CroALa: documentum

CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus ROMANO.carm-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/ROMANO.carm-01.xml.

Documentum ROMANO.carm-01.xml in db pdill0


1. divo Nicolao Quinto pont. max. Nulla tuis possunt praeferri tempora praesul, Redditur humanis gloria si meritis. Quando magis licuit fructus sperare laborum Vel potuit virtus laudes habere magis? Sorte tua infecte cesserunt saecula vitae Ferrea, iam redeunt aurea sorte tua. Instituit curo te patrem pia cura tonantis, Consultum voluit temporis esse malis. Reddita tunc Roma est aevo felicior illo, Quo nimium superis visa superba fuit. Exuit implicitae dudum vestigia fraudis Et sumpsit mores praesulis illa novi. Non cupis ut libeat, sed quod fecisse licebit, Iudicium pateris omnibus esse tui. Virtutem ante omnes posuit tua vita labores, Qua nihil in terris sanctius esse potest. Luxuriae morbo nullum violata per aevum Casta iuventuti fortia frena dedit. Virtuti indulges nec munere vinceris ullo, Quod solet in rara praesulis esse domo. Gratia cuique tua est, dignis tua munera tantum, Supplicibus meritis nulla negare soles. Ad votum quamvis totus tibi militet aether, Laudibus in primis gloria pacis erit. Pax et amor deus est, nec nominis immemor huius Esse soles, pondus qui pater orbis habes. Haec tantum humanos caelumque et sidera fulcit Et facit in patria vivere quemque sua, Haec tibi templa dabit cumulata vaporibus et quae Otia mortales commeminisse iuvet. Vive tibi miles, praestant haec tempora pacem, Proelia ne timeas; vive colone tibi. Civica belligeri mutentur in otia mores, Perpetuam pacem plausus ubique sonet. Haud sinis armorum census haurire furores, Consulis humanis utiliore via Et modo desertos ruituraque templa penates, Res modo moliris moenia quanta novas. Termarum tractus licet et radiata Colossi Culmina conspicuum fama loquatur opus, Pyramidum quamvis molem sua sustulit aetas Et sua Mauseolum vel Babylona ferat, Quanta tuis quae nunc surgunt ad sidera rebus, Nulla vetustati gloria tanta fuit. Cernimus ingenti molita palatia sumptu, Hic ubi curarum pondere lapsus ades, Atque ubi curvatae fulget testudinis orbis, Sacra ferunt matri templa fuisse deum. Candida marmoreae torquebant tecta columnae, Imbribus et longo quae maduere situ, Alta quati et ruere coepere cacumina, dextra Ni tua lapsurum restituisset opus. Plumbea surgebant, nunc paene argentea: saeclo Sed mage conveniunt aurea tecta tuo. Nunc spectare iuvat munitam turribus arcem, Ipsa licet nostras fulminet usque domos, Tibridis hinc ripa est, et circulus undique claudit, Durum opus hoc urbis anxia frena tenet. Intrepidus transi pontem fluctusque ruentes Desuper et fractas cerne viator aquas. Mollius huic dudum ponti, nunc Firmius extat Nomen: equo tutus seu pede carpe viam. Ultima perpetuo domus est tua proxima templo, Quo nullum Latio clarius extat opus. Conspicuos ubi nunc postes et marmora cerno, Sola erat in tanto paene ruina loco. Sideream lustrasse suis fulgoribus aedem Diceris, aeternum servet ut illa decus, Vel quia divinum recipit domus ista parentem Vel quia caelesti semper amata deo est. Atria nunc auges et cingere turribus aucta Niteris, ut fiat tutior illa domus. Quae nunc Herculeis fulget virtutibus aula, Maxima pars olim deficientis erat. Tu pater in medio, tecum pia cura superni Nexaque cum vera relligione fides. Iura fovet pietas, et vertis in omnia mentem, Iustitiae princeps et pietatis ades. Nulla hic luxuries damnosa et stulta ministris Otia, sed veri plena timore dei. Deliciae studium sacrorum et cura pudoris; Ante deum vitam ponere quemque doces. Nunc pia libertas et erit te praesule nobis, Cum verus patriae diceris esse pater. Porcaria 2.1 Insidias patriae qui struxit et arma parenti Ipse parens refer et sceleri si Roma nefando Annuerit: tenues nam si fragor impulit auras, Romuleos iterum formidat curia raptus. Tu potes obscuris fulgorem et lumina coecis Incertisque fidem, levibus dare pondera rebus, Tu mea Musa pater virtus mihi numen et aura Ingeniique calor, nostro qui tempore solus Vatibus extinctas refoves in carmina vires. Haec mihi vix primum series pervenit ad aures. Vt laqueo affectos vitam finire maritum Germanum soror et natum mortemque nefandam Audiit atque omnis cecidit fiducia vitae, Inclusit lacrimas oculis et corpore toto Sternitur; exangues vix spiritus errat in artus. Illa velut gelidum suprema in busta cadaver Membra tenet resupina solo pulvisque per ora Spargitur inque humeros fusi cecidere capilli. Quam simulac trepidae videre per atria natae, Actutum accurrunt, alternae in brachia matrem Suscipiunt tenuemque animam per mutua quaerunt Oscula, ut extremae valeant succurrere luci. Ut gelidis vires membris et anhelitus ori Redditus atque oculis lux intercisa refulsit, Aspexit coelum rupitque in verba dolorem: "Heu nimium infelix genitrix et nupta sororque, Quam crudele tuens natum fratremque maritum Supplicio afflictos fatis cecidisse sinistris! Quos ego nunc gemitus, quae iam lamenta dolendo Ordiar? anne virum nato fratremne marito Anteferam lacrimis? Pietas simul aspicit omnes, Omnibus unus amor. Te te, qui causa malorum, Frater, et ingenti nos implicuisse ruinae! Heu nimium tibi fidus eras - quae dira libido Quisve animum deus in facinus mentemque resolvit Militiamque trucem et vetitos sperare triumphos? Quod decus aut quantum sceleris tibi gloria laudis Haec potuit conferre, licet fortuna labori Faverit et diro spirarint numina voto? Romanis decor unus eras, quibus obruta virtus Fulsit et externae per te fuit aemula laudi. Nonne satis fama celebris nullique secunda Laudibus aucta tuis domus illustrata triumphis Portia, divinos tulerit licet ipsa Catones? Servitio qui te quamquam vetuere potiri, Non tamen humano scelerare in sanguine dextras Exemplo docuere suo nec mergere cives. Nunc inhonora domus patriae illatura perenne Dedecus et tristes aeterna in saecula luctus. Non solis radios in te spectare cadentis Fas erit aut lunam tenuem nec sideris aethram .... Umbrarum sedes et nigrae mortis imago. Consilium insulsum, cum libertatis ad urbem Sic te traxit amor, lueres ut crimina tantum. Ah quanto melius gelida tibi ferre sub arcto Exilium gravius vel honestae occumbere morti! Ad te nunc lacrimas coniunx miserande revolvo, Cui requiem et somnos atque his in finibus aevi Otia defessae licuit sperare senectae. Unde animi in facinus tantum furor impius hausit? Iam manus imbellis senioque refrixerat ardor, Te noctu amplectens potui sentire quid esses. An superum instinctu mundumque regentibus astris Credideras impune tibi tam saeva licere In scelera et patres iam conspirare verendos? Quis te autem sinat imperio sceptrisque potiri? Te penes orbis eat, nutu tibi militet aether Mitior, aequatus iam iam prope sidera regnes: Quid poteras optasse magis? Tibi larga facultas, Ampla domus meritis et nati et munera et aurum, Quanta valet cuiusque animus sperare modesti. Imo ego te, quando fratri malesana timebam, Exposui fatis, ego te furibunda coegi Occuluisse nefas precibus lacrimisque reflexi Saepe minis, fratrem et facinus ne prodere velles. Plus Eryphilea nocui temeraria fraude. Imperiis inhians excellere cultibus illa Traxit Apollineum latitantem in lumina vatem. Hoc efferre nefas casus ignara futuri Te vetui coniunx maioraque viribus ausa Speravi titulis omnes anteire Latinas. Successus reor oblati, quos improbus urget, Paenituisse deos: nam si mala sidera culpae Inclinant animos, fuerat tolerabile factum. O nate infelix, qua te sub nocte futurum Exitio patriae concepi, exhausta fuissem, Dum furiis uterum Veneris saturata replevi! Importuna thoro cum primum enixa iugali, Thesiphone ostetrix partus et alumna maligni Affuit: illa suo produxit pignora voto. Tune etiam teneris tantum scelus ausus ab annis? Quem patri comitem misero dedit exitus idem, Non potui medium prima te elidere vita Visceribus ruptis vel abhortum effundere partum? Ah saltem poteras dignus pietate videri, Ni tentasset atrox Romanum iniuria patrem. Imo ego non ausim tanti consortia leti Rumpere, vos potius comes expectata per umbras Insequar. O miserae tantos abolere dolores Da mihi morte pater simul et requiescere in urna! Quin vive ut merita es tenebrosa in tempora luctu, Sit tibi vita superi qualis Penteya mater, Cum caput avulsum, cum brachia trunca videret Sanguineque aspersos nati crudeliter artus, Aut ubi cum pelagus volitare ad littora corpus Prospiceret Polidori animamque hauriret in undis Orba parens flentem et lacrimantia solveret ora, In rabiem longis feriens latratibus auras." Sic effata silet, vocem clausere dolores. Tum meritis gravis et pietate insignis Aletes Condolet afflictae, quamquam domus omnis inundet Luctibus, amissis tandem pia verba resolvit: "Aeternum primis etenim mortalibus ex quo Fulsit humus, nulli est hominum fortuna secunda. Divitias livor, virtutem offendit egestas, Ardua successus raro complectitur ausa, Nil solidum est orbi: bellis insignior ille, Iustitiae sed laude minor. Per singula quemque Nobilitat virtus; felix qui protinus omnes Composuit mores in relligionis amore. Tu tantum humanos casus et fata recense Fortunaeque vices fllacis: ad aethera dudum Te tulit una dies et te simul una reduxit. Desine germani lacrimis incendere manes, Ille dedit mites poenas non aspera passus Supplicia: at pondus tantum deforme pependit, Cum licuit totum membris divellere corpus Et raptare solo et canibus dare viscera saevis Aeternumque viri nomen damnare per orbem. Nonne satis totiens fuerat violasse quietem Urbis et insano populum miscere tumultu? Exulis hi mores, haec est pia causa modesti In patriam reditus, ut acerbo funere mergat Pontificem et patres urbemque a stirpe revellat Totque animas leto afficiat, dare cuncta ruinae Incestare sacrum facibus pia templa laboret In praedamque domos, conspergere caedibus aras Et ferro et flammis coelum rescindere tandem? Vos igitur monitus tenerum, quos nulla per aevum Cura movet, misera confecti in sorte