CroALa, 2025-04-20+02:00. Nodus ROTA.sylv-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/ROTA.sylv-01.xml.
ad Placidum Sangrium
Sangri flos patriae, patriae non ultima cura, Quem pater erudiit Phoebus, duxitque per umbras Aonis, ac lauris per opaca virentibus antra: Seu te forte malis nunc tempestatibus actum Publica cura premit patriae non digna ferentis; Seu Camerota altis retinet convallibus, et te Nunc litus, nunc sylva iuvat, seu montibus apros Trudere, vel lino volucres, vel fallere pisces; Eia age lingue aliis haec, dum canis omnia turbat Icarius, dum cuncta sitit, dum deperit herba: Atque hoc, ut potui tibi condere, perlege carmen. Quae fuerit Camerota olim, quid verterit artus Virginis in scopulum canimus: tu plaude canenti, Te dominum quando ipsa colit, te suspicit unum. Quis te, quisve tuos memorans ab origine casus Nereidum Camerota olim pulcherrima, se se Abstineat lacrymis? Lacrymis quis parcet amicis? Tu decus ante omnes Tyrrheni litoris una, Una amor, una ignis: te Rex saepe aequoris unam, Neglectis aliis, quin posthabita Amphitrite Optavit; te saepe Tethys per caerula nantem Obstupuit; per te (mirum) nova vulnera sensit Tritonum, Phorcique manus; monstra hispida Phocae Te saepe arserunt. Tu saepe at despicis omnes: Tantum mira novae pollebat gratia formae. Iratos etiam pelagi componere fluctus Voce potens, placido luctantia marmora cantu Mulcebas, piscesque vagos, scopulosque trahebas Undarum Rege invito quoquo ipsa volebas. Quinetiam cantu ducta imo e gurgite Cete Exerere informes rictus, Nymphasque videbas Undisonis exire antris, ac per freta pisces Ludere, et in numerum Delphinas iungere flexus. At quae summa imis permiscent, tristia laetis, Invidere tibi crudelia fata, perosa Elatos animi fastus, mentemque superbam. Nam cum forte olim longinqua per aequora vecta Cognatae auspicio Veneris, monituque Deorum Aeneadum Ausoniae subiisset litora classis, Cumque gubernator puppi Palinurus ab alta Te nocte in media aspiceret (dabat ipsa per umbras Luna diem tremulo vibrans vaga lumina ponto) At dulci infelix audiret voce canentem, Continuo exarsit, longum miratus eburni Corporis ipse opus egregium, Iove dignaque membra, Miratus dulcesque modos, numerosque canoros: Ah miser Icariis pelago se credere pennis Iam cupit, immenso quamvis via clausa profundo, Tantum optare licet. Sed quid? Quando omnia terrent, Nec quid speret, habet? Necquicquam haec denique fatur: "Seu Venus orta undis, nova sive hoc gurgite Siren, Seu tu alia aequorei Nympha es pulcherrima regni, Eia age (parva peto) liceat prope noscere causas, Unde novis subito flagrent praecordia flammis, Quove tot icta malis morbo mens aegra laboret. Huc propera; huc nando secura accede: natanti Caeruleum tibi fluctus iter, tibi ventus amicas Sternet aquas, facili parebunt aequora motu". Hactenus infelix. Sed tu (vix credere fas est) Dura magis scopulo, quo membra innixa sedebas, Nil contra. Ast illi Sirenum saxa subisse In mentem venit, cautusque occurrit Ulysses: Sed frustra memor esse iuvat, quando impia contra Fata trahunt, nimiumque sibi male credulus error. Vox placet, et blandae captus dulcedine vocis Ignavum furtim sensit subrepere somnum, Paulatimque ratem pelago, clavumque labantem Credit, et incassum nutantia membra quieti Nititur, et placidae furari lumina fraudi: Usque adeo dulci iuvat indulgere periclo, Nec tamen ipsa minus mens aestuat undique curis, Nec minus acer Amor flammato pectore saevit. Nanque inter somnum cantantem auditque, stupetque, Auditamque inter somnum suspirat, et optat. Tandem decipitur sensim, tacitusque per artus It sopor, et caecos captant oblivia sensus. Iamque gubernandi cura, sociisque relictis Labitur, et praeceps latis miser excidit undis; Nec promissa iuvant Neptuni, cum Deus ante Fausta huius Veneri promiserit omnia cursus. Tu tamen haec spectare potes, nec iam movet ulla Te pietas, poterat scopulos, et monstra movere. At Venus interea, cui dudum Troia curae Progenies, Graio raptique ex igne penates, Advecta Idaliis medio stetit aequore cycnis, Atque iterum aequoreum fratrem, Nymphasque precata Ne liquidum per iter classis