CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-22+02:00. Nodus SASSO.epig-03.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SASSO.epig-03.xml.

Documentum SASSO.epig-03.xml in db pdill0


1. ad magnificum Ludovicum Martinengum Et tibi cum sensit noster, Lodovice, dicari Liber: "Agis tardas desidiose moras Pamphile", clamavit "quid stas? Da cornua fronti Aurea, purpurea me quoque veste tege, Exornes caedro, securus limina doctus Quae probus ipse colit Zoilus atque petam." Nostra legent omnes demissa carmina fronte, Nomine nam cuius sydera clara petam Ob sanctos animi mores, ob numina nostri Delitias generis compita quaeque vocant. Qui celebrat dominum, servum fovet. Inclyta, magna, Aurea quae non sunt, aurea reddat amor. 2. suburbanum Xanctini aurificis laudat Angustae credis Xanctini culmina villae Parvaque sub parvo limina clausa loco, Exiguum quoniam tectum est et limina parva. Falleris: haec magna est, haec spaciosa domus, Sexcentum thalamos thalamis capit ista duobus, Longa sub angustis atria limitibus, Porticus est ingens, immensa cubilia, thermae, Vestibulum, cellae, pergula, crypta, penu. Miraris? Magnus locus est qui limina parva Parvus habet magnis semper aperta viris, Libertas quem blanda colit, quem casta voluptas, Qui tenet Aoniis regna dicata deis. Quamvis vasta domus surgat, sunt parva tenacem Et solum dominum limina quae capiunt. 3. ad Georgium Valla Lumina Niliacae centum clausisse iuvencae Custodem cytharae carmine Moenaliae, Haectoreae Phoebum mirabar pergama Troiae Concentu quaerulae composuisse lyrae, Nec non Cadmeas Amphion versibus arces Placasse, Eumenides Orphea Tartareas; Isthmia te bimaris miror nunc saxa Corinthi Tam doctum docta solicitare cheli; Inter mortales te solum mirer ut omnes Pierias merito quae coluere deas; In saxum satis est, quoniam plus vertere saxum Aspera quam dulci saxa movere sono. 4. magnifico Ludovico Martinengo Forte times saevi truculento vulnere fati Ne rapiat natum mors violenta tuum, Quod nimium prudens, primis quod sedulus annis Componit, dictat, disserit, urget, agit. Non opus est timeas; nam, quamvis mors fera cives Aspiciens alios, hunc putat esse senem, Te spectans, puerum vix credit ab ubere raptum. Bis pater es, natus te patre bis puer est. 5. Marco Antonio Sabellico Qui nunc principibus nostris ducibusque placere Optat et in primo posse sedere gradu, Consulis et fasces equitum vel ferre magistri Praemia, vel Phrixi vellera dives ovis, Urbibus et leges et foedera ponere genti, Ducere laurigeros sub iuga, victor, equos, Inclyta non magni non Caesaris arma sequatur, Non fieri studeat Romulus atque Numa, Noscere non rerum causas, non culmina Cynthi Scandere, non dulces composuisse sonos, Non quid sint numeri, spatiis quibus omnia constent. Grammaticos spernat, spernat et astrologos, Sed fieri cupiat parasitus, moechus, adulter, Fellator, draucus, mango, lanista, coquus; Sit pedico simul durus mollisque cinaedus, Principibus nostris sic puto gratus erit. 6. Petro Volsco Petre, mihi dicunt multi quod Martia quaeram Quae posuit forti moenia fratre Remus, Quae petit Illyricus, Tanaim colitatque nivalem Quique, Borystheneo quem ferit Ursa gelu, Quique manent torvi flexo sub poplite Tauri, Quique Cleonaei regna leonis habent: Pontifices celebrant nostris quibus orgia vannis Tympana clamoso nec Corybante sonant, Denique dat leges ubi maximus ille sacerdos, Ille ille in terris qui gerit arma Iovis. His ego caelsa petam magnae cur moenia Romae Credulus, hic vitae qua ratione fruar? Morio qui non sum, gladiator vel citharedus, Nosco nec antiquis condita vina cadis, Nescio pollicitis blandas qui nocte puellas Ducere vel teneros ad sacra tecta mares. Haec pathicus meritrixque petant; namque omnia Romae Cunnus et imberbis munera culus habet. 7. de bello Gallico Flare solet Zephyri placidum quo tempore murmur, Flat ventus Scythici qui venit arce poli; Phrixeae fulget coelo quo portitor Helles Mense, pluunt largas Piscis et Hircus aquas; Nix cadit aurati pingunt cum gramina flores Tristis et infandum flet Philomela nephas Ad Latium veniat ne Gallica turba beatum Caelsaque magnanimi Caesaris aula cadat: Et vos, Ausonii reges, in vestra movetis Pectora victrices Marte furente manus, Quaeritis ut saevum rapiat vel limina vulgus Itala, sub duro vos premat atque iugo. Eia, age martigenae soboles generosa Quirini Agmina Romana barbara pelle manu. Iungantur Veneti castris tua castra leonis; Italiae solus qui pater arma gerit. Nunquid adhuc Gallis credis, Florentia? Florem Si bene caeca putas diripuere tibi; Et tibi fulva tuum rapuere Neapolis aurum, Dona, greges, mensas, iugera, vasa, domos, Vincetis, fugient hostes; quid corde timetis Sollicito parent quis sacra regna Numae? Astra favent vobis, Venetus favet atque senatus. Nihil contra Venetos astraque summa potest. 8. in eosdem Galle, ferae spiris iunxerunt tristibus Hydrae Auspiciis quae te numina dira malis Qua tibi blanditur cauda letale venenum Spargere funesto vulnere saeva parat; Quaeque nitent tenerae facies vel ora puellae Gorgonei vultus post breve tempus erunt In lapidem qui te vertent; horrenda rigebit Quae splendet nitidis aurea squama notis. Adde quod Alcides illi se iunxit amica Pace, colubriferum quo levat illa caput Ergo fugam capias infelix, dum potes; hostis Vipera nam gallis semper acerba fuit. 9. in eundem Cristatum non Galle caput super aethera tollas Si vicere tui plurima regna patres Atque Iovis laetos velati fronde iuvencos Phoebea sacris saepe tulere focis. Namque palatino bis sex sub nomine scripti Ductores, quorum maximus unus erat Vulnera non capiens fatorum munere, qui iam Aerea scindebant ensibus arma suis Ut fragilem ferro glatiem vitreosque trientes, Ut teneras lactis frangimus atque pilas Aspiciis non bella tuis plus maxima tractant Inter semideos turba beata duces; Nec quibus invictos vincas tibi Iuppiter hostes Misit ab excaelsis aurea signa polis. Galle, cades: sumptis nam qui spem ponit in armis Alterius, cum sit debilis ipse, cadit. 