parentis Discite, ut aeternum sint haec monimenta futuris: Felices illi, quorum laudata per artes Vita rudis: simul et fragiles contemnere fasces Imperium et pompam et sceptra exitialia possunt." Dixerat, et diri geminantur ad aethera planctus. At manes illi pariter per inania tracti Desiliunt - raptis quid enim velocius umbris? - Per loca perque vias steterunt Acheruntis ad undas. Verrebat tenues animas per flumina Charon, Cum procul hos Stygia fatur speculatus ab unda: "Dic age, qui te agitent miles Romane furores, Quae scelera et casus superique in luminis usu Edideris delicta? Nitent tibi purpura et aurum Militiaeque decus, sed livida colla rudenti Nexus et elisum iugulum declinat in armos. Indignatus eques: Quamvis haec littora serves, Dire Charon, culpas hominum vel crimina certe Non tibi nosse datur sontes nec volvere poenis. Remigio tantum et velis impelle carinam, Transvectare animas. Sursum cur tollere cessas Romanos?" Ille ad ripam convertere puppim Nititur atque omnes secum tulit improbus umbras. Ultimus extremae latitans post terga carinae Stat gener affixus lateri per inania pendens, Nunc pedibus luctans, manibus nunc transtra fatigat, Nunc capit ore ratem, donec manus utraque laxa est. Decidit infelix, sonitum dedit ictus in undis; Stridenti virides vocem clausere liquores. Ille diu quatiens per rupta fluenta lacertos In caput inque humeros versim resupinus abundis Praecipitatur aquis variosque rotatur in orbes. Vorticibus raptus fluviique in tartara mersus Nunc sursum, nunc infra agitur, nunc brachia versans Volvitur illisus scopulis nunc restat et undis, Illum inter cumulos flammarum et sulphuris auras Caeruleis stringunt circum fera pectora nodis, Orbibus implicitis glomerantur in ora cerastae, Non sic ramiferae circum sua robora vites Aut hederae inserpunt nodosae brachia quercus. Sic iacet aeternum rapidis ludibria ventis. Natus ad haec trepidus convertit lumina solus, Pectora nunc quassans, nunc crudus in ora superbit Unguibus, in superos voces nunc asperat ira, Liventes oculos tandem manus impia vulsit. Proiecit lucem in fluvium, mox dira profatur: "Dii quibus iratis egi mala tempora vitae, Tartarei manes et tu Lucina parenti Quae miseros partus intempestiva dedisti, Eumenides omnisque chorus lataeque tenebrae Infernorum operum, caeci miserescite nati! O furor, o rabies, rapti mala fata parentis! Vos saltem obtestor, simili me affligite casu, Crudeles divi! misero per singula letum Impendunt mihi fata malum: vel Cerberus ossa Conterat et diri lanient mea membra colubri. Heu dolor, ante annos inhonesta morte peregi Lucis iter: iugulo patri comes ipse pependi. Cur vetor infelix nigras comes ire per umbras? Intercepit enim gressus per flumina casus." Sic ferus obscuras diris ululatibus auras Perculit, invisa donec descendit ab unda. Illum flere vetat miles turbatus et ipse Ingerit in superos. Novit mala fata diuque Haeret et his gravius poenis meruisse fatetur. Expositi ad ripam tendunt per opaca. Nepotem Fallit iter caecum: imprudens per devia callis Incidit, horrendum latrans ubi Cerberus umbras. Devorat. Hic iuvenem quassis per colla colubris In nodo arreptum pedibus simul implicat uncis. Stat superincumbens, laceros rimatur in artus Viscera et haerentes circum praecordia fibras, Luxurians nunc huc, nunc ora retorquet et illuc, Nunc capita attollit, temo nunc latrat hiatu, Nunc furit, alternis laniat nunc morsibus artus. Immixtus sanie fauces interfluit ater Sanguis et argutis crepitant sub dentibus ossa. Ille nefas sensit longeque remotior ipsum Declinavit iter; solus per tartara praeceps It lacrimans rapti repetens nunc fata parentis, Nunc generi: cursu tantum festinat anhelo, Donec ad inferni pervenit iudicis urnam. Obvius huic primo pallens in limine morbus Et scelus et rabies facinus furor impetus amens Seditio et raptus, lacrimans cum funere luctus Iraeque insidiaeque et regni saeva libido, Dira fames, curae insomnes atque aegra senectus, Tempestas, metus et mortis truculenta voluntas. Tum prior huic Mynos: "Tibi cur violentus in ore Stat furor et fractae rumpunt fera murmura voces? Fare tuos casus scelerataque tempora vitae!" Nil furor hic umbris nec verba minantia prosunt. Ille ad humum torvus deflectens lumina fatur: "Arbiter umbrarum Mynos, male cuncta ministrat Impetus et finis tantum laudatur in actis. Insidias totiens patriae patribusque parantem Turbantemque animos populorum urbisque quietem Me pater exilio sanctus proscripsit honesto; Munus et aera, dedit civem miseratus egenum. Hac dignus pietate fui, dum pectus Erynis Inflammavit atrox regnique cupidine tinxit. Tunc ego mentis inops furiali concitus ira Multa parans animo leges et foedera rupi Exilii et furtim Latiam sum vectus ad urbem, Infensus patriae dominoque parentibus et diis, Delitui ad genetum, traxi in mea vota nepotem, Quos mea causa simul iugulis affecit utrosque. Mox alios furto implicitos vel sanguine mecum Ad mea tecta voco iuvenes, quibus omnis edendi Gloria et aeterno vitam consumere ludo, Pollicitis duxi variis, sermone furentes Inflammavi animos, non dissociabile cuique In facinus votum statui: Quonam usque feremus Exitiale iugum? Clero servire coactis Continuo vitam in tenebris et tempora luctu Deplorare licet: postrema per omnia ducti Vivimus imperio, quorum producere pompas Est amor et spoliis culti ditantur et auro Viribus obnixis et nostro sanguine partis. En haec barbaries! quando haec mutabitur aetas? Nonne viri sumus? O quondam Romana propago Felix prole sua, quae libertatis amore Insignes animas pulchrae per vulnera morti Exposuit vitam statuens pro laude pacisci. Quid totiens referam Brutos Deciosque, Catones Et Furium et Drusos, insignes laude Metellos, Vos Fabii, vos Coclites? Ego solus in urbe Caesar et aspiciam dictator ab arce Quirites. Ipse ego iam dudum auratis vincire catenis Aut ante ora deum sacrum mactare parentem Constitui atque omnes in praedam vertere cives, Extirpare genus, totas rescindere gentes. Tunc ego vos meminisse volo, victoria quando Annuerit, quantis opibus cumulabimur omnes. Non opus ardenti bello, depellitur aura Gens ignava; manus durus quibus asperat ensis, Hos pecudes nobis, ipsis nos esse leones Credite: lanigeras tondebit quisque bidentes. Pugnaces animae nobis et pectora molli Non violanda manu; nihil hic mortalibus ausum Consiliis, sperate, dabunt pia numina regnum. Lectus ego augurio, tantis datus auctor ab astris. Si iuvat interdum nostrum meminisse malorum, Cur dum fata parant felicia tempora nobis, Non iuvet et libeat tanto nos munere fungi? Fulsit amica dies, squalore et sanguine turpes Iam satis externae luimus periuria gentis. Magnanimos fortuna viros illustrat et auget. Et nos fama canet populos vulgata per omnes Esse viros, iterum nostris sub legibus orbem Impelli et veteres iam reddere posse triumphos. Hannibal hic fiet, hic Hector, hic inclitus armis Martius, hic Pyrrus; largos habitare penates Tu poteris, tibi longus honos, tibi finit egestas, Divitiis polles, quantas tulit ante Lucullus. Huic ego iam scio quid - qualis latura ministrat Mater inornatis iam plurima dona puellis, Pellexi iuvenes, quos in mea vota reduxi. Nil valet heu virtus pugnantibus ardua fatis. Sensit adesse dolos pater: omnis et ardor et ausus Cessit enim, cinxere meos longa agmina ferro Culta lares, postquam nostris cecidere furores. Delitui - mallem medios rupisse per hostes Cominus et pulchram properasse in vulnera mortem. Speravi latebris; sceleri conferta virorum Robora dissiliunt, agitat spes ultima vitae Praecipitatque viros. Clipeata per agmina quidam Nunc dextra, nunc ille humero, nunc percutit hasta, Nunc cubito ad terram multos prosternit et ensem Sibilat atque aciem ferri venientibus offert Hostibus: hic magni nomen meruisset Achilli. Tutata est fortuna virum: fugitivus et haerens...., Quando ego nil fidum aspexi fractusque ruina In latebris clausus iacui sub tecta sororis. Tunc me confectum somno curisque satelles Captivum oppressit; nigra sub nocte revinctum Aeriam ad Tibrim miserum detrusit in arcem Et iugulo pendens solvi pro crimine poenas. Nunc me sublimem volitant per inania venti Et soror ad superos lacrimans mihi funus acerbat." Occupat hunc etiam velox Cathilina loquentem, Qui procul astabat mediis annixus in hasta Coetibus; hunc laetus sese superare fatetur Cominus ora ferens equitique illudere gaudet: "Qua dignum te laude feram? Da tangere dextram, Qui patriam et sanctos ausus violare penates. Tu quoque fortis adhuc sero licet ordine famam Illustrem meruisse potes: mihi denique quondam Effulsit dubio similis fortuna sub ictu. At Caesar totis fortuna est viribus usus Successuque meos ausus meliore sequutus. Magniloquax miles, merito genus omne furorum In te ferre licet, quando furiatus in orbe, Cum patriam offendis, medium te dissipet axis. Iam magis ausus eras - maior tibi gloria: maius Supplicium expectes: omnes cumulentur in unum Eumenides. Liceat nobis requiescere, quando Concomitata tibi scelerum tormenta fatiges. Interea Tytion laniare in viscera vultur Et raptare novem cesset per iugera corpus. Tantalus ad votum fugientes hauriat undas, Sysiphon atra silex, Ixiona nulla fatigent Supplicia et sontes Lapithas sua poena relaxet. Cum totiens superis et vana et ficta loquutus, Falsa minutatim saevis lanianda colubris Lingua dabit poenas, ausus violare parentem Diripiere solo lorisque trahentibus artus In diversa citae raptent tua membra quadrigae, Incestare sacrum longo execraberis aevo, Pulvereus rapidis iactaberis undique ventis." Tum Cato pectus adhuc perfusus sanguine fatur: "Iure verende Mynos, si qua est tibi cura Catonum, Hoc intende: virum quo non iactantior alter Ad superos vixit voveo, qui Portia finxit Nomina de porcis titulique ascripsit honorem Gentibus obscuris. Vnde hic sceleratior extat: Num puduit claram prolem virtutibus olim, Unde tot illustres fulsere ad sidera cives, Offendisse hominem et rigidos lusisse Catones? Quid poteras vesane? Pium violare parentem Ausus