CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-15+02:00. Nodus SANNAZAR.part-00.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/SANNAZAR.part-00.xml.

Documentum SANNAZAR.part-00.xml in db pdill0


Virginei partus magnoque aequaeva parenti Progenies, superas coeli quae missa per auras Antiquam sceleris labem mortalibus aegris Eripuit clausique viam patefecit Olympi, Sit mihi, coelicolae, primus labor, hoc mihi primum Surgat opus: vos et causas aperite latentes Et tanti seriem memorate ac pandite facti. Nec minus, o Musae, vatum decus, hic ego vestros Optarim fonteis quam si pendentia Cirrhae Saxa vel ascraeas tentem novus advena rupes, Quandoquidem genus e coelo deducitis et vos Virginitas sanctaeque iuvat reverentia famae: Vos igitur, seu cura poli seu virginis huius Tangit honos, monstrate viam, qua nubila vincam, Et mecum immensi portas recludite coeli; Pierides, miranda quidem sed debita posco, Nec vobis ignota: etenim vidistis et antrum Pastorum et choreas plaususque hausistis ovantes, Cum iam Parnaso procul atque Helicone relicto, Ferret idumaeas animus decerpere palmas. Tuque adeo, nova lux superum, tu gloria coeli, Virgo, coronatis tibi si fumantia templis Thura damus, si solennes tibi ponimus aras Annua felicis colimus dum gaudia partus: Tu vatem ignarumque viae insuetumque labori, Diva, mone, et pavidis iam laeta adlabere coeptis. Viderat aetherea superum regnator ab arce Ingentes hominum vectari in Tartara praedas Tisiphonemque imo conantem cuncta profundo Vertere et immites stimulantem ad furta sorores, Nec iam homini prodesse alto quod semina coelo Duceret aut varios animum excoluisset ad usus: Tantum odia et primae poterant contagia culpae! Tum pectus pater ingenti succensus amore Haec secum: "Heu sortem indignam! tantis ne parentum Suppliciis seri expendent commissa nepotes, Ut quos victuros semper superisque crearam Iam similes, tristi patiar succumbere leto Invisasque domos obscuraque regna subire? Haud equidem, sed sidereas revocentur ad arces, Ut decet, et manuum poscunt opera alta mearum, Desertosque foros vacuique sedilia coeli Actutum complere parent, legio unde nefandis Acta odiis trepidas ruit exturbata per auras. Nec mora, cum fuerit tantorum sola malorum Foemina principium, reparet quoque foemina damnum". Haec ait, et celerem candenti in veste ministrum Qui castae divina ferat mandata puellae, Alloquitur, facie insignem et fulgentibus alis: "Accipe dicta memor vigilique haec pectore serva. Est fines Phoenicum inter lateque fluentem Iordanem regio antiquis notissima sacris: Iudaeam appellant templisque arisque potentem. Hic claris exorta atavis, regumque priorum Antiquum genus et paribus licet aucta hymenaeis, Pectoris intactum virgo mihi casta pudorem Servat adhuc, canique annos venerata mariti Exiguis degit thalamis et paupere tecto, Digna polo regnare domoque habitare Tonantis. Hanc mihi virginibus iam pridem ex omnibus unam Delegi prudensque alta sub mente locavi, Ut foret aeterni sobolem quae sola Tonantis Conciperet ferretque pios non territa partus. Ergo age, nubiferas cursum metire per auras, Deveniensque locum, castae mea iussa puellae Cuncta aperi et dulces effunde ex ore loquellas, Quandoquidem mortale genus liventibus undis Eripere est animus saevosque arcere labores". Dixerat. Ille altum Zephyris per inane vocatis Carpit iter, scindit nebulas atque aera tranat, Ima petens pronusque leves vix commovet alas. Qualis, ubi ex alto notis maeandria ripis Prospexit vada seu placidi stagna ampla Caystri, Praecipitem sese candenti corpore cycnus Mittit agens, iamque implumis segnisque videtur Ipse sibi, donec tandem potiatur amatis Victor aquis: sic ille auras nubesque secabat. Ast ubi palmiferae e coelo stetit altus Idumes, Reginam haud humiles volventem pectore curas Aspicit; atque illi veteres de more Sibyllae In manibus, tum siqua aevis miranda futuris Fatidici casto cecinerunt pectore vates. Cernere erat securam animi laetamque videres Authorem sperare suum: nanque affore tempus, Quo sacer aethereis delapsus spiritus astris