10. in eosdem Forte putas Venetum demens superare leonem, Galle, quod Alcides te duce bella movet. Amphitrioniades non est hic fortis et acer Qui Stygium coeca traxit ab arce canem, Qui puer elisis squamosos faucibus angues Depressit tenera matre pavente manu, Strenuus Antheum qui pectore vertice coelum Sustulit et saevus dilaceranda feris Membra ducis posuit, taurum, Stimphalidas, Hydram Qui domuit cervam Menaliumque suem Quique Cleonaei succintus pelle leonis Tristia neglexit coniugis arma Iovis! Nec leo magnanimus clavas timet iste salignas, Robora sed ferrum saxaque dente secat. Invictus terrae pedibus tenet atque duobus Regna, potens aliis, quas movet Eurus, aquas. Cum libet ad coelum geminis volat impiger alis Et sacer aetherei se locat arce Iovis. Quid facies vani delusus imagine somni? In laqueos tandem, Galle proterve, cades. Nam tuus Alcides falso dux nomine tantum Est; Venetus vero nomine reque leo. 11. in reges Latii Quid facitis, Latii reges? Capitolia Galli Romuleique tenent regia tecta Numae; Templa, domus, circi subsellia, rostra, colossi Pegmata, pyramides, amphitheatra cadunt. Sena iacet, Pisae, Florentia, Luna, Volatrae, Moenia discordis victa iacent Genuae. Ardea barbaricos Poestanaque rura tumultus Formidant; cladem Sicelis ora timet; Accola Laedei trepidus parat arma phalanti Arma bibunt undis quique, Galese, tuis. Proh, scelerata fames auri! Venisse putatis Nunquid adhuc hostes ad pia regna truces? Argentum, miseri, pretiosa monilia, mensas Servate et largis parcite divitiis Ut iuga vos rapiat miles sub dura cruentus Et laceret saeva pignora vestra manu. Libertate valent auri sine munera nihil: qui Aurum plus iusto rex petit, ille cadet. 12. de laudibus urbis Brixiae Urbem qui quaerit deceant quam nomina verae Urbis et imperii fama, decus tituli, Hanc petat, est quoniam glebis foecunda, metallis Fulva racemiferi nectare plena dei, Vellere tecta suo quae murice tinxit, olivis Fertilis, armento laeta, beata grege, Fontibus exundans vitreis, florentibus herbis Picta, croco, foelix sole, solo, Zephyris. Pace proba, claemens, hilaris praestantibus armis Strenua, non una est Brixia, se superat, Egreditur semet; regnum est, si munera quaeris, Una est unius pectora si populi. 13. eiusdem Condidit hanc urbem quis? Galli moenibus acti Non, quia Gallorum non habet haec rabiem. An Germanus atrox? Non credas, perfida non est, Non cupit indomita crimina clade sequi. Quid petis haec? Oculis percurras moenia, campos, Antra, lacus, sylvas, iugera, prata, domos, Invictum robur populi, violenta Minervae Pectora, belligeri tela facesque dei. "Herculis hanc", dices, "fondavit dextra". Superbum Hoc opus est dextram quod decet Herculeam. 14. eiusdem Artem si spectes qua perfida certat Aracne Iurabis: "Sola haec moenia Pallas habet". Si Methymnaeis pendentia cecuba ramis: "Solus in hac thyasos urbe Lieus agit". Si galeas, ensen, clypeos, tormenta, sagittas: "Mars ferus hic acies duraque tela movet". Si vates, "Regnat Phoebus", si candida pictae Dogmata rethoricae, "Regnat Atlantiades". Si res et nummos, "Hilaris sors atque beata". Si mentem et corpus, "Iuppiter et Genius". Omnia si simul haec, "Omnes dii sunt simul". Urbem Quis putet hanc omnes sunt ubi caelicolae? 15. eiusdem Romam tendebat, vidit te, Brixia, Gallus. "Haec Roma est", inquit, "moenia iam video; Arx Tarpeia caput tollit super aethera caelsum, Ianiculus longe respicit Exquilias, Flamineus ludit circus, fera pugnat harena. Fulget imaginibus Caesariana domus". Cui civis: "Falsum est quod credis, falleris, hospes, Herculea est non est Brixia Romulea". Discessit Romam, mores et moenia vidit, Clamavit: "Temet, Roma, fugis miseram! Nunc captus, nunc sum deceptus, Brixia Roma est; Hic fama est, illic res viget. Urbs, valeas!" 16. eiusdem Brixia qui dicit Veneto servire leoni Te nescit quid sint regna nec imperium; Non servit qui vult, servit servire coactus. Qui servit, bello vincitur aut emitur; Te ducibus Venetis non victa aut empta dedisti. Non igitur serva es, Brixia, sed socia. 17. eiusdem Herculeae populos aliis cur maximus urbis Praeponat Veneta qui deus arce sedet Scire cupis: fulvum praeponit, sedulus, aurum Argento, sterili iugera culta solo. Qui iuga concutiens scindit vi iugera taurus Dum nolens scindit iugera, perdit opus. Vis dicam paucis? Natos sua pignora victos Sat plusquam servos diligit, et merito. 18. eiusdem Cum Veneris natum vidisset in arce sedentem Herculea, magni vertice nata Iovis Clamavit: "Celer hinc fugias, scelerate Cupido! Si nescis, solam Brixia me celebrat". Cui Veneris natus: "Faciles mea iura puellae Servant, te celebrat vir gravis atque senex; Quae mea sunt, tua sunt, urbs quae nunc tollit amorem Est nimis inculta simplicitate rudis". 19. eiusdem Pyramides tollat Memphis, iactent honores Maxima quae magnae templa decent Triviae; Laudet Arionias rupes Parnasica sedes, Punica cornigerum laudet harena Iovem; Mirentur tumuli regis miracula Cares. Miretur sub se Brixia quicquid habet: Pyramides, thermas, circos, delubra, colossos, Rostra, palatinas tecta superba domos. Omnia nam superant haec artem; credere posses Vix oculis; urbs est Brixia quicquid habet. Mirari decet hanc quae tot miracula claudit. Nobilis haud uno munere nobilis est. 20. in Bombarderam Forte petit summos dum Bombardera Penates Ut Phoebi radiis humida lina daret. Astra timens coeli ne scandetur aurea, caelsis Praecipitem tectis hanc Venus alma dedit. "An mea tecta coles? An te Mars noster amabit? An, me deposita, tu Venus", inquit, "eris? Mortalem te disce meis sub viribus". Illa Decidit. O casus candida conditio! Hoc decus est ingens; quid plus sibi foemina posset Quaerere quod Venerem reddere zelotypam? 21. in Cantharum Iura maritalis quaerit dum solvere legis Cantharus et cunno vulnera ferre novo, Uxoris laudat mores; hortatur amicum: "Hanc ducas si vis ducere Penelopen; Hanc novi, casta est, hilaris, foecunda, venusta, Pulchra, decens, facilis, sedula, cauta, sagax". "Cantare, quod clamas, quid murmura perdis?", amicus Respondit, "nimis est haec bona si tua sit. Nolo nimis castam. Nimis dum, Canthare, laudas Ut perdas, reddis Thaida Penelopen". 