es atque ipsum mactare in limine templi, Praesule quo nostrae libertas gratior urbi Non fuit aut maior viguit pietatis imago. Talia dum ferret, latum quo cinctus ad ensem Imposuit dextram miseri iugulumque sinistra Angit et infrendens: Minima ni plebe fuisses Inferior, pudeat scelerare in sanguine ferrum Et vili et tetro iam degenerare Catonem. Tu tamen adde Mynos: ausus temeraria quando, Irruat hic mersus tenebrosa in tartara praeceps! Annuit his iudex, poenas mox fata sequuntur." Interea vox est diversa per agmina sursum Coniuratorum laqueo data corpora morti In poenas scelerum simul et pendere sub auras. Undique fervet iter, speculisque per avia longe Intenti nequeunt oculos satiare tuendo Attonitique monent patres attendere natos Et conferre volunt casusque exposcere tantos. Hic ait: "Audaces animos et pectus et iram In patriam et sacrum miles tulit iste parentem: Invidit fortuna ausis ingentibus." Alter: "Nota mihi ante alios huius facundia linguae Et vitia et virtus." Melior cui pectore mens est Iudiciumque - equitis novit per singula mores: "Nulli consilium minus aut prudentia fulsit. Rara hominis virtus; tantum super ardua pendens Ducebat nullo fluitantia pondere verba: En patriae vindex nostroque in tempore rursus Brutus adest, alii caelo cecidere Catones! Sed cum tela manus poscunt, dum vulnera tractant In facinusque ardent animi, dum tempus agi rem, Delituisse iuvat tenebris, ut nocte satelles Captivum trahat et sceleris luat inde furorem. Excitat interdum vires timor: omnia virtus Audet et a nullo confunditur ardua casu." Felix Roma! novus Caesar delapsus ab astris, Qui mare, qui terras populosque et regna sub uno Conferat imperio et fama conterritet orbem, Unde viros rerum dominos sua gloria coelo Aequabit meritis et tollet ad aethera virtus. Quam male sanus erat caecaque cupidine captus! Quod non mille manus belli, tot fulmina et arma, Tot populorum acies, tot longa in saecula reges Totque duces clari bello nec terror ab oris Hannibal Alpinis potuere in moenia Romae, Hic sibi iam suasit. Quanto tulit omnia fastu! Hunc auri scelerata sitis nimiusque rapinae Incestabat amor. Statuit natura beatos Esse viros, si qua contenti sorte manerent. Sed vitio impliciti rabieque libidinis annos Ante ipsos teneras foetus truncamus in herbas Virtutum, ut flores nequeant producere fructus. Si memorem annales primaque ab origine Romam Ordiar, hanc primum fraterno sanguine tinxit Romulus et rapuit violato foedere nuptas. Viximus ex rapto nec diis nec legibus ullis. Quod libuit tantum fuerat Romana potestas Regibus: hi solo ductabant singula voto. Filia non miseri carpentum in corpore patris Erubuit largoque rotas agitare cruore, Deturpare lares, opibus regnoque potiri Per scelus. Heu fatum pervenit adusque minores. En tibi prisca fides! Tenuit mox Roma secundum Consulis imperium, quod stupro et sanguine partum est. Qui primum saevas pro libertate secures Instituit, natum leto nova bella moventem Implicuit Brutus. Patriae fuit una voluptas Fortunam stabilire et debellare tirannos. Floruit illa tamen multis virtutibus aetas. Nosse modum iuris libertatemque tueri Bellorum studiis potuit tunc Martia Roma. Digna fuit totum quae viribus occupet orbem. Non cives auri rabies nec dira libido Imperii traxit, sed famam extendere caelo Laudibus ac meritis et duros ferre labores. Tunc rudis imposito vivebat consul aratro; Fabricius parvo contentus munera regum Despexit, potius voluit dominantibus auro Iussa dare et forti bellum decernere ferro. Hinc Fabii ingentes Catulique et fulmina Martis Scipiadae, quorum virtutibus Itala tellus Claruit et rerum princeps Mavortia Roma Orbe triumphato sacrum caput intulit astris. Verum vana viris pietas cultusque deorum Illusit, tulit externos ad sacra penates Aut dedit ipsa deos; numen sibi quisque dicabat Fingebatque Iovem Venerem Martemque Minervam. Festivare dapes et odori pocula Bachi Vertere, nocturnas tyrsis agitare choreas, Debachari homines, sanctum violare pudorem Relligionis erat, donec pia cura superni Sanguine restituit deperdita saecula nati. Consulis exactae postquam cessere secures, Publica res urbis mox est effecta sub uno Imperio: hic omnes complectitur una potestas; Quis referat, quantis Latium, quibus arserit armis Ausonia, utque omnis bello flagraverit orbis, Vulneraque et strages Romani sanguinis actas! Exitium quod Roma tulit! Communia Caesar Iura ferox in se leges et pacta resolvit, Solus in arbitrium totum sibi contulit orbem. Mox alii atque alii, donec volventibus annis Res Romana ruit, maculas deduxit aniles In senium vergens tristique ac curva senecta Decidit et tenues paulatim effluxit in umbras. Nil adeo insigne est, quod non exacta vetustas Laeserit et longi labes madefecerit aevi. Tum deserta pio tandem data Roma parenti; Redditur imperium ecclesiae, quod praeda reliquit. Hic pia libertas maculis servilibus aevum Abluit, et caelo placuit Romana propago. Inde fides et relligio sanctumque piumque, Incestare nefas ignique adolere penates Et simulare deos et inania numina credi. Roma diu postquam vario sub praesule vixit, Diversis agitata fuit per saecula fatis. Plurima nunc pollens, nunc sorte involvitur ima, Nunc tremit et stabili pedibus nunc robore firma est, Ut solet atra dies commota per aequora iactam Disturbare ratem, ventis nunc obruta sursum Nunc redit, interdum scopulis illiditur et nunc Fluctibus aequatis stabilis persistit in undis. Pontificum in terris quocunque in tempore fulsit Legibus ante alios status et pietate per omnes Iuris honor valuit, sed nos meliore parente Pontifices inter fruimur, miseratus ab alto Quem pater aethereus contraria fata rependens Ductus amore dedit, legum quo principe virtus, Quo tranquilla quies fulget, quo paxque piumque Iustitiaeque decus, qualem non pertulit aetas Nostra nec antiquis potuit conferre vetustas. Nunc pudor et pietas, fructus sperare laborum Nunc licet, et grati redeunt virtutibus anni. Nunc et relligio (ni nos malus inquinet error) Ad superos ostendit iter per levia sursum. Heu nimis immensum vitiis patefecimus aequor! Quando magis viguit, nobis clementia maior. Nuper enim indoluit cives damnare rebelles, Non odium sed causa fuit: licuisset in omnem Progeniem saevire, in pignora non tamen iram Protulit. Enixus maculas abolere pudendas Alloquio mitis genitor non plurima questus Solatur populum. Solium ne hoc civibus, inquit, Deficiet nec nostra suis clementia rebus. Vidimus infractos cunctorum animumque fidemque In nos, virtutem merito laudamus in omnes Et patriae et gentis nunquam meminisse pigebit. In vestris omnem gremiis audentius urbem Vel bello vel pace damus. Simul oscula cuique Delibat gaudens patulisque amplectitur ulnis. Heu nos ingrati, felicia tempora quando Pensabunt lacrimae: laeti reminiscimur aevi, Cum redit infelix, fluctus contemnit et iras Aequoris, optata potitur cum puppis harena. Cernimus Italiam regisque ducisque sub arma Implicitam furiis bellorum et sortis acerbae. Nos vero immunes belli circumque ruinis Inclusi nulla tamen obsidione tenemur. Felicem tanto vitam sub principe tuti Ducimus et nulli rerum violata facultas, Finibus aut agris pellit vis nulla colonos, Non laribus miles veteres detrudit avitis. Quot pietate viros patria vel bonore carentes Sustinet, a propriis laribus quos depulit ira Principis, exhaustos opibus miseratus egenos! Praemiaque impendit meritis et praemia dignis, Quanta vel ingratus vel qui tacet invidus extat. Hei nimium invisi superis: felicibus annis Vivere nescimus miseros nec ferre superbi Possumus humano necdum mansuescere cultu. Quid totiens strepitus et inania nomina rerum Fingimus elati? Facimus fundamine nullo Culmina. Quid totiens totiens totiensque vocamus Libertas? Quid concilium, quid publica res est? Et quid Roma valet nobis ubi curia cessat? Illa mihi visa est digno sub principe vera Libertas. Felix nos cura tuebitur omnes, Plebis in arbitrium dabitur cum summa potestas? Fallitur heu nimium sancto sub praesule quisquis Imperium et mores longe indignatus abhorret. Ingrati quantos superis debemus honores, Cum dederint nulli dominum pietate secundum, Cui nec prisca parem meritis nec nostra tulerunt Saecula nec similem poterunt praestare futura! Hic hic rector adest, qui maiestate verendus Sanctior insurgit tantoque in culmine rerum Iustior et toto longe sublimior orbe Mitior ex alta mortalia despicit aula, Sic ego, plura loqui nox circumfusa vetat nos. 2.2 Liquerat interea candens Aurora cubile Coniugis et radiis orbem lustrarat Apollo; Quisque suas artes variis operumque labores Prosequitur studiis. Turbant nova funera mentes Implicitum sceleri: secreta per avia furto Tendere quisque fugam tremula nec tutus ab aura Nititur atque equitem longe execratur et odit Emissumque atra rursus tellure Tipheum, Qui superos ruere et caelum rescindere certet, Quisque refert. Gemit ille suos liquisse penates, Hic patriam et longa confectum aetate parentem, Plorantesque alius gremio consortis alumnos. Illum vexat amor, facinus formidat et ardet Coniugis amplexus: Quis te nova nupta fovebit, Frigida cum lacrimis oculos tumefacta iacebis? Quin etiam sceleris trepidant meminisse nefandi Damnatique ausus miseri si posse liceret Paenituisse volunt lacrimas vocesque profusi Talibus errantes feriunt conquestibus auras: Quis deus in fraudem, quae nos insania traxit Attentare nefas? Sanctum lacerare parentem Et violare sacrum populosque in pace repostos Vertere in arma simul civesque agitare tumultu Non puduit miseros. Quid enim crudelius usquam Prospexit tellus monstrumque infame per orbem? Ora virum vivos nos et post fata loquentur. Nec minus attonita (quamquam timor absit) in urbe Flebilis auditur questus: gemit illa maritum Germanumque soror, profugum dolet altera natum, Quisque suam maeret sortem, dolor undique laxat Fletibus ora piis. Triplici tum funere maesta Magna parens equitis (tantum dolor ultimus angit) Canitiem evellens terraeque illisa furentis More ruit laceroque super procumbit