CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus ROTA.epig-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/ROTA.epig-01.xml.

Documentum ROTA.epig-01.xml in db pdill0


1. ad Peraphanum Riberam, Principem Optimum Principibus placuisse viris non ultima laus est, O Princeps nostris Sol date temporibus. Verum illos placuisse aliis est gloria prima, Quod tamen ipse unus tu Peraphane facis. Nam quis te melius metitur passibus aequis Singula? Quis melius deprimit, odit, amat? Deprimit elatos, rectos amat, odit iniquos: O vere auspiciis aurea secla tuis. 2. fontis inscriptio Naiades, fontis quibus est tutela propinqui, Si vestra veniet lympha perennis ope, Largus ut arentes foecundet rivulus hortos, Pellat ut aestivam villica turba sitim, Prima dabit vobis sitientis cultor agelli Lilia, prima olerum munera, prima rosae. Nec tantum teneris dabitis, mihi credite, plantis, Quantum donata vos capietis humo. 3. de Nigella Aegida Pallas habet, sunt et tibi spicula Mavors, Fuscina Neptuno, rete Diana tibi est; Sunt thyrsi Baccho, Maiae talaria nato, Alcidae clava est, ignea tela Iovi. Unde caret facibus tantum Cytherea? Sagittis Unde Amor? Haec oculis arma Nigella gerit. 4. ad eandem Quod tu purpureos, albos ego mittere flores Assuescam, haud mira conditione venit: Quae tua sunt, nostro de sanguine dona rubescunt, Quae nostra, heu nostris candida de lacrymis. 5. de Marte et Phoebo Daphnidis infaustos dum Mars deridet amores, Delius erubuit, risit et alma Venus. Cui risum vultu simulans proclamat Apollo: "Quid si non caelo retia nota forent?". 6. in Polydori pictoris mortem Invida cui potuit natura ignoscere, quamvis Victa tua toties sit Polydore manu, Nesciit infidi crudelis dextera alumni Parcere: sic auri vicit avara fames. Infelix semper Polydori nomen, ut aurum Perdidit, ut nocuit semper amica fides. 7. Rosa Campana loquitur Quae modo Campanos fueram Rosa culta per hortos, Heu decus Idaliae, deliciumque Deae, Nunc feror iratis Tyberis demersa sub undis, Nec patitur certum Nais habere locum. I nunc, crede Deis: poterat servasse Dione, Debuerat Veneri parcere Martis aqua. 8. in obitu Prosperi Columnae Dum stabas, tua Roma simul stetit, alta Columna, Prisca stetit patriae gloria, priscus honos. Heu ruis, ecce iterum ruit alto a culmine Roma: Prisca ruit patriae gloria, priscus honos. Iure sed excidium hoc aliis praeferre ruinis Roma potest. Penitus nunc iacet: ante ruit. 9. fontis inscriptio Quisquis amas vitrei pastor bona commoda fontis, Pelle gregem: sacer est, tangere parce manu. Fons Veneris natus lacrymis, dum luget Adonim, Dum discerpta fero membra requirit apro. Tu tibi parce, potens gelida latet ignis in unda: Ne bibe, nam flammas tuque, pecusque bibes. 10. de Fernando Davalo Piscario et Victoria Columna coniugibus Sat tibi, sat Davalus debet Victoria: vicit Te duce tot populos, te duce totque Duces. At tibi plus Davalus debet Victoria coniux, Carmine si potuit vincere fata tuo. Utraque sat tribuit; dedit at plus carmine coniux: Haec dedit, ut mortem vinceret, illa Duces. 11. ad Nigellam Miraris, quod victa tibi sint lumina Somno, Quodque vetet lassos ipse aperire oculos. Non mirum: cum tanta tibi vis luminis insit, Ut nequeat Somnus captus abire oculis. 12. ad Mortem Mors propera, miseris spes o certissima rebus: Mors propera, et vitae stamina rumpe meae; Sed tacito pede curre, animus ne noscat adesse: Nam prae laetitia nunquam ego deficerem. Res Amor infelix. Optat fugienda; resurgit Tristibus: o mira conditione malum. 13. myrtus loquitur Amplexam Paphia quid vitem vellere myrto Contendis? Saeva parce colone manu. Pace tua Vulcane; tua Gradive: Lyaei est Iure Venus, Veneris iure Lyaeus erit. 14. de Io. Francisci fratris obitu Legerat aeterno donari mortis honore, Siquis pro patria vellet obire sua. "Sic moriamur" ait pugnans Franciscus, "et o nunc Me quoque me Decium patria" dixit "habe". 15. in statuam hominis durissimi Ne mirere hominem fictum de marmore. Vivus Marmor erat: nunc est, quod prius ipse fuit. 16. Tinnae votum Hoc tibi remigium alarum iucunde Favoni Affixum salicis cortice Tinna dico: Quas, niveos artus vitreo dum fonte lavabam, Surripui armato nuda puella Deo. Aestus erat: liquidas potatum venerat undas Lassus Amor: tota strinxerat arma die, Atque super virides resupinus straverat herbas Languidulus somno membra soluta puer. Tu cape: sic semper per florea prata vagantem Te foveat blando Chloris amata sinu. Fac meus ipse tuam venatu ut fessus Iphalcon Sentiat ardenti sidere semper opem. 17. de Micco Ergo erit ut pereat Neptuni Miccus in undis, Natus Celtarum montibus in mediis? O fines vitae incertos, iniustaque fata: Debuerat Bacchi fluctibus ille mori. 18. in Quintum Non Quintus, sed primus eras fallacibus ausis: Atque utinam nullus perfide Quinte fores. 19. de Carolo V Caesare Dum celer exuperat praeruptas Carolus Alpes, Dumque fera innumero milite bella movet, Contremuere alto longum saxa invia motu, Mirata Augusti vimque, animosque Ducis. Quin Dryades perculsae armis latuere sub imo Cortice, et haec tremulo verba dedere sono: "Gallia fiere potes: remeat iam Caesar. Es olim Victa: sed in cineres nunc prope versa rues". 20. Nisa loquitur Hac rosa cingam Lycidae capillos, Quae patet verno saturata rore, Cum diem Titan reserans Eoo Litore surget. Hac et innectam studiosa frontem, Quae latet parvo bene septa nodo, Per me ut Auroram superet nitenti Frontis honore. His et implebo calathum ligustris Quem modo intexit Pholoe Vesevi Nata, et intextum mihi misit, ut mox Unus haberet. Hisce et involvam iaculum corymbis, Quo feras certo ferit acer ictu Ille, cui summis potuit Diana Cedere sylvis. Mox sit ut carae memor ille Nisae, Hac leves lauru calamos ligabo, Saepe queis ipsum potuit canentem Vincere Pana. Hac tegam myrto baculum virenti Aegla Sebethi soror, Aegla quam mi Carpsit, it dum luciduli pusillas Fratris ad undas. His coronabo violis iuvencam, Quam diu munus iuveni dicavi, Quamque vel credas iterum placere Posse Tonanti. Tu veni huc inter Lycida genistas, Dum per herbosos pecus errat agros, Pauca pro centum mihi clam rependens Basia sertis. 21. Scalae vinosi tumulus Scala obiit: vos flete cadi, vos flete lagoenae, Vos phialae, et calices, vos paterae, et cyathi. Flete illum vos praela, utres, vineta, lacusque, Largius et vites spargite vos lacrymas. 22. Fama ad Carolum V Caesarem loquitur Etsi pressa cadet tantae sub pondere vocis, Vel mediis penna deficiente viis, Exoptat plura ora tamen, duplicesque volatus, Ut referat laudes nuntia Fama tuas. At nescit quo Caesar eat: sunt te omnia plana. Nil ultra, quo iam progrediatur, habet. 23. de Nisa Nulla meo Nisae sine nomine surgat agello Arbor: ita est cautum Cypria lege tua. Crescite iam lauri, myrti iam crescite, amicum Nomen et in tenero cortice quaeque ferat. Sic ego vel sacras Parnasi rusticus umbras Despiciam, Elysium despiciamque nemus. 24. ad Nisam Dum centum manuum osculationes Adhaerens tibi mittit hic, et ille, Ah quantum mea Nisa das timoris, Ne, dum sic manuum osculationes Ingerit tibi vita, basiando Incautus comedat manus voretque: Et sint non manuum osculationes, Verum sint manuum vorationes. Mellitae niveae manus tenellae Sunt dignae nimia osculatione: Quin dignae subita voratione. Sed velim potius manus vorari, Quam (sic aestuat ira) basiari: Hae nostro madidae manus cruore, Hae sunt. quae rapuere me mihimet. 25. Io. Francisco fratri solvit inferias Quis te tam subitus florentem perdidit imber, Imber, qui fratri tot peperit lacrymas? Vix ingressus eras placidi bona tempora veris, Vix Phoebi ad radios flos novus exieras, Cum te tristis hyems rapuit, cum dextera pressit, Dextera visceribus facta cruenta meis. Pro patriis cecidisse focis pulchrumque, decensque Duxisti: haud moritur, si quis ita emoritur. 26. ad Nisam Quas bona Flora rosas Paphiis modo legerat hortis, Excoluit tenera quas Cytherea manu, Uberibus madidas lacrymis tibi mittit Amyntas, Ac simul his animam floribus implicitam. Nisa cape: his poteris niveas ornare papillas, His poteris nitidas nectere Nisa comas. Floris honos brevis est: brevis est quoque gloria formae; Dum licet, ah verno tempore disce frui. 27. de Vate et Iulo Romano Quod potuit laribus sacri modo parcere Vatis, Relligiosa nimis Tybridis unda fuit. At, quod praecipitem nequiit modo perdere Iulum, Relligiosa parum Tybridis unda fuit. 28. ad Rogerium Naccium Vincere fortunam nulla est victoria, Nacci: Foemina fortuna est, foemina et ipsa nihil. 29. ad Aeglam de villa sua Rota Ite iam blandae, procul ite nugae: Urbis hic tandem liceat querelas, Hic forum invisum aufugere, hic potentum Limen avarum. Hic mihi mentis liceat procellas Pellere, hic curas animum vorantes, Vivere hic saltem breve tempus, hic mi Reddere memet. Ecquod o nunc profugium? Ecquis unquam Tutior portus? Male iam sat olim Lusimus, quot iam male vana amantes Flevimus annis. Aegla tu castae generosus undae Fons, et umbrosis Helicon viretis, Tu mihi lauri nemus, et canorum Phocidos antrum; Tu parum cautis locus aptus annis, Tu parum firmae requies senectae, Forsan optata mihi cana cinges Tempora fronde. Colle tu parvo mihi das natantes Aequore hinc Nereidas, hinc Napaeas Cernere errantes loca pulchra circum Consita citris. Tu mihi das Pausilypi recessus, Tuque craterem pelagi videre, et Antra, et in primis veneranda magni Busta Maronis. Ut iuvat tecum canere impotentis Nunc cruentatam pueri pharetram, Nunc facem, nunc et medicata multo Tela veneno. Nunc comas auro nitidas Nigellae, Nunc duas, sedem Veneris, papillas, Nunc rosas, nunc lilia, nunc micantis Sidera frontis. Ut iuvat poma, ut violas recentes Carpere, ut ramos resecare inertes, Murmure ut frondes agitantis aurae Fallere somnum. Sic tibi ver perpetuum corollas Suggerat, sic te Venus ipsa Cypro Praeferat, sic te colat usque pleno Copia cornu. 