22. de bello Gallico | ad Augustinum Barbadicum Mars ferox coelum tenet omne; saevit Impetus belli sceleratus; ardet Ira, vesano rabies tumultu Concutit arma. Excitat flammas odium latentes, Livor inflatos animos cruentat; Aestuat dirus furor et malignus Ardor habendi. Furta de furvis saliunt cavernis, Caeca de caecis latebris rapina, Tollit e saevae gremio Megaerae Vis caput atra, Induit luctus piceos amictus, Cote letales acuit cruenta Quae rapit mundum fera trux sagittas Et capit ensem. Fugit horrendis stimulata telis Pax, sibi vultus lacerans modestos, Aequitas, leges, pietas fidesque Terga dedere. Cantabros, Celtas, Arabes, Sycambros, Sarmatas, Traces, Cilices, Sabeos Qui bibunt clarum quoque fabulosi Flumen Hydaspis, Pallados pectus Latium furentis In ferum mittit, sonitu remugit Inachus, Nilus, Tanais, Garumna, Ister, Iberus. Sudat Aetneis Siculus caminis Dum faber tundit galeas et enses, Sudat, ardenti retrahens ab igne Tela, Pyragmon. Parthus armatur, capit arma Dacus, Coecropis gentes, Ephyres coloni, Colchicus miles, Pelopis nepotes Proelia clamant. O sacrum crimen! Cecidit potentis Romuli regnum sine clade turmis Gallicis caedens, posuit quod orbem Sub iuga totum, Porsenae quod non potuere vires Maxime Pyrrhi populusque fortis, Hannibal longo superare bello, Nec Mithridates. Barbarum vulgus domat; incruenta Gloria tellus Fabii, Camilli, Caesaris magni, Curii, Catonis, Tam cito victa est? Proh pudor, Martis generata proles Sanguine invicto patitur cathenae Ferre captivo violenta collo Vincula durae. Non nitet claris solet ut triumphis Urbs Remi, celsae cecidere turres, Porticus, circi, fora, templa, thermae, Rostra, colossi. Rex fugam cepit Calabrum timore Pulsus imbelli; Silarum, Galesum, Aesarum, Lirim, Tyberimque Gallus Possidet acer. Tusca gens servit, titulos Volatrae Senaque claros posuere; plorat Flore quae pulchro miseranda pulchrum Nomen habebat. Undique assurgunt lachrimae, dolores Poenaque, Troiae cadet aula magnae, Ponet, o ponet Latium coronam Sceptraque captum. Iuppiter quondam velut arce summa Nubibus pressis pluviae capellae Obruit terram, scelus ob prophanum Gentis iniquae, Uret ardenti truculentus igne Nuncque mortales Veneris protervae Improbos tantum Bromiique caeca Dona sequentes; Quae diu sedes tenuit superbas Omnium mater scelerum, voluptas Tristis infernos opus est poenates Ut petat acta. Sed furit magnus leo qui marinae Tethyos regnum tenet: unus Alpes Pellet ad Gallum gelidas inertem. Romule, gaude: Roma iam surget Venetis triumphis, Vincet Augustus, revocabit atque Optimos mores decus et colendae Pacis amicum. Vincet Augustus: veniet nitore Aureo fulgens, hilaris, serenus, Annus; in falces pia vel ligones Tela coquet pax. Vincet Augustus: renovata caelsas Urbs Remi tollet super astra turres, Porticus, circos, fora, templa, thermas, Rostra, colossos. Vincet Augustus: Calabrum sub arce Dux sedet pulsus, Silarum, Galesum, Aesarum, Lirim, Tyberimque Gallus Deseret acer. Vincet Augustus: titulos Volatrae Senaque claros capient, canetque Flore quae pulchro celebranda pulchrum Dat sibi nomen. Dicite, o gentes igitur latinae Carmen, Augusti recinens honores; Tuque cum Marco faveas Latinis Maxime Caesar. 23. deflet catellum amicae Saeva canem nostrae rapuerunt fata puellae, Qui superi nimium delitiosus erat. Nam candore nivem coelo quae nuper ab alto Decidit et violas et superabat ebur. Fulmineo non dente ferox, non ore minaci, Non oculis saevus, non truculentus erat, Sed pius et mitis latratu blandus amico Lambebat positas ad sua terga manus; Et, quod vix credes, gemino pede stare solebat Erectus, gemino iussus et ire pede. Cantabat iussus cantantem verba putasses Dulciter humana dulcia verba loqui. Servabat positas epulas mensamque paratam Astringens animi tristia vota sui, Deficere et potius ieiunus morte volebat Quam nisi cum domina deposuisse famem, Huius in amplexu recubabat et huius in ore Carpebat niveo candidus ore cibos. Currebat velox, stabat, veniebat, abibat, Nequitiis dominam saepe petendo suis. Egregiis potuit si tot virtutibus uti Hic canis, ingenium quis negat esse feris? 24. Villa Clara Si cur Clara vocer, Victor qui me regit, haeres Non aures tibi sunt, non tibi sunt oculi. 25. ad Ludovicum Martinengum Iugera pampineo tetigi cum grata Lieo, Quaeque colit, veluti Gargara culta Ceres, Ad tua venissem sublimia marmore tecta, Tecta palatinae Caesariana domus; Sed timui Martis nomen letale cruenti, Nec mirum est; Martis sunt fera tela nimis. Centimanus timet illa Gyges, timet illa Typhoeus Et fera quae Nessus spicula saevus agit. Sed postquam sensi doctis te ludere Musis Hic ubi Parnasus surgit ad astra biceps, Pallados et dulces meditari carmine cantus Aegide cum posita plectra lyramque movet, Ad te nunc veni: Pallas nam candida Marti Iuncta fero, Martem non sinit esse ferum. 26. ad Faustinum Mazanum | de figura circuli Nobilior quae sit, Faustine, figura Dignior ardenti pectore scire cupis. Circulus est: coeli convexum cerne cacumen, Orbe rotundato sydera quaeque micant. Taliter ardentis currit rota flammea solis Taliter obscura Cynthia nocte micat. Sufficit ista sibi, sese tenet, omnia claudit Quae capit, haec tota est corporis una sui. Deficiunt aliae; formas premit angulus omnes, Spargitur angustos destruit atque sinus. Ergo sapis formae sequeris qui dona rotundae Ut maneas: sed fac circulus ut maneat. 