CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-16+02:00. Nodus SASSO.dist-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SASSO.dist-02.xml.

Documentum SASSO.dist-02.xml in db pdill0


1. Male Regulato patricio Veronensi Extremi, Male Regulate, versus Mittuntur merito tibi, timentes Ut nostras lacerare forte nugas Ob nomen domini deique nostri Et saevos nimis in pedes agentes Suras vulnera vel cruenta mactes. Magnum praesidium petunt phalanges Nudos post humeros, ferus potensque Miles ponitur ultimis sub armis. Sis tutor mihi, perfidos, malignos Perdas, concutias, trahas agasque. Lex vult hoc facias: mali, molesti Fas est te male regulate dicant. Clari, candiduli, boni, modesti, Sanctis moribus, optimum probumque Te dicunt; igitur tibi dicantur Extremi, bene regulate, versus. 2. geometria Quae numquam tetigi nec tangam metior astra. Miraris? Centrum terra mihi satis est. 3. musica Pectora dura canens moveo; stant omnia nostro Munere, cor, sanguis, lumina, mens, anima. 4. astrologia Quae non sunt, quae sunt et quae ventura trahantur Si videt astrologus, non homo sed deus est. 5. rethorica Rusticus est loquitur sine me qui; florida, picta Verba ligant homines, verba ligant superos. 6. eadem Laurea debetur linguae clarique triumphi Si, cum vult, bellum sedat et arma movet. 7. dialectica Descutiens verum, sinuosa sophismata solvo. Corruit in tenebras me sine qui graditur. 8. grammatica Omnes me sophiae partes genitrice creantur. Do lumen cunctis, quod legis omne meum est. 109. eadem Ut sine corde cadunt sensus, sine tecta columnis Immotis, sine me dogmata quaeque cadunt. 10. eadem Me pueri discunt, fateor. Penetralia nostra Vir gravis atque senex vix tamen ingreditur. 11. pictor Vivere si credunt homines quas pingo figuras, Cur non has potius me genuisse putent? 12. sculptor Quas sculpsi formis voluit dare Iuppiter umbram; Non volui semet ars mea ne premeret. 13. aurifex Artem si reddunt precium, res, munera, claram, Ars nulla est clari clarior aurificis. 14. lanifex Serica quid poscis vestes si vellera praebent? Illa nitent, fateor, sed magis ista decent. 15. mercator Astur, Arabs, Indus, Thrax, Celta, Sicamber, Alanus Quas mihi dant merces, ad tua tecta fero. 16. idem Fluctibus expono vitam varioque labori Et rebus iustum non dare vis pretium? 17. aromatarius Pocula, quae morbos pellunt, bellaria, nectar Qui vendit, donat: nam sine dat pretio. 18. circulator Non ego te fallo, fallit te mens tua; verba Vana cupis, vanus quod cupis accipies. 19. idem Decipit esca feras, volucres modulamina cantus Dulcisoni, cupidos verbula blanda viros. 20. gladiator Incautum non te feriam, cape spicula, si vir Es fortis. Tecta gloria fraude cadit. 21. idem Quid thoraca capis? Clypeo pugnemus et ense; Or lorica tibi, cor tibi sit galea. 22. prestigiator Sunt haec vera magis quam quae verissima cernis. Verum pro vero quod capis esse puto. 23. idem Non me scindentem, cum credas scindere linguam; Dic: quam si facerem non magis hoc facio? 24. aula Quo ruitis miseri? Fateor: sum candida, fulgens, Aurea; non servis aurea, sed dominis. 25. unguentarius Unge caput nardo regi, gaudebit, amabit; Sed cum me sentit rustica turba, cadit. 26. faber ferraius Me tinctum rides picea caligine: vobis Haec ego do Siculus quae faber arma Iovi. 27. faber lignarius Ars mea si magna est disces, cum quicquid in orbe est Compositum vobis utile perspicies. 28. figulus Non pudeat Samio te Massica fundere vase. Vina bibit magnis Porsena fictilibus. 29. tonsor Non vos barba facit Curios sanctosque Catones; Sol decet ut clarus, clara decet facies. 30. bibliopola Cur emittit gemmas? Haec est pretiosa supellex. Quem latet hoc, veros non habet hic oculos. 31. lanius Vita cadit, cibus est noster qui substinet illam. Quisquis potest nostra vivere tutus ope. 32. architectus Ars mea prima modum dat cunctis artibus; ars est Maxima nam causis imperat ingenium. 