincam". Falleris, haud aurum flumina picta gerunt. Haec emat, haec cupiat verum qui postulat aurum. Quod facit ars, aurum se precio superat. 136. ad Cupidinem "Aurea cur gestas et ferrea tela, Cupido? Haec odium generant, his generatur amor. Si generas odium, cur iam tibi nomen Amoris Immeritum veteres imposuere patres?" "Non sine consilio: nam qui me spernit, amorem Non amat, hinc odium quod petit illud habet. Non odium facio; facit hic qui saevus amorem Odit, agit manibus haec sibi damna suis". 137. Ioanni Matheo Averoldo Qui puerum ficto celebravi nomine Lygdum Non pathico Lygdi captus amore fui. Odi laenonum cunas et ab ubere raptos Concubitus, mihi lex Iulia sola placet. Damnavi semper Venerem quae perdere semen Et genus humanum perniciosa facit. Sed quia saepe suo morsu delectat acetum Et pungens gratas sal facit esse dapes, Ne tantum fatuas gererent mea prandia betas Dulcibus et tantum liba peruncta favis, Lascivos scripsi versus. Cantavit Alexin Virgilius, puerum vir quoque, Polla, tuus. Non verbis animum solis vir indicat aequus, Intima saepe tacent corda quod ora sonant. 138. Zachariae Veritati Formosum rapiant timeo ne numina Lygdum Ut Mars, ut summo qui tonat axe deus; Amphitrioniades veniet si fortis et acer, Servet Hylam custos, servet et Oebalidem, Ludentis Boreas discum ne torqueat huius In caput et campos mittat ad Elysios. Aemula quisquis amat formidat spicula; duro Sed puer igne cremat cum timet illa magis. 139. in Lygdum Lygde, qui forma superas cynedum Nobilem, pulchrum, tenerum, protervum, Qui sacro praebet manibus Tonanti Nectar eburnis; Lygde, qui vincis nitidis ocellis Qui miser disco cecidit cruento, Quem ferox sylvis aper in iugosis Dente peremit; Lygde, cui cedit puer unus ille, Ille qui molli potuit capistro Ora per campos iuga per fugati Flectere cervi; Lygde, quem natus Veneris pharetra Donat aurea niveisque plumis, Vinculis, flamma, laqueis, flagello Coteque saeva. Tigris Hyrcanis generata sylvis Saeva sit quamvis, furibunda, tristis, Masculum quaerit tamen et petenti Iungitur illi. Ursa Riphoeis generata sylvis, Saeva sit quamvis, furibunda, tristis, Masculum quaerit tamen et petenti Iungitur illi. Non suum spernit sed amat leonem Torva sub campis Lybicis laena, Non suum spernit sed amat colubrum Vipera longum. Durior dura poteris leaena, Tristior tristi poteris colubro, Saevior saeva poteris videri Tigride et ursa. Non deus vult hoc facilis, serenos, Qui dedit vultus tibique capillos Aemulos Phoebi radiis, cynaedum Forma iubet te. 140. de Lygdo Extinctum iam me laceras cur, Lygde, cruento Vulnere, cur saevis ignibus uris atrox? An postquam mea corda tuis sunt vincta cathenis, Et melior quae pars corpora nostra movet, Vis religare novis laqueis? Ursumque lupumque Venator satis est si capit arte semel, Quae iam decepta est volucrem non decipit aucups, Dona nec ut capiat quae tenet illa capit; Non movet in liquidis piscator fontibus hamum Quos habet ut pisces ad sua vota trahat. Sit pudor, ah tandem, post funera postque sepulchrum Parce, puer, cineres sollicitare meos! Me vivum dices: fateor, me vivere, sed non Ut valeam fato plus cecidisse tuo. 141. in Petrum Bargnanum Lex iubet intonsos te linquere, Petre, ministros Quos facit esse tibi iam nova nupta viros. Ecce, faces tremulae lucent et flammea sponsae Ora tegunt, sacros fert puer ecce lacus. Sparge nuces, Hymenaeus adest; es, Petre, maritus. Quid cessas? Putris sparge, marite, nuces. Limine non presso thalamos Aurelia castos Intrat. Io, zonam solvite virgineam, Solvite, io, matres et saevae tela Dianae Linquite; nos Veneris dulcia furta movent. Iam gravis es, iam vir; gratum est mihi, gratius esset Si fieret dominus vir quoque, Lygde, tuus. 142. eidem Si puerum laetis vellet me sumere fatis Qui regit imperio sydera cuncta suo, Non ego syderea praestat qui pocula mensa Pocula divino nectare plena Iovi; Purpureus mediis non qui flos nascitur arvis, Qui periit formae captus amore suae, Non quem saevus aper crudeli sorte peremit Venantem, Paphyae vulnera saeva deae. Sed peterem Lygdum; Lygdus mea vita, meum cor, Lux mea, qui facie vulnera mille gerit. Hunc quod praeponam cunctis mirabile forsan; Pulchrior est cunctis qui mihi, Petre, placet. 