amictu, Lumina nunc palmis, nunc unguibus ora lacessit, Nunc resupina solo, nunc prona exasperat iras Crudelis divos crudelia sidera clamans. Dira manus ambas nudosque elisa lacertos Concutit atque animam paulum miseranda resumens Iam conata loqui. Miserae dolor anxius ora Occupat, exangues arescunt luctibus artus. Quis poterat lacrimis non indulgere, cadentem Exanimem quando convexo in limine matrem Singultu medias intercidente querelas Viderat, ut nati fleret scelus orba senectus Funeraque et tales absolveret ore dolores: "Obvius hosne mihi lusus, haec gaudia matri Nate refers tandem? Fessae post longa senectae Exilia haecne quies? Quotiens noctesque diesque Errores deflens, ne quis tibi casus obesset, Vota dedi superis, cumulatos thuris odores Saepe tuli ante aras exoratura tonantem. En caeli pietas! Sic te videt anxia mater! Qui nunc fulgor eras populis, spectacula pendes. Heu quotiens patriae luctus et bella parenti Nate minabaris populumque involvere praeda! Nunc ego praeda feror! Miseraene haec munera matri Haec mihi dona refers, et regna et praemia sunt haec, Quae mihi pollicitus, cum blandus ad oscula dudum Fovisti algentes lacrimis gaudentibus artus? Speravi requiem, veterisque iniuria facti Iam poterat desisse: dedit nova causa malorum Supplicia afflictae longe graviora senectae. Heu dolor, heu lacrimas - extremo in funere nullus Inferiasne ausit tenui producere pompa? Sicne ille exilio quondam miserabilis ad me Expectatus ades? sic me complexibus ambis Languentemque tenes? quor fata infausta sequuntur Exortem culpae et tristem sine crimine vitam? Hei mihi secretis scelus occuluisse latebris Cura fuit miserae: sic ire ad sidera rebar Sorte tua partis olim decoranda triumphis. Heu heu nate decus dudum et nova gloria matri, Nunc dolor et lacrimae populoque urbique tuisque Dedecus aeternum! Quae non memoraverit aetas Tam crudele nefas, simul et damnaverit orbis! Frondebit tellus, dum sidera fulciet Athlas; Dumque auras ferient volucres et squamea pontum, Tantorum scelerum Romam meminisse pudebit. Dicebam infelix: Per te mi nate meamque Canitiem obtestor, nostros orbare penates Ne properes, animis iam frena calentibus adde. Si te verus amor, pietas si vera teneret, Non patriam insidiis divum nec fraude parentem Captares. Patres abolere in pace repostos Quid nisi triste malum? Nimis o fera gloria regno Ventosumque decus tumidum te insistere suasit. Quam melius teneris animam vagitibus olim Inclusisse tibi, sceleris dum nescia tanti Mens fuit atque aetas poterat minuisse dolores Nondum luce graves et pubescentibus annis! Iam iam parta quies populis et funere vera Libertas sancita tuo est; scelus omne recessit Et furor. Huic tantum miserae fortuna superbit. Quid moror? amisi natum! Num tempus acerbis Iam poterit tantos lacrimis lenire dolores Plus mihi morte graves? Totosque in luctibus annos Exiget infelix annis glomerata senectus. O dii si vestrum est misereri et parcere victis Aut si qua est pietas usquam mortalibus, auras Aetheris invisas tenuemque includite lucem, Figite qui valuit tantos peperisse furores Infelicem uterum iustisque exurite flammis, Dum dolor exuperat vires et lumina vitae Obruere affectat nigrae spes anxia mortis." Desinit in lacrimas, iterum furiata seniles Sanguine perfusos vultus laniabat acutis Unguibus et terrae frontem concussa recumbit. Nec minus horrendo diversa in parte tumultu Miscentur manes; rapiunt genus <omne> furorum Eumenides rapiuntque virum feriuntque ruuntque, Viscera collacerant et aduncis unguibus acres Vulnificos raptim exercent per membra labores. Unde duces bello clari, qui proxima servant Arva piis, dubio simul obstupuere tumultu. Quisque ad tela ruens quae tum dabat impetus arma Corripiunt, tamquam vivos fera bella fatigent, Iamque acies strepitus incendia et arma ruinas Ante oculos volitare putant. Stupet inscia rerum Turba ducum, ante alios qui primus in agmine praestat Scipio, cui tantos dedit Africa victa triumphos. Assurgens cubito intrepidus circumtulit hastam, Cui tum nixus erat: "Nondum vetus excidit ira Atque iterum insultat nostrae ferus Hannibal urbi Excidium referens populis Latioque ruinam Aut Pauli ante acies insignem quaeritat umbram. Ibo animis contra: nunquam mihi gloria maior, Vincere quam Poenos urbem patriamque tueri." Prosiliens raptim gressus per opaca nocentum Tartara tendit iter, passim circumspicit umbras Pallentes Erebi Stygiae noctisque tenebras. Dirarum furias tantum crudescere sentit Unius in poenas stimulisque agitare colubras Horrescitque tuens: "Patriaene hac sorte rebelles Plectuntur miseri dominisve infanda parantes? Heu tibi dire deis miles! me me indice saltem Debueras superum et patriae non temnere curas." Tum magis insultant furiae, magis urget anhelas Ira deas. Diro flectebat ab omine vultum Scipio, nam patriae pietatis imagine raptus Tot scelerum poenas longe indignatus abhorret. Tartareis postquam sacrum caput extulit umbris, Luminis et caeli fruitur melioribus auris; Ad tumulum rursus mortales induit artus. Hic simul ossa nova glomerari in carne videres, Atque ipsum liquida spirare in voce cadaver Pallentesque animam sensim vegetare per artus Coeperat et prisca fieri gravitate verendus. Ille sepulcrali respersus pulvere pectus Discutit, inde humeros pallentiaque ora genasque Detergit manibus, nigranti aspergine tinctos Ventilat inde pedes, meliore afflatus in aura Se videt agnoscitque homines Latiumque locosque Tarpeiasque procul quondam Capitolia rupes, Hinc Tuscum Tibrim et Carmentis moenia vatis Fatidicae, quae non cecinit nova casmata Romae. Vix pedibus superinsistens pavidusque tremiscit Virgulti in morem, donec vestigia pressit Fortius et robur gracilis natura recepit. Ocior igne Iovis rapidisque citatior austris Emicuit macies pallorque recessit ab ore. Carpit iter validus, tandem super astitit urbi. Miratur campos raro sterilescere cultu, Miratur niveas pecudes errare per agros Porcorumque greges patulosque in cornua tauros Et genus omne simul pecorum, genus omne ferarum. Disiectas hinc inde domos veterumque labores Undique collapsos, turrita palatia quondam, Nunc aequata solo, celsi radiata Colossi Culmina et ingentes quas ipse instruxerat aedis Defecisse videt, simul et traxisse ruinas Templa deum, fractas hinc inde astare columnas. Iam spirare animas, vivas iam reddere voces Marmoris hinc formas, passim nisi fracta iacerent Membra, videt veterumque animatas paene figuras, Ante triumphales titulos virtutis honores, Frusta minutatim torrenda in calce parata Ingemit et longe vectos aliunde labores. Progressus tandem media proficiscitur urbe Collustrans hinc inde oculis; variare figuras Atque habitus hominum cernit paulumque moratus Haec secum: "Quaenam gens haec tenus inguine vestes Quae gerit et pedibus nimium gradiuntur acutis Villosoque comas umbrantur et ora galero? Horum ego iam memini quondam attrivisse furores, Barbaricos quando domui. Num forte sinistra Victores nostris opibus potiuntur et urbe? Effera gens nimium in luxum te Roma subegit, Quam totiens tantis protexit ab hostibus ingens Scipiadum virtus, acies ubi Martius ardor Fulminis in morem totis exciverit oris. En hinc quis strepitus? cursim adventare togatos Prospicio verbisque loqui nutuque latinis. Hi num Romulei proceres? haec Martia nostrae Militia est urbis? sanctusne hic forte senatus? Frondentes hederae et postes ubi laurus obumbrat, Hos video nimias agitare in iurgia vires. Iam satis hoc: rediit virtus, nostraeque peracta est Spes longinqua viae. Poteram requiescere saltem Tutus apud manes, animum quando irritus hausi Exuperare Erebum rursusque ad fata reverti." Indignatur adhuc externa a sede profectos Aspexisse viros urbis connubia fungi, Quae totiens reges iam dedignata maritos. Conscius hic solita veterum virtute minores Degenerasse dolet viresque in sordibus omnes Effluxas Latii et tantum superesse ruinas. Laxus humi residens auras captabat aperto Pectore et afflicto flabat suspiria corde, Nec lacrimas tenuere oculi salsaeque per artus More nivis guttae fluxere ardore liquatae. Tantus ubique dolor membrorum robora laxat, Suspiransque graves erumpit ab ore querelas: "O patria, o tellus divum, domus alta Quirini Imperiosa viris, mundi regina subacti Terrarum genitrix omnis simul aetheris altrix, Quae genuisse deos potuisti et lumine caelum Illustrare tuo superisque extendere laudes, Iam deserta iaces: cecidit vigor ille Quiritum, Virtutum princeps. Nil heu nisi nomen et umbra Restat et antiquae tantum levis urbis imago. Hei ubi siderei proceres, en indita virtus Illa virum! Cecidit divini seminis ardor, Magnanimum heroum iam degeneravit origo, Aetheris antiqui clementior aura recessit. Haec urbis facies, qualis cum frigore primo Arcadiae saltus, ubi Iupiter horret ab astris, Laxat hiems frondes boreasque excerpit honorem Arboribus, si quando gelu pulsantur et imbri. Vastities horret, foliis nemora alta caducis Strata iacent, feriunt ramorum excelsa procellae, Undique procumbunt ruptis radicibus orni. Si rapidus flammas volvat Vulcanus ad auras, Tunc nemus omne flagrat, dilecta cubilia nimphae Diffugiunt celeres nullaque in fronde virescit Lucus, et exusti restant sine cortice trunci. Heu nimium praeceps, nimium furiosa vetustas Acceleras nimiumque ruis matura sub aevo, Insignes rerum vires et singula vertis Ardua paulatim mundumque exosa resolvis! Iam iam carpit iter surgit qua parte superbum Ilium et admirans pontem fluctusque ruentes Turritamque arcem summumque ad sidera culmen: Conspicuis - inquit - tantum haec aequanda vetustis Moenia. Si Priamus tanto iam robore Troiam Munisset, nullis violassent viribus olim Vertissentque solo fumantia Pergama Grai." Tum festinat iter multos celerare gerones Prospicit et manibus ingentia volvere saxa Semiferis similes satiris; pars agminis illuc Convectat silices alta de rupe recisas, Pars terit advectas, operi pars miscet arenas; Beltramum ante alios, qui calcibus ilia nudis Tundit equi frustra, manibus quem nixus et armo Vix tractim