30. Gigantes depicti, ad Carolum V Caesarem Aspice, ut armatas scelerato pectore turmas Impellat praeceps in sua damna furor; Aspice, ut imposita tentet manus impia mole Scandere, et invicto bella parare Iovi: Utque ille hanc subito detrusam fulminet ictu, Erigat ut medio parta trophaea polo. Disce quid hinc pietas, quantum temeraria possit Mens hominum: haec surgit semper, at illa ruit. 31. ad Luciam In tenebris mihi lumen ades, lacrymasque ministras Lucia Phoebea lucida luce magis: Tuque eadem absenti tenebras, lacrymasque ministras Lucia. Sic semper noxque, diesque mihi es. 32. iocus Qui torrem sufflas, faculamque accendere tentas, Huc propera, flammas pectora nostra dabunt. 33. ad Gaudinum Hasne tuae taedas natae Gaudine parasti? Haecne tibi optatus gaudia praebet Hymen? Ut dum quisque hilares contendit adire Hymenaeos, Proh dolor, ecce venit moestus ad exequias; Et qua forte die thalamo spectanda mariti Nupta erat, invisum ducitur ad tumulum. Et tu vivis adhuc nata Gaudine sepulta, Nec potis est vitae rumpere fila dolor. I pater infelix, vivum te conde sepulcro: Nec tibi dent nomen gaudia, sed lacrymae. 34. de Antaea et Cerrauno Arserat Antaeam longo Cerraunus amore, Saevitiae exemplum sancta Erycina tuae. Iunxit Amor, tandemque bona dum pace fruuntur, Et miscent animas, blanditiasque simul, Ecce inter subito blanda oscula fulminat ictu Invidus humani Iuppiter ipse boni. Nec tamen amplexu potuit divellere amantes Ira Iovis: tanta vinxerat arte Venus. Semper amatorum miserum genus: ut neque tuta Fulminibus patris sit Cytherea sui. 35. ad Luciam Cum cantas Venus es, Venusque cantat; Cum ludis, Veneris puerque ludit; Cum rides, Charites simulque rident. At nunc Lucia quod gemis, Venus iam Iam luget, Veneris puerque luget; Quod ploras, Charites simulque plorant: Quin nox perpetua immineret orbi, Ni tuis oculis dies veniret. 36. deflet Io. Baptistam Rotam fratrem, | inspecto agro Ravennate Hocne tibi fatale solum, fatale sepulcrum? Hicne tibi inferias, hic tibi iusta parem? Hicne fuit frater clades deflenda Ravennae, Eripuit cum te Martis iniqua manus, Nec voluit reducem miserae te reddere matri, Nec quaesita diu membra domum revehi? Ah quando est vetitum funestam ducere pompam, Pompa tibi hoc carmen, pompa tibi hae lacrymae. 37. ad Auram Aura, quae blando resonas susurro, Aura, quae flores vaga ludis inter, Quaeque rorantes nova prata circum Concutis alas, Quam Venus ridens, Charites, Iocique Passibus semper comitantur aequis, Quam leves circum volitant Amorum Mille cohortes: Hi venenatas acuunt sagittas, Hi rosa multa iaculum coronant, Hi faces laeti quatiunt, et aura Suscitat ignem. Tunc aqua Nais calet omnis ima, Tunc novis ardet nemus omne flammis, Tunc et insueta face quaeque summa Aestuat arbos. Iamque pastores, segetes, ovesque Urerent aestus penitus voraces, Ni meo fletu populata campos Flamma periret. Si parum flatu recreas benigno Quam mihi laurum posui virentem, Dum nocens nudos Canis urit agros, Dum sitit herba, Aegla connectet tibi nostra flore Mille fragrantes vario corollas, Quas suis posset Zephyro parare Chloris in hortis. Mox lyram trunco Lycidas amico Vota suspendens tibi solvet, ut te, Voce perflabis quoties canora, Personet unam. Tu modo o votis faveas, et adsis: Aspice, ut grata spatietur umbra Laurus, ut pandat tibi tota frondes Aura, nec audis. 38. de Natali nocte Christi Domini Nascere sancte puer nocte hac, qua purior unquam Non fulsit rutilis Lucifer ipse comis. Te nato occumbit letum, dirumque, malumque, Pravaque relligio, sollicitusque timor; Te nato nova vita oritur, rectumque, piumque, Et longo exilio spesque, salusque redit. Magne puer, quem regna manent terraeque, polique, Quem manet evicti debita palma Erebi, Nascere: dumque micat nox haec nitidissima, nunquam Affer ab Eoo litore Phoebe diem. 39. fontis exsiccati inscriptio Quid mirum seu pastor ades, seu potor, ad auras Si venit hinc parca Nais iniqua manu? Aret humus domini prae magno pectoris aestu, Dum flammas pennis ventilat acer Amor. Hinc exire timet Nympha, hic latet: ipse sed undas Si cupis, hinc dominum pelle, et habebis aquas. 40. de Iano foeneratore mox poeta Ianus ubi hos illos nudavit foenore, Musis Furta parans, nullo scripta pudore rapit. Nec vos Pierides movet hoc: potuisset adulter Si foret hic, vestra virginitate frui. 41. in Palmerium Quod sis pollicitis largus, quod rebus avarus, Proficiant nulla quod tua verba die, Palmeri haud miror, quando huc te misit Idume: Aeque homini, ac patriae est insita conditio. Floret Idumaeis uberrima palma viretis, Non foecunda Italis hospita surgit agris. 42. de Mannio Nucerino In Veneris pugna reperit cum patre sororem Mannius, atque unus strangulat ipse duos. Mox ait: "Infandum facinus testaberis Orco, Tu, quia passa patrem; tu, quia nata tibi est". 43. ad Luciam Da mihi te totam mea Lucia; da, rogo, tot mi Suavia, quot Charites, sunt Veneresve tibi. Da mihi posse manu niveas tractare papillas, Brachia et optato condere nostra sinu. Sed quid ego? Aufugit mi animus, tecumque moratur: Ad nos nec curae est amplius ut redeat. 44. de Taurino decoctore Taurinus patriis nuper decoxerat oris, Infidae toties ira, iocusque Deae. Fugit ad extremos Indos novus incola, vitam Posse novam sperans degere in orbe novo. Fata sinunt: mutat mutato incommoda caelo, Dives quam parvo tempore, nuper inops. Mox remeans patriis tandem cum sisteret oris, Dimensus longi magna pericla maris, Ecce Cilix spoliat miserum, nudumque relinquit, Estque iterum parvo tempore factus inops. I, fuge vim fati: fugias quocunque, sequetur. Nusquam tuta fuga est: invia nulla via est. 45. de Nisa ad Auroram Desine purpureos coniux Tithonia vultus Pandere: quid nobis lux tua? Quidve dies? Nisa oculis noctem removet, pellitque tenebras: Una oculis lucem praebet, et una diem. 46. ad Carolum V Caesarem de Prospero Columna Quid tibi rex geminae? Geminas iam lingue columnas. Bis tibi plus ultra haec una Columna dabit. 47. in Bonam Quod Bona dicaris, falso bona nomina iactas: Non bona, crede mihi, corpore, non animo es. At bene quod semper Veneris mala munera tractes, Hinc Bona, crede mihi, caetera tota mala es. 48. Isabellae Aragoniae triumphus Isabella rosas inter dum lassa quiescit, Lassa homines dudum, lassa ferire Deos, Credit eam Venerem, tacitis circumvolat alis, Non ausus somnum rumpere matris; Amor. Non tantum tamen abstinuit, quin lumina adiret, Hinc ratus ipse novas posse animare faces; Dumque genas nimis ala premit, somno excita tentat Prendere: sed se oculis virginis abdit Amor. 49. Minuti tumulus Cum genere, ingenio, fortunis, corpore parvum, Fecissent dominum fata maligna loci, Condier exiguo mandavit marmore: sic se Huius ab exemplo noscere quisque potest. 50. ad Luciam Nil mirum, rides medio si Lucia fletu: Hoc est, quo miserum me magis excrucies. Sic Aurora micat, dum ros per gramina manat, Sic Phoebus mediis imbribus ipse nitet. 51. ad Io. Franciscum Rotam fratrem Cum tibi vix coeptae Mors fregit stamina vitae, Spicula Mars fregit, spicula fregit Amor; Nec non fiere Deos homines si credere par est, Ad tumulum haec flentes dicta dedere tuum: "Magnus Amor, magnus Mavors vivente Rotilo, Nulla Deum extincto gloria, nullus honos". 52. ad Nisam Dicebas mea Nisa credituram Nunquam te miseros meos amores, Etsi me aspiceres mori misellum; Nunc, quod spiritus ipse iam reliquit, Versasque in cineres vides medullas, Affirmas mihi cuncta credituram, Et veros nimium meos amores: Quin dicis nimium esse me misellum. Verum credulitas quid haec iuvabit? Si non poenituit mali peracti, Eheu nil pietas iuvat sepultum. 53. Nilus marmoreus Parthenopen alloquitur Quid tibi cum Nilo, Siren male blanda? Canentem Te dudum fugiens terra ego delitui. Infensi cives cur me prompsistis, ut eheu Cogerer invitis cernere vos oculis? Quis bene discordes animos, quis barbara iussa, Tempora quis ferro deteriora videt? Obruite o cives, Sebetho aut mergite, ni mox Discetis laesi numina quanta Dei. 54. eiusdem abitus Nilus abit, licet ipse senex, licet ipse minuta Parte lapis, trunco sit licet ipse pede. Urbs mihi culta vale: tecum male vivitur ultra. Foemineum imperium quis bene ferre potest? Crede Deo: eventus docuit Cleopatra futuros. Semper enim infauste foemina bella gerit. 