CroALa: documentum

CroALa, 2025-05-11+02:00. Nodus SASSO.dist-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SASSO.dist-01.xml.

Documentum SASSO.dist-01.xml in db pdill0


1. magnifico Victori Martinengo | Villae Clarae domino Maximus es parvo, Victor, quia corpore magnas Corde potens vires claudis et exiguo. Quem colo, quem veneror tibi disticha nam dicavi Ut tu quae parvo corpore se capiunt. Sparsa cadit, fortis vis est collecta: lapillis Maxima sub parvis munera saepe latent. 2. Tellus Lenta quies quamvis sit mors, tamen omnem quiescens Vitae munus ago: scis quia stans moveor. 3. Aqua Gignit ager, viret herba, nitent me sydera, vivunt Mortales: dicas me sine cuncta nihil. 4. Aer Iunonis sedes ego sum, o murmura ventis, Oceano vires: e duce sunt animae. 5. Ignis Corda calent hominum, Genius, Sol, Iuppiter: ipse Sol sum, mortales, Iuppiter et Genius. 6. Luna Terra, astris, Erebo, Proserpina, Luna, Diana Dicta vocor: Triviam nomina trina decent. 7. Mercurius Cum Iove sum placidus, saevus cum Marte feroxque; Non bonus atque malus sum bonus atque malus. 8. Venus Martis tela, Iovis rumpo tria fulmina: terras, Neptunum, coelos hermafroditus alo. 9. Sol Lumina do coelo, vitam mortalibus: ignis Sum terrae et coeli, cor Iovis atque oculus. 10. Iuppiter Nomina nostra legens, disces quae munera vitae Dem vobis; nam vos qui iuvat, hic pater est. 11. Mars Spicula me fodiunt, ferit ensis et hasta; locantur Castra: gregis bello gens sine more iacet. 12. Saturnus Falx, angues, senium, mores, alimenta diesque Monstrant et saevum me vocat astrologus. 13. Octava Sphera Tarda licet movear, virtutem respice: cursus Accelero, moles tam gravis ista volat. 14. Primum Mobile Nitantur quamvis, coelos traho nomine primum Numine vel: motus est mihi perpetuus. 15. Deus summus et optimus Vasto cuncta sinu claudo: mihi sufficit uni Mens mea, non extra vagor aut video. 16. idem Si sibi formabis caudam qui mordeat anguem Qui bene pictus ero non bene pictus ero. 17. idem Si quis sim quaeris, breviter mea nomina dicam; Sis memor: ingenii discute munus, ama. 18. idem Sum genitor generans, sum nascens filius: idem Procedens dicor nomine sanctus amor. 19. idem Tres sumus adiuncti, seiuncti tres sumus; unum est Quod substat, tres sunt quos sua vita refert. 20. idem Quod Plato non novit, trino sub nomine solus Sum Deus: hoc demens ridet Aristoteles. 21. idem Noscere forte putas si me, te decipis: astra Cum tanges, clare noscere nec poteris. 22. Aries Cum caput extollo Zephyri flant dulciter, herba Non silet; horrendum flet Philomena nefas. 23. Taurus Europam vexi roseam quia tergore, pictis Cingo rosis crines: me colit atque Venus. 24. Castor Sum frater, frater iunctus mihi creditur unus; Est unus, nostrum claudit uterque duos. 25. Pollux Unus amor, mens una simul duo pectora servant; Qui dubitat, fratrem non amat ille suum. 26. Cancer Flumine vivebam, vivo nunc aethere; longus Cuncta potest usus, Cynthia me docuit. 27. idem Qui magis est gelidus glacie, flammis magis ardet. Rebus in extremis maxima vis latitat. 28. Leo Commoda damna ferunt et maxima: morte cruentam Deposui pellem, morte colo superos. 29. Virgo Erigone, Fortuna, Ceres vel filia Phoebi Nuncupor. Haec capitis nomina dant tenebrae. 30. Libra Noctibus aequo dies, dulcia tempora mecum. Non Canis urit agros, non fera saevit hyems. 31. Scorpius Erravit quoniam cecidit venator Orion; Si non errasset maximus error erat. 32. Sagittarius Signat equus cursum, satyrus modulamina Musae. Spicula, cor, coelum, tot meruere bona. 33. Capricornus Delectat nova forma Iovem: pars ultima piscis, Prima caper; frigens invenit ista timor. 34. Aquarius Errant qui dicunt me Cecropa; sum puer axes Raptus ad aethereos. Ecce Iovis patera. 