impellit, nutuque et voce lacessit Saxiferum vulgus segnesque in calce clientes. "Ferte citi ferte! - exclamat - properate labores Turris et ambitus murorum, haec moenia quando Cingere constituit summus pater omnia tractu Urbis opus longo! Tantos Beltrame paratus Aggredere intrepidus: durus labor ardua vincit, Omne quidem facile est animis audentibus altum. Tum mage fervet opus: totos cyclopas ab Ethna Prospiceres ruere; magnum cum robore caelum Debellare parant ac montibus insuper altis Coniiciunt montes et in aethera surgit Olimpus." Ingressus templum teretes hinc inde columnas Miratur tractusque loci et testudinis altae Fundamenta iaci, paulatim assurgere muros Gaudet et hanc longe molem superare vetustas. Pyramidum sileat celebris fastigia Memphis Mauseolique labor, cedat Babylonia moles Et quae marmoreis late suffulta columnis Tot simul ingentes Asiae struxere labores Templa solo Triviae penitus fundata palustri. Dirigit inde pedes, ubi nunc domus alta monarcae Tollitur antiquis non concessura triumphis. In foribus timor in superos sanctumque pudorque Iustitia et pietas, opere associata frequenti Pone fides sequitur, nullo violabilis aere Gratia stat simplex, quam raro in praesulis aedes Isse reor: multos solet id iugulare potentes. Felix qui nullo nimium speraverit auro! Aulai in medio summoque in culmine regnat Maiestas gravis imperio vultuque verendo Iudicium sequitur fecundo in pectore verum Consilium gestans viridique adoperta colore Spes et amor, grati longe immortalibus ambo. Haec propter totum virtus quae temperat orbem, Candida religio sacrata in sede coruscans Ad superos ostendit iter, monstratque colendo Simplicitas hominum qua vi superevolet astris. Gloria post longos et fama aeterna labores Insequitur biiugoque super concordia curru Eminet et rerum seriem regit Athica Pallas. Plurima per muros hinc inde effulget imago. Haec post longa quies residens secura sub alta Otia pace terit meritisque rependit honores. Hinc studia ingenuis antiquae laudis et artes Athica demonstrat quae sit natura quibusve Cursibus errantes stellas represserit Athlas, Qua trepidet tellus, qua vi maria alta tumescant, Unde animae inspirent homines volucresque ferasque, Quae regio in terris Cereri sit quaeque Lyaeo Gratior aut saltus maiora armenta coronent. Post aulas vergens penetrali in sede receptus Lustrat Aretinum crocea sub veste Iohannem, Qui tum forte legens leni sub voce labores Scipiadum magnis animos pensabat ab actis Romanosque duces meritis super aethera vectos. Ille autem ad nomen tacitas erexerat aures Scipiadum; dum se se armis confringere Poenos Audit et hostiles iam debellare catervas, In medium tales prorumpit ad aethera voces: "Ille ego qui totiens almis victricibus olim Spem patriae ante annos mediis in caedibus ardens Paene auxi extinctam, cum saevus inhorruit armis Hannibal et nostris undarent stragibus amnes. Inter tot furias bellorum primus ad oras Produxi hostiles ausus contemnere vires Fortunae. Fuit ingenti pro numine virtus Et patrum studiis animus mihi maior et ensis. Edomui Lybiae populos, tot regna tot urbes Sub iuga Romanae posui dicionis et orbem Occiduum statui. Cura est mihi credita fratris Imperiumque urbis, strueret cum bella Philippus Antiochique furor. Totiens domuisse rebelles Glorior atque Asiae fratri peperisse triumphos. Unde tot invidiae: studium sine laude virorum est Polluere illustres et rerum carpere famam. Quin etiam cinerum ne quid sibi Roma meorum Iactaret manesque meos tenuisse sepultos, Sponte tuli exilium. Meritis haec gratia, postquam Restitui decus omne meis ac paene ruentem Italiam tantis tutatus ab hostibus armis. Laudibus his cesset quaecunque est gloria gentis Externae Graiumque simul, licet aemula virtus Herculis ingentes olim simulaverit actus. Mille licet dederit Iuno implacata labores Atque humeris caelum tulerit spoliumque leonis Lerneamque datis facibus tremefecerit idram Ileumque Pholumque Erimantiadumque furorem Stimphalidasque arcu, vel si cumulentur in unum Idra et Scilla et aper triplicis Gerionis et umbrae. Antheo vires tellus infundat et ater Cerberus horrendis feriat latratibus auras: Omnia vix nostros poterunt aequare labores. Haud dextrae colus apta meae nec Lidia coniunx Horrentes humeros molli derisit amictu, Non ego Amazonidum traxi ferus arma puellae. Vis mihi maior erat; nam me sublimis agebat Gloria, cum totiens Romanis arcibus hostes Averti atque omnis per me tulit orbis habenas. Nondum bellorum studiis, sed viribus impar Quisque fuit ductor. Vitiis a stirpe recisis Aetatis florem duro exposuisse labori Cura fuit, Nobis victa Cartagine virgo Illustris delata. Oculos licet illa nitentes Gesserit aut quales nimium laudata Pelasgis Tyndaris ardenti donis cumulata marito Iussa dari, belli quamquam mihi iure liceret, Non tamen usque meum tetigit captiva cubile. Exuperare animum flammasque libidinis acres Laudis erat. Divum cantet licet altus Achillem Graiorum vates et felix Mantua Troem, Hic nisi nemo fuit, nostras qui carmine laudes Altius extulerit, patrem qui tollere sacrum Nititur, in viles usus ni mergat egestas." Talibus obstupuit dictis Aretinus et actis Collustrans oculis, dubiusne illuserit arte Aut ope Peonia fuerit revocatus ab orcho, Quae fortuna virum circumferat inscius haeret. Obtutu spectans humeris haerere lacertos, Membra simul vivo penitus spirantia pulsu Miratur: "Quis te traxit casusne deusne Sedibus a stigiis nigroque erumpere Averno Ad superos, cum tot Furiae iuxta atria Ditis, Gorgon et horrendi custos sit Cerberus antri? An superum iussu venias, ut luseris arte Mentibus humanis fictoque in corpore vultus Ostentes, quales tenuit dum vixerit ille Scipio, quem nuper vana mentiris in umbra? Saga phynecea tumulo mala carmina fraude Forte dedit; pelago ruis an telluris hiatu? I procul ad manes stygios atque aethera lustra Spirantesque viros, dum nos hic vita reservat." Tum Romanus ad haec: "Quamquam volitare figuras Morte obita fama est umbrasque illudere vivis, Ne turbere animo neve exhorresce precantem Ad papam ingressus; neque enim te laedere manes Velle putes nostros, suetus cum saepe labores Scipiadum legere et memoranda rependere facta. Imperio magni venio Iovis: ille tenebras Rupit et e Stigiis supera ad convexa levavit Meque iterum dedit humanis et luce potiri. Quod te per lacrimas, dudum quibus ora caducis Fluxa vides superasque poli quibus uteris auras Fortunamque urbis, nostri quae sola reductus Causa fuit tantosque ausim tolerare labores, Ante pedes sacri quaeso genitoris et ora Duc Aretine. Deos sic tu maioribus oro Muneribus potiare patris, nam fata polique Et tua te virtus merita ad maiora reservant. Duc - iterum rogat - et sacrum me admitte parentem Immeritumque licet. Patrios non ille refellet Affatus, pia vota solet lacrimasque precantum Mollius accipere et fessis succurrere rebus, Cui caput ante alios ornet licet alta potestas. Iam memini quondam imperio sublimis et armis Supplicibus sua iura dedi facilisque rogatu Ante acies quamquam victor. Fortuna modestos Esse animos vires regni tumidosque ruinas Edocuit summisque diu non fidere rebus." Ille tamen victus precibus lacrimisque rogantem Romanum implicuit dextra monuitque vereri Pontificem. "Gratum est patriae spectare parentem, Cui meriti virtus ausa est includere tantum." Ergo ut erat gemitu laceroque inhonorus amictu, Mente gerens casus tristisque exordia facti Militis, illacrimans urbis miserabile fato Ante patrem manibus supplex et poplite flexo Haud rudis eloquii sic ora trementia solvit, Quae magis indigni commendat gratia luctus: "Dive virum Nicolae, inopem qui numine Romam Quinte tuo extollis, tantos miserate labores Solus et antiquas qui nondum despicis artes Romanumque decus, Stigiis de sedibus unus Ausus ego ad superos vastae telluris hiatu Rumpere. Scipiades eadem nos cura repostos Urbis habet, quondam tenuit quae in tempora vitae. Iamdudum infremuit tumidos de plebe rebelles Rumor apud manes patriae insaevisse parenti Et violasse sacrum. Poenorum qualis ab armis Tempestas mihi visa iterum. Sic infera pugnas Extimuit Romana acies: nos bella gigantum Credidimus trepidi vel hiulci fulminis iras Ob scelerum poenas irataque numina genti. Hei ubi prisca fides! tanto cur turbine miscent Otia mortales finesque egressa modesti Libertas nimium rerumque exaucta superbit? Quid faciunt miseri, tibi cum caelestia parent Infernique sinus? Ubi nunc vetus ille priorum Virtutum fulgor? Vetus illic Roma quiescit, Robur et arma virum: nequeunt mansuescere tantum Relliquiae sordesque hominum, quos undique fluxum Confecit populos extrema in tempora vulgus. Hosne iuvat saevire, iterum quod moenia rursus Extruis et Romam, si qua est, insignibus ornas Extollisque opibus pacemque impendis et annum Laetitiae exortem bellis, unde aurea fulget Roma et congestis opibus cumulata triumphat, Reddere praereptos iterum dignatus honores Et civile decus, census augere paternos Omnibus et maior rerum data copia templis? His quamquam aspirent felicibus omnia fatis, Tu tamen excelsa moderantius utere sorte Imperiique manu. Meritis excellere malis Et pietate alios, quae sola in principe virtus Eminet, exemplum cum sis pietatis et auctor Ante omnes decet esse pium monitusque supernos Fortius accipere atque ipsi non parcere vitae, Si iubeat pietas. Populorum vita salusque In te omnis, cuiusque humeris incumberet orbis Milibus e tantis cum factus ab aethere dignus. Nec tibi, sed totis genitum pia cura superni Instituit populis: ergo reminiscere, quando ... Gentibus esse caput mundoque impendere leges, Siderei meritis recludere limina caeli, Indignata viris exposcere numina pacem. Tunc deus aspexit mundum, cum dulce ferenti Pondus eras matri, tunc arrisere corusci Numina cuncta poli et patriae spes aucta Latinae, Cum tu maiores adolebas dignus in annos Atque ingens virtus meritos spectaret honores. Surgere iam poterat neglecta et squalida Roma Et veteres haurire animos maiorque videri, Tum quoque communi felix adolescere sorte, Cum melior per te longe sibi redditur orbis. Ante tuos ortus miserandum et flebile numen Roma fuit. Tandem triplices laetata per omnes Te surgente gradus, tribuit quos ipsa, meretur Ante alias veniam populos spectata per omnes Sacra diu nomenque tuum templumque dicabit Gentibus: hic totus Romae laetabitur orbis. Sis pater ergo memor patriae telluris amatae Numinibus, cineres ubi tot tumulantur et ossa Pontificum sacroque hominum perfusa cruore Undique terra rubet. Fidei manet alta supernae Hic pia relligio verum caput urbis et omne Imperii decus et Petri, cui sanguine primus Partus honos templi caeloque infusa potestas. Ergo iterum altricem mundi pater aspice terram. Imperat ille deis fortunae et rebus et astris, Qui sibi nec patitur mentis sordescere lumen Vimque animi, imponit qui frena libidini et irae. Ille quidem felix princeps et celsior omni Imperio et populis opibus quoque maior et armis." Haec postquam effatus, subito velut umbra recessit Spiritus ad manes corpusque reliquit in urna. Ac veluti ignitas si quando per aethera sursum Intenti aspicimus noctu volitare favillas, Igne micant tenui, mox nulla in corpora lapsae Deficiunt, subito aspectu solvuntur in auras, Aut ubi quam sidus vulgus putat ignea currit Rima polo, celeri raptu se condit in astris. 