55. ad Berardinum Martiranum Martirane tui decus immortale poetae, Cui dedit arbitrium pater uni Virginei Phoebus laticis; cui serta virenti Fronde legunt redolentia Musae; Musae, quae tibi me sic devinxere, ut iniqua Vix poterit Lachesis resecare Stamina, concordi quae iunxit Gratia nodo, Mansura ad cineres quoque, et ultra; Quae coepere tuam tam longa oblivia mentem? Quae tibi nunc mala gramina Circe Miscuit? Aut triplici quae detinet ore Chimaera, Ad patrios rediture penates? Nam licet ipse geras Curios, licet ipse Catones Mille animo, imperium tamen olim Vidimus infidae lacrymantem ferre puellae, Ac tristes te fundere questus. An ne tuo residet magnus qui pectore Caesar, Caesar deliciae, atque amor orbis, Qui virtute auro ditat nova secula prisco, Huc supero demissus Olimpo, Optatos differt reditus, optata retardat Gaudia, in hoc tantum minime aequus? An ne cadaver iners passae tot funera Romae Detinet incassum sacra busta Mirantem, atque urbis magnae simulacra dolentem Largo non sine flumine fletus? An ne alia evinxit valida te compede Nympha, Nympha comis, oculisque beata, Quam pater usque imo Tyberis suspiret ab antro Fontibus in mediis male flagrans? An Bembus Veneta historia vel carmine Molsa, Quos penes est animus meus omnis, Quos absens video semper, quibus et mea saepe Carmina grata, licet iuvenis sim, Te retinent lentum procul a felicibus hortis Leucopetrae, a nitidis procul undis? Leucopetra est, sylvis qua non formosior ulla, Qua toto non aequore Nympha: Quae tibi non tantum violas, mollesve hyacinthos, Non quicquid laetus parit annus, Sed lectas etiam vicino e litore conchas Servat amans, uni placitura. 56. de Laura Rota sorore Dum pia turba parat lacrymas, dum spectat adempto Quid faciat nato perdita Laura suo, Ipsa ubi vix animam retinens legit ore suprema Oscula, sic fatur: "Qui dedit, hic rapuit". Quisne uni huic igitur Spartanas, quisve Sabinas Conferat? Has chartis vidimus, hanc oculis. 57. ad Peraphanum Riberam, Principem optimum Vere opus egregium, te magno et principe dignum, Relliquias prisci temporis excolere, Et statuas animare, vorax quas perdidit aevum, Truncaque nativo reddere membra loco. Hoc deerat Peraphane tuis illustribus actis, Esse aequum, esse pium te quoque marmoribus. 58. ad eundem Conspicuas statuis ornare insignibus aedes, Hoc est aequoreis addere flumen aquis. Nam quis te veterum maior, quis clarior Heros? Ornantur domino satque superque suo. 59. in imaginem Victoriae Columnae Piscariae Quae Dea? Cui tantus decor est, quam Daedala pinxit Dextera, quae mutae vivere dat tabulae? Num forte est, nigro dum sic bene fulget amictu, Cynthia, cum fusca lucida nocte micat? An Venus haec potius iuvenis moestissima fato, Cum saevus tenerum perculit inguen aper? Cynthia non nobis, non sic Venus ipsa videtur: Cynthia sed tamen est, et simul ipsa Venus. Haec referens utranque Deam Victoria sola est: Quaeque sit, haec poterit vel Dea picta loqui. 60. ad Mirinam Mira animo, mira es forma, Mirina, fatemur, Mira agis: hinc miro numine nomen habes. Das lacrymas, flammasque simul das tempore in uno, Utque abeam in latices, utque abeam in cineres. Stillat ab igne liquor, lacrymis nutritur et ignis: Ne peream, hoc varia est conditione malum. Vis ne igitur moriar? Vis solvar compede? Deme Alterutrum: sic tu laeta, ego liber ero. 61. in Lunam malum poetam Ut Parcas, bellum, lucos, letumque solemus Dicere, mendaci nomina ficta ioco: Sic quoque te Lunam credam dixisse parentes, Luna vel infernis noctibus atra magis. Credideras lucem perituris tradere chartis, Cum longis miseras obruis heu tenebris. I, Stygias i pelle umbras male lucida Luna: Hic cupimus noctes te sine perpetuas. 62. Ferdinandi primi Neapolis regis Fernandus fueram felicis conditor aevi, Qui pater heu patriae, qui decus orbis eram; Quem timuere duces, reges coluere, brevis nunc Urna habet: humanis i, modo fide bonis. 63. Ferdinandi secundi Heu quando mors saeva adeo mortalibus unquam? Heu quando tantum fata dedere mali? Flos Regum Fernandus adit dum prima iuventae Limina, Romanum dum superatque decus, Mors gremio Italiae florentem surripit, ulla Ne moriente illo spesve, salusve foret. Et querimur nos morte rapi, nos cedere fato, Quando etiam assuescant numina et ipsa mori. 64. Federici Neapolis regis Infelix Federice, dolis data praeda tuorum, Quis poterit fati non meminisse tui, Quandoquidem immerito sceptris spoliatus avitis Occidis, et profugum barbara terra tegit? Heu sortem indignam: quae sustinuisse cadentem Debuerat, stantem perdidit illa manus. 65. de Carolo V Caesare et Francisco Gallorum rege Gallus ut armatas molirier undique pennas Vidit avem, magno quae gerit arma Iovi: "En maris, en terrae fuga iam praeclusa: quid ergo Restat?" ait "Caelum num quoque habet volucres?". 66. apud villam Faustinianam Valle sub hac tenuis calamo contenta poetae Musa veni: est vallis vocibus apta tuis, Donec vicinus poterit dare commoda collis. Saepe habuit parvus numina magna locus. 67. ad Antonium Sebastianum Minturnum | Crotoniatarum pontificem Linque iam vulgi strepitum profani, Linque ventosam patriam forumque; Vive nunc paulum tibi: pelle et atra Nubila mente. Aegla te ad mensam viridem reposcit, Pauperes ad divitias agelli. Dives est multis epularum ad usum Hortulus herbis. Est mihi, quamvis gelido December Imbre tellurem penetrarit imam, Est, licet flatu rigeant perusta Arva nivali, Multa vis florum, atque olerum: est in hortis Angulus, quem nec pede Faunus unquam Conterit, per dum sequitur Napaeas Florea prata. Est mihi eruca, est mihi menta, quae iam Suscitent tardam Venerem, ac palatum: Est et in primis patriis amica Brassica campis. Nil nocens caepa est, male nil olenti est Allium fibra: poterit puella Quod pati, haud sponda recubans suprema, Quod simul esse. Sunt mihi (quamvis penus omne nil sit) Multa durati sale terga porci; Est capus passa bene fartus uva, Est tener haedus, Quem manus nostri rapuit coloni Matris a pingui modo lacte, nunc et Parvus (haud fallo) mihi verna odoro Gramine pascit. Quin licet plenus mihi non vetusti Sit cadus Graeci, neque sit Cirellae, Nec Masaquanae mihi blanda, nec sint Vina Vesevi; Sunt tamen quae Pausilypus dat, et quae Dives arbusti mihi Faustiana Mittit antiquo lare, culta ruris Nympha paterni. Et quod est mensae magis ociosae Dulce, quod carum magis est amicis, Laeta frons, salsus lepor, apta castis Gratia verbis Condient mundo tenue apparatu Prandium: quis scit, tibi si futura Fulserit lux? Vive hodie, manet cras Flebilis urna. I puer, quisnam retinet? Reposta Ligna (iam poscit focus) adde, mox et Affer in primis mihi grata magni Carmina Flacci. 68. Pyrrhi Camerotani pietas Dum Palinure tuas rapitur Montana per undas, Heu Cilicum dira praeda subacta manu, Evolat ad gemitum Pyrrhus, raptamque secutus Non dubitat matris vincla subire suae; Dumque natat pietate celer, pietate fit audax, Strataque iam faciles praebuit unda vias: Reddita tum mater, natus nova praeda relictus, Sensere et miseram libera colla vicem. Praeclarum pietatis opus: dum servus haberis, Liber es, et victus vincere Pyrrhe potes. 69. pro Scipione Gennario amico Vidit ut illisam scopulo fregisse carinam, Ac socium irato vix superesse mari, Tyrrheni Lycidas piscator litoris, ut tum Retia forte imis plena trahebat aquis: "Haec Neptune" inquit "tibi do servatum ob amicum Munera: Lina, hamos, vimineasque casas. Sic votum est: alii posthac tua regna lacessant, Squamigerumque agitent uda per arva gregem". Dixerat ille: fremens totis Deus annuit undis, Terque sonum pelago fuscina mota dedit. 70. in Scalam Cum moriens circum flentes spectaret amicos Scala, tui in primis gloria Bacche chori, "Ecquid" ait "fletis? Nequicquam fletis amici, Vos mihi pro lacrymis fundere vina decet. Posthac Elysios habeat sibi, qui volet, agros: Styx mihi cara magis, si modo vina ferat". 71. in eundem Linquere vinosos properat dum spiritus artus, Plus vini infernis manibus esse ratus, Scala illum exoptans revocare, "Immergite vino Corpus" ait "constat spiritus ipse mero". Nec plura. En subito patera est allata cubanti: Atque anima in vinum, quo prius orta, abiit. Tu quicumque sitis, posthac mala vina caveto: Non vinum, ast hominem, si bibis, ipse bibes. 72. in eundem Marmora sint aliis, praecingant busta coronae, Mutus et Eoo spiret odore cinis: Mi cadus est tumulus; crateres busta coronent, Annoso madeant ebria membra mero. 73. Lycidae iuvenis iocus Quae sunt, quae roseis spirant mea Nisa labellis, Heu bona nata meo satque, superque malo? Hinc color exuperat Paestana rosaria, et illinc Stillat, cui similem non habet Hybla, liquor. Quinetiam prae illis Veneres, Charitesque, et Amores Crediderim patriam posthabuisse Paphon. Atque ego cum faciles furtiva per oscula lusus Experior, raro etsi datur id misero, Tum me animus linquit dulcedine captus amica, Mox iterata animum basia restituunt. 74. ad Petillam Nescio quem fama est, ne ferrea secla videret, Exeruisse sua lumina cara manu: Sic ubi te novi mutata mente Petilla Venalem pretio deseruisse fidem, Debuimus, quae te spectarunt lumina primum, Ne te ipsam aspicerent amplius, exerere. 75. in Plactum Placte nihil debes, nil debes Placte fatemur: Debet enim, si quis solvere Placte potest. 76. tumulus Davali Piscarii Quid sceptra ad tumulum? Vincti quid compede Reges? Quidve tot invicta parta trophaea manu? Quid galeae, quid scuta nitent? Quid pila? Quid enses? Quid viret aeternis laurus amica comis? Num Mars, an Davalus tumulo iacet? Hic situs ille est Heu Davalus, quin Mars cum Davalo ipse iacet. 