35. Piscis Sub nobis Venus est quamvis sit fervida: frigus Urit et in medio frigore flamma latet. 36. idem Ad me declinat cum sol, tunc frigidus humor Solvitur; hinc coeli limina piscis habet. 37. Ursa maior Me fera vis rapuit; pietas mutavit in Ursam: Me fugit Oceanus, forma mihi nocuit. 38. Ursa minor Non mirum est summo nutrix si fulget in axe Illius summo qui regit axe deos. 39. Serpens Aurea servavi fidus quia mala puellis, Membra sub auratis nostra micant radiis. 40. Arctophylax Ursae tarda sequens vestigia, nomina sumpsi; Arctum qui servat dicitur Arctophylax. 41. Corona Munus amoris habet verum qui servat amorem; Hoc ego syderibus cincta, Corona, mico. 42. Engonasis Mactat avaritiam virtus quia strenua, magno Hesperidum custos, Hercule sub cecidi. 43. Lyra Cerberon, Eumenidas, Scylla triplicemque Chimeram Placavi; sydus nobile sum merito. 44. Olor Candida Cygneis recubavit Laeda sub alis; Delectant Veneris dulcia furta Iovem. 45. Cepheus Astra colo, dedit hoc tumidi mihi belua ponti. Aspice me nitidum, sors mala laeta fuit. 46. Cassiopeia Obliquo licet ore tamen torquemur ab axe Sydereo. Facies non nocet atque nocet. 47. Perseus Non genus aut sanguis, sed me super aethera virtus Sustulit. Haec homines, haec facit esse deos. 48. Auriga Autumedon dicor coeli; ne respice crura: Munera si nescis, Pallados anguis eram. 49. Capra Lac bibit ille meum nutu qui temperat orbem; Quisque potest matrem dicere me superum. 50. Heniochus Ars nocet, ars prodest. Amisi fulmine vitam Hac, petii radios hac ego sydereos. 51. Sagitta Per me Caucasea vinctus sub rupe Prometheus Se potuit caesa solvere liber ave. 52. Aquila Si regi superum, volucrum regina, decorum Iussa tuli puerum, sydera non merui? 53. Delphin Quem non movet dulce carmen, si carmine delphin Vexit Arioniam per freta caeca lyram? 54. Pegasus Musa canit, citharae resonant, immurmurat unda Si per me, nescis cur mea membra nitent? 55. Deltoton Scribimus Aegyptum, Siculas tibi scribimus oras Phryxeum poteris me celebrare ducem. 56. Cetus Dentibus Andromedam volui lacerare; Medusae Aspectu rigui: me mea damna iuvant. 57. Eridanus Qui caput abscondo sum Nilus; cerne Canopum A multis dictus sum licet Oceanus. 58. Lepus Quid cupiat nescit mundus. Dilectus amatus Qui fueram, iaculis pulsus ad astra fui. 59. Orion Invidiae flammis dum perdere terra putavit, Aeternum reddens me tulit ad superos. 60. Canis Vincebam volucres poterat quae vincere vulpem, Cum me mutavit Iuppiter in lapidem. 61. Argo Non audet quid mens hominum temeraria ligno Si fragili fluctus dissipat aequoreos? 62. Centaurus Me pietas, me recta fides super aethera duxit. His poterit summos scandere quisque polos. 63. Ara Prima deos vidi celebrantes sacra; deorum Prima sacras inter sum celebrata domos. 64. Corvus Albus eram, nigrus fecit me lingua voluptas Et Veneris; nimis est imperiosus Amor. 65. infans Vagitu lucem petimus, nos vincula stringunt Saeva diu; saevo nascimur auspicio. 66. puer Armillas, volucres, cultellos, signa trochosque Exopto; morum lex mihi nulla placet. 67. iuvenis Me furor et rabies agitant: tunc vivere nolo Cum possum, cupio vivere cum nequeo. 68. vir Gloria me cruciat sceleratus et ardor habendi. Mortales miseros undique damna premunt. 69. senex Deformat pallor faciem, curvamur in arcum. Huc hominum fastus mensque superba ruit. 70. aetates Aetas prima dolet, furit altera, tertia curis Aestuat innumeris anxia, quarta cadit. 71. puella virgo In thalamis claudor, servat me sedula mater. Fallaces iuvenum nam timet insidias. 72. eadem Argentum, mensae, chrysendeta, iugera, servi Non pretium sanctae virginitatis habent. 73. nupta Limina mutamus, mutamus nomina gentis Et dominos multo quaerimus aere viros. 74. mater Nitimur in partu: dolor hic est maximus. Ingens Emisso foetu nos iuvat iste dolor. 