3. Venus aurea Flete meos (si qua est meriti mihi gratia) casus, Quos Veneris tangunt cordolium et lacrimae! Hei mihi, quando meum totum speculata per orbem Perdiderim natum perdiderimque animam! Quo calet igne Venus, cessit mea cura Cupido Et secum vires deliciasque tulit. Nate simul tecum totis resoluta medullis Gaudia quanta dedi, gaudia quanta tuli! Molliculis quotiens Venerem condire solebas Saviolis, quando dulcia furta dabam! Nate, meae vires et deliciosa voluptas, Te sine deficior, te sine luce oculi. Heu quam carus eras suetus colludere mammis Et mihi lascivo lambere dente genas, Quanta leves inter fletus et gaudia carpsi Basia, cum gemitu murmura trita dabas! Ipsa tuos tremulo solabar carmine luctus - Heu Veneris nemo condolet ad lacrimas. Quam facile irrepens cum posceret otia somnus, Spargebam teneras ipsa per ora rosas! Dulce meum solaciolum vitaeque voluptas, Quo latitas animae longa alimenta meae? Indulget si quis miserae mihi reddat alumnum, Sive vir invidia sive sit ille deus. Hunc quicunque mihi seu vir seu femina fiat Duxerit, in Venerem cuncta licere sinam; Qua lateat vel qui tantum patefecerit oram, Illi ego pro meritis spondeo basiolum. Prospice ne incassum statui tibi dona labores, Quae poterunt ipsos sollicitare deos. Neve oculos fallat nati volitantis imago, Signa feram, quo sit notior ille tibi. Incedit nudus puer et sine lumine vultus, Purpureas tenuis ventilat aura comas. Dependet pharetra ex humeris, quibus addidit alas Ipse pater, manibus ignea tela gerit. Ne prope sis rapto cum telum intorserit arcu, Nec spectes teneri quanta sit ira dei. Multi etiam fortes sensere Cupidinis ictus, Saepe dedit Marti vulnera, saepe Iovi. Ah quotiens miseros vana spe lusit amantes Et desperatis vota secunda dedit! Blandiri assuetus, sed fellis amarior haustu Plena venenosae pectora fraudis habet. Saepe iubet simulare et lascivire puellas Inter amatores officiumque negat. Saltem si qua mihi violentior aura fugacem Restituat, possum cetera damna pati. Ni reducem miserae dederint pia numina natum, Spectabit paucos vix mea vita dies. 4. ad d. Franciscum Sfort. ducem Mediolani Dive virum lapsura Italis qui regna tueris, Quo duce fulgorem Caesaris orbis habet, Effluxas patriae res maiorumque triumphos Aspice vel Lygurum gloria quanta iacet. Rex ferus insultat Latio - quam credere durum - Ascivit Venetos in sua vota pares. O scelus indignum: tanto cum crimine foedus In caput est ictum terra Latina tuum. Alma viris felixque opibus, cui contigit orbis Imperium, fieri barbara praeda queat? Cui fortuna potest patriae miseranda videri, Si te non pietas ad pia bella movet? Causa tua est tantum, tu iustius induis arma; Non erit hoc belli, sed pietatis opus. Pro patria spondent pugnantibus aethera divi, Cetera sunt meritis inferiora suis. Quando laude magis dignos sperare triumphos Aut poterit virtus promeruisse magis? Anne alium pateris quam te dare iura Latinis, Alterius domito surgat ut orbe caput? Si te nulla movet tantorum fama laborum, At patriae pietas te meminisse iubet. Imperium tanto quaesitum sanguine et armis Fiet ab externis praeda ferenda lupis. Rex tonet ipse licet strepituque exterritet orbem, Diripiunt tantas ventus et aura minas. Aragonum quid scorta times Venetumque calones, In quibus aut nullus vel sine Marte calor? Te tantum, haud alios deposcunt sidera regem, Hoc Italae gentes et pia cura deum, Roma etiam, quamvis maerens reminiscitur aevum, Quo nimium superis visa superba fuit. Tolle moras: ausis ingentibus ardua virtus Praestat opem, fortes sorsque deusque iuvat. Ante acies quis te tulerit, cum Martius ardor Ruperit ante tubas, cum fera bella dabis? Vosne hostes, belli fulgor, vos Martis alumnum Fulmineum trepidi stabitis ante virum? Dat vires dextrae Mavors, dum porrigit ictus, Dumque regit turmas, flava Minerva regit. Illa duces bello claros aciesque tuetur, Illa viros fortes anguigerumque genus. Italiae illustris cum te victoria regem Fecerit et tantis iura dabis populis, Ad sua restitues caelum quod temperat omne Undique quassatum pontificale decus. Tum tibi victrices ornabunt tempora frondes Et referent titulos ille vel ille tuos. Tunc ego et ingenium et quicquid mea carmina possunt, In laudes Italum Sfortigenumque dabo. 5. Iliadis liber primus Iram Diva refer nati Peleos Achilli Pestiferam Danais, tantos quibus anxia luctus Actulit heroumque animas tot miserit orcho Ingentes, canibus lanianda cadavera passim Alitibusque dedit. Statuit sic Iupiter, ex quo Iam pridem Atrides magnorum ductor Achivum Turbatis certare animis et divus Achilles. Quis superum furias amborum mentibus auxit? Latona infensus regi et Iove natus Apollo. Hic ira incensus miserorum corpora tractu Tabifico coeli morboque infecit Achivum. Haud veritus nanque insignem contempnere Crisen Atrides vatem, dudum qui ex arce profectus Argivum ad classem fulgentis laurea Phebi Serta gerens sceptrumque manu mirandaque regi Munera prereptam reddi sibi poscit alumpnam. Supplicibus lacrimis omnes ante ora precatur Ductoresque ambos populi decora alta Pelasgum: "Atridae vosque o Danai fulgentibus armis Illustres, coeli vobis qui culmina servant Si predae imperium Priami reditusque secundos In patriam prestent, caram mihi reddite natam! Accipite haec: meriti pretium sint munera tanti. Fulgorem liceat Phoebi numenque vereri, Quem Iovis ut gnatum cuncti coluere Pelasgi!" Assensere omnes votis et munera fungi Auguris. Hic tumidus furiata mente ferebat Consilium Atrides animique exaggerat iras, Increpitans diris vati sermonibus infit: "Si te his actigerit candens Aurora morantem Pupibus aut iterum redeuntem offendet Atrides, Non te sceptra dei nec laurea texerit, augur! Hanc procul in patriam statuam cum redditus Argo Texentem toelas, nostrum captiva cubile Cominus aspiciet, dum strenua fulserit aetas. I procul actutum, ne me irritaris, ut inde Illesus redeas!" At illi territus augur Paret et ad litus pelagi fluitantibus undis Tendit iter propere aspectans; tum plurima questus Latoydem supplex lacrimis affatur obortis: "Crinibus insignis Chrissam qui fortius audes Archiger et Chillam illustrem Tenedumque nitentem Eternis regere imperiis, si thuris acervos Ad tua templa tuli, si pinguia liba quot annis Taurorum pecudumque dedi torrenda per aras, Exaudi, nam digna precor, mea vota cadentes Et lacrimas quasso Graii vereantur ab arcu!" Audiit architenens, celso turbatus Olimpo Desiliit nocti similis classique Pelasgum Quam procul aspexit furiis accensus et ira Constitit ex humeris sonitumque dedere sagitte. Tum graviter stridet argenteus arcus ab aura. Inter equos interque canes iam tela vagantur Litore in extremo Danaumque in corpora soevit. Quotque emissa manu morbos tot spicula tendunt, Precipitesque alta vitas in morte relinquunt. Iamque catervatim defleta cadavera flammis Subiciunt miseri turpi fluitantia tabo. Ante oculos struxere piras ... epigrammata ad Pium II pont. max. 6.1 Nos dignum meritis in te profitemur honorem Et decuisse Pium pontificale decus. Dardanicum Eneam pietas super aethera vexit Teque sui nomen sanguinis esse probat. Ille patrem rapuit medioque ex igne penates, Tu patriam medio de Flegetonte rapis. Me suis raptam Troianis reddidit urbem, Tu decus in patriam pontificale refers. Nunc Pius: Eneas olim Iovis atria pandis Et caelum votis creditur omne tuis. 6.2 Sum Pius antistes nulli pietate secundus. Non fortuna fuit, sed pietatis opus. 6.3 Sis Pius et casus releves pater optime nostros, Temporis angusti nam meminisse pium est. Semper ad Eneadas placido sanctissime vultu Respice Romanos et tueare tuos. Succedat populis per te non irrita voti Gratia nec pietas desinat esse piis. Sis Pius in caelo cognataque sidera vincas, Et finem pietas protegat usque tuum. 6.4 Sum Pius antistes nulli pietate secundus: Sic pietas finem protegat ipsa meum. 6.5 Instituit cum te pietas divina parentem, Consultum voluit temporis esse malis. Officium pietatis opem mortalibus et spem Exhibet et frustra non sinit esse preces. Illa deum caelo miserandum duxit in orbem Mortali passim condicione frui. O decus, o pietas, o lux et gloria, fecit Te pietas nasci, te voluisse mori. 6.6 Sum Pius antistes nulli pietate secundus, Vera dei mea sit relligio et pietas. 