77. iocus furentis Suavia quot tibi surripio mea Lucia tot sunt Vulnera, Apollinea non medicanda manu; Suavia quotque mihi tu non invita retorques In me tot saevus spicula torquet Amor: Spicula figat Amor, stillent iam membra cruore, Dum modo surripiam suavia, et accipiam. 78. in funere Salvatoris Rotae fratris Haud querimur, quod nos lacrymis, tenebrisque relinquas, Quodque abeas gremio tam cito rapte meo; At querimur tantum, sine te quod vivimus: hoc est Quod facit aeterno velle dolore queri. Tu longaeva satis vixisti tempora: quando Tempora sunt meritis, non numeranda die. 79. de Phausina Niphi Pulchra nimis vehitur roseis quae Dia quadrigis, Phausina humano lumine pulchra nimis. Utraque luce orbem exhilarat, lucemque ministrat: Hoc differre tamen credere utranque decet. Illa olim iuvenem potuit vix flectere amantem, Haec etiam gelidum perdit amore senem. 80. de eadem Nil mirum si Niphus amat, si deperit unam Auroram insueto perditus igne senex: Nam fatis cautum est, terris excludat ut unum, Utque alium caelo diligat illa senem. 81. epitaphium Hylli Hyllus erat, nunc pulvis iners; mors vita sed Venit: erat nihilum, nunc tamen est aliquid. 82. de Mergillina Actii Quicunque Aonio perquiris vertice Musas, Quaere alio: hinc abeunt, hospitium est aliud. Mergillina tenet felici litore: tu si Quaeris eas, montem desere, litus adi. 83. ad amicos Romae degentes Guide, Caesari, Capilupe, Palon, Quos penes vivit mea mens, et omne Quicquid est nostri reliquum, valete: Cogor abire. Iam vale o sacri pater alme fontis, O triumphati caput orbis, o qui Ducis a caelo Tyberine magni Fluminis ortum. Me vocat Siren patrias ad undas, Dulcis ad notos scopulos arenae; Me vocant horti Hesperidum, perenni Flore nitentes. Me Rotae gratos vocat ad recessus Aegla curarum requies, paratque Quae meis lauros faciant virentem Crinibus umbram. Iam vocat me Pausilypus, canenti Plaudit et clari tumulus Maronis, Me vocat toto veneranda Mergil- Lina profundo. O vale tandem mea Roma, iam te, Quae solent curae teneant inanes, Me iuvet semper vacuum serenas Ducere noctes. Me iuvet cantu revocare ab imo Aequore ad litus liquidas sorores, Dum vehor Tuscis per amica primus Caerula remis, Dumque piscantum varios amores Cantat ad parvi leve murmur amnis Musa, et aeternis studiosa tentat Vivere chartis. 84. de Nisa et Venere Tela reperta tui viridi sub gramine nati En tibi Nisa Venus cortice fixa dicat. Tu modo ne puero (nulli scit parcere) reddas: Ni facis, ipsa iterum fabula turpis eris. 85. Minerva ad Cosmum Medicen, | Magnum Hetruriae ducem Seu pacem, seu bella geras Dux inclyte, semper Tecum adsum aetherei vertice nata Iovis. Me tibi dat comitem tua virtus: linquere Olympum Tu facis. An posset plus pater in superos? 86. in obitu Octavii Pappacodae Dum se se ostentat miles, Mars glande corusca Heu iuvenem matris percutit in gremio. Quis fatum fugiet? Fugientem saevius urget: Quas volet inveniet mors inopina vias. 87. de Lucretia Brancia matre Pro patria ut vidit perculsum vulnere natum Brancia, praestanti pectore sic loquitur: "Non lacrymis te nate sequar, sed te sequar eheu Mente, animo: haec tibi do, cum dare plus nequeam" 88. ad Io. Baptistam Arcucium Vivet Arcuci, mihi crede, vivet Carmen invita Lachesis severae Dextera, invito nimium voracis Temporis haustu. Sperne fatorum invidiam obstinatam: Quid mihi invisi tenebrae sepulcri? Surget extremis cineri favillis Fama superstes. Te colunt Musae, tibi plaudit antrum Aonis, casti fluit unda fontis; Ima sat nobis potuisse saxa Lambere Pindi. 89. ad Rodulphum Pium cardinalem Insignis pietate Heros, si dira Celaeno, Si percussa tua corruet Hydra manu; Si cernam valido devinctum Protea nodo, Qui nos insuetis ludit imaginibus, Non te marmoreum Tyberina ad flumina ponam, Sed vivum nostro pectore numen eris. 90. de Georgii Montii interitu Ah fatum infelix, ludens cur Martia pubes, Cum dare credideras gaudia, das lacrymas? Aenea glans celeres volitans ignita per auras Incauto iuveni funera caeca tulit. Parcite: quem petitis, non est invisus Adonis, Seu Vulcane paras, seu male Mars facinus. Ingenio excoluit Pallas, Cyllenius arte: 91. ad Antonium Caracciolum Salvatoris filium Solvimur in lacrymas, cum findit Sirius agros, Liquimur in flammas, cum premit arva gelu, Quinetiam medio prorumpit Nilus ab aestu, Eque meis lacrymis Aetna alia exoritur. Nec liquet inter aquas quae sit nova causa caloris, Nec cur perpetuo manet ab igne liquor; Antoni, cui notus Amor, mihi consule, cur sic Fons abeam in flammas, flamma abeam in lacrymas. 92. ad Decium Serium Sat tibi mi Seri discordas nomine, cum sis Serius haud unquam, semper at ipse iocus. 93. de Donato Antonio Altimaro medico insigni Viderat Altimarum medica Mors saepius arte Mortales manibus surripuisse suis: Invidit, gemuitque furens. Mox mala veneno Imbuit: ille vorans Tartara pene subit. Phoebus at immeritum nigro revocavit ab Orco, Ne simul humanum perderet ipsa genus. 94. de Amore marmoreo dormiente Captanti somnum ne credas hospes Amori: Cum dormit, magis est ad tua damna vigil. 95. de eodem Quid si marmoreus? Quid si super arma recumbit? Idem marmoreus, idem et inermis Amor. 96. de eodem Ne credas puero, simulans nam claudit ocellos; Nulla fides puero: si sapis ipse cave. 97. de eodem Dormiat aeternum, ne cures rumpere somnum: Experrectus agit fortius arma puer. 98. de eodem Somniat assuetas caedes, rixasque, dolosque: Cum dormit malus est, cum vigilatque malus. 99. de eodem Iactat adhuc flammas, letales dirigit ictus, Dum parvo incisus marmore dormit Amor. 100. de eodem Si tu iterum tractes, dices, ita spirat imago, "An ne anima est marmor? Marmor an est anima?". 101. de eodem Hunc credam potumque merum, pastumque papaver, Cum tuba nec somnos excitet ulla suos. 102. de eodem Quantumvis stertat, quantumvis lumina claudat, Non credam, iuret tela, facesque licet. 103. de eodem Ad gemitum dormitat Amor: lamenta, querelae Sunt illi cantus, sunt gemitus citharae. 104. de eodem Pelle puer muscam, quae tentat rumpere somnum: Cum requiescit Amor, tunc requiescit amans. 105. de eodem Lassus Amor dormit, ventos agitare flabello Ne pigeat: pugnae membra labore calent. 106. de eodem Carpe iter o tacitus, leviter vestigia tende: Poeniteat, si te sentiat ipse puer. 107. de eodem Surge Amor, en medium Titan conscendit Olympum: Laus est pervigilem surgere ad arma ducem. 108. de eodem Dormit Amor? Dormit, somnum ne rumpere tentes: Pertimuit vigilem fingere Praxiteles. 109. de eodem "Marmora quando animat, dormire et marmora cogit: Uni Praxiteli cedimus", inquit Amor. 110. de eodem "Nescio" Praxiteles dixit "num spiritus hoc sit Marmoreus, num quod fingo animata silex". 111. iocus Sive Dryas, seu Nais ades, lege carmen amicum, Haud risu indigna est res, mihi crede, novo. Dormieram, aggreditur Veneris puer, excitor armis, Dum tractat tenera tela cruenta manu. "Pone arma" exclamo "tecum quis dimicet armis?". Mox puerum apprehendi, detinuique sinu. Ille fugit, matrique refert, sed mater ab ulnis Reiicit: optato Mars aderat gremio. Tum puer in matrem regerit convicia, mater Verberat: ad gemitum conveniunt superi, Quos inter praeceps currit Vulcanus, et amens Labitur, hinc pedibus claudus utrisque iacet. 112. ad Antonium Auriam Magne senex, vasti cui parent regna profundi, Serva et aequorei caerula turba chori, Auria tu dici, seu mavis Doria utrunque Convenit, ipse parum tu modo verte notas, Seu, te quod decorent ingentia et aurea facta, Sive, quod ex ferro haec aurea secla facis, Seu, quod sit mater Doris, vel Adorea, certent Mille triumphati quae dare serta maris. Vive senex victor, Neptuni quem decet unum Fuscina: dum vivent aequora, vive, senex. 113. ad Marium Galeotam Quas Charites pictis violas iunxere corollis, Quas Venus auratis implicuitque comis, Quasque rigavit Amor, lacrymis quas lavit amantum, In primis lacrymis mi Galeota tuis, Ecce ferus subito foedatis unguibus Ursus Colligit, intactum dedecoratque decus. Deceptum agricolae semper genus: i, cole flores: Quas meruit violas Iuppiter, Ursus habet. 114. ad Gellam Esse Deos, meritas scelerumque reposcere poenas Tu satis exemplo es perfida Gella tuo. Nempe doles dentes: num forte impune putabas Semper amatorum corda comesse hominum? 115. poetae picti ad Serenos academicos Servate aeterni vestigia nostra Sereni, Reddat ut hic pictos vos quoque posteritas. Qui favit nobis, idem nunc regnat Apollo: Quae fuit, est eadem nunc Heliconis aqua. 116. in funere Io. Baptistae Actii, Tertiae domini Actius et Phoebus, Syncerus et Actius alter, Actius hos inter Tertius ipse micat. 117. de eodem Quod tua dilectae placuissent carmina Lunae, Nempe tuo fas est credere ab interitu. Perpetuo retinet sopitum te Dea somno: Endymiona brevi tempore restituit. 118. epitaphium Thomasii Duri et Iuliae Rotae coniugis Felices, quibus una fuit mens semper, et una Quos tulit hora, simul quos lapis unus habet. 