33. nauta Terra placet timidis; sulcat mare fortis et acer. Rebus in eximiis est decus eximium. 34. pirata Caelsa dedit superis superum rex sydera; terrae Regna viris. Regnum qui capit ille sapit. 35. latrones Non petimus vitam, da vitam vivere si vis; Pauper non recta vivere lege potest. 36. leno Dat victum meretrix; "Sordes fuge", consulis, "istas, Da mihi divitias." Non peto consilium. 37. meretrix Non mea forma placet quamvis sit splendida. Si me In thalamis claudam, mater Amoris ero. 38. tubicen Hinit equus cum me sentit; volat acta sagitta, Lancea. Mars saevus voce mea loquitur. 39. tibicen Accendo bellum Veneris, saltare choreas Dulcisonis iuvenes cautibus et doceo. 40. sistra Turba bovem Pharium cum flens Mephitica quaerit, Compita per crepitum, tinnula sistra, damus. 41. Roma Roma nihil Romae teneo; vis noscere causas? Mascula da flammae nomina, cautus eris. 42. Venetiae Quo sit Roma loco si nescis, respice nostrae Arma viros, nummos, urbis et imperium. 43. eadem Illyricus, Germanus, Arabs, Thrax, Sarmata, Gallus Sub duce sunt nostro; quid furis Ausonia? 44. Neapolis Sole, solo, populis, duce maxima, fulmine fortis, Parva fui populis, principe, sole, solo. 45. eadem Tres habui reges non reges tempore parvo; Haud tribus ulla fui quae tribus una fui. 46. Mediolanum Quod sum dives opum, bellis asperrima, posse Me dicunt gentes dicere vel facere. 47. idem Quid coelum spectas? Lodovicus proelia, pacem Dat nobis; illum consule, vera canes. 48. Mantua Moenia si spectes non urbs sum maxima, Turcum Si, teneo parvo maxima regna sinu. 49. eadem Pallade, Marte potens orbis sum Mantua non urbs. Nam Maro sunt homines Turcus et innumeri. 50. Ferraria Vis nostras uno laudes te dicere verbo? Invicti dicas Herculis haec domus est. 51. eadem Rex pulcher pulchram me fecit; respice tantum Me, dices: "Magni principis hoc opus est". 52. Verona Ver mihi perpetuum Veronae nomina praestat; Sola habeo quicquid ver petit et genius. 53. Brixia Vis ferrum, aes, aurum, vis vellera, Massica, fruges? Me pete, gallinae lac dabo laeta Samos. 54. eadem Egreditur semet, non Brixia se capit una est Non una est. Magni rem tenet imperii. 55. aula Invidiae rabies, aestus, dolor, anxia cura Auratis claudunt toxica liminibus. 56. eadem Si laeno es, paticus, parasitus, moechus, adulter Me subeas. Nostra vir bonus arce cadit. 57. praefectus aulae Si me Caesar amat, satis est mihi; sperno beatos, Pauperibus noceo, vix mihimet placeo. 58. a secretis Caesaris Cor regis video, curas et crimina: foelix Talia si possem dicere. Sed taceo. 59. fortunatissimus eiusdem Achates Non mea me virtus, non sanguis ad aethera duxit, Sed bona sors; homines, credite, fata regunt. 60. idem Curabam stabulum; socium sum principis: aequum est, Qui non magna facit rex, facit ille nihil. 61. idem Actum agit hic claros reddit qui lumine claros, Lumina dans caecis, quae facit haec sua sunt. 62. dispensator eiusdem Si rhombum nummis centum, si millibus aemi Bis mullum, domini me gula lauta probat. 63. architriclinus eiusdem Vult epulae potius ponantur ut ordine princeps Quam cunei; verae dux ego militiae. 64. pincerna Praegustans epulas, virus vel funera gusto; Iure cado, mortis sum mihi causa meae. 65. idem Mors vita est regum: credat qui vivere tuti Non sumunt epulas qui neque vina bibunt? 66. idem Regibus est quanto civis felicior ille Qui vivens mortis non timet insidias? 67. decurio cubiculariorum Armatus tueor regem ne forte cubantem Qui feriat; regis sors mea candidior. 68. cubicularius A thalamo numquam discedo: coeca libido est Imperii servos si petit et thalamus. 69. idem Oebalides veniet, vigilo; veniet Venus ipsa; Expecto. Sic me noxque diesque premunt. 70. idem Si gemit, accurro; mattulam si flagitat, adsum. Si pedit, laudo; si cacat, olfacio. 71. pullus eiusdem Recta fides vobis nihil prodest, candida nec mens, Forma placet magnis candida Caesaribus. 