27. in Crespinum Quisquis ab Aonio sacras Helicone sorores Ducit ad argutae fila canora lyrae, Cristatus galea, clypeo praesignis et hasta Pro miseris subeat bella cruenta deis, His quoniam parva clausit Crespinus in arca Plectra, lyram, tripodas, flumina, serta, choros, Et iubet angusta sub pixide ferre choreas, Ludere, precipites currere per salebras, Texere serta, dapes instructa sumere mensa, Inque novem thalamis disposuisse toros. Currite, nam scelus est ingens, quas Delphica claudunt Nec iuga grammatica sub nuce stare deas. 28. epitaphium Marcellae Qui legis hos tacito percurras murmure versus, Ocia ne somni dulcia voce fuges, Mortua non iacet hoc quoniam Marcella sepulchro, Sed dormit longae fessa labore viae. Non moritur matrona tori quae servat honorem Quaeque nihil dignum vulnere mortis agit. 29. Stephano gramatico Si scelus est in me, feriant me fulmina summo Ignea quae veniunt cum tonat orbe deus; Urat et exardens Siculis me flamma caminis Cum fera turbatus concutit arma faber. Scylla meum laceret corpus laceretque Chimera Quae vomit et tumidas caeca Carybdis aquas. Non durant sub sole nives, virtute sub ipsa Et scelus et moriens caeca libido cadit. 30. Mercurius alloquitur | Sigismondum Gonziacum Thus redolet, sonat aes, sydus sum solis amicum. Placantur superi lumine, thure, sono. 31. in Petrum Advocatum Res stabilis nulla est sub coelo; florida campis Herba velut curvo vomere pressa cadit, Solvitur in zephyros mortalis vita. Sepulchri Certa dies, fluctus nos rapit ad Stygios. Rustica quae Petrum, non Petrum dextra peremit; Qui gladio periit, non periit gladio. Hunc sors, hunc saevo mactavit vulnere coelum, Hunc nimium fati perfida conditio. Ex alto quicquid patimur venit, omnibus est mors Non vario magni pectore scripta Iovis. 32. ad eundem Quid fles, quod fodit me vulnere rusticus? Ipse Me fodi, non me perfidus agricola. Hunc vidi, poteram veloci cedere cursu; Non cessi, tenuit me mea vis animi: Non me cedentem formidans cuspide fixit. Tunc cecidi, fuit hoc cedere non cadere. Rustica tela fugit qui ne moriatur inermis, Rusticus obscuro funere bis moritur. Nec mihi cor damnes; poterat nam perdere vulnus Atque meo vitam perdere sub gladio. Vulnera certa dedit; perii, fuit inclyta virtus Qua mansi moriens; sors fera qua cecidi. 33. ad Marcum Sanutum Praetor habet nummos et pinguia iugera: quid tum? Mondinus nummos ruraque dives habet, Veste tegit corpus tincta bis murice: quid tum? Se coquus et tonsor veste tegunt rosea; Fert gemmas, auri fert maxima pondera: quid tum? Fert aurum et gemmas cerdo, faber, lanius. Describit coelos, describit sydera: quid tum? Et sacer et magnus dicitur astrologus. Scit rerum causas, naturae dogmata: quid tum? Hunc gens quaeque novum dicit Aristotelem. Consulit, auget, alit, prodest, dat munera: quid tum? Asserit hunc Veneta quilibet urbe patrem. Cum multis populo similis, popularis et ipse est; Cum paucis deus est atque sibi similis. 34. ad eundem Cum procul a patria video te, Marce, senatum Aspicio Venetum tunc procul a patria. Te sine cum Venetum propria sub sede senatum, Nec te nec vultus, Marce, tuos video. Hoc decus est magnum: totum capis ipse senatum Et patriam, non te totus uterque capit. 35. ad eundem Quisquis avet coeli veloces noscere cursus, Tristia Saturni sydera, laeta Iovis, Aeteris obliquos axes quos nubilus Auster, Quos videt arctoi Parrhasis ursa poli, Consulat hic Marcum Sannutum. Taliter aere Omnia nam fulvo sydera composuit, Se magis ut tali miretur Iuppiter orbe Quam vero veram credat et esse domum. Nec se decipiat, quoniam movet ordine recto, Se peragens variat temporis atque vices. Tempore vivemus longo; nam Iupiter unus Est geminus, geminum se quoque mundus agit. Iuppiter ipse Iovis vitae dat munera, Marci Dat quoque; mortales mundus uterque fovet. 36. ad Marcum Antonium Maurocenum Pulcher es et nitidus: quid tum? Natura probatur Talia quae potuit munera ferre tibi. Dives es et nitidus: quid tum? Fortuna probatur Talia quae potuit munera ferre tibi. Praetor es et clarus: quid tum? Gens clara probatur Talia quae potuit munera ferre tibi. Pulcher es et castus: quid tum? Tu, Marce, probaris Qui iungis formae dona pudicitiae. Dives es et largus: quid tum? Tu, Marce, probaris Qui dives rapidam spernis avaritiam. Praetor es et iustus: quid tum? Tu, Marce, probaris Munera qui fugiens iura fidemque colis. Res magna est: cum sis pulcher divesque potensque, Sis castus, iustus, sis pius atque probus. 37. ad Heliam Capreolum Non ego quae poscis merito tibi dulcia mitto Carmina, ne rumpam foedus amicitiae. Sancta fides vult hoc ut dicat amicus amico: "Quae mea sunt, tua sunt". Tu tibi sume tua. 38. ad Petrum Martirem | magistrum ludi et poetam Quid fles, quid querulis cies profundi Lamentis nitidos lares Olympi, Aures quid Iovis incutis beatas? Marcellae tumulus tuae quod ossa Parvus candida continet; diemque Quod clausit tenero tenella cursu. An nescis rapidos rotae volatus Fatorum genus omne quod sub astris Vivit precipiti sequi ruina? Quisquis nascit antequam serena Spectet sydera, natus illa spectat, Stat, currit, loquitur, tacet, quiescit. Nondum mortuus et iacet sepultus. Fixus terminus est necis; dierum Signavit numerum pater deorum. Exorant Stygias preces sorores, Nullae non precibus moventur astra. Non plus vivere sordibus sub istis Marcellam decuit, pati nec orbis Virtutes potuit sinu tot amplas Terreno: tenera gravis iuventa, Claemens, casta, pudica, munda, simplex, Nam pulchro fuit et decora vultu. Sublimes igitur domos opacas Has linquens petiit beata; fas est Summos scandere nam deos penates. 39. ad Maximilianum imperatorem Magna parant summos Latii tibi regna triumphos, Te manet Ausonii regia quaeque soli. Romulei te iura petunt veneranda senatus, Te senis anguigeri sceptra beata vocant. Quid dubitas? Iam tempus adest. Rex inclyte, quid stas? Iamdudum tardas litore solve rates! Ecce levis placido tibi murmurat aura susurro, Nullaque sedato tollitur unda mari. Poscit equus frenum, clypeos et tela cohortes. Viribus a nullis spicula missa volant, Per se letalis vagina liberat ensis, Per se balistae moenia pulsat onus. An melius Phrygiae Berecinthia cymbala matris Tympanaque Ismarii sollicitare dei? Adde quod aeratas superum facit ira sagittas In sua crudeles viscera ferre duces. Quid stas? Rostra gemunt, plorant Capitolia, strident Exquiliae, Petri limina, templa Iovis. Imperium Romae si iam tibi Roma dicavit, An pateris regni iura perire tui? Magnus magna facit: tu, maxime, maxima; tandem Pro Roma, Caesar, Caesaris arma cape. 40. ad