143. ad Lygdum Non videas speculo, liquidis non, Lygde, sub undis Te moneo, quoniam pulcher es ipse nimis. Te capiet tua forma, tuo miserabile ore Ipse cades, inopem copia te faciet. Denique te pictos ornabunt flore capillos Naiades et sertis limina sacra tuis. Tunc ergo cum dulces risus, cum cogerer ora Cogerer et vitam linquere, Lygde, meam. Inspicias ne te moneo; nam mors tua multos Duceret ad vitae fata suprema suae. Quamvis, si mortem mors posset vincere, numquam Te fera Tartarei cerneret aula Iovis. 144. ad Lygdum Formosum forsan credis te lumine clarum Quod superas Phoebum sydereosque polos; Quod tibi sunt oculi, Veneris quibus ora nitebant Cum vincit, Phrygio iudice, pulchra deas; Quod nive candidior Getica quam turbine saevo Non tetigit Boreas est tua, Lygde, manus; Quodque tuis aurum scis cedere crinibus atque Scis tua Pestanas vincere labra rosas. Hunc propter nullus vultum formosus habetur, Splendidus ut placeant non facit ora color. Sed facilis risus, sed amor, sed blanda voluptas Sed pietas multis delitiosa iocis, Tradere sed precibus munus puerile petentis. Candidus Oebalides hoc tibi, Phoebe, placet, Si puer Iliacus crudelis et improbus esset Non daret aethereo pocula grata Iovi. In puero nihil est quod pulchrius esse probetur Quam puer existens ut velit esse puer. 145. Ioanni Lagarino Ad sua non tauro summum rapuisse Tonantem Alite vel Lygdum credimus astra meum; Nam posito varias tantum non numine formas Gessit ob aligeri tela facesque dei, Sed daret ut populo terris, ut civibus urbes Posset et imperium nobilitare suum. Cadmus Agenorae sequitur dum furta puellae Fecit ab invento moenia dicta bove, Perdere dum Phrygios rapto furibunda ministro Iuno cupit, Latii venit ad arva soli Aeneas geminique deum de sanguine fratres Struxerunt domini regia tecta Numae. Herculis ut caderent manibus fera monstra cruentis Taurus, aper, serpens, Cerberus, Hydra, leo, Raptus Hylas vitreis olim sub fontis amoeni Nereidum manibus caerula tecta fuit. Semivirum fecit puerum Berecynthia mater Tinnula quo maior tangeret aera chorus. Sic fuit et rebus superum quaecumque voluptas Utilis humanis utilis atque sacris: Si raperent Lygdum fierent nec templa nec urbes, Non igitur Lygdum dii rapuere meum. 146. Iacobo Guariento Oebalides, Cyparissus, Hylas, Diadumenus, Athys, Phryx puer et picto Parthenopeus equo, Cuius et in gremio posuit miserabilis ora Cum Stygiae vates iret ad antra domus, Et Veneris natus precibus qui foemina, qui vir Salmacis est mediae flumine factus aquae Si Lygdi caedunt oculis flavisque capillis, Splendet et in summo pulchrius orbe nihil, Cur tam sydereos hortaris linquere vultus Me puer, et pueris tam fera bella paras, Non decet an me quod decuit te, Romule, quondam, Te Nero, te Caesar, te quoque, sancte Numa? Numquid ero tenerae viridi sub flore iuventae Sanctior et Phoebo sanctior atque Iove? Non errat quisquis sequitur vestigia divum; Quod faciunt superi non scelus esse potest. 