72. idem Si quis vasa dedit, si gemmas, coccina, mensas Scire cupis, vultus respice sydereos. 73. idem Vis fieri gratus regi? Non munera mittas Aurea; fac roseo cum Ganymede cubet. 74. aulicus bonis institutus moribus Si mitis, timidus; si claemens, foemina dicor; Si prudens, fallax; si gravis, asper, atrox. 75. idem Rusticitas pudor est sanctus, moderata cupido Duricies. Scelus est non celebrare scelus. 76. spectatae et probatae fidei Non fidei robur, non mores flagitat aula. Perfidia est sanctam non temerasse fidem. 77. liberalibus formatus artibus Si numeros scribo, rident, si metior astra. Sunt his vina poli, sumen aprum numeri. 78. idem Philosophum dicunt fatuum. Dementia summa est Inter dementes dicere verba greges. 79. poetica insignis Non Maro sic cecinit, docuit cantare Maronem Mecenas. Doceas me quoque, magna canam. 80. idem Frigore, sole, fame pereo. Vis carmina cantem Optima? Turbatus non facit haec animus. 81. idem "Hoc satis est", dices, "laudas me, carmina laudo". Me laudas, vitam do tibi perpetuam. 82. citharoedus Me mea plectra iuvant: miseri discedite vates. Non habet unde brevem sumat Apollo togam. 83. morio Dat mihi simplicitas vestes sextertia: cauta est, Delectat reges quae mea simplicitas. 84. adulator Plus placeo regi quam cor, quam pignora falsa Me noscat quamvis dicere. Falsa probat. 85. idem Fallere non scelus est poscit qui munere falli; Ut mihi det nummos, non ego verba dabo? 86. servus Sors mea tristis, atrox, duro sub vindice vivo. Non bibo cum sitio, cum bibo non sitio. 87. idem Quicquid ago nihil est; semper mihi verga minat Exitium. Miser est qui male perdit opus. 88. idem Frigora post aestus, incommoda, damna, labores, Haec summa est merces, dedecus atque dolor. 89. idem Qui servit ducibus, tumida qui vivit in aula, Decidit aeger inops ut canis in palea. 90. scurra Obsequor, applaudo, sic dulcia massica poto. Rideat ut princeps, turpia quaeque decent. 91. Fortuna Regna, aurum, gemmae, victoria, serta, triumphi Sunt mea. Nihil prodest me sine quisque labor. 92. eadem Demens, caeca, furens, gravis et temeraria dicor: Sed qui me demens sic vocat, ille furit. 93. eadem Per mare, per terras volitans, super aethera currens, Non mare, non terras, sydera non habito. 94. eadem Sum natura potens, coeli sum mobilis orbis, Sum tenuis mundi spiritus; immo nihil. 95. eadem Accipis haud quaerens si fulva monilia, nummos Haec tibi sola volens dona superba dedi. 96. Casus Quae vis fortunae est? Qui se ratione tuetur Est mihi cum brutis; sors ego sum pecudum. 97. Sors Lusibus atque iocis dominor, sum tessera, talus, Me fortuna super vina dapesque tulit. 98. Fatum Hoc fatum dicunt quod fatur Iuppiter illi Qui tempus solis vocibus omne terunt. 99. idem Non valeas quamvis fatorum rumpere foedus, Non tamen haec cogunt quod facis, ut facias. 100. idem Vis dicam quid sim? Causas simul aspice iunctas, Ut duo, tres, unus has simul accumulant. 101. idem Libertas nostris coniuncta est viribus; astra Summa licet moveant, non tamen illa trahunt. 102. Liberum Arbitrium Astra quid accusas? Damnat te saeva voluptas, Non Deus. Omne scelus quod facis, ipse facis. 103. Mundus Est mea vita brevis, spes in me nulla salutis. Hospes abi. Quid stas? Non tua regna colis. 104. Caelestis Patria Felices vivent animae quae vivere nolunt. Ille sapit vere qui bona vera petit. 105. Beata Virgo Vestales ardent flammae sub pectore nostro. Ponere me nolens Romula gens posuit. 106. eadem Ante fui coelum quam volveret aureus axis. Natales vidit bis mea vita meos. 107. eadem Bis tria si iunges, iunges mea numina; solum Unum addas. Matris nomen erit tenerum. 108. eadem Virgo Deum peperi; miraris? Semine nullo Quae gravis est salva virginitate parit. 109. eadem Quod clausi parvo non clausi pectore. Coelum Exiguus venter non capit atque capit. 110. eadem Ianua, praesidium, portus, terrae, aetheris unda Sum. Sine me grata est gratia nulla Iovi.