Leonicum Patavinum Scribis carmine dum meae puellae Vultus sydereos, comas nitentes, Pectus candidulum, pedem tenellum, Argentum, violas, ebur, colostra Quae vincit niveo colore dextra Illam sic proprio decore formas Ut vivas habeat duas figuras. Haec est candidior puella cygno, Haec est lampade clarior serena, Haec est charior Indicis lapillis, Haec est quae grege mollior petulco. Ridet bellula, bellule iocatur. Currit per virides proterva campos, Cervos et lepores agens fugaces. Haec est Tyndaris aureos capillos Cui quondam dedit aemulam rosisque Pestanis faciens Venus venustam. Qui fulgent oculos magis vel axe Phoebi tergora cum micant Leonis, Pallas pectora, brachium Diana. Hic omnes Veneres Cupidinesque Spargunt cinama flosculosque nardi, Narcissum, cassiam, crocum, ligustra. Tendunt retia, dirigunt sagittas, Hamos melle tegunt et ore fundunt Dulci nectare dulcius venenum. Non cartham video, lyram sororum Nullam sentio, carminis ve cantus Doctos perlego. Delicata, mollis Quae iam cartha fuit, puella nunc est. Illa est quae loquitur, citat sorores Quae castas, cithara canitque Phoebi Concentus querulos. Silet tabella; Musae carmina cantat illa, laudes Versu sola suas suamque formam. Se tollit, veneratur vel adorat. Arridet sibi mitis et pudica. Foelix pagina, litterae beatae Quas nympham tulit in meam Cupido; Tu foelicior arduas Corinthi Quis scandens salebras chelymque tangens Formosam, generas deam genisque Vincit lilia picta. Quo poetam Non te, sed merito deum putabo. 41. In cives Faventinos Quis vos tam subitus casus movet, unde tumultus Nascitur hic cives? Frigidus unde timor? Vos, veluti muros tormentis rumperet hostis, Armatos media Cynthia nocte videt. Tympana dant sonitus, sonitus dant cornua, saxis Cingitur arx, vallum tollitur, aera fluunt. Quis furor, o miseri? Nunquid Telamonius Aiax Fortis et Alcides bella cruenta parant? Mars ridet, ridet concussa Gorgone Pallas Adversus lemures spicula quod capitis. Ah, pudeat! Nam quem terrent insomnia dormit Et vigilans nescit tempore quo vigilet. 42. omnes Italiae reges Venetis postponit Quid faciet Calabrum Veneto sub Marte tyrannus? Iugera quod nummis cum sine pauper emit. Ast pater arma movet si maxima maximus: illud, Orgia quod miles mystica concelebrat. Vipera si virus vomat horrida pectore, regis Nihil, quoniam Ponti pharmaca Marcus habet. At leo si Tuscus ruat agmen in omne cruento Dente, quod exoptans vincere rana bovem. Est opus ut pereant Volsci, pereantque Sabini, Ardea, Sannites, Tyburius arx, Stabiae Si nova Saturni iusto sub foedere debet Imperii sceptrum tollere Roma suum. 43. in Sylviam Cur tibi sum vilis, si me mihi charior es tu? Sylvia, num legis lex habet ista modum? Respondes: "Roseo facies mihi pulchra decore est, Auratae quatiunt lactea colla comae, Aemula labra rosis habeo, rutilantia Phoebi Luminibus vinco lumina sydereis. Stemmata me claram reddunt, redduntque beatam Et domus et culti iugera laeta soli. Tu niger es, vili productus sanguine, pauper; Res tam seiunctae non bene conveniunt". Sum, (fateor) vilis, pauper, sed fidus amicus, Et formam et nummos recta fides superat. Corporis haec bona sunt: res, sanguis, lumina, tum Talia qui curat nihil habet hic animae. 44. in eandem Inter spem crucias et me quid saeva timorem, Inter tristitia laetitiaque iocos? Tam varii mores me perdunt; aequoris undae Non tam diversis motibus astra petunt. Aspice, sydereo fulget qui lumine Titan Firmavit certis omnia temporibus. Dum Philomela canit, vario dum gramine tellus Vestitur, gelida non nive prata rigent. Falce metit curva gravidas dum messor aristas, Vina fluunt duro non pede pressa lacu. Dum laeta es, ternis saltem sis laeta diebus Et te tot luces tristitiae teneant. Vel mihi sis semper crudelis et improba ne sit Inter purpureas nix glomerata rosas. 45. praeponit Venetias caeteris urbibus | praestantia et maiestate Regia clara fuit Xerxis Nilotica tellus, Clarior urbs muris cincta Semyramiis. Pulchra Samos, pulchrae Tyriae Carthaginis arces, Pulchrior auratis Roma superba comis. Nomina nunc tantum sunt maxima; diripuit rem Ambitio, regni caeca cupido, furor. At quae nunc Venetis tollit se Roma sub oris, Omnibus his maior, clarior omnibus his. Imperio vicit Gallos, superavit Iberos, Inter delicias nec miseranda cadet. Nam se sola fovet, sibi consulit, omnia sub se Continet et tantum publica dona colit. Ex patribus nemo est dictator, nemo magister, Imperium nullis, omnibus imperium. Sic stant regna patres praeponunt ordine quando Publica privatis munera muneribus. 46. exhortat Turcum | ut senatus Veneti signa capiat Turce, quid expectas? Veneti cape signa senatus, Victor et invicti tela Leonis age. Non titulos quaeras, ferias non foedera, pactis Convenias nullis, munera nulla pete. Foedera nam servant Veneti sine foedere; pactis Non eget intacto numine sancta fides. Non quaeras titulos et clarum nomen habebis, Non poscas tacito plurima dona dabunt. Magnanimus cogi non vult leo; parva rogatus Munera dat, magnis maxima sponte viris. 47. monet eundem ne sub tyrannis militet Inclyte quid dubitas princeps? Servire tyranno Si cupis, immerito regna tyrannus habes. Deceptus totiens qui servit, fallere fas est. Odit avis laqueos aucupe capta semel. Non aurum capias, fulvo latet anguis in auro, Sperne preces, claudunt dulcia verba dolos. Non lachrymis credas, parat improbus ore cruento Perdere te, lachrymas dum crocodillus agit. 48. in Sylviam Sylvia, si nostri non te movet improba fati Conditio, saltem sors tua te moveat. Non ego sum qui sum, vitam servare cadentem Non mihi sed propter, Sylvia, te cupio. Est tua nam cordis si dulcia pignora perdo Res mala; te damni, me dolor anget atrox, Immo dolor crucians nimium violentus et acer Et damni perdent, Sylvia, te miseram. Si non inspicies igitur, duo sub Styga corda Mors simul atque animas distrahet una duas. 49. in Cupidinem dormientem Est quia non tantum caecus, sed dormit amator Dum vigilat, scopulus frigidus immo riget, Isto dormit Amor scopulo. Sors tristis amantum, Illorum est somnus vita, quies scopulus. 