119. ad Franciscum Pasqualinum, | de Iacobo Puteo cardinali Pasqualine, sacri Putei caelestibus undis Si dabitur longam pellere posse sitim, Tunc mihi non puteus, vere sed Castalius fons Ille erit, et putei nectaris instar aqua. 120. in caput marmoreum Indicat ante fores adaperto marmor hiatu Accensum dominum sanguinis esse siti. 121. de Andrea Rege, laqueo interempto Andream regem immeritum mala strangulat uxor, Mox vili imprudens condit alumnus humo. Connubium infelix, pietas nimis impia: utroque Laeditur. Haec laqueo strangulat, hic tumulo. 122. Amoris servi tumulus apud Rotam Villam Serve Amor, hortorum custos, dominique voluptas, Hoc te sublimem constitui in tumulo: Ut quae tanta fuit viventi, haec ipsa sepulto Incustoditi sit tibi cura loci. 123. in aurum Seu quod formidet fures, seu criminis aurum Quod poenam fugiat, pallet et usque latet. 124. epitaphium catelli Latravi ad furem: tacui, cum venit amator: Sic et hero placui, sic et herae placui. 125. ad Decium Serium, de Lucretia Tusca Tusca pudicitiae renovans Lucretia nomen, Cum foret hostili praeda petita manu, Praecipitat primum se se de culmine tecti, Ne laesus caderet virginitatis honos. Atque ubi iam novit frustra cecidisse, propinqui Arni ponte ruit, nec pia mersit aqua. "Ecquid" ait "poterone mori? Moriamur", et undis Obruit invictum terque, quaterque caput. Cedat Seri igitur Tuscae Romana puellae: Utraque casta, sed haec ter cadit, illa semel. 126. Quinterii tumulus Quintus adhuc tumulo lites intendit, et omnes Cum Quinto lites, insidiaeque iacent. Tu fuge quisquis ades: vereor, ne te quoque fallat: Dum legis, insidias ossa sepulta parant. 127. in turri apud Faustinianam villam Huc fugite o Dryades, dominus loca tuta paravit, Ne vos, dum sequitur, Pausilypus rapiat. 128. Antonius Epicurus Scipioni filio solvit inferias Quas tu debueras lacrymas mihi nate parenti, Quae iuvenis misero solvere iusta seni, Heu tibi fatorum non aequa lege paravi Infelix simulacrum, umbraque moesta pater. Et quando semper mecum tua vivet imago, Sit tibi pro tumulo mens, animusque patris. 129. Portunus de Caesare navigante Nusquam abero, donec victorem litore sistam, Qua sol Eoos lustrat et Hesperios. Cede pater Neptune: uni parere necesse est. Terrestri posthac serviat unda Deo. 130. de Petro Gambacurta O Hymen roseas para corollas, Accende o faculas Venus gemellas Perlustrans Paphio domum liquore: Gambacurta venit novus maritus, Currit ad thalamum salax, procaxque: Verum somniat, haud canit Poeta, Non non ipse potest maritus esse, Hostis qui thalami impotens, et acer Gaudet coelibe rex, deusque vita: Gambacurta frequens puellularum Sectator, colit aula quas beata, Quas comptus niveus, nitorque mollis Nutrit perniciem in malam aulicorum, Gambacurta iocus puellularum, Totus delitiae, facetiaeque; Quin totusque puella, totus aula. 131. Vectula de tumulo loquitur Quae vaga per colles currebam, perque lacunas Non contenta urbis ire, redire vias, Vectula bigarum labor, indefessa pedumque Tempestas, vix hoc marmore detineor. Ne tollas lapidem: si tolles, ipsa resurgam Bigarum ad caedem, perniciemque pedum. 132. de Caelio Magno Veneto Areat omnis ager, lacrymans si Caelius adsit, Aridus humescet protinus omnis ager; Humeat omnis ager, suspirans Caelius adsit, Humidus arescet protinus omnis ager. 133. in Poetam fugientem Hostis adest, litusque tenet, tum veste relicta Ad montem fugiens scripta poeta rapit. O mens caeca mihi, series praepostera rerum: Crede mihi, melius perdere scripta foret. 134. ad Franciscum Plantedium Plantedi procul hinc Catonianum Sit supercilium, et Sabina ruga: Quis neget iuveni iocos poetae? Quis neget fatuae iocos iuventae? Licet desipere in loco: et iocari Interdum licet, ac furens videri. Lingua mi blaterat, ruit, rotatque, Lubrico ut rota currit acta divo: Praeceps labitur in profana verba, Persaepe et vomit id, quod ipse nolim. Hinc me poenitet esse sic locutum. Obscoenus calamus, pudens voluntas. Parcendum iuveni semel poetae, Parcendum fatuae semel iuventae. 135. ad Iulium Caesarem Caracciolum compatrem An manus ulla tua teneros descripsit amores Compater, an ne iocos dulcius, an ne sales? Sis modo ne chirager, podager sis usque licebit, Nam pede non scribis, scribis at ipse manu. 136. in Nellum Gallum Scrutatur statuas, scrutatur carmina Nellus: Iactat utrunque miser, nescit utrunque miser. Infelix censor statuarum, et carminis idem, Quam male cum statuis, carminibusque tibi est. Felices statuae, felicia carmina, felix Ipsa domus, cui non sensus et auris inest. 137. de P. Paullo Riccomanno et Alfonso Tamaso Huc huc hendecasyllabi trecenti, Quos Riccus meus, et meus Tamasus Promunt ingenio, rigantque chartis: Huc piae lacrymae, potensque fletus: Huc huc illecebrae, precesque blandae, Ira Lucia saevit impotenti. Nunc opus lacrymis, potente fletu, Nunc nunc hendecasyllabis trecentis, Quos Riccus meus, et meus Tamasus Promunt ingenio, rigantque chartis. Verum si miserum parum iuvabunt, Ira et Lucia saevit impotenti, Valete o lacrymae, potensque fletus, Valete hendecasyllabi trecenti. 138. ad Ioannam Aragoniam Cum modo conferrent tibi tradita munera, Phoebo Iudice (sic placitum est) Iuno, Minerva, Venus, Divitias Iuno, formam tribuisse Dione, Iactat et ingenii Pallas amica decus. "Cedite" ait potius Phoebus "lis omnis abesto; Una Aragona, una est Iuno, Minerva, Venus". 139. ad Franciscum Pasqualinum et Hippolytum Capilupum Si vos tuta meis fulsistis signa procellis, O animae illustres ore, fide, ingenio, Pasqualine mei pars, et Capilupe laboris, Quis neget esse novos vos mihi Tyndaridas? 140. ad Hadrianum Gulielmum Uror, amo, excrucior, divellor, saucior, odi, Surripior, iactor, restituor, iaceo, Irascor, fugito, sileo, queror, insequor, opto, Despero, spero, decipior, metuo: Haec in amore meo sunt mi Gulielme, nec ipse Heu morior, cum iam vivere desierim. 141. ad Io. Baptistam Portam Cum dormit mea Nisa Venus, Venus ipsa videtur Cum vigilat: semper sic mea Nisa Venus. A Venere hoc tantum differt: prece Cypria quondam Victa fuit; non haec sanguine, non precibus. Quid faciat, mi Porta, tuus Rota, consule: quando es Ipse Dionaeae pars bona militiae. 142. ad Hieronymum Ruscellium Scribis, ego ut scribam: non est, quod scribere possim Ruscelli, Aoniae rivule dulcis aquae: Iussit Amor reticere diu, ne forte triumphum Quem de se retulit Lucia, detegerem. Mene igitur poteris servum damnare silentem, Qui premar imperio, quo premitur dominus? 143. de Pallade et Baccho Undique septam oleam vidit pendentibus uvis, Et risum simulans talia Pallas ait: "Nulla Lyaee tibi ratio cum Pallade: nam tu Ebrius, incestus: sobria, casta soror". 144. ad Iordanum Pascasium, de Mariano agro in Marsis Dic, nive cur media vireant sata laeta Marani Pascasi vatis pars adamata tui? Dant lacrymae pluviam, suspiria nostra calorem: Est Amor, est nostri temporis agricola. 145. de se ipso et Amore servo Servit Amor domino, dominus cur servit Amori? Alter Amor dominus, servus et alter Amor. 146. de eodem servo Amore Imberbem puerum satis tenellum, Castum, candidulum Deum putabam Amorem, ac dominum omnium Deorum. Ast Amor secus atque ego putabam Repertus, genus Afer, impudicus, Custos compede vinctus hortulorum, Et qui serviat omnibus colonis, Cui pili obsideant genas rigentes, Cui barba obrigeat viri iam adulti, Non quidem pueri satis tenelli: Est Amor secus atque ego putabam. 147. ad Nitedulam Quid circum volitas nocturna Nitedula sepem, Fida comes nostri conscia propositi? Siste parum, carae dum nos ad limina Nisae Mittit Amor, tenebras luce repelle tua, Quando ustum ingenti pectus mihi flagrat ab igni, Nec vel tantillum luminis inde venit. Siste procul tamen ipsa, meo ne forte calore In flammas abeas tuque, nemusque tuum. 148. in praeposteros mores Est modo sancitum de muris busta revelli: Hoc asinum est per caudam et capere, et trahere. O seriem rerum inversam! Via recta terenda est: Vellendi mores, non tabulae, aut lapides. 149. ad Camillum Paganum, de Marco Antonio Columna Optet Idumaeas sibi quisque Camille columnas, Dum Romana tuae sit comes una viae. 150. ad Ferdinandum Loffredum, Trivici dominum, | de Peraphano Ribera, principe optimo O Luculleae villae, virtutis et heres Loffrede, antiquae lux nova militiae, Dic, qua voce feram Peraphani ad sidera laudes: Non sum qui tanti Principis acta sequar. Quis vastum Oceanum rimosa claudet in urna? Innumeras stellas quis numerare queat? Hunc quocunque tamen pinget mea Musa colore, Saepe orbem immensum parva tabella refert. 151. ad Alfonsum Carrafam, cardinalem Neapolitanorum Cum simul in te uno splendescant ordine miro, O iuvenis sacrae spesque, decusque ratis, Admirata olim quaecunque est docta vetustas, De te quid digne dicere quis poterit? Tu satis unus eras aeterno carmen Homero, Virgilio carmen tu satis unus eras. Mi sat erit spectare procul tua lumina, ceu quis Eois Solem surgere cernat aquis. 