CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus SALUTATI.fato-03.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/SALUTATI.fato-03.xml.
1. Quisquis es, altisonis qui non tua nomina metris Subscribens sublime canis violentaque Martis Sepius arma dolos viresque ruisse potentes Insinuas urbes, quas lux Hyperionis almi Circuit, Aonidum sed non potuisse bicorni Numina Parnaso celebres excludere musas, Accipe reptantes tranquillo pectore versus, Accipe, quisquis eris. Scio nam, carissime Tozi, Quamvis alta tuo transmittas metra Philippo, Te nondum sacro subitum prodisse poetam Ex Helicone datum; sed quis fuit hic, nisi noster Iacobus ille Forilivici, qui natus in urbe Mistica divino cantavit pascua versu Et patriam bellique duces evexit ad astra? Ille quidem est: agnosco stilum, sublimia nosco Carmina; stelliferi cui namque secundus Olimpi Vel ratione situm vel vim fatumque potentum Plenius astrorum deprehendit mente capaci? Tu certe es, tibi pauca loquar; cur, maxime vatum, Horrida presago divinas carmine bella? Sed memini vulgo dici: si vera profetans Esse cupis, taceas felicia, tristia solum Precine; namque fides semper solet esse timori Pronior atque solent gravius metuenda movere. Tu tamen ad celos errantiaque astra recurrens, Sic positum mortale genus ad prelia Martem Tracturum, tribuens nimium crudelibus astris Asseris et Latio ferventia bella minaris. Iacobe, fare, precor; ubi plena scientia rerum, Que tibi tum studio ardenti, tum viribus alti Contigit ingenii? Num libera nostra voluntas Arbitriumque datum cunctis mortalibus astris Subiacet? An nostros celum ratione fruentes, Quod rationis eget, animos mentesque coercet? Quod si forte velis nos celo ad bella moveri, Utpote quod primos dicas accendere motus, En homines ad bella trahit violentia celi, Arma iubens, homini licet an dimettere ferrum? An nos astra premunt et belli turbine miscent? Ergo quid in nostro, celo patiente, relictum est Arbitrio, si cuncta movet, si mota potenter Perficit astrorum collectio certa vagantum? Sic nichilum posse ex nobis fateare necesse est. Astrifero siquidem totum pendebit ab orbe Quod patimur vel quod facimus vel mente movemus. Unde igitur vel pena malis, vel premia dantur Digna bonis? Quid namque polo meruisse coacti Possumus, inviti vel quam committere culpam? Iacobe, nonne vides, posito quod nostra voluntas Subiaceat celo, quod oportet tollere solem Iusticie morumque decus preceptaque vite? Dic, quid sancta fides, que nos ad celica regna Dirigit, et prisca veterum doctrina decori Moris erunt? Sacra cur plurima lege vetamur Sideribus tracti, vel cur complere iubemur? Utere sic astris, sic celo crede quod ultro Arbitrium saltem cum libertate relinquas Humano generi; quod, si conere probando Tollere, divina simul et mortalia tollas. Cetera namque tibi nulla cum lite relinquo. Dic pestes predicque fames; dic frigora, predic Immensos estus; pluvias dic dicque serenos Longe instare dies; dic turbida flumina ripas Transgressura suas; dic fulmina, dicque future Spem Cereris, bibuli vel si vineta coloni Responsura putes votis, vel quantus olivis Immineat fructus, vel quas collisio terre Arces terribili motu subitaque ruina Discutiet, si scire tamen conceditur astris Que fortuna manet terras et sparsa per orbem Menia; dic etiam, si quid mens pendula letum Aut optare potest aut anxia triste timere, Dummodo que summi patris sapientia nostro Tradidit arbitrio nobis tua sidera linquant. Nec tamen ista tibi me sic dimittere credas, Quod quemquam plene celi cognoscere motus Arbitrer aut omnes aspectus posse probare. Discute priscorum libros monimentaque patrum: Invenies illic multos latuisse per annos Astrorum motus, quibus hec nunc utitur etas. Nam contenta diu fuit ingeniosa vetustas Celum per celos bis distinxisse quaternos. Mox nonum posuit certis rationibus orbem, Qui cum subiectis secum radiantia celis Sidera in occasum formoso vertat ab ortu. Hinc alii decimum celum posuere, volentes Quod dare sit motum qui se solummodo vertat Nilque trahat secum nec qui rapiatur ab ullo. Denique vera fides tranquilla in sede beatos Dum locat, undenum sine motu tradidit