50. Ioanni Matheo Averoldo Si quis bina mihi sextertia mittere tentat, Declamas: "Sunt haec munera parva nimis". Si quis purpureo saturatas murice vestes, Declamas: "Sunt haec munera parva nimis". Carpathio si quis natas in litore conchas, Declamas: "Sunt haec munera parva nimis". Sardonycas si quis grandes grandesque smaragdos, Declamas: "Sunt haec munera parva nimis". Argentum, mensas, aurum, chrysendeta, vernas, Iugera, declamas: "Omnia parva nimis". At quidcumque mihi dat hoc pro munere magnum est. Gausapa magna satis, penula magna satis. Quas mihi Croesus opes furiosa mente negavit, Haec mihi sunt, haec sunt munera parva nimis. Illa quibus careo non sunt mihi munera toto, Quod non dant plus est, sat mihi dimidium. 51. ad Lucam Lanam Laurus erat iuveni quondam gratissima Phoebo, Quondam, Bacche, tibi Bacchica vitis erat; Munere Palladio pinguis surgebat oliva, Herculis Herculeis populus alba comis. Iam Veneri myrtus, Cybelae carissima pinus Iam Corcyraeo poma fuere duci. Nunc rosa Phoebeis pro ramis candida vivit, Pro myrto niveas vult Cytherea rosas. Pallentes hederae vestit rosa picta corymbos Quae casiam, quae thus, quae meliloton olet. Orphea dulcisonum potuit fecisse poetam Pocula cui nondum Pegasis unda dabat. Fecit Arionios Melibaeum promere versus, Tityron et dulcem sollicitare lyram. Marmorea plus est aurum deducere caute, Plus est si duro marmore fiat ebur India quam si det, quam si per caeca latentes Viscera telluris effodiantur opes. Divinos viridi laurus non fronde poetas Divinos viridi quos rosa fronde facit Nobilior vis est de non fecisse quod est est, Hoc est quam si quis quod fuit esse facit. Lux veluti superat tenebras et nubila Phoebus Excedunt virides laurea serta rosae. 52. in Lentinam Qui tibi iam gemini fuerant, Lentina, parentes, Non tibi sunt gemini vivat uterque licet. Est tibi nam qui te genuit, qui semine sparso Te fecit; genitor nec tamen ille tibi est. Est tibi quae gravida mater gestavit in alvo Te natam, mater nec tamen illa tibi est. Vir non est genitor, non est sua filia, coniunx Non matris nata est quam vidit illa nurum. Portentum est ingens, matres, non nata parentes Quos habet ista duos non habet ista duos. 53. Ioanni Matheo Averoldo Te sine cum vivo, me vita precaria servat, Non quam nascenti fata dedere mihi. Haec nam te sequitur tecum vigilatque cubatque Componit, dictat, scribit, agit, loquitur, Et quoniam propriam fas est ut quisque salutem Et vitae quaerat candida fila suae, Ad me vel venias, veniam vel sedulus ad te. Dimidium cordis vel mihi redde mei. 54. in Vianinum Mariscalchum Nata, Viane, tibi sunt consule vina Camillo Imperioque Numae, pauper es ipse tamen. Pinguia centenis exerces iugera bobus Niliacum munus, pauper es ipse tamen. Gallicus innumeras tondet tibi rusticus agnas Quas tibi Parma dedit, pauper es ipse tamen. Dat tibi pulchra Tyros, dat vellera Tarentum Annibalisque domus, pauper es ipse tamen. Scis quoniam? Posito tibi conchis inuncta voratur Pisce, gerunt medio quem Phaetontis aquae Et quae circeae lautis fugis ostrea mensis, Et tua quae volucris nomina, Phasis, habet, Non alicae panes, non quas tibi terra placentas Picentina dedit sed faba dura placent, Et resinatum pro vino sumis acetum Et quae Massiliae lurida fumus agit, Et quae purpurea deberes corpora palla Cingere, Leuconico cingis, avare, sago. Pauperior, miser, est nummo te divite; namque Est plusquam pauper qui caret hoc quod habet. 55. in Maurocenam porticum Magna ruina fui, nunc porticus inclyta spector. Cur? Maurocenae me posuere manus. 56. in eandem Ne timeas soles, timeas ne, frigidus, hymbres; Maurocenus agit hoc tibi Marcus opus. 57. in thalamum eiusdem Me thalamum renovat Marcus; quia iura novavit Ex Mauroceno sanguine primus honor. 58. Marco Antonio Sabellico Non tantum pueri gaudent teneraeque puellae, Non tantum veteres te veniente patres, Sed Veneris myrtus, longa sed populus alno, Sed loca quae sensu, quae ratione carent. Ecce, movent facilem blando tibi murmure caudam Qui truculenta solent vulnera ferre canes. O quam magna tui est praestantia candide vultus Marce feras mites qui facis esse feras! 59. ad Marcum Sanutum Promisit taurum Phoebo, promisit aquarum Numinibus iusto sanguine tota domus, Aeolios facerent rupto si spargere caelo, Nubibus expressis, flumina larga notos; Thura dedit superis, cumulavit honoribus aras Ne thalamos posse linquere, Marce, suos. Desine mirari: facit hoc reverentia. Quem vis Iustitiae celebrent gens nisi iusta patrem? 60. eidem Vis doceam gelidos te pellere, Marce, Triones, Quaeque facit Boreas nubila quaeque Notus. Dic Arabum sedes, dic te Rhodopeia regna Quaeque vident geminos velle subire polos, Et mox sydereum fieri spectabis Olympum. Nam Boreas placido stabit et ore Notus. Quid cupient homines, cupiunt si cernere venti Te quoque quos flantes aequora surda timent? 61. eidem Non poterat laqueis pisces non ducere setis Piscator medio flumine tristis aquae Et cum clamasset: "Quo me sors improba pellis, Heu tibi quam caenam, candide Marce, paro!", Mugilis, auratae, rhombus, mullusque lupusque Tunc manibus flentis se tribuere viri, Sic voluere mori tanto pro laudis honore. Est decus egregio succubuisse viro. 62. Blanco Comae Cristatae cantant volucres et, Blance, sepultum Te quoque sub dubia sydera nocte vident. Effigies mortis sunt somnia tristia: surge, Nam veniet celeri perniciosa pede; Vive tibi dum tempus adest: cur, improbe, dormis? Ante necem, mortis vis fera tela pati. 63. eidem Heu doleo quoniam tibi dulcia somnia rupi, Somnia quae Veneris munera grata ferunt. 64. praeponit Venerem Palladi Spectasset nudam Venerem cum bellica Pallas Et natos pariter quos tulit illa duos, "Haec armis Martem", dixit, "si vincere nullis Armisonum potuit fulmineumque Iovem, Quid faciam saeve quatiens ego cuspidis hastam Saxificum durae Gorgonis atque caput?" Tunc Venus ostendens illi faciemque manusque Brachia, crura, pedes, pectora, colla, femur, Quis rosa Paestanis cedet generata sub arvis, Argentum, violae, cana ligustra, nives, Rettulit: "Haec frangunt loricas, aegida, fulmen. Nos armis tegimur, corpus inerme tuum est". 