spoliata magistro Erraret, tutasque vias, cursusque secundos Impetrat, ut tandem speratis sistat in oris. Mox et discerptos artus, inhumataque membra (Quis putet?) illacrymans (superos si fiere putandum est) Colligit, ac rupi, vastis quae prominet undis, Imposuit, collemque omnem dedit esse sepulcrum. Unde etiam aeternum Palinuri a nomine nomen Servat adhuc, nautis procul adventantibus alto Vertice prospectans mare formidabile saxum, Quo rite agresti sylvis de more propinquis Conveniunt Satyri solventes iusta sepulto; Et Dryades largo discisso cortice fletu Te Palinure altum, frustraque ad busta vocantes Funereis donant foliis, tumulumque coronant Pallenti circum viola, moestoque hyacintho. Protinus his actis magno perculsa dolore Dira animo volvens ardenti efferbuit ira, Nec tulit aequa Venus Palinurum occumbere inultum, Sed voluit Nympham dignas dare crimine poenas. Nam dum forte parat scopulo discedere, late Obriguit, sibi nec constans immobilis haeret, Paulatimque artus sensit durescere in arctum Contracta, et subito se ipsam miratur, et horret. Iamque novum in scopulum versa est, iam saxea saxum Tota subit, saxumque intra, nec poenitet acti; Quin e conspectu tristi laetissima casu Aspicit adversam rupem, molemque sepulcri. Infelix Camerota novis deflenda querelis; Quae te non flerunt Nymphae, quae litora? Molpis Testis erit, Molpis tantae pars maxima cladis, Quam Venus in silicem vertit quoque, dum tua luget Funera: testis erit quondam placidissima Nympha Centula natarum Bacchi pulcherrima, centum Vinetis, vinoque potens, sed nunc quoque tristis Effundens lacrymas generoso palmite vitis. Teque etiam Antilie, passis te moesta capillis, Quam Pan erudiit susceptam Molpide Nympha Deflevit longum calamis Montana paternis; Te Velia, atque imo clamat Triventus ab antro, Disrumpensque urnam subito vada linquit iniquus Frugibus, et pieno rapido pede prosilit alveo. Tum Iungana rosas atra ferrugine tinxit, Iungana insignis Paestani gloria campi: Quaeque simul nostris modo Trentana paret habenis, Audiit, et triste exitium Cominenta miserta est. Nuntia fama mali tantum procul explicat alas. Nec satis ulta iras, voluit quoque Cypris, ut alto Aggere te paullum post temporis advena pubes Cingeret, atque tuo dictam de nomine terram Incoleret, populisque fores praedonibus esca; Nec salebrosa viis loca te, nec vallibus imis Praecinctae nemorum rupes, nec saxa supremo Fixa iugo, aut monstris formido, et piscibus antra Nautarum miserorum informibus ossibus alba Arcerent saevos populatis sedibus hostes, Qui facti memores tentent mare classe propinquum Praedari, ac late populos, vicinaque circum Litora, et everso grassari limite campos. Gens fera, quae veluti praeruptis montibus acta Saepe ruit rapido tempestas turbine, et omnem Sternit agrum, secumque trahens segetesque, bovesque, Cum bobus plaustra ipsa, pecus, pecorisque magistros, Huc illuc vasto furit impete, captaque passim Tecta urit, secumque rapit iuvenesque, senesque, Cumque patre impubem prolem, cum matribus alto Vagitu tremulis pendentia pignora mammis; Necnon (quod lacrymis mage dignum) sanguine praedam Commaculat duris traiecto corpore contis, Aut cogit miseram per munia tristia vitam Degere sub foveis ingrata compede vinctam. Infelix Nympha, infelix, quae crimina tantum Promeruere? Vale, vale; et tibi carmina quando Digna dare, haud nostrum est, dignos tamen accipe fletus Fortunata nimis Nympha o, si Dardana puppis Tyrrheni nunquam fatalia litora ponti Vidisset, tanto si non Venus acta furore Te miseram usque odiis ageret, premeretque nefandis, Si nusquam Palinurus erat; num te magis ulla Pulchra fuit, dum vita habuit? Num voce canora Blandior? Aut postquam mutatam fata tulere Dulcior? Atque homini longe gratissima tellus? Te ver perpetuum exhilarat, te flore coronat Usque novo, te fronde sua bona Pallas Athenis Iam spretis colit ante omnes, te vite Lyaeus Exornat, cogitque suam tibi cedere Naxon. Sed quid ego antiquas recolens Camerota querelas Te sequar? Hoc uno tantum tot damna repende, Quod regat, et placidis nunc te moderetur habenis Sangrius, et nostrae referant tua funera Musae.