orbem. Sed licet octavum triplici susceperit etas Nostra modo celum certa ratione moveri, Attamen antiquos ad succedentia signa Sidera converti multos nescisse per annos Constat, et ipse pater magnus celi Ptholomeus Descriptor, qui tot deflexus novit Olimpi, Creditur astriferum non perpendisse recurvo In geminas arcthos orbem se vertere motu, Frixeique caput pecoris chelasque revolvi Alterutrum, nunc hinc Scithiam, nunc inde tepentes Ethiopas versus. Nam nonnisi tempore longo Astrologia poli stellis motuque situque Humana quantum licuit ratione repertis Vel sciri potuit vel cum ratione doceri. At licet annorum iam per tot millia prisca Stellarum varios motus deprenderit etas, Multa tamen nostris non respondere diebus Tempora nostra vident, que quondam fida vetustas Tradidit et nobis fixe observanda reliquit. Aspice quot tabulas veteres habuere sequenti Tempore, deprenso manifesto errore, notatas! Sic Abrachis priscos, Abrachim sic mox Ptholomeus Corrigit; hunc demum Tollette inventio celi Venturum nescisse situm ratione probando Ostendit, quam mox studiorum Gallia mater, Parisius, certa tradens ratione tabellas, Editione nova non parvo errore notavit. Post hos Iudei venit correctio longo Tempore servata. Sequitur subtilior Alphuns, Qui motus celi ac errantia credidit astra Non erratura tandem ratione dedisse. Sed que mortalis inventio noscitur esse Perfecta? En magno iam nunc errore notantur Alphunsi tabule, nec maxima lumina celi, Sol et Luna, sibi correspondere videntur Prescriptis spaciis, nec cervix clara Draconis, Nec Senis in proprio celeres motus epyciclo. Ergo inter varias nunquamque errore carentes Doctrina veterum, quibus hec nunc utitur etas Et quibus usa fuit venturi ignara vetustas, Equando celos et sidera cuncta notando, Cum pateat priscos nec celum scisse nec astra Nec posse innixos antiquis scire modernos, A quorum motu dicunt se nosse futura, Quis verum prescire potest? Quis dicere "bellum Aut pax dulcis erit", qui testem dicat Olimpum, Motibus ignotis nec notis cursibus astra? Quod si forte velis celum e regione propinqua Et stellas spacia, quamvis per proxima distent, Non variare suos certa ratione fluentes Effectus, dic cur tam dissona fata gemellis Sidera dispensant? Cur unus pastor et alter Venator fratrum? Cur imperat ille, sed iste Servit et eiusdem patris non linquitur heres? Dic cumque eveniat in magna sepius urbe Una eademque hora non uno ex semine proles, Cur non connubiis celo faciente coevi Ex patre diverso domibusque fruuntur eisdem, Si cunctis fatum dat certi temporis hora? Cur ligni eiusdem quod tellus una nutrivit, Unica plantavit ac unica diruit hora, Hec pars effigies fit quam gens omnis adoret, Hec fit calcandum per tempora cuncta scabellum? Iacobe, crede michi: qui celi sidera tractat Ut ventura queat certis predicere signis Fallitur. At causas rerum cognoscere quisquis Non valet, effectus, dic, qua ratione videbit? Sed dices: cur non vestigia sacra priorum Hac et in arte sequar, quorum precepta futuros Eventus rerum divino dogmate monstrant, Postquam que tradunt nobis per cuncta videmus Omnia vel saltem maiori ex parte venire? Hic ego divini possum de more iocari Tiresie, cuius rideri oracla solebant. Astrologi, quicquid predicitis aut erit aut non, Plura tamen semper celum portendere fertis, Ex quibus in paucis satis est predicere verum. Et si de multis fit que predixeris unum, Hoc arti tribuis quod forti ascribere debes. Non te decipias, vir cordatissime, sed, ni Displiceat, tecum memori fac, mente revolvas In quot et in quantis hec te doctrina fefellit: Si tibi constiteris, si nolis vera negare, Invenies totiens quod sis deceptus ab arte, Quod non contigerit quondam te vera profari Crebrius, ut si quid forsan quod dixeris olim Venerit, ad casum non artem iure referri Debeat atque tibi non detur scire futura, Cursibus astrorum per tempora nulla notatis. Linque Deo, qui cuncta movet, qui cuncta gubernat, Quique nequit falli, quod te prescire fateris: Non humana quidem, sed vis divina futuros Eventus rerum prenoscere. Nam Deus ipse Solus ab eterno sua queque in tempora cernit Altaque mortales premit ignorantia visus.