Incorrupta piae compleret viscera matris, Audierat. Pro quanta alti reverentia coeli Virgineo in vultu est! Oculos deiecta modestos Suspirat matremque dei venientis adorat, Felicemque illam felici et sidere natam Saepe vocat, nec dum ipsa suos iam sentit honores, Cum subito ex alto iuvenis demissus Olympo Purpureos retegit vultus, numenque professus Incessuque habituque, ingentes explicat alas Ac tectis late aethereum diffundit odorem. Mox prior haec: "Salve, o nostris lux addita rebus, Humanae egregium stirpis decus, optima virgo, Longe una ante alias fortunatissima matres. Te sibi stelliferos genitor qui temperat axes Mansuram stabili fatorum lege sacravit Perpetuamque tuo fixit sub pectore sedem". Praeradians stupuit dictis conterrita virgo Diriguitque artus totoque expalluit ore: Non secus ac conchis siquando intenta legendis Seu Micone parva scopulis seu forte Seriphi Nuda pedem virgo, laetae nova gloria matris, Advertit subitam velo remisque triremem Adventare, timet, nec iam subducere vestem Audet nec tuto ad socias se reddere cursu, Sed trepidans silet obtutuque immobilis haeret; Illa patrem et sperata viri connubia portans, Vicinam laeto terram clamore salutat Ac pelago innocuis circumnitet armamentis. Tum rursus coeli cursor, cui prodiga fandi Gratia divinique fluunt e pectore rivi Ambrosiae quibus ille acres mulcere procellas Possit et iratos pelago depellere ventos: "Excute, diva, metus animo, paritura verendum Coelitibus numen sperataque numina terris Aeternamque datura venis per saecula pacem. Haec ego siderea missus tibi nuntius arce, Sublimis celeres vexit quem penna per auras, Vaticinor, non insidias, non nectere fraudes Edoctus: longe a nostris fraus exulat oris. Nanque tui magnum magna incrementa per orbem Ipsa olim partus, virgo, sobolisque futurae Aspicies: vincet proavos proavitaque longo Extendet iura imperio populisque vocatis Ad solium late ingentes moderabitur urbes. Hinc hominum paulatim animis pulcherrima surget Relligio, monstrisque sub impacata repulsis Tartara, perpetuae fumabunt ignibus arae". Dixerat. Illa, animum praesenti numine firmans, Substitit ac tales effudit pectore voces: "Conceptus ne mihi narras partusque futuros, Quae tactus exosa virum taedasque iugales Institui castae iura intemerata iuventae Aeternum servare, nec est quod crimine sacras Naturae leges iurataque foedera rumpam?" "Immo tuas (quod tu minime iam rere) per aures" Excipit interpres "foecundam spiritus alvum Influet implebitque potenti viscera partu, Flammato veniens coelo atque micantibus astris. At tu, virgineum mirata tumescere ventrem, Haerebis pavitans; demum, formidine pulsa, Gaudia servati capies inopina pudoris". His dictis, regina oculos ad sidera tollens Coelestumque domos superas atque aurea tecta, Annuit et placido tandem sic ore locuta est: "Quae tua magna fides, coeli facunde minister, En adsum, accipioque libens mandata Tonantis! En veneror: nosco crines, nosco ora manusque Verbaque et aligerum coeli omnipotentis alumnum". Tantum effata repente altis sub nubibus illum Alternantem humeros videt atque immensa secantem Ventorum spatia et iam versicolore per auras Fulgentem penna pictasque anteire volucres Conantem ac coeli rursus convexa petentem. Quem demum tali aspectans sermone locuta est: "Sancte puer, seu te felici sidera tractu Expectant reducem, seu iam spatiosa moratur Crystalli domus et vitrei plaga lucida regni, Seu propiora petis supremo tecta Tonanti, Qua patet immensum regio flammantis Olympi, Teque amor e liquidis flagrans alit ignibus aura: I, precor, i, nostrum testis defende pudorem". Dixerat. Ecce nova micuerunt luce penates Divinusque domum complevit fulgor; ibi illa Expavit magis. At venter (mirabile dictu! Non ignota cano) sine vi, sine labe pudoris, Arcano intumuit verbo: vigor actus ab alto Vivificans, vigor omnipotens, vigor omnia complens Immiscet sese membris. Quo tacta repente Viscera contremuere; silet natura pavetque Attonitae similis confusaque turbine rerum Insolito occultas conatur quaerere causas, Sed longe vires alias