65. in Vitellum Titonii croceum senis cubile, Aurora aurigeris comis refulgens Iam surgit roseosque clara vultus Ostendit, Phaetontis et citatis Currunt flammigeri rotis iugales, Et tu stertis adhuc, miser Vitelle. Tractant causidici forense bellum, Actor sollicitos vocat clientes, Et tu stertis adhuc, miser Vitelle. Thermarum sonat aes, lavamur omnes; Flet tristis Pharium bovem sacerdos Et tu stertis adhuc, miser Vitelle. Lauti prandia praeparant ministri, Ad mensam veniunt dapes secundam Et tu stertis adhuc, miser Vitelle. Te non ergo, velut decet, "Vitellum" Ullus sed "vitulum" vocet "marinum"; Es tu nam vitulus, nec es vitellus. 66. in Gallos Gallus in humanos pugnat crudeliter hostes Ut lupus in placidas sanguinolentus oves; Materno pueris non parcit ab ubere raptis Sed trahit hos saeva dilaceratque manu; Audet et insontes gladio mactare puellas Crudelis, tumulum Pyrrhus ut ante patris, Imbelles quos curva facit tremulosque senecta Saevus et in sanctos tela movere patres; Et nostrum sitiens ut tigris acerba cruorem Gaudet cum madidam sanguine spargit humum. Miraris forsan? Cybeles facit ista, furore Cuius ab insano nomina Gallus habet. 67. in Vitellum Ventri qui faveat suo procaci Et latam dapibus gulam superbis Oblectet vetulo madens phalerno Nonnullus magis est meo Vitello. Hic, cum stragula linquit et cubile, Ad cellam pedibus volat citatis Et tres quatuor aut bibit trientes Bacchi consule nobilis Camillo, Consumpta prius aridae selibra Carnis, quae suis vel est iuvenci. Cum cenam domino parant ministri, Arridens parasitus ut protervus Gallinae geminas nates et amplam Cerviciem, leporis fugacis armos Et cirros rapit unctus ostreorum; Haec et cuncta simul vorat lupinam Implens ingluviem tenus palato. Nuper viderat anserem quod unum Lato pectore cereisque lumbis, Tam dire miser esurire coepit: "Anser", tempore dormiens ut atro Clamaret: "Mea lux, mei lepores, Anser bellule, corculum Vitelli, O quot basia dulcibus labellis Infingam tibi cum cocus parabit Te coctam domino! Anser, anser o mi, Anser candide, tutor et patrone Urbis Romuleae, decus volucrum". "Anser", denique semper ore habebat Quo desiderio miser periret Ne tanto, posui quod appetebat. Tunc ille ut lupus improbus voravit Pectus, colla, caput, pedes iecurque Tristi dura cani ossa non relinquens. Proh quid caeca facit libido ventris! In saevum tulit haec lupum Vitellum. 68. Ludovico Sforciae Qui fera squamosi gestebat signa colubri Ivit ad aetherae limina sancta domus Dux Ligurum tenerae raptus sub flore iuventae Ante tamen certae foedera scripta necis. Nam dederant illi ducunt quae stamina Parcae Fatales Pylii saecula longa senis. Sed quoniam patrui pietas, praestantia, vires, Consilium, probitas, gloria, fama, decus Sydereos tetigere polos qui fecit Olympum Mutavit fati Iuppiter ipse diem, Aeterno temerans praefixas ordine leges, Accelerans forti mortis et arma manu, Solveret ut meritis Ludovici praemia tantis, Et daret invicto sceptra beata duci. Immensi tandem virtus fert dona laboris. Qui rexit tanta pro duce regna fide Dux regat ut pro se fas est: vel sydera vel mors Magnanimis reddunt munera digna viris. 69. Burane Facundo veniens choro sororum, Quas tu pectine cum iubes eburno Carmen Pieria sonant in aula Andini grave tibia poetae Orpheae modulis lyrae ve dignum Ad nostras tua porticus Thalia Poenei redimita fronde lauri Offendit iuga Silviam sequentem Me per florida. Noscis: hanc Diana Venatrix humeris velut pharetram Pantherae maculis gerit vel lyncis Distinctam, iaculos manu potenti, Arcus cornua flexilis sinistra. Haec illa est hilaris, iocosa, mitis, Claemens, candida, delicata, mollis Quam solam Satyri colunt procaces, Extollunt Dryades, amant Napeae Divinum iubar Isthmiae Diones, Quae dulces superat senis querellas Cygni, carmine cum canit sonoro, Cui caedit variae decore pennae Argi gemmea non probi volucris. Ludentem teneram putabis agnam Undam quae liquidi bibit Galesi, Sed gestat quia non sinu Pelorum, Taurum, Dindyma Caspiosque montes Me discedere litteris rogatus Fas est Sylvia cum tuis notaret, Implevit lachrymis sinus abortis, Et me blandula basians Catullum. Coepit vincere passerem Catulli Tractans deliciis Catullianis. Foelices calami, beata charta Quae tales mihi gratias tulere. Mitte, o mitte mihi tuas Camenas, Te te saepius oro; nam Cupido Illis sub tenet aureas sagittas, Flammam, retia, balteum, flagellum Et quicquid Cnydia manet sub arce. Quod si scripta dabis mihi frequenter, Me grato Venus imbuet liquore. 70. Hieronymo Donato Iustitiam servare decet rectumque fidemque Sic tamen ut servent iura fidesque modum. Dilectam nimio violavit amore puellam Indulgens animo Lygdus et ipse puer. Bandinus viduam Pylio iam debilis aevo. Da veniam iuveni, da necis arma seni. Lex iubet; hoc teneris merito lascivit in annis Haedus, et ante truces laeta iuvenca boves. Carcere quem claudis saevo pro crimine, crimen Non peperisse potest si peperisse potest. Non fecisse putans faceret cum crimina crimen Non fecit; scelus est quod facit arte senex. 