75. eadem Munera nostra, viri, ridetis: munera vestra Ridetis. Propria quis sine matre vir est? 76. matrona Casta pudicitiam servans matrona maritum Perficit. Huic illa est corpus at ille caput. 77. eadem Quae nos dona iuvant docuit Lucretia. Sceptrum, Arma virosque decent: nostra pudicitia est. 78. vidua Iura tori servo picea sub veste; petulcam Et variam dicens improbe me laceras. 79. anus Rugosum pectus, tremulum caput, aspera cervix Demonstrant quam sit forma bonum fragile. 80. eadem Fastu, pulchra, times; haec est insania. Namque Tam cito quae perdes munera non tua sunt. 81. rex Quod populos veluti genitor rego, diligo, dicor Rex merito. Populum qui regit, ille regit. 82. tyrannus Ut dominer leges sperno. Praestantibus armis Rex est qui capiens obtinet imperium. 83. respublica Maiestas magna est, reverentia magna senatus; Imperium nullis, omnibus imperium est. 84. dictator perpetuus Iuppiter est unus superis, sol unicus astris. Haud regni sedes accipit una duos. 85. imperator Consilio, pietate, fide, vi, legibus orbem Qui vicit, victi munera iure tenet. 86. miles cataphrattus Caesar, Alexander, Marcellus, Scipio, Pyrrhus Per me sunt clari; fama duces celebrat. 87. idem Vincere quod cupimus stantes, accingimur armis. Qui levis est timida spem locat ille fuga. 88. miles levis armaturae Concutimus primi, populamur, rumpimus urbes Atque viros. Primis gloria prima datur. 89. triarii Spes ducis in nobis posita est; deducitur ad nos Cum bellum, gravis est pugna gravisque labor. 90. phalanx Thraces, Bactras, Scytha vici, Garamantas et Indos. Nunc vincor; dempto membra iacent capite. 91. currus falcatus Carpe fugam, quid stas miles? Nam sim licet unus, Sexcentum sub me spicula claudo necis. 92. aries Rumpo fores, muros quatio, demolior arces. Cornua ferrata sub trabe dura gero. 93. testudo Contextis equites clypeis sub moenia tendunt: Iuncta simul nomen scuta dedere mihi. 94. vinea militaris Martis non Bacchi nostra est vindemia; cur sic Me dicant latus hoc signat utrumque meum. 95. phalarica A summa veniens contorta phalarica turre Quae ferit in cineres fulminis instar agit. 96. balista Nihil vallum, nihil terra tumens, nihil moenia prosunt. Subsequitur telum magna ruina meum. 97. funda Quamvis non mea sit vis maxima, corruit ille Quem ferio; satis est si mea tela necant. 98. tormenta parva Nec glandem damnes parvam, rapit, excutit, ardet. Pondere sub parvo maxima damna latent. 99. serpentina Vis, sonitus, rabies, motus, furor, impetus, ardor Sunt mecum. Mars haec ferreus arma timet. 100. bombarda Si coeli possem sublimia tecta ferire Me concussa Iovis regia corrueret. 101. sagitta Tam subito torquet motu me flexile cornus Ut prius icta cadat quam fera me videt. 102. ensis Tela trisulca Iovi dentur; Mars me quatit. Omnia post in me bella cruenta cadunt. 103. pugio Spicula longa necant plebem; brevitas mihi longa est Do magnis quoniam vulnera Caesaribus. 104. scutum Lancea, saxa, sudes, gladii, falx, sica, sagittae, Tunc fera nihil feriunt cum fera me feriunt. 105. philosophia Foelix qui potuit rerum cognoscere causas. Ne celebrans dulci concinit ore Maro. 106. eadem Non gemmae reddunt homines, non vasa beatos; Limina qui tanget nostra beatus erit. 107. theologia Orgia dum scribo superorum maxima, scribens Non veluti fas est maxima scribo nihil. 108. eadem Fida fidem tueor; satis est, qui dicta probare Vult mea vult parvo claudere vase fretum. 109. leges Furta, rapina, doli, caedes, incendia, fraudes Nos fugiunt. Homines sunt sine lege ferae. 110. medicina A Styge defunctos revoco, fata impia vinco: Errat qui dicit tempora certa necis. 111. arithmetica Confectum est numeris quicquid natura creavit. Bis duo bis coelum est, ter tria ter superi.