maioraque sentit Numina: succutitur tellus laevumque sereno Intonuit coelo superum mundique repertor, Adventum nati genitor testatus, ut omnes Audirent late populi, quos maximus ambit Oceanus Tethysque et raucisona Amphitrite. Interea Manes descendit Fama sub imos Pallentesque domos veris rumoribus implet: Optatum adventare diem, quo tristia linquant Tartara et evictis fugiant Acheronta tenebris, Immanemque latratum et non laetabile murmur Tergemini canis, adverso qui carceris antro Excubat insomnis semper rictuque trifauci Horrendum, stimulante fame, sub nocte profunda Personat et morsu venienteis appetit umbras. Quo subito heroes laetati animaeque piorum Ad coelum erectas coeperunt tollere palmas; Atque aliquis senior, nigris in vallibus Orci Dum sedet albenti praecintus tempora vitta Aut legit obtusos lethaeo in gramine flores, Qua tacitae labuntur aquae mutaeque volucres Ducunt per steriles aeterna silentia ramos, Attonita subitos concepit mente furores Vaticinamque animam et consueto numine plenus, Intorquens oculos venientia fata resolvit: "Nascere, magne puer, nostros exolvere luctus Qui properas tantosque Erebi finire labores; Magne puer, cui se tandem spolianda reservant Haec loca, tot miseris hominum ditata rapinis, Nascere, venturum si te mortalibus olim Pectore veridico promisimus et tua primi Non mentituris mandavimus orgia chartis. En ridet pax alma tibi: simul ecce potentes Adventant Asiae reges. Salvete, beati Aethiopes, hominum sanctum genus, astra secuti Scilicet huc vestris affertis munera regnis. Accipe dona, puer, tuque o sanctissima mater, Sume animos: iam te populique ducesque frequentant Litore ab extremo et odoriferis Nabathaeis. Sed quid ego, heu, plenos undanti sanguine rivos Aspicio tristisque meas vagitus ad aures Fertur? io, scelus est partus iugulare recentes! Crudelis, quid agis? nihil hi meruere neque illum Quem petis insano dabitur tibi perdere ferro. Nunc nunc, o matres, scelerata abscedite terra, Dum licet, inque sinu pueros abscondite vestros, Nam ferus hostis adest; propera iam, regia virgo, Inque paretonias transfer tua pignora terras: Admonet hoc magnum genitor qui temperat orbem. Verum ubi bissenos revolutis mensibus orbes Bissenasque parens nati numerabis aristas, Ingentes imo duces de pectore questus Aureaque assiduis pulsabis sidera votis. Nam puerum, quanvis per compita saepe vocatum, Saepe expectatum consuetae ad gaudia mensae, Perquires nequicquam amens, nec cara petentem Oscula nec sera redeuntem nocte videbis. Tresque illum totos moerenti pectore soles Et totidem vigiles somni sine munere noctes Omnia lustrantes, fletu omnia confundentes, Flebitis indigno perculsi corda dolore Tuque senexque tuus; quarto sed Lucifer ortu Purpureos tremulo cum tollet ab aequore vultus, Inventum dabit et quaerentibus offeret ultro. O quas tunc lacrimas, o quae tunc oscula, mater, Quos dabis amplexus, misto inter gaudia fletu, Cum puerum ante aras patris et delubra sedentem Mulcentemque senes dictis ac iura ferentem Aspicies gavisa, ipso admirante senatu Primitias aevi venturaeque indolis umbram! Tu vero quid in arma ruis, scelerata iuventus? Quid galeas ensesque virum et fulgentia cerno Agmina scutatasque procul sub nocte cohortes Obscura et crebris radiantes ignibus hastas? Tot cuneis unum petitur caput? heu furor, heu mens Caeca hominum semper sortisque ignara futurae! Nanque oleas montemque sacrum circumque supraque Cinxere et longa silvam obsedere corona. Quo feror? Ecce trahunt manibus post terga revinctis Insontem, modo quem trepidas tot signa per urbes Edentem coelique palam praecepta docentem Coelestum dixere patrem rerumque potentem Artificemque hominum et stirpem omnipotentis Olympi. Pro facinus! mortem ne etiam et crudele minantur Supplicium? Saevos stringunt in vulnera fasces Horrenteisque parant paliuro intexere dumos, Tormenti genus, et capiti premere inde coronam Vulnificam longisque addunt ludibria virgis. Fallor, an ingentes video de stirpibus imis Everti palmas, altas ad sidera palmas, Infelix opus, unde alti regnator Olympi