152. ad Phoebum, pro Paulo quarto pontifice maximo Collis o sacri decus, o beati Fontis, o pulchri nemorisque custos, Phoebe Musarum pater, o perennis Luminis auctor; Phoebe mundi spiritus, atque ocelle, Quem dies circumvolitant, et horae, Qui soles aegros etiam nigranti au- Ferre sepulcro, Desere argutae iuga laeta sylvae, Lingue iam suetas choreas, et umbram Arboris frustra olim adamatae, et antri Saxa canori. O veni, o dexter faveas, et affer Quicquid herbarum, medicive succi est: Dum patrem sacrum retinet molesta Febris, et urit. Ecquis o Musis locus, ecquae erit spes? Nulla posthac gloria, nulla erit laus: Si cadet, secum cadet ipse ab alto Vertice Pindus. Ecquem habebit relligio nitorem, Barbara squalens scabie, relinquet Ille si caecis abiens tenebris Obruta secla? Cerne, muscoso Tyberinus alveo, Ut modo in ripam exiliens propinquam Amne votivam tibi pronus aram Supplice ponat. Te lyra iam posthabita precatur Nobilis nunc Parthenope, vovetque Iam novos Siren numeros, novoque Pectine chordas. Quin Maronis mox tumulo excitabit Inclytam umbram, carmine quae superbo Efferat Paeana tuum, canatque Fortia facta: Ut cute erepta in laticem ire coepit Impari cantu, imparibusque fatis Marsya, ut Titania celsa ab arce Turba repulsa est, Utque victrici cecidit sagitta Anguis, ut Cyclops iacuit peremptus, Ut coma intonsa niteas decorus, Fortis et arcu. Verum ego innixus leviore plectro Daphnidis fatum referam, fugamque, Et canam in flores pueros acerbo Funere versos. Aegla ubi ad nostros gemitus resultat, Aegla iucundi mihi testis oci, Saepe quam gaudes alacris relicto Visere Cyntho. 153. de Maria Aragonia Dum petit Inarimen Divum pater, ac sua iactat Fulmina, teque sua victe Typhoee manu, "Quid iactas?" Maria exclamat "Si vera fateris Nostra tuis praestant lumina fulminibus. Cernere vis, oculis quae sint nova fulmina nostris?". Annuit ille, oculis fulminat ipsa Iovem. 154. ad Musas de Carolo V Caesare Custodes sacri laticis, bona numina, Phoebi Lecta cohors, quibus est vincere fata datum, Scribite virginei hoc excisis cautibus antri, Aevi quod nunquam deleat atra manus: "Cedite Romani ductores, cedite Graii, Quod nequiere omnes, Carolus unus agit". 155. ad Peraphanum Riberam, principem optimum Es similis Peraphane Deis: sed quod colit unum Austriades, tanti te facit, ecquid eris? 156. ad Bernardum Tassum Sume rosam, utque scias medio cur nata Decembri Est rosa, crede, tuae Phyllidis orta genis. 157. Laura Cossa solvit inferias Ferdinando Rotae coniugi Laurus eram viridis: sine te nunc arida quercus, Fulmine sum duris Alpibus icta Iovis. Quae tamen ipsa mei reliqua est pars, si tamen ulla est, Illa iacet lacrymis usque rigata meis. 158. in Mendaculum Non tibi non credam quicquam Mendacule mendax, Et si mi iures astra tenere Iovem. An tibi vis credam, tacito quae pectore condis, Cum sint falsa tibi qualiacunque patent? Sunt exerti oculi, sunt et tibi crura retorta, Singula prava tibi, singula ficta tibi. 159. ad Hadrianum Gulielmum et Io. Baptistam Portam Ecquis te melius poterit Gulielme referre Furtivas scripsit quas modo Porta notas? Ecquis item melius poterit te Porta referre Quae Gulielmus habet signa vetusta domi? Dat lucem chartis alter, dat vivere saxis Alter: ita ingenio, ut sanguine, utrique pares. Alter utrunque refert: sic uno nomine si quis Alterutrum dicet, dicet utrunque simul. 160. ad Nigellam An ne Nigella times nitidum pallescere florem, Quando humor vitam semper et aura dabunt. Humor erunt lacrymae, suspiria pectoris aura: Nulla deficient humor et aura die. 161. ad Paulum Suardum, de Trutta Marso Quod Trutta in rapidum praeceps se miserit amnem, Cuncta Suarde domi dum ferus hostis habet, Naturae ingenitae vim tu mirabere? Pisces Est vetus in patriis degere fluminibus. 162. in Serpillulum Quid tibi si minimum cogar nec credere verbum? Est tua mendaci barba retincta nuce. Tene vocem corvum, cum sis Serpillule cycnus? Tene vocem iuvenem iam cariose senex? Tunc adhibenda fides, cum tu verteris in illum, Qui fueras: nuper (quis putet?) alter eras. 163. ad Hieronymum Spinulam Spinula si placas animos, si pectora mulces Ingenio leni, moribus ingenuis, Non tu crede mihi, spina es, quae pungit et urit, Sed quae perpetuis floret amica rosis. 164. ad Beatricem Davalam Ah tibi cur falso nomen posuere Beatrix, Si per te veniunt et lacrymae et tenebrae? Vix lucem extuleras, patriam vix luce bearas, Cum tecum extinctos mortua nos sepelis. 165. in hominem durissimum Ne mirere hominem fictum de marmore: vivus Marmor erat, nunquam saxeus ipse minus. 166. ad Antonium Guidum Mantuanum Unde hyeme in media redolent violaria? Et unde Terra viret? Veris possidet unde decus? An mi Guide domus superum, Iovis an ne penates, Dum peregre terras hunc coluisse ferunt? Hos superi posuere lares, domus una Deorum est Mantua divini patria Virgilii. 167. de Diana et Amore Dum modo fonte lavor venatu fessa, lavantem Aggreditur iaculis me male cautus Amor. Tela tuli, fregique arcum, mox fracta per omnem Sevi agrum: sacrae parce viator humo. Si nescis (Diana monet) tractare caveto: Retia, tela, ignem semina iacta dabunt. 168. miserrimi tumulus Infelix vixi, tandem dolor ipse peremit. Nescio cur vixi, sed scio cur perii. 169. ad Nigellam Ut quis per lucem quoquo vestigia vertit, Ipsummet sequitur corporis umbra sui, Sic ego, sic mea lux quoquo vestigia vertis, Te sequor huc illuc corporis umbra tui. Non ego, quod videor, certe sum; verum ego, quod tu es, Sum miser: et parcis non tamen ipsa tibi. Hoc est, me miserum, quod te sequar usque vel umbra, Hoc est, quod memet nil fugere usque iuvet. Verum ubi fata volunt a nobis te procul esse, Nedum ego, quod soleo, sum umbra, sed ipse nihil. 170. ad Vincentium Cornelium, Ostunensium pontificem, | de Portucarero et Garzia Ara Non est, quod timeas pravi contagia sedi, Cum sit Corneli Portus, et Ara tibi. Portus ab irato servabit turbine rerum, Araque placatos reddet amica Deos. 171. in Lycium Orator Lycius, medicus, sophus, atque poeta: Non ergo est unum, quatuor at Lycius. 172. de Didaco Davalo cardinale Aragonio Haec fuit Ascraeis modo lex sancita puellis, Phoebea lauri cortice scripta manu: "Iam Davalum posthac unum cantate poetae: Unus erit cunctis carmen, et ingenium". 173. ad Placidum Sangrium Sangri, quid pictor, quid vivos reddere vultus Nititur, ut vana mens relevetur ope? Pectoribus nostris vivet Mendocius heros, Dum vivet recti, dum pietatis amor. 174. ad Hippolytum Capilupum, Fanensium pontificem Dent aurum Capilupe alii, dent quicquid Eoo Ad nos Hesperius litore nauta refert. Plus dederis, si dulce dabis pro carmine carmen: Ex animo tanti est quid dare, et accipere. 175. ad Io. Franciscum Brancaleonem, medicum et oratorem Cum media hybernae resonent aestate procellae, Cum rigeant canae flava per arva nives, Cur mirare fidem nullam mortalibus? Ipsam Non servant anni tempora, et astra fidem. 176. de Fonte Varvareo in Marsis Pegaseos latices habeat sibi quisque poeta, Dum mihi Varvarei copia sit laticis. Ipse simul fecit validum, fecitque poetam: Haud cecini, haud valui; nunc cano, nunc valeo. 177. ad Dionysium Athanasium Athanasi, Hadriacas vehitur dum Nympha per undas, Teque oculis media torquet, et urit aqua; Nuncque Thetis visa est, patrio nunc Cypria ponto, Addita Nereidum nunc nova Diva choris: Crede mihi in subitas abiissent aequora flammas, Ni foret a lacrymis fiamma perempta tuis. 178. de Hippolyta Gonzaga "O quibus invita Lachesi dare munera vitae Ius datur, Aoniae turba diserta Deae, Nectite, qua digna est, aeterna e fronde corollam, Et viridi Hippolytes cingite honore comam". Dixerat haec Phoebus: numeros cum forte puellae Audiit, et reticens invidia obstupuit. 179. in libellos editos a Paulo Manutio Elysii manes, quos nunc quoque cura fatigat, Ne Latium sordes imbuat atra decus, Dicite: quas Paulo sedes, quae serta futura, Cum vestrum felix incolet umbra nemus? Ille dat, excultis quae sint imitanda libellis, Squalenti quae sint obsita verba situ. Magna quidem pietas, fortunatique labores: Roma secunda redit, barbara lingua silet. 180. ad Aloisium Sancium Sol radios, mare praebet aquas, dant gramina flores: Tu dulci Sanci dulcia dona animo. Sol aestus, mare dat scopulos, dant gramina virus, Nos et amaro etiam munera amara animo. Carmine pro dulci sic tu cape carmen amarum: Saepe solent varia dona placere vice. 181. ad Ferrandum Davalum regii patrimonii praefectum Nescio Ferrandus cur tu dicaris: ab ipso Nomine sat differs moribus, ingenio. Aureus est animus, dicta, et facta aurea: ferrum Quid tibi? Cum ferro nil, mihi crede, tibi est. 182. ad Nigellam Siquis te spectat nec deperit haud puto vivum; Siquis non spectat vivitque hic mortuus hic est. 183. de Flavio cardinale Ursino Inclyta cum veteres defleret Roma ruinas Et sacrum in peius cerneret ire decus: "Quid lacrymas?" Tyberinus ait "Delapsus ab astris Ursus adest, Ursas qui nitet ante duas. Hoc duce Roma iterum stabis, meliorque resurges: Iam Lupa, nunc Ursus conditor urbis erit". 184. infantis tumulus Heu simul infanti tumulum, cunasque parate: Nam matre extincta nascitur et moritur. 185. ad Marium Carrafam Neapolitanorum pontificem Summe Heros patriae tandem lux tradita nocti, Quem pietas genuit, relligio erudiit, Vellem ego, sed nequeo de te quid dicere: dicam De te aliquid, demas tu modo de te aliquid. 186. ad Amorem Non Venus tibi mater, ociumque Pater, crede mihi puer proterve; Non ioci, illecebrae, sales, lepores Fratres, non Charites tibi sorores: Luxus, mollities tibi parentes; Fraudes, insidiae, doli, pericla Fratres sunt Amor, et tibi sorores. 