147. Lygdo Cur rigidos acer vultus, cur lumina torva Induis et semper tristia verba sonas? Cur numquam flavos componis, Lygde, capillos Nec tenero speculum consulis ore tuum? Alea cur nucibus delectat iniqua relictis Te puer, et celeris cur fugis aera rotae, Teque viros inter video cur semper inertes Quos merito possit dicere Nestor avos? Ut te, Lygde, virum credam fortemque ferumque Vis Priamum demens Astyanacta putem. Ostendas Curios facie licet atque Camillos, Cum tua sit facies, et tener et puer es. 148. Zachariae Veritati de Lygdo Quem rosa quae biferis Pesti generatur in ortis Quemque gerunt Zephyro flante ligustra color, Quem tepidi laeto Nili flos tempore veris Et sua dilexit qui nimis ora puer, Quemque bibit Tyrium vestis quae saepe liquorem Quem ruber Aeoo Gange lapillus habet Quem matutini nascentia lumina solis, Quem Veneris facies, quem Iovis astra micant Est Lygdi nitidis oculis facieque serena. Hunc cupias puerum: non tibi talis erit. 149. consulit Faventiae | ut sub auspicio Marci vivat Scande triumphales aurata Faventia currus; Nam tibi Mars victor laurea serta parat. Ad Capitolini duces iam moenia regni Caelsa coronato splendida signa duce, Oppida iam reddent populi tibi rapta protervi Frigidus Hetruscis quos rigat Arnus aquis, Imperio postquam Veneti tua sceptra dicasti Principis et regis iura fidemque tui, Cuius bella timent septemfluus horrida Nilus, Quique bibunt Rhodani flumina, quique Tagi, Qui non fraude dolos texit, non arte maligna Fingit et immodicas quaerit avarus opes, Sed pius et claemens prodest, dat, consulit, auget, Aedificat, patriae rexque paterque suae. Sic vinces, sequeris Marci quia castra potentis, Quaeque movet Marcus Iuppiter arma movet. ad Pyladem Vivus eram, saxum si vivit. Dulcia versus Cantasti docte fila movens citharae; Duriciem posui, mutavi pondera, mollem Saxosis duxi cautibus ex animam. Vivere me fateor, vitam te dante beatam; Pygmalion fecit quod prece tu cithara. 151. de catella Quid stas anxie, quid viator haeres? Ars me vincitur arte sub magistra. 152. eidem "Quis graviter loquitur?" "Facundus Onophrius; artem Compositam magni nam Ciceronis habet". "Iura fovet patriae quis candida candidus?" "Ille Augustus veluti, nam pater est patriae". "Quis non mentitur? Quis verum dicit aperte?" "Hic, quoniam veri pectora fert hominis". "Munera poscenti quis maxima suggerit?" "Idem Maximus est quia vir spernit avaritiam. Dat solus, prodest, largitur, servat amatque, Solus habet sub se quicquid habet patria. Est unus multus merito qui dicitur, haec nam Munera qui capit est non homo sed populus". 153. alloquitur Brixiam Haec urbs non noscit Venerem sub virgine; noscit Pallada, vicina est Iovis imperio. Immo, Iovis numen claudit, si dividis illam Hic ubi litterulis littera stat geminis; Quid moror? Ad numerum te vertas, parte beatam Invenies omni Pallade, Sole, Iove. 154. de Catella Si mihi das animam moriar, si non mihi, vivam. Quae per se vita est, dissipat hanc anima. 155. ad Pisas Vincetis, Pisae! Sacro celebranda senatu Maiestas vestro foedere iura dabit. Vincetis, magnae! Linquens nam moenia Romae Agmina magnanimus Scipio dura trahit, Qui ruet excelsas Tuscae Carthaginis arces, Sub iuga fallaces coget et ire viros. Quod dixi Romae falsum me forte putabis, In vos cum moveat bella cruenta pater. Non fallor; Venetis tollit se Roma sub oris. Non faciunt urbem moenia, sed populi. 156. ad viros militiam et amorem sequentes Cur vos sydereum super aethera tollitis arma Qui fertis Getyci sanguinolenta dei? An quoniam flexo torquetis spicula cornu, An quia bellaces perditis ense viros Et duris duras tormentis rumpitis arces, Fertis et Arctoi frigora tarda poli, Ferventes aestus et qua Gangetica tellus Aestuat ardentes sentit una faces? Hoc nihil est; Veneris sequitur qui castra potentis, Dicitur hic merito strenuus atque potens. Nam nihil scuta valent, nihil ferrea cassis; amoris Spicula magnanimi, spicula quaeque domant. Sub nostro princeps cecidit Mars strenuus, illum Decepit mira Laemnius arte faber. Verus amor dux est, solus nomenque decusque Qui vincit solus miles amoris habet.