ad Dominicum Venerium patricium Venetum
Lingue precor, Lycidas dum luget, lingue parumper Pieridas, quas ipse colis, quibus ipse refulges. Ite per herbosos carpentes gramina campos, Ite ite o pecudes, quo vos trahit, ite, voluntas: Nulla etenim Lycidam vestri iam cura fatigat. Vosque ferae impune, et volucres impune potestis Ire redire vias, Lycidam dolor anxius urget. Non ego vos iaculis posthac, non rete lacessam: Tela retusa iacent sine honore, et retia pendent Cardinio extincto, quo non mihi carior ullus, Cardinius custos pecoris, sectator aprorum. Quae poterunt aegram solari carmina mentem? Ah potius socii fatum referamus adempti, Indignos obitus lacrymis referamus amicis: Sunt digni lacrymis obitus, lacrymabile fatum. Quis furor? Ah tandem quae te crudelis Acerra, Quae rapuere irae? Cunctis o saevior una, Quas chorus exercet Dryadum crudelis Acerra, Cum iuvenem immiti praereptum funere passa es Cernere, et in lacrymas non te dolor improba vertit. Te vere quercus, vere te saxa tulisse Crediderim, quando potuisti perdere, qui te Prae grege, prae iaculis, unam prae rete colebat. Ah crudelis Acerra tuos cur perdis amores? Quo ruis? Est Siculae vano rumore puellae Fabula, nulla magis praevertit foemina sensus, Nulla magis, quam tu, confixit Acerra medullas. Infelix iuvenis, dum te cupit usque, paratque Flectere blanditiis, prece, munere, dum colit unam; Dum te per saltus sequitur, loca sentaque circum, Dumque tibi longa sylvas indagine cingit, Et lepores, damasque uni tibi munera servat; Tu pro venatu assiduo, pro munere, tu pro Blanditiis cita fata paras, precibusque Dianam Immeritis poscens crudelia praemia factis Sollicitas, penitusque novo perculsa furore Haec ais, at saevum mulcent nil verba furorem: "O Dea, virgineis quam dudum addicta choreis Excolui, mater docuit quo tempore primum Fallere aves visco, gruibusque intendere lina: Si te unam Venerisque iocis, iucundo et Amori Praeposui (tanti purae mihi foedera vitae), Diva precor miserere: vides, quo conciter oestro. Deceptam niveae (ni fallor) munere lanae Te quoque saevus Amor vicit: quis vincet Amorem? Cardinium Scimeris habet, tu digna repende, Unam amat, et nostros spernit iam perfidus ignes". Vix haec edideras, precibus cum victa Diana Annuit, ut vitrea nudam se forte lavabat Fontis aqua aestivo venandi fessa labore; Et fratris, spatia assiduo qui summa rotatu Lustrat, et aligeras ex ordine temperat horas, Auxilium implorat, viresque reposcit ab uno. Ille pererrati transverso limite caeli Urebat terras, vastique patentia ponti Marmora, et Icarii rabiem canis igne maligno Exagitans, generi humano letumque, luemque Urgebat passim, ne dum morbosque sitimque: Sensit, et immisit iuveni nil tale verenti, Dum celerem in casses trudit de montibus aprum, Ferventem radiorum aestum, rabidumque furorem Sideris, atque ustis prorepens ima medullis Insinuat se se grassando, et pascitur artus. Tum penitus misero nocuus calor ossa perurit: Mox sensim venaeque arent, maciesque calentem Obsidet, et sanguis vanas tenuatur in auras. Ast ubi crudelem eventum Dea vidit, iniquis Ereptum fatis iuvenem sine munere non est Passa mori, fecitque suo de nomine florem, Qui nunc dumosis consurgens undique sylvis Carduus ardenti venantes sauciat ictu; Quaeque manu, et pharetra venatica tela gerebat, In spinas vertit, quibus est praecinctus, acutas. Hactenus o retulisse satis tua funera care Pastor, ab Elysiis qui nos nunc prospicis agris, Atque alias istic pecori das iam Deus herbas. Quam bene nunc tecum est actum non cernere, quae sic Nos agitant; altis novus hinc furor Alpibus