187. Statuarius filiae solvit inferias Quid iuvat ah longos artem didicisse per annos, Cum mea dextra tibi nata sepulcra paret? Et ferrum, et marmor crudelia, ferrea dextra, Hei mihi tam magnum quae peperere malum. Et ferrum et marmor felicia, dextera felix Si pater hoc tecum conderer in tumulo. 188. ad Nereidas Dicite Nereides, quae circum luditis undas, An maiora meis aequora sint lacrymis? Dicite formosae, Platamon quam deperit, Aegles An ne magis duri pectore sint scopuli? Credite iamdudum nostro res nota periclo est, Nempe minora meis aequora sunt lacrymis, Credite formosae, Platamon quam deperit, Aegles Quod vel dura magis pectora sunt scopulis. 189. ad Franciscum Lombardum Maximus es meritis, vita bene maximus acta, Te tamen et nequeo dicere Pontificem. 190. ad Menelaum Infrosinum et Simium Campanum Forte, quo se habeat modo, rogatis, Est qui carior omnibus poeta, Qui vos diligit, omnibusque praefert: Exussit laceras Venus medullas, Sunt longae misero dies tenebrae, Nec quicquam retinet, quod olim habebat. Quin vultis, referam, quid ille nunc sit? Umbra perpetuis perusta flammis. 191. ad Lucretiam Non, quod lucreris gemmas, Lucretia dicta es; Sed quod lucreris corda hominum, atque animos. 192. in funere Hieronymi Seripandi cardinalis Res nova, res nimium tristis, res digna querelis, Iam furit in magnos mors violenta Deos. Tune ille heu moreris pravi spes ultima secli? Tune iaces sacri lux Seripande chori? Ah quantum amisit Christi respublica: quantum Lucrata est caeli regia morte tua. 193. ad Virginem Christi matrem Praecipiti rueret cum biga exterrita clivo, Nec foret alipedes qui cohiberet equas; Totaque pene domus currenti abscondita ligno Pessum iret, quin iam lapsa iaceret humi: Tu, cui sunt curae miseri sanctissima Virgo, Ecce ades, et tantis eripis una malis. 194. in Longinum Romanam Fabii quondam mora restituit rem: At mora Longini perdidit ipsa meam. 195. pueruli tumulus Matris ad inferias iacet hic puer editus: illum Edere nam mater dum parat, ambo obeunt. Tune igitur puerum felicem flebis, ademptam Qui nolens matrem cernere, sic periit. 196. de Iulia Rota sorore Carmen sint aliis aliae, mihi Iulia carmen Romanas referens, et Lacedaemonias. Exhibuit talem raptivse funere nati, Invidiae ut dederit non minus, ac gemitus. 197. in effigiem auream Peraphani Riberae Non ego te vivum spirans quod reddidit aurum, Effigiem novi magne Ribera tuam. At subito ut legi, TERRAS ASTRAEA REVISIT, Non alius dixi quam Peraphanus erit. 198. de nuptiis Vespasiani Gonzagae et Annae Aragoniae "Quae bene iunxit Hymen, fovit Concordia, sanxit Relligio, fidei vincla dicavit Amor, Nulla dies solvat: non rerum perfidus ordo, Non duri fati rumpat iniqua manus". Pro Gonzaga aderat Mavors, pro coniuge Pallas: Orabat Phoebus vota secunda Iovem. Annuit, et dixit "Felix, faustumque sequetur", Iuppiter. Et sic, sic Parca notavit, erit. 199. de eisdem Qui thalami? Quae taeda? Novi quae pompa Hymenaei? An Iuno est iterum coniuge ducta Iove? Gonzagae Heroi nupta est Aragonia virgo, Ut Divum humana gens reparetur ope. 200. de imagine Christi Dei crucifixi, | ad Iacobum Antonium Ferrerium Siste, dole, lacryma: nam quid lacrymare, dolere Plus potes, hoc si non flere, dolere potes? 201. de Hieronyma Columna Vos, qui dispositos passim succenditis ignes, Aeris affecti ne mala vis perimat, Si sapitis, vultisque gravem depellere morbum, Qui male nunc turbat nos, agitatque metu, Pingite caelestis, si fas est, ora Columnae, Perque urbis celebres picta locate vias. Extemplo puri veniet clementia caeli, Diffugient nebulae, diffugietque metus. At vereor, vitare malum dum creditis igni, Ne vos igne urat picta Columna suo. 202. ad Peraphanum Riberam, cum obsessa | e Vuizae Coloniae subsidium mitteret Aequo Marte alii vicerunt comminus hostes, Omine, fortuna, viribus, arte, mora: Tu celer, atque sedens victores eminus hostes Vicisti nutu, consilio, ingenio. Quis te igitur poterit mortalem dicere, cum sis Hoc etiam magno proximus ipse Iovi? 203. de Annibale Mole iureconsulto aequissimo Tot moles alii, nos admirabimur unam: Natura hanc, illas ars operosa dedit. Materia e vili sunt illae, et paupere saxo, Nobilis haec constat divitiis animi. Tempus edax illas, hanc nullum destruet aevum: Mortales illas, hanc posuere Dei. 204. ad D. Vincentium Flumarum monachum Casinensem Educat ars alios et tellus Daedala flores, At caeli tantum ros alit ipse tuos. Ne cesses igitur caelestes ponere plantas, O felix sancti seminis Agricola. 205. ad Ferdinandum Carrafam Diomedis filium, | in sui temporis avaritiam Oscula divitibus passim surrepta puellis Cernimus: est auri hoc, non vitium Veneris. Est tamen, est aliquid: si non sunt aurea secla, Aurea sunt nostris oscula temporibus. 206. ad Ioannem Ramirum Quos noster Iovius misit Ramire libellos, Ut simul inspiciam, suspiciamque simul, Utque notem maculas, si quas incuria fudit, Non scripsit Iovii, sed manus ipsa Iovis. 207. in Cynicum In Cynicum mors dira manus iniecerat: at mox Ne male quid de se diceret, abstinuit. 208. ad Ioannem Moronum cardinalem Cum Tyberis tumido late prorumperet amni, Saevaque vicinos mergeret unda lares, Haud mirum Morone tuos superesse penates: Non potuit sacris unda nocere locis. Sancta fides tutata fores, penetralia Phoebus, Virgineus tenuit tecta verenda chorus. Hinc secura igitur quam sit mens conscia recti Quisque putet, quam nec perdere possit aqua. 209. ad Antonium Catenam regium consiliarium Si mala, quae nostris tempestas imminet hortis, Nulla erit, et per te libera poma legam, Non tibi, quae Chloris, quae dat Pomona, parabo Munera, sed Phoebi quae bonus hortus alit. Hortorum exiguo languescit tempore foetus: Pieridum nullo tempore foetus obit. 210. ad Ferdinandum Toletum Alvae ducem Appellent alii quovis te nomine, dicam Carmine te Solem magne Tolete meo. Sol umbras; tu bella, metum, tu nubila tollis: Hinc, mala quod tollas singula, nomen habes. 211. de Longo et Curto Praecipitat Longus causas, Curtusque retardat: I modo nominibus, i modo crede notis. 212. in funere Ferdinandi Gonzagae Hoc tantum de morte tua Dux magne dolendum est: Debueras acie, non obiisse toro. 213. ad Philippum Austrium regem, de Vespasiano Gonzaga Nil cum fortuna tibi iam Rex optime: vincet Gonzaga invicta bellica fata manu. Dextera Gonzagae plusquam fortuna, triumphos Quos tu vix cuperes, vix daret illa, dabit. 214. in funere Rodulphi Pii cardinalis Ah Pie tune iaces? Non impia Parca pepercit? Ah, tibi quem tumulum, quos titulosve parem? Sint tibi pro titulis probitas, pietasque, fidesque; Sint nostra aeterno pectora pro tumulo. 215. in Paleariam Omnibus es paleae similis Palearia, ni quod Ocyor haec vento est, tardior ipse trabe es. 216. in funere Hippolytae Gonzagae Disrupta ad tumulum pharetra lacrymantur Amores, Restinxit geminas Cypria moesta faces. Sirenes ululant circum, lamenta Camoenae Ingeminant, scissis flent Charitesque comis. Discite felices quid possint fata mariti, Discite laetitiam quam prope luctus eat. 217. nova felicitas Vespere iucundos thalamus coniunxit amantes, Mane iterum tumulus iunxit et ipse duos. 218. de Peraphano Ribera et Portucarero Sumpserat in Portum saevas Mors atra sagittas, Ut Phoebi et Martis perderet omne decus. Tum superi exclamant: "Non Portus at ipse Ribera est Quem petis, ah quid agis? Proiice tela manu". Proiecit, flexoque genu rea criminis inquit: "Parcite, mortalem perdere credideram". 219. ad Ioannem Andream Curtum, | Sacri Consilii Neapolitani Praefectum Deformant alii leges, minuuntque, premuntque, Negligit alter eas, destruit alter eas. Tu simul unus eas exornas, erigis, auges, Servas unus eas, condis et unus eas. 220. ad Antonium Perenotum cardinalem Granvelam Vellem ego, nec possum, quantus tu, qualis et ipse es Metiri, et si non carmine mente sequi. Virtutis nam mole tuae sic obrutus ipse es, Ut te te intra te non reperire queam. 221. ad Ioannem Austrium de victoria navali | per eum parta contra Turcas Ars, usus, fortuna, animus, solertia, vires Inclyta victricis sunt bona militiae. His est parta Ducum victoria, sed licet id sit Omne tuum, hoc auget Dux tibi magne decus: Quod sperare vetas, quod nos optare triumphos, Sic spem, sic votum vincis in arma celer. Non aliter fulmen ferit ante, et territat ictu Quam sonitu, et primum sternit et inde ruit. 222. ad Lethen flumen apud Pratam ditionis suae oppidum Salvete o latices Lethaei, o flumen amicum Quod serpis vitreo saxa per uda pede; Sive dedere olim lethaea oblivia nomen, Sive dedit letum meta, quiesque mali, Sit faustum felixque: tamen quia nomen ab ipsa est Laetitia, laetum nomen et omen eris. 223. ad Peraphanum Riberam Turbarunt alii pacem discordibus armis, Tu pacato animo bella profana domas. Vidimus immersos tranquilla per aequora nautas, Tu portum iratis fluctibus ecce tenes. Ultra hominem tu quicquid agis fortissime Princeps, Iam colit humanum terra beata Iovem. 224. ad Rannucium Farnesium cardinalem Iam te Pontificem medio Tyberinus ab amne Suspicit, et iam te Roma beata colit. Rannuci purae series sic candida vitae Postulat, et studiis gloria parta tuis. At quando votis obstat non apta iuventus (Et si iamdudum moribus ipse senex) Canitie subita fias argenteus, ut mox Aurea te fiant secula Pontifice. 