71. in Beltramum Mutinae praesidem Praeside Beltramo pietas celebrata probatur; Nec tantum iuris foedera saeva nocent. Incurvat tenerum Mancinus saepe cynaedum; Aurea dat dives munera, liber abit. Lipperius matrem futuit, futuitque sororem; Aurea dat dives munera, liber abit. Trafixit iugulum domino sceleratus Achilas; Aurea dat dives munera, liber abit. Symmachus excaelsi spoliat delubra Tonantis; Aurea dat dives munera, liber abit. Falsa notat falsis Marius sextertia signis; Aurea dat dives munera, liber abit. Proditor, cursor, praedo, fur, moechus, adulter Aurea si dederint munera nihil timeant. Vivere quisque potest Beltramo praeside: tandem Tristia non poscit funera, poscit opes. 72. de Bartholomeo Catanio suspenso Quo mortale genus varii nos motus Olympi Fataque legitimo foedere certa trahunt! Credere qui poterit? Longis iam debilis annis Vir bonus et nivea simplicitate probus, Cum peteret patrios, Catanius, arva penates Parva sedens parvo Bartholomeus equo, Et peram fato suspensam gutture ferret In qua fatalis sed ferus uncus erat; Uncus erat patulo ducit quo pinguis aheno Et cocus et coctas uncta puella dapes. Qui capulo quo curvus erat, velut ore tenaci, Astrinxit ramum munus, Iacche, tuum, Parte trahens una miseri caput ora senique Quem celer opposita parte trahebat equus. Tristia contractae tunc stupea vincula perae Guttura strinxerunt, Bartholomeae, tua. Exanimen Stygias et te misere sub umbras Vincula non sed quae sydera cuncta regunt. Libertas homini nulla est; quae vivere cogunt Cogunt nos eadem, credite, fata mori. 73. de morte Donatae Venetae Non sanguis, non forma potest, non candida virtus Parcarum celeres continuisse manus; Labitur omne quod est, nihil stat sub sydere firmum. Iuppiter ut voluit, sydera cuncta regunt. Nam, cui cedebant castae Donata Sabinae Et Bruti coniunx et tua, sancte Numa, Nititur invicto Marti placuisse sereno Quando magis Paphiae pulchrior ore deae, Occidit ante diem, virtus sanguisque decusque Syderei vultus nihil valuere iacent. Cernite quam vanum est nostris spem ponere rebus. Impia sunt eadem sydera, quae pia sunt. Quae nobis magno pro dono fata dedere Donatam, telis haec rapuere suis. 74. de eadem Quid fletis, Venetae matres teneraeque puellae, Si rapuit fatis mors violenta suis Donatam nostro virtutum tempore clarum Exemplar patriae spemque decusque suae? Est hanc flere scelus magnum, nam mortua non est Non posset vitae plus quia sorte frui, Sed quia non poterat tam clarum cernere sydus Tanta nec in parvo dona tenere sinu Quae capit omne quod est tellus latissima. Sic non Vivere posse diu, vivere posse diu est. 75. de morte Iacobi Corsici Qui solet intonsos sertis ornare capillos Et tinctam roseo murice ferre togam, Qui super Aeurotae ripas et per iuga Cynthi Aspera vocali saxa movere lyra, Funerea cinctus palla miserabile carmen Daulias ut nato concinit orba suo. Nec tantum tristis fuit illo tempore Phoebus Quo rapuit vatem Bacchica turba suum, Quantum nunc saeva cecidit quia morte Iacobus Corsicus, Hetruscae gloria prima lyrae. Ora sequebantur cuius modulantia carmen Tigris, aper, taurus, gryps, lupus, ursa, leo. Laeserat ille deos, turpi nam captus amore Crimina damnavit, Roma, quia iste tua. Mortuus est; poenas vero pro crimine solvet Saeva manus, iustos nam movet ira deos. 76. de Ludovico Zerbo Dulcia non audit Zerbi quia verba loquentis, Sermones nescit quod decus urbis habent, Compositae deceat laudes quas tradere voci, Quam sit facundis gratia larga sonis. Fecisset rigidum salibus ridere Catonem, Fecisset tristem ludere Fabritium. Horridus atque ferox, placidus claemensque fuisset Hunc Nero sensisset si pia verba loqui. Nec qui sancta Remi rapuit sibi sceptra, tulisset In socerum dirum tela cruenta gener. Nec se Cadmei per mutua vulnera fratres Misissent Stygiae caeca sub antra domus. Damnat, agit, mordet, lacerat, trahit, increpat, urget Cum scelus e caelo fulmina torta putes. Virtutem laudat cum credas aethere summo Lumina nimbisonos clara fugare Notos. Si nullis essent urbes moresque sub astris, Urbani mores urbis et omne decus Ad coelum ferrent Zerbo se sospite; namque Innumeras urbes pectore solus habet. 77. de Antimacho Solve nodosa miserum cathena Quem feri coelum nimis et proterva Carceris caeci loca sub profunda Sorte tulere. Te rogat mater lachrymosa tristis, Te soror sparsis humeros capillis Per suos, parva miseranda natis Te quoque coniunx. Si pater mortem scelus ob meretur Turpe, quid parvi meruere nati? Caede mactabis miseri parentis Quos simul omnes. Dentibus saevis aper est timendus, Dentibus tigris violenta duris, Cornibus taurus, basiliscus ore, Ungue laena. Mitis est agnus, pecudes, capellae, Bos, equi, damae, lepores, columbae. Ille sit saevus probus et pius fit Ille necesse est. Sic iubet coeli genitor profundi Per rosas spargens Cereris per herbas Fertiles gramen lolii protervum Triste rubique. Iura si semper sequimur severa, Quem locum claemens pietas habebit? Candidae mentes, animi sereni, Blanda voluptas? Ergo da capto veniam petenti, Qui tui regis regis omne regnum. Regibus semper proprium deisque Nam misereri est. 78. in Mancinum Quo, Mancine, ruis praeceps? Te fata sequuntur Auspiciis miserum perniciosa malis. Nam quo te dicunt sub se fert nomen iniquum Desidiam, luxus, vulnera, damna, faces. Iam dudum Stygii monstris furialibus Orci Devotum cunctis et grave numinibus. Ex cavea pulli fugiunt, Mancine, sonora Et vox sydereo clamat ab axe mane. Et violentus adhuc forti pugnare duello Quaeris et infausta bella movere manu, Cum Colla certare putas; est numen in illo, Gonziaci vires imperiumque ducis. Sunt leges, sunt iura. Cades, Mancine, sub armis. Impia nam semper qui petit arma cadit. 79. ad Vosonium poetam consumatissimum Nobile Gazagri dicunt rus, munera Bacchi Quod gerit apricis deliciosa iugis. Quod Cereris fruges, teneris et amica puellis Poma, beatus ager, quae tulit Hesperidum Quod Cytherea legit cantans de montibus illis Gramina narcissi, gramina picta croci. Insequitur certis leporem Dictynna sagittis Ludit ad numerum per fata laeta Dryas. Nobilis est, fateor, tam claris laudibus; astra Nobilior sed te lucida vate petit. Vivere, Vosoni, facis hunc: sine nomine non est Cultus ager quisquis sit bene cultus ager. 80. de bello Gallico Quis nunc bella movet? Saevi gens aspera Rheni Quae potat liquidas vel Phaetontis aquas, Non quia mortali tam strenua pectore virtus Esse nequit, quaterent tanta nec arma viri, Si iaculatur atrox hastam Germanus, iniqui Pondere tormenti fortius illa ferit, Si saxum Gallus, ballistae turbine dices. Hoc furit, hoc durum moenia frangit onus. Non agitant urbes aliter feriuntque trahuntque Fluctibus et scopulis quam freta surda rates, Spicula fulminei turres quam saeva tonantis, Murmure cum magno stridet uterque polus, Haec genus humanum superat vis, impetus, horror. Iratis certant Itala regna deis.