6.7 Imperium quodcunque est fortunae est viribus impar, Non stant perpetua tempora laeta fide. Mortales tantum pietas caelestibus aequat Et facit aeterna posteritate frui. Esse deo pietate parem tibi tradita virtus; Quod tibi commune est, utere more dei. 6.8 Sum Pius antistes nulli pietate secundus: Pontificem populis iam decet esse pium. 6.9 Pone metum: iam Roma novo sub principe gaude, Omnis odorato luceat igne domus Dum Pius Eneas Capitolia celsa fovebit, Tunc eris imperio florida Roma tuo. Nunc caput orbis eris maioribus aucta triumphis, Sint modo pontifici tempora longa Pio. 7. Pio II pont. max. Caesaris Augustus superis sacravit honores, Postquam victrices conticuere tubae, Et cecinit dignas divino carmine laudes. Inter tot curas tu Pie carmen habes, Quale nec Augustus nec qui te Auguste canendo Reddidit aeternum Peleos aut genitum. Non labor aut sumptus, dolor acer honorque recessus Et rabies caeli continuere tuos. Imperii sunt haec quae primum elementa parasti, Ut cadat hostilis nostra sub arma furor. Par operi tanto est animus, si viribus esses, Spem fovet, ut vincas, relligionis amor. 8. Pio II pont. max. Pi decus aeternum patriae, quo principe rursus Orbe triumphato sacrum caput inseret astris Italia atque Asiae solito ruet omine regnum, Cernis ut insultet furiis agitatus Amyrras? Successu rerum domita quam nobile quondam Hospitium pelagi Pausania condidit urbe Concipit Europen. Italos satis esse fatetur, Conatus qui iam tantos et vota morentur. Nec minus audaci populos premit undique bello Finitimos in regna et agros urbesque ferocit Pannoniae, ac ripas Histri circumsonat armis Otumani genus; obscurum trans accola primum Euxinum et Tanaim Mahomes erupit ab orcho, Qui ferro et flammis caelum populetur et orbem. Digna pater reputans animis sublimibus ista Et maiora tuis, cum primum culmen adisti Pontificale, caput pro relligione pacisci Mens fuit et totis occurrere viribus hosti. Invalidus quamquam pedibus nec fortior annis, In lacrimis linquens urbem patriosque penates Difficiles magnis superasti sumptibus Alpes Utque bonis tantum comunibus aspera passus Consuleres: haec una tibi via visa salutis. Conveniant ubi te recipit modo Mantua reges, Mantua principibus tellus delecta vocatis Hostis in excidium. Quod si metiris et aequas, Non opus externis belli pro nomine: vires Sufficiunt Italae, modo si cumulentur in unum, Tutari Ausoniam et venientes pellere Turcos, Quin Asiam atque oriens iterum sua sub iuga mittant. Huc studium converte parens, huc dirige mentem, Discordes populorum animos regumque ducumque Redde in amicitiam. Coeant in foedera dextrae: Omnibus una salus unum et comune periclum, Sit labor unus et una indeficiensque voluntas. Hesperia in Turcos totis vomat aedibus aurum. Dives opum variarum armentosissima tellus Auxilia arma et equos aurum frugesque virosque Italia undanti fundet pulcherrima cornu. Tu pater imprimis, cuius sub numine res est, Delige praestantes virtute et viribus annos Militiae vel quos decus et fortuna secundet. Anguiger Insubrum, si non vigor ille refrixit Martius ante dies, o quid teris otia frustra Ductor et imbelles sinis ire inglorius annos? Iam iam acies bello assuetae Boii Liguresque Non armis, non Marte calent, operosa capillos Non galea sed fronde premit decoratque iuventus. Virtutem torpere sines: age protinus omnes In Teucros arcesse acies, simul undique robur Sforciadum anguigenumque et ventilet anguis in auras; Eminus auratae radient diademata frontis. Non illi regnum Italiae veterumque labores, Sed tibi fata parant. Nam rebus ad ultima lapsis Dum spes nulla tibi, quotiens fortuna refulsit! Imperium optasti Ligurum: non irrita voti Sors fuit; hostiles collato Marte catervas Fulminis in morem fudit tua vivida virtus. In caput arma tuum moliti et foedus et iram Regnator Siculum Venetique: in turbine rerum Vis (inopem quamquam auxilii) non terruit ulla. Quin auro atque opibus fidentes fortibus armis Saepe renitentis Venetos ad foedera duxti. Hannibalem totiens victum Picininiaque arma Vidimus et mediis Veronae moenibus olim Eiectum, cum tot galeas et scuta virosque Fluctibus involvens Athesis mare decolor intras. Quid super Ausonias acies aut oppida victor Edideris memorent alii, quibus auxeris armis Rem Venetum, populos quot sub dicione dedisti. Sentiat ille acies et quae tibi fulmina Mavors Suggerit, et quantus sis experiatur in armis. Si decus id summi ducis officiumque fateris, Aude animi fidens, quo te vocat ardua virtus! Adriaci ad litus mediis super aequoris undis Urbs Venetum florens opibus et classe parata Incolitur; late populis dat iura senatus. Hi quondam assiduo soliti contendere Marte Infestasque rates toto detrudere ponto Et mare inoffensum servare et littoris oras Sceptraque vix pelagi Neptuno tuta relinquunt. His si certa sedet belli sententia, quamquam Sint in amicitia Turcorum et foedere vincti, Armabunt classem, maculas abolere patentis Criminis haud alias et dira piacula possunt. His sine difficilis belli victoria nobis, Haec vis una potest uni contendere Turco. Mox Siculum poteris regnorum arcessere vires Hostis in excidium; ventorum laxet habenas Eolus atque omnis furias erumpat ab antro, Encheladus flammas, cyclopes fulmina et arma Ethnea de rupe, parens Neptunus et omnis Neptuni chorus ex imis super aestuus undis Involvat rapido Turchorum turbine puppes. Appulus et Calaber tellus insignis equorum Quisque dabunt armenta, Agragas vel qualia quondam Nutribat; Cumea deum responsa resolvent, Hic ubi Dardanium Eneam sub rupe Sibylla Ire ad conspectum docuit genitoris, ut omnis Principe te Turcus diro sub Marte peribit. Tot maria et portus non sunt sine classibus et quae Proxima Caietae prospectat littora Circe, Hic ubi diva viros saeva feritate luporum Induit et tristes resonant ad sidera luctus. Tot quondam rediens spoliis orientis onusta, Tot victrix populorum, alio nunc debilis aevo Quid das Roma Pio? Desunt tibi robur et arma Et manus ob patriam pugnantum et sanguis avorum. Non Remus et frater, quorum sub moenibus alter Occidit, alter agit cum diis genitalibus aevum. Fabricium quid Pyrrhe times Mummiumve Corinthe, Emilium Perseu? geminorum victa sub armis Scipiadum Carthago? Premit tot fulmina tellus Martis et attritus vix est sine nomine pulvis. Non genus Alcydae, quorum periere trecenti, Non Decii superant, patriae dare Regule vitam Non iterum te fata sinunt nec pignora Brute. Morte iaces, vivis fama, qui passus Orati Hostis in occursum post terga avellere pontem. Non Marcellus adest nec Scaeva aut Scaevola, regem Qui petat arsura Tyrrenum occidere dextra. Victor ab exilio qui signa ex hoste recepta Restituit patriae, tenui latet obrutus urna. Pompei te Nilus habet nec Roma Catonem, Qui docuit proprio scelerare in sanguine dextram. Te dolor heu quantus feriet fortissime Cesar. Si qua pios manes patriae modo gratia tangit Seu magis astra colas, cum nemo obsistere Turco Audeat et tanta trepident formidine gentes, Cum genus acre Virum et pubem Mavortis alumnam Condit humus, tantum monstrent ruitura labores Moenia nec quicquam restet nisi nomen et umbra. Hei ubi pro patria tua Roma potentia nunc est! Exoriare aliquis Iuli de sanguine vindex, Qui fidei accinctus clipeo vocet agmina regum Caesareosque duces terrisque exterminet hostes. Te ciet illa parens, cuius sub numine rursus Laeta triumphales Capitolia ad alta videbis Ire ducum currus victasque ex ordine gentes. Namque super Poenos Arabes Ethyopas et Indos Oceanique manus austrum boreamque sonantem Imperia extendes nullis confinia terris. Iunge acies tantum, Pandonides adde Latinis Pannoniosque duces, Caesar, quos Marte lacessis. Quam melius toto certasses corpore regni In Turcos: haec ista decet non tempore tali Militia et pulchri non sunt sine laude triumphi. Imperium si quid solitae virtutis et altae Maiestatis habet, fidei si vincula sentis, Ante deum sancita (utinam non irrita) dextra In Teucros diverte acies et desine coeptis. Non audis gemitus et caesae funera gentis? Ante aras sanguis clamat tibi fusus ad aures, Ante oculos strages hominum miseranda iacet nunc. Quid tandem expectas? Muros quatit impius hostis Marte tuos propiusque malum fit deside cura. Si te nulla movet pietas et gloria belli Atque eadem mens est, qui nos urgere tuentur, Servitio potius premat et dominetur Amyrras Quam tua iura volent. Ego te sate sanguine Iuli Per patriam et quicquid pro relligione decorum est Obtestor, per signa crucis, quam demon in orcho Horruit effractoque expavit Cerberus antro Eumenis et diri siluere Exionis axes, Haud operi desiste, ducem caput omnibus armis Anguigerum et totis qui gentibus imperet unus Instituas. Spes in te omnis, tu Romulus ille, Tu Marcellus eris, Decius tu Caesar et ambo Scipiadae et quicquid virtus Romana dedisset. Tempus erit, quo (si dederint pia numina vitam) Primus odorata redimitus tempora lauro, Ni tua maiestas carmen mortale recuset, Marte triumphatas accingar dicere gentes. 9. ad Pium II pont. max. de pietate unde dicatur Ii Iovis ante thronum, quoniam non possumus ipsi, Unde Pio nomen consule Caliope, Unde genus, quibus eloquium de fontibus hausit, Ingenii virtus unde sit illa sui. Haec ego vix Pietas Iovis id sine numine possum Dicere: fit nomen a pietate Pio. Cetera quid referam caelesti digna coturno? Non sunt mortali nobilitanda lyra. Illa ego sum custos, dum sontibus ira tonantis Fulminat humanis, ante deos Pietas. Sum dea, sum superis comes una et fida satelles, Cum precibus mecum iuncta soror Venia est. Vis mea vis ingens, sed tunc mihi plurima, quando Exhibui munus pontificale Pio. Sic ego Roma tuis extrema in tempora rebus Consului, cum spes nulla relicta foret. Officii memorem tanti quem publica rerum Cura subit, qualem principis esse decet, Consilio atque opibus Christi contendit in hostem, Servet ut innocuas improbus ille manus. Difficiles magnis superavit sumptibus Alpes, Perfecit pietas, quod valetudo nequit. Sub pedibus nostris atrox cecidisset Amyrras, Esset principibus si pietatis idem. Idem si reges populosque incenderet ardor, Hostis ab Europa verteret ille manus. Sed pietas fit quina Pii, velut ordine lunae Caerula designant quinque per arma crucem. Eneas primam laudem pietatis adeptus, Hostili quoniam traxit ab igne lares. Sic ego prima Pio, cum relligionis honorem Et decus et laudes et sua facta putet. Me idem Eneas medioque ex hoste parentem Abstulit: et pietas illa secunda fuit. Illa secunda Pio est: iaceant ne