actus, Hinc Germana rapit tempestas omnia, quin haec Ceu nihil, heu tecum turpi iam foedere vincti Galle furens, Parthi, Cilices, Thracesque, Getaeque Exturbant, miserasque abigunt bona nostra capellas; Quin dominos, totumque simul populantur ovile, Invitosque alio cogunt nos vivere caelo. Usque adeo Ausoniae pastores tristis Erynnis Torquet, et in peius discors sententia versat. Verum si superis placitum, si nostra reposcunt Crimina, ut aeternum fatis iactemur iniquis, Diique, Deaeque omnes, quibus est res Itala curae, Vos o praesentes patriis succurrite votis, Vos saltem servate urbem decus orbis, ocellum Europae, Italiae sidus, virtutis Asylum, Hadriacas inter quae felix enitet undas, Quae nobis vel numen adest, cui ponimus aras, Quam veneror, praeclaram urbem, sanctumque Senatum, Cuique triumphales aeterna in secula lauros Auguror, auspiciis semper melioribus auctae, Ut domitis penitus monstris, atque hoste subacto Inclyta barbaricos referat Regina triumphos. O utinam tecum vivam, condarque sepulcro Cara Deum soboles, magnum Iovis incrementum; Et revocem viduas extincta coniuge Musas. Sat lacrymis dedimus: pecudes, venit umbra, redite.
ad Marium Galeotam
Quis violas Galeota tibi, quis carmina nolit Mittere, cara tui pars o Galeota sodalis? Tu violas, tu carmen amas, en accipe utrunque: Dumque canam violas, violis tibi tempora cinge. Quae iuvenem sylvae flagranti pectore Iolam Non videre olim? Qui non stupuere canentem Praerupti nemorum anfractus, latebrosaque lustra? Dum miser huc illuc letali saucius ictu Errat amans, seque ipsum odit, vitatque sequentem; Dumque unam ipse ardet, dum totus Hyanthide ab una Pendet, et omne nemus responsat Hyanthida circum; Quae rupes illam, quae non novere latebrae, Dum pavidos imas in valles pellere damas Nititur, et studio venandi lassa sub umbris Accubat, et cantu volucres permulcet, et auras? Qui vel amore huius Nymphae non fervidus ultro Ingemuit Faunus? Qui non cupiere calenti Pectore monticolae sylvestria numina Panes, Dum modo fonte sitim pellit, modo sole perusta Membra lavat, Parium longe superantia marmor? Iam caput Eois Aurora emerserat undis, Et revocans hilares ad munera rustica Nymphas Floribus, ac nitido mundum perfuderat auro: Cum forte optatam male vidit Hyanthida Iolas, Ut monstrarat Amor per roscida prata vagantem, Et vernos tenero carpentem pollice flores; Dumque illa albenti vacinia fusca ligustro Associat, variasque rosis interligat herbas, Narcissumque croco, calthamque immiscet acantho, In primisque sinum violis pallentibus ornat, Ac violis passos componit in ordine crines, Uritur infelix longum miratus eunti Ut circum niteat tellus, ut leniter aurae Exhilarent purum rorantibus aera pennis. Ah miser ecquid agat? Cupit ire, et perdere supplex Verba ultro: at retrahit timor, et iam verba relinquunt. Mox inter frutices latitans vix talia fatur: "En age tuta para vario tibi flore corollas Nympha dolor, requiesque animi pulcherrima Nympha; Iam non congressus, iam non suprema reposco Gaudia, divino mihi sat nunc lumine tantum Posse frui, mihi sat procul inspexisse: quid horres? Pone metum, in superos humanis non licet ultra. Num tibi quidve habeat referam, quid possit Iolas? Parvus enim nihil est, tamen est tuus omnis Iolas". La ubi clamantisque sono, strepitumque fruteti Audiit, extemplo iam florum oblita retorsit Lumina, nec niveo delapsum pectore sertum Tollit humo. At postquam tuti nil undique vidit, "Diva fave o nemorum" exclamat "cui candida curae Virginitas, mihi Diva fave": nec plura locuta Effugit, et celeres visa est se vertere in auras. Tum iuvenis