Horrendum attonito spectaclum praebeat orbi, Cum patri aethereo moriens liventia pandet Brachia turpatosque atra de morte capillos Oraque pallentesque genas frontemque cruore Iam madidam et lato patefactum pectus hiatu? Quod scelus eois ut primum cernet ab undis Sol, indignantes retro convertere currus Optabit frustraque suis luctatus habenis, Quod poterit tandem auratos fuligine crines Foedabit moestamque diu sine lumine frontem Ostendet terris, ut qui iam ploret ademptum Authorem regemque suum; quin ipsa repente Fratris ab ore timens et tanto concita casu Cynthia caeruleo vultus obnubet amictu Avertetque oculos lacrimasque effundet inanes. Parte alia ingentes tellus tremefacta tumultus Pro gemitu dabit et ruptis excita sepulcris Emittet simulacra. Quid, o, quid abire paratis, Illustres animae? Non omnibus ossa reverti Ad sua iam licet aut notos assumere vultus. Tempus erit cum claustra Erebi postesque superbos Evertet rex ille hominum et pavefacta recludet Tartara: diffugient immisso lumine dirae Eumenidum facies, iactis in terga colubris, Quas atro vix in limo phlegethontia rupes Accipiet trepidas et tristi condet in ulva; Tum variae pestes et monstra horrentia Ditis Ima petent; fugient briareia turba Cerastae Semiferumque genus Centauri et Gorgones atrae Scyllaeque Sphingesque ardentisque ora Chimaerae Atque Hydrae atque canes et terribiles Harpyiae; Ipse catenato moerens per Tartara collo Ducetur Pluton, tristi quem murmure circum Inferni fractis lugebunt cornibus amnes. At nos, purpureis velati tempora vittis, Signa triumphales circum victricia lauros Tollemus laetoque ducem clamore sequemur. Ille alto temone sedens levibusque quadrigis Frena dabit volucresque reget placido ore iugales, Non iam cornipedum ductos de semine equorum Nec qui mortales capiant praesepibus escas. Primus enim placido innitens trahit esseda collo Armenti decus et pastorum gloria taurus, Stellatus minio taurus, cui cornua fronti Aurea et auratis pendent palearia setis, Perque pedes bifidae radiant tamquam ungula gemmae; Torva bovi facies, sed qua non pulcrior olim Inter sidonias mugierit ulla iuvencas. Et iuxta nemorum terror rexque ipse ferarum Magnanimus leo, quem latos demissa per armos Addecorat iuba, pectoribus generosa superbit Maiestas, non iam ut caedes aut praelia saevus Appetat (innocuis armatus dentibus ora Grataque tranquillo ridet clementia vultu), Sed coelo ut spatietur et alta ad sidera tendat. Hos post insequitur totos pennata per artus Alituum regina, sacrae cui vertice plumae Assurgunt flavoque caput diademate fulget; Ipsa ingens alis, ingentis fulminis instar, Supra hominum tecta ac montes supraque volucres Fertur et obstantes cursu petit obvia nubes. Ultimus humana sociat cervice laborem Alatus tergo iuvenis, cui flammea laevo Ex humero chlamys eois incensa lapillis Pendet: eam varii exornant longo ordine reges, Antiquum genus et solymae primordia gentis, Ostro intertexti; veros agnoscere vultus Est illic, veros montes et flumina credas Et vera extremo Babylon nitet aurea limbo. Tali sidereas curru subvectus in auras, Indutos referens spoliis pallentibus axes, Perveniet, recto qua panditur orbita tractu Lactea et ad sedes ducit candentis Olympi. Illic auratae divum admirabimur urbes Auratasque domos et eburnea templa viasque Stelliferas vitreosque altis cum montibus amnes. Atque ibi, seu magni celsum penetrale Tonantis Sive alios habitare lares ac tecta minorum Coelicolum dabitur, stellas numerare licebit Surgentemque diem pariter pariterque cadentem Sub pedibus spectare et magnos ducere soles Longaque perpetuis inscribere nomina fastis". Haec ubi dicta, patres plausu excepere frequentes Fatidicum vatem sublatumque aggere ripae Attollunt humeris laetumque per avia ducunt. Intremuere Erebi sedes obscuraque Ditis Atria; suspirans imo de corde Megaera Dat gemitum et torvas spectat sine mente sorores; Tum caudam exululans atra inter crura remissus Cerberus et sontes latratu terruit umbras, Commotisque niger Cocytus inhorruit undis Et vaga sisyphiis haeserunt saxa lacertis.