225. ad Vincentium Francum regium consiliarium Siquis se vincit vera est victoria, victor Vincenti, hoc proprium est, hoc mihi crede tuum. Nam vis nulla via potuit te flectere recta, Non amor, ira, metus, commoda, dona, preces. O legum decus invictum, o te iudice iura Aurea, et o tanto secla beata viro. 226. ad Felicem Ursinam Felix, et Phoenix diceris: nomen utrunque Te decet, o caeli tertius Ursa nitor. Te te ipsa es felix, fortunae et munere felix: Phoenix una animi, corporis una bonis. 227. de Andrea Pontio Leone Traiciam tuto tumidum qui territat amnem, Despiciam rabido quae vorat ore feram. Tranantur parvo torrentia flumina Ponte, Diffugiunt viso saepe Leone ferae. 228. de gallina ad Pisanum Arcis Tarpeiae custos argenteus anser Quod fuit, hoc vocis munus inane fuit: Aurea sit, ne dum gallina argentea, quae dat Bina Pisane tibi quolibet ova die. 229. de eadem Sint aliis volucres argento, et marmore fictae; Argentum, et marmor non tamen ova parit. Sat gallina tibi si carne, et sanguine ficta est; Tantum alis careat ne fugitiva volet. 230. ad Secundum Velam gallinae occisorem Tune Secundus eris gallinae occisor amatae, Omnibus adversus qui potes esse bonis? Ah potius genus omne avium, quin perdere temet Debebas, tantum quam facere hoc facinus. Saeviat in te unum cui toxica blanda parasti Mus precor, extinctae strenuus ultor avis. Ille tibi frangat cyathos, et devoret escas Et quae peccarunt mordeat ille manus. 231. Pisanus gallinam deflet Heu, quae debueras longissima vincere secla Quam gallina cito funere rapta iaces. Et quae bina die dare saepius ova solebas Quot suspiria, quot nunc mihi das lacrymas: O pereant mala crusta malo medicata veneno, Tuque inter caeli sydera sydus abi. 232. ad Nigellam Tantum crudelis, tantum formosa Nigella es, Ut tecum, et sine te vivere quis nequeat. 233. in Auream statuarium Tu mihi vere aurum si donas Aurea marmor; At mihi si vendas Aurea marmor eris. 234. ad Menelaum Infrosinum Mitte queri Menelae meis non vivere chartis: Hoc inter flammas vivere, crede, foret. Dic mihi quid melius: mediis te vivere chartis, An media vatis vivere mente tui? Si tamen id spernis, si tanti est vivere chartis, Sat tibi sit chartis vivere posse tuis. 235. in fatuum ante fores catenae custodem Desipis, idcirco custodis iure catenam: Custodire sibi debita cuique licet. 236. ad Nigellam Id tibi, quod potuit natura indulserat uni, Verum te te ipsam perdere non dederat. Cum me igitur perdas tu te ipsam perdis: iniqui Criminis ah novitas, ah scelus, ah facinus. 237. ad eandem Quam mallem ipse meis oculis edicere legem, Ne tam saepe tuos inspicerent oculos; Sed vereor legem esse nefas, quae non sinat almo Sole frui, atque bono, quod super omne bonum est. 238. ad eandem Cum te finxisset, "Nos ipsos finximus" inquit Iuppiter, oblitus numinis ipse sui. Poenituit fecisse tamen quod fecerat: in te Nam superum, atque hominum fecerat exitium. 239. ad Vespasianum Gonzagam, de Aloisio filio In nemus immensum Parnasia frondeat arbos, Et magnum in fluvium fons Heliconis eat. Iam Gonzaga tibi puerum dat Regia coniux. Iam creat indigenas Itala terra Deos. 240. ad Pyrrhum Antonium Capuam, Hydruntinorum | pontificem et Sedis Apostolicae apud Venetos legatum Quod forti spernas animo decreta malignae Fortunae, et surgas quo magis illa premat, Antoni te digna facis: nam vera mereri Gloria, non vera est gloria habere decus. 241. in Portiae Capiciae coniugis funere Dum viridi vernos carpebat gramine flores Pociliae Dinus dona futura suae, Vidit eos atra circum ferrugine tingi, Et subito in spinas vertier, et tribulos; Protinus ad litus descendit, dumque legebat Candidulam concham, lurida concha venit. Haurit aquam, dulcis quae puro e fonte fluebat, Et tamen hanc etiam tristis amaror habet. Aera tum stupidus suspexit: lucidus aer Forte erat, at piceas mox abit in tenebras. "Ecquid erit?" lacrymans tandem proclamat. Et audit: "Mortua Pocilia est, mortua Pocilia est". 242. eiusdem tumulus Pierides tumulo violas, Venus alma hyacinthos, Narcissos Charites, lilia spargit Amor. Phoebus odoratas lauros, Pallasque amaranthos, Nos lacrymas sancti pignora connubii. 243. ad eandem Dum parere heu sobolem credis dulcissima coniux, Quot lacrymas moriens, quantaque damna paris? Per te ego dicebar felix, per te quoque dicar Infelix omni tempore morte tua. Et tamen ah miseri vitali vescimur aura, Cum nostri tecum pars melior iaceat. Quid moror? En tumulo vivum me condite, siqua est O pietas, quando non obiisse datur. 244. ad eandem Num vivat pereatne malis qui creditur undis Ambiguum est minimo morte procul digito, Sic ego te extincta lacrymarum dum trahor undis Mortuus, an vivus dicar in ambiguo est. 245. ad eandem Et tantum, et tantum flevi, ut nedum una relicta Sit lacryma, heu saltem qua mala tanta levem. Fluxit et in lacrymas sanguis, fluxere medullae: Quid reliqui, ni anima haec diffluat in lacrymas? 246. cum e Rosciolo, suae ditionis oppido in Marsis, | Neapolim rediret Muscosi lapides, qui me per iniqua viarum Ducitis, et quo non ducier ipse velim, Crediderim, vobis aliquis si sensus inesset, Quod stillaretis mecum etiam lacrymas. At quando hoc vetitum est, oculorum flammeus humor Vos riget, huc illuc fonsque perennis eat, De quo mox bibat admirans dicatque viator: "Non alibi medio surgit ab igne liquor". 247. epitaphium Iacobi Brancacii et Laurae Rotae coniugum Felices cineres una voluere reponi, Ne, quos iunxit Amor, funera dividerent. 248. ad Aloisium Tansillum Dum senis cantas lacrymas beati, O pium cantum, o lacrymas beatas, Undique et sacris numeris resultat Collis, et aequor; Dum parat pictam violis corollam, Dum rosas primas legit, et nitenti Flore dum replet tibi mille coniux Casta quasillos, Nec sat est cari tribuisse agelli Dona, at interdum spatiata circum Litus attritas tibi servat udo Marmore conchas; Nos ut immitis dolor urget, ut nos Cogit, uxorem sequimur sepultam, Quo rapit mens saucia, quo trahunt nos Iura sepulcri. 249. ad Horatium Solimaeum Si dolor acer erat potis unquam vincere, victum Nempe dolore unum me fore credideram; Et Solimaee tamen vivo, nec vivere certum est, Ni credam extinctum vivere posse hominem. 250. ad Vollarum et Turbolum mathematicos Dicite quid faciam, qui caelum volvitis arte, Vollare care mihi, Turbole care mihi? Quando elementa etiam mutantur, vertitur aether, Cur meus est idem tempus in omne dolor? 251. coniugis tumulus Quisquis ades dignam lacrymis venerare sepultam Heu decus intactae grande pudicitiae. Hic Venus, hic Pallas: quis non loca pronus adoret? Tres una haec magnas detinet urna Deas. 252. ad Ianum Pelusium Crotoniatam Pelusi nostras longum miserate querelas, Qui mea saepe tuo carmine damna levas, Quid dolor ipse nequit? Volui de marmore fingi, Et poni iuxta coniugis ora meae, Ut saltem fictam fictus de marmore cernam, Marmorea possim marmor et ipse frui. 253. coniugis tumulus Voce lege haec tacita, non est non mortua, dormit Portia, crede, nefas hanc obiisse foret. 254. sui ipsius tumulus Cur tumulus manat lacrymis? Cur aestuat igni? Ipse vel in tumulo luget, et ardet amans. 255. ad Gasparem Toraltum Care Toralte meas dudum admirate Camoenas, Non mors prae lacrymis praeque dolor venit. Ceu rediviva suo de funere nascitur ales, Sic ego de lacrymis, deque dolore meo. 256. Genius e coniugis tumulo At tu quisquis ades, dites qui curris ad Indos, Desere Erythraei longa pericla maris: Felicem ad tumulum propera, iamque utere terra, Hic gemmas alias, hic nova thura leges. 257. ad Halcyones aves Cedite mi tristi quae circum litora cantu Rapta tori viduae gaudia fletis aves. Cedite, quod flemus, quod lamentamur, id omne Maioris causam, vimque doloris habet. Vos maris irati pacatas redditis undas, Turbatur lacrymis terra, fretumque meis. Quodque magis miserum est, vacuas clamatis ad auras Vos bis Ceycem, nos quater Halcyonem. 258. ad Io. Franciscum Spannochium Senensem Tu libertatem deploras servus ademptam Spannochi nostram sat miserate vicem; Ast ego servitium deploro liber ademptum. O rerum inversa conditione vicem ! 259. ad Gabrielem Zerbum Bononiensem Zerbe quid o prodest lustro tumulasse peracto Cara peregrino coniugis ossa solo? Etsi mi iures cineres, manesque verendos, Non credam lacrymis te posuisse modum. Ipse vel extremi fugias ad limina mundi, Sint tibi vel Pylii secula longa senis, Nil fuga, nil aetas: ieris quocunque, sequetur Perpetuis tenebris obrutus usque dolor. 260. ad Marium Altimarum Portia dicta mihi, non Porcia (parce vetustas): Est, et erat portus fluctibus illa meis. 261. ad Alfonsum Rotam fratrem Attritum corpus frater, quin corporis umbra, Qui deploratis surgis ab exequiis, Ne redeas lassae rediviva ad funera vitae Quod te delectet vivere, quodve iuvet, Sed pia te moveat fraternae cura salutis: Nam si deseris, heu deseret haec anima. Nec fallor: dum te lacrymans et supplice dextra Alloquor, et tu me deseris atque anima. 262. de eodem diu aegrotante et praeclare mortuo Si vitam inspicies, contendes dicere mortem; Si mortem, vitam dicere iure potes.