properare gradum conatur, at ultra Ferre gradum mala fata vetant, ac territus haeret; Mox cadit, et lapsum dum se se attollere frustra Ter parat, ah lapsus rursum procumbit humi ter: Nec sibi credit amans infelix, nec sibi constat. Quin simul ac florem conspexit (sparserat omnem Florem illa huc illuc, miserum cum fugit Iolam) Colligit, atque sinu condit, manibusque retractat, Atque haec heu lacrymis verba intermiscet obortis: "Tune o care mihi, nuper quem pectore fovit, Flos ille es, nostri quem pignus Hyanthis amoris, Quem veluti mortis certissima dona reliquit: Tune etiam miseri dictus de nomine Iolae Testis eris nostri dulcissime floscule leti?". Haec ait, et super incumbens iam liquitur omnis In lacrymas, iam sanguis abit, iam deficit intus Spiritus, ac remanet nil iam de corpore, ni qui Testetur multus pallentem pallor amantem: Fit viola, et floris paulatim arctatur in orbem: Qui vel adhuc retinet mutati nomen Iolae. Tum Venus extincti casus miserata, voraret Ne dignos lacrymis obitus fuga temporis ulla, Munere neve aliquo miser indonatus obiret, Instituit, Charitesque nova mox lege notarunt, Ut Viola optati gratissima nuntia Veris Cingeret aeternum crines, et pectora Nymphis.
Ecquid erit mi cara uxor, lacrymabilis uxor? Ecquis erit lacrymis modus? Ecquae meta dolori? Sat mihi iam Tuscis, Latiis nunc flenda Camoenis Portia, dulcis amor quondam, nunc naenia tristis: Portia lux olim, nunc Portia noctis imago. Uxor mi lacrymae semper, lacrymosa voluptas, Omnia sunt lacrymae sine te, sunt omnia fletus, Singula mi squalent sine te, mihi singula sordent: Dulcia felle madent, vilescunt omnia cara, Gaudia dant lacrymas, lacrymas mihi quaeque ministrant: Tu lacrymosa dies, tu nox lacrymosa dolenti. Quicquid ubique oculus spectat, mens captat ubique Sunt lacrymae, est mortis miserae crudelis imago; Nec tamen in lacrymas abii, dolor ipse valebat Vertere me in lacrymas, quod summum optabat, et unum, Infelix potuit qui cernere fata maritus, Infelix vidit, vidit nec desiit esse. Portia dulcis amor quondam, nunc naenia tristis. O utinam in fluvium lacrymans, et tristis abirem, Qui propter tumulum, cinerem qui condit amatum, Laberer, hoc saltem solarer funus acerbum. Ah cinerem extinctum, vivos qui suscitat ignes, Ah cinerem exiguum, magnam qui pectoris Aetnam Suscitat: at parvo grandes accendier aestus Quis putet e cinere? At cineres Amor excitat alis. Portia dulcis amor quondam, nunc naenia tristis. O utinam in fluvium lacrymans, et tristis abirem, Qui propter tumulum, nostros qui servat amores, Quique poli, terraeque simul secum occulit omnes Delicias, et quicquid Amor magis ornat, et auget; Qui ver perpetuum spirat, floresque Sabaeos, Qui Musas flentes, castae qui Pallados artes, Qui Venerem, et Charites quam parvo amplectitur orbe, Laberer, hoc saltem solarer funus acerbum. Portia dulcis amor quondam, nunc naenia tristis. O utinam in fluvium lacrymans, et tristis abirem, Qui propter tumulum, qui condit dulcia membra, Quique rosas, vel adhuc nitidi qui lilia vultus Servat, et Hyblaeis corallia nata labellis, Quique ebur, atque aurum, demum mea sidera condit, Laberer; et quando misero mi non datur ultra, Huc circum, atque illuc amplecterer invida saxa: Invida saxa nimis, quae mi bona tanta tulere. At vereor, ne aestus tumulo qui flagrat ab imo, Aestus, quem nostro suspiria pectore mittunt, Protinus exsiccet lacrymosi flumina fontis. Verum ego primum hoc optarim, primumque precarer, Ut propter tumulum, nostros qui servat amores, Felicem ad tumulum, cinerem qui condit amatum, Tristia deficerent lacrymosae stamina vitae.