inhonora parentum Ossa, solo condi nobiliore iubet. Non magis Ida Iovi nec Phebo Delia tellus Grata fuit, tumulus quam fuit ille suis. Illic angelici spirant in marmore vultus, Pontificisque sonat carmen ab ore Pii: Silvius hic iaceo, coniunx Victoria mecum est; Filius hoc clausit marmore papa Pius. Quid poterat maius reddi viventibus, o Pi? Carminis obsequio vivit uterque tuo. Haec laus, haec pietas summumque in funere munus Gloria perpetuae posteritatis erit. Omnia cum raperet mors invidiosa per aevum, Sola sepulchrali victa decore fuit. Tertia si quid erit misereri et parcere victis, Quos liquet excessus penituisse Pium. Quanta sui in domitos pietas, domus una Sabellae Pluribus exemplo scilicet esse potest. Parcere subiectis quam debellare superbos More dei visum lautius esse Pio. Discite ab exemplo Pi quisque ignoscere victis, Nil pietas aliud hoc sua maius habet. Non aliter Caesar divum meruisset honores, Unde Pio soboles Iulia fecit avos. Nativae telluris amor fit in ordine quarta: Quam satis est ultra diligit ille suos. Omnia cum superet, solo superatur amore. Principis o pietas officiosa nimis! In medio laus est: superi moderata secundant, Aucta ruunt nimium pondere pressa suo. Artibus ingenuis et vatibus ultima restat, His decus hoc illi pontificale fuit. Si pius est, vates, quorum sibi gloria prima est, Spectet, enim vates et coluisse pium est. Ipsa licet per se radiet, sine carmine virtus Deficit: ignorant carmina sola mori. His illustrari tantum sua saecula possunt Et genus et mores, cetera mortis erunt. Et si Pyerides multorum pectora flamment, In laudes feriat plurima dextra lyram. Non illo gravius quisquam perstrinxerit, unde Ediderit proles Piccolomina Pium. Sic illi virtus divina et spiritus implet Ingenium, candor tantus ab ore nitet. Sed tua rauca sonant nec munere dignus Orati Frondis honoratae: rauce poeta vale! 10. in laudem I. ducis Mediolani Dux genus egregium bello quo sospite nunquam Res Italum reor externae succumbere genti, Cernis ut insultet furiis agitatus Amyrras Successu rerum domita quam nobile quondam Hospitium pelagi Pausania condidit urbe Concipit Europen, Italos satis esse fatetur, Conatus qui iam tantos et vota morentur. Nec minus audaci populos premit undique bello Finitimos urbesque et agros et regna lacessit Pandoniae, ac ripas Histri circumsonat armis Otumani genus, obscurum trans accola pontum Euxinum et Tanaim Mahomes erupit ab orcho, Qui ferro et flammis caelum populetur et orbem. Si non vis animi necdum vigor ille recessit Martius ante dies, o quid teris otia frustra Ductor et imbelles sinis ire inglorius annos? Non illi regnum Italiae veterumque labores, Sed tibi fata parant. Nam rebus ad ultima lapsis Dum spes nulla tibi, quotiens fortuna refulsit! Imperium optasti Ligurum: non irrita voti Sors fuit; hostiles collato Marte catervas Fulminis in morem fudit tua vivida virtus. In caput arma tuum moliti et foedus et iram Regnator Siculum Venetique: in turbine rerum Vis (inopem quamquam auxilii) non terruit ulla. Quin auro atque opibus fidentes fortibus armis Saepe renitentis Venetos ad foedera duxti. Hanibalem totiens victum Picininiaque arma Vidimus et mediis Veronae moenibus olim Eiectum, cum tot galeas et scuta virosque Fluctibus involvens Athesis mare decolor intras. Quid super Ausonias acies aut oppida victor Edideris memorent alii, quibus auxeris armis Rem Venetum, populos quot sub dicione dedisti. Si decus Ausoniae vel relligionis honorem Respicis, aeternum numen si virginis alvo Includi reris voluisse et corpore fungi Mortali, cum nil in se mortale fuisset, Supplicium ob noxam primi subiisse parentis, Aude animi fidens quo te vocat ardua virtus! Sentiat ille acies et quae tibi fulmina Mavors Suggerit, et quantus sis experiatur in armis. Sit labor inprimis Italas adiungere vires; Huc studium converte omnemque huc dirige mentem. Dives opum variarum armentosissima tellus Auxilia arma et opes aurum frugesque virosque Italia undanti fundet pulcherrima cornu. Non opus externis belli pro nomine vires: Sufficiunt Italae, modo si cumulentur in unum, Tutari Ausoniam et venientes pellere Turchos, Quin Asiam atque oriens iterum sua sub iuga mittant. Delige praestantes virtute et viribus annos. Assueti bello Insubres Boii Lyguresque Agmen agant equitum coeant simul undique gentes Sfortiadum anguigerumque et ventilet anguis in auras, Eminus auratae radient diademata frontis. Adriaci ad litus mediis super aequoris undis Urbs Venetum pollens opibus et classe parata Fundatur; late populis dat iura senatus. Hi quondam assiduo soliti contendere Marte Infestumque genus toto detrudere ponto Et mare inoffensum servare ac litoris oras Sceptraque vix pelagi Neptuno tuta relinquunt. His si certa sedet belli sententia, quamquam Sint in amicitia Turchorum et foedere vincti, Armabunt classem: maculas abolere patentis Criminis haud alias et dira piacula possunt; Nou deerit auxilio forti tutatus Etruscos Marte Sigismundus, qui vertere terga coegit Alfonsum, cum te Populonia cingeret armis. Quisne illum, quem non acies nec tela nec enses Ferre valent, quem non medio in certamine quisquam Audet adire, licet fortuna infensa repugnet .... Non tamen indecorem te dux mea musa relinquet. Mox Siculum poteris regnorum arcessere vires Hostis in excidium; ventorum laxet habenas Eolus atque omnis furias erumpat ab antro, Encheladus flammas, cyclopes fulmina et arma Ethnea de rupe, pater Neptunus et omnis Neptuni chorus ex imis super aestuus undis Involvat rapido Turchorum turbine puppes. Appulus et Calaber tellus insignis equorum Quisque dabunt armenta, Agragas vel qualia quondam Nutribat; Cumea deum responsa resolvet, Hic ubi Dardanium Eneam sub rupe Sibylla Ire ad conspectum docuit genitoris, ut omnis Sub duce te Turchus diro sub Marte peribit. Tot maria et portus non sunt sine classibus et quae Proxima Caietae prospectat littora Circes, Hic ubi diva viros saeva feritate luporum Induit et tristes resonant ad sidera luctus. Tot quondam rediens spoliis orientis onusta, Tot victrix populorum, alio nunc debilis aevo Quid mea Roma paras? Desunt tibi robur et arma Et manus ob patriam pugnantum et sanguis avorum. Non Remus et frater, quorum sub moenibus alter Occidit, alter agit cum diis genitalibus aevum. Fabricium quid Pyrrhe times Mummiumve Corinthe, Emilium Perseu? geminorum victa sub armis Scipiadum Carthago? Premit tot fulmina tellus Martis et attritus vix est sine nomine pulvis. Non genus Alcydae, quorum periere trecenti, Non Decii superant, patriae dare Regule vitam Non iterum te fata sinunt nec pignora Brute. Morte iaces, vivis fama, qui passus Orati Hostis in occursum post terga avellere pontem. Non Marcellus adest nec Scaeva aut Scaevola, regem Qui petat arsura Turchorum occidere dextra. Victor ab exilio qui signa ex hoste recepta Restituit patriae, tenui iacet obrutus urna. Te dolor heu quantus feriet fortissime Cesar, Si qua pios manes patriae modo gratia tangit Seu magis astra colas, cum nemo obsistere Turco Audeat et tanta trepident formidine gentes! Magnum Roma cie saltemve arcesce Catonem, Qui proprio docuit scelerare in sanguine dextram, Si genus acre virum et pubem Mavortis alumnam Condit humus, tantum monstrent ruitura labores Moenia nec quicquam restet nisi nomen et umbra. Hei ubi pro patria tua Roma potentia nunc est! Exoriare aliquis Iuli de sanguine vindex, Qui fidei accinctus clipeo vocet agmina regum Caesareosque duces terrisque exterminet hostem. Antistes sit Roma Pius, quo principe rursus Laeta triumphales Capitolia ad alta videbis Ire ducum currus victasque ex ordine gentes. Me super Poenos Arabes Ethiopes et Indos Oceanique manus austrum boreamque sonantem Imperia extendet nullis confinia terris. At tu dive pater, coelum cui creditur et spe Cuncta foves hominemque Iovi si penitet alto Concilias, pedibus quamquam gravis et gravis aevo, Difficiles magnis superasti sumptibus Alpes Utque bonis tantum communibus aspera passus Consuleres: haec una tibi via visa salutis, Scilicet ut Christi reges qui signa sequuntur Conveniant ubi te recepit modo Mantua primum, Mantua principibus tellus delecta vocatis Hostis in excidium. Quod si tibi longius aevum Fata dabunt, Asiae solito ruet omine regnum. Tu tamen ante Italum metire in proelia vires, Discordes populorum animos regumque ducumque Redde in amicitiam. Coeant in foedera gentes, Omnibus una salus unum et commune periclum, Sit labor unus et una indeficiensque voluntas. Hesperia in Turchos totis vomat aedibus aurum! Iunge acies tantum, Pandonides adde Latinis Pandoniosque duces, Caesar, quos Marte fatigas. Quam melius toto certasses corpore regni In Turchos: haec ista decet non tempore tali Militia et pulchri non sunt sine laude labores. Imperium si quid solitae virtutis et altae Maiestatis habet, fidei si vincula sentis, Ante deum sancita (utinam non irrita) dextra, Ne divina obitum pro religione recuses, In Teucros iam verte acies et desine coeptis. Non audis gemitus et caesae funera gentis? Ante aras sanguis clamat tibi fusus ad aures, Ante oculos strages hominum miseranda iacet nunc. Quid tandem expectas? Muros quatit impius hostis Marte tuos propiusque malum fit deside cura. Tuque tuos urges; nonne hi Pandones et Hystri? Si te nulla movet pietas nec gloria belli Atque eadem mens sit, qui nos urgere tuentur, Servitio potius premat et dominetur Amyrras Quam tua iura volent. Ego te sate sanguine Iuli Per patriam et quicquid pro relligione decorum est Obtestor, per signa crucis, quam demon in orcho Horruit effractoque expavit Cerberus antro Eumenis et diri siluere Exsionis angues, Haud operi desiste, ducem caput omnibus armis Anguigerum et totis qui gentibus imperet unus Instituas. Spes in te omnis, tu Romulus ille, Tu Marcellus eris, Decius tu Caesar et ambo Scipiadae et quicquid virtus Romana dedisset. Tempus erit, quo (si dederint pia numina vitam) Primus odorata redimitus tempora lauro, Ni tua maiestas carmen mortale recuset, Marte triumphatas accingar dicere gentes.