11. Ille vagos fecit celos, sapientia cuius Omnia trascendit ductoresque indidit illis, Ut pars queque suo in partes resplendeat omnes Lumine, distribuens equali munere lucem. Ac simili forma mundi splendoribus unam Ordinat esse ducem generaliter atque ministram, Que vana ad tempus bona confluitantia mutet De gente in gentem uniusque a sanguine prolis In prolem, alterius ducentem sanguinis ortum, Ultra quam humani possit defensio sensus. Hinc gens una vigens nunc imperat, altera languet, Iudicium sectans eius quicquid iubeatur, Quod latet occultum densa velut anguis in herba, Illi nulla quidem sapientia vestra resistit: Hec iubet hecque suum diiudicat exequiturque Regnum prout alii moderamina tradita divi, Ulla, breves quamvis, sua commutatio paces Non habet et motu quod sit veloce necesse est, Usque adeo properant qui dona vicesque reportant. Hec est que totiens solum crucifigitur illis A quibus et laudem et preconia grata meretur, Dando sibi iniuste turpis convitia fame. Hec tamen haud audit, sed leta beataque primis Mixta creaturis proprium circummovet orbem.
12a. Quicquid sub celo creatum est A celestium rotatum virtute dependet Quodque qui cuncta movet et semper omnia regit, Et finis atque motus principium fuit In quolibet celo posuit legem suam,
12b. Sunt enim celi organa divina Et per potentiam eterne nature, Que in eis resplendet, gloria sunt pleni. Et eis in forma desiderii amore sic affectis Moventibus, mundus per hec excelsa Et immaculata lumina gubernatur.
12c. Nec ingerit necessitatem quodlibet celum movendo, Sed bene disponit creaturam humanam Per qualitatem, quam anima sequens Arbitrium, derelinquit et facit se vilem, Servam et latronem ac, a virtutibus peregrina, Exuit habitum nobilem et relinquit.
12d. In hoc peccasti, florentine poeta, Ponendo quod bona fortune Necessitata sint ipsorum meta.
12e. Non est fortuna quam non superet ratio. Nunc cogita, Dantes, si qua probatio Potest efficere, quod hec ratio sit convicta.
12f. Fortuna nichil est aliud quam dispositum Celum quod disponit rem animatam, Quam disponendo, si oppositum invenit, Non venit necessitatum felix bonum. Et cum anima sit in libertate creata, Fortuna in ea non potest, si contradicat.
12g. Substantia sine corpore non recipit Ab istis celis, quapropter intellectus Unquam fortune subiacere non debet.
12h. "Ut tua verba sonant, mundus virtute fugata Est vitiis pregnans ac omni ex parte repletus Omnis peste mali: sed deprecor, ut michi pandas, Discere quo valeam reliquosque docere petentes Que tanti sit causa mali; nam sidera quidam Incusant, quidam satagunt hoc crimine terras Afficere et causas hec ad inferiora reducunt". Ille quidem primum suspiria traxit ab imo Pectore, que in nobis mentis strinxere dolorem, Postquam ait incipiens mestus: "Karissime frater, Mundus cecutiens est et tu pergis ab illo. Vos etenim vivi causas et cuncta refertis, Duntaxat sursum ad celum velut omnia fixa Secum lege trahat, cui sit parere necesse. Quod si sic esset, foret omnis libera vobis Destructa arbitrii, celo cogente, facultas Nec iustum vera posset ratione vocari Gaudia pro meritis et habere ex crimine luctum. Inchoat hec vestros vis atque potentia celi Motus. Non omnes, inquam, quod si tamen omnes Dixero, collatum vobis rectique malique Lumen inest propriaque ex libertate potestas: Que si celorum contra vim sustinet inter Congressus primos anima durante laborem, Omnia post superat, si cum virtute nutritur. Sub maiore quidem vi nec non sub meliore Natura semper cum libertate iacetis, Quam creat in vobis mens nulli subdita celo Ex quo, si mundus vos hec per devia ducit, In vobis causa est, in vobis ergo petatur".