CroALa, 2024-11-09+01:00. Nodus RAPICIO.poem-01.xml in collectione pdill0.
Functio nominatur: /documentum/pdill0/RAPICIO.poem-01.xml.
Andreae Rapicii iuris consulti Tergestini | poematum liber secundus
1. illustri Sigismundo Herberstanio Andreas Rapicius iuris | consultus et Caesari ab epistolis S.P.D. Quem non aurea munera Riphaeive greges aut sata Iberiae, Magnis condicionibus, Aequo dimoveant sospite, Aonii Quo exundant latices magis Maiorique vigent lumine Thespiae, Si[gi]smunde, o patriae decus, O et Pegasidum gloria fontium, Seu te publica commoda Exercent variis plena laboribus, Seu te praemia Pallados Oblectant potius, Pierium et melos Addis primitiis meis, Quibus si faveas, invidiam nihil Aut dentes hominum moror. Porro quid timeam te duce et auspice Prodire in medium forum? Quando perspicio carminibus meis Augeri merito tuo Vires, ingenium, praesidium et decus: Ergo deliciae meae, Ioci, seria, quecumque libens mihi, Non est quin pede libero In lucem properet ominibus piis.
2. ad eundem Cum te seria linquit hora, cum te Interdum aerii tenent recessus: Tunc nostri lege ineptias libelli, Sigismunde, meae decus Camenae Atque idem pater eruditionis. Quod si publica cura te moratur, Cui iugi studio parique laude Incumbis, tibi nec datur facultas Musas visere mansuetiores, Hunc aut abiice tineis libellum Aut aestum ut fugias canicularem Apto tempore si voles revise.
3. de Lucretia et Euryalo Absentem videt Euryalum Lucretia coniunx Saepe sub obscurae noctis imaginibus. Verum ubi lux orta est terris atque irrita sentit Somnia maerentes ludere sueta animas: "Dii mea perpetua damnent modo lumina nocte, - Dixit - ut absentem conspiciam Euryalum."
4. in Cynthiam Carpebit niveo vernantes pollice flores Cynthia et Idaliis lilia mixta rosis, Dumque legit violas latitantem invenit Amorem, Roscida dum blando membra sopore levat, Cynthia quem raptum violis attexit, at ille Impatiens dominae respuit imperium. Verum ubi candidulum pectus, roseasque papillas Videt et ingenuis ora beata genis: "Hic statui regnis tempora certa meis."
5. votum Iolae aucupis Phoebe, tibi hos moriens calamos ac retia Iolas Dedicat, incautas fallere doctus aves. Quod se et septenos olim cum coniuge natos Factus inops, solo iuverit aucupio.
6. in Cupidinem se nolle amplius amore Hiellae torqueri Hanc pharetram hasque faces, miseros quibus uris amantes, Et tua succensis ignibus arma dabo. Quid rides, male nate puer, sate tigridis alvo? Mox nectam pedibus ferrea vincla tuis. Vinctus eris, numquam omnes solventur amores, Atque anima atque oculis cedet Hiella meis.
7. in Cynthiam Me nuper gelidis perfudit Cynthia lymphis, Cum peterem Triviae limina sacra deae. Cynthia, noster amor, flammas extinguere si vis, Non opus est glacie, verum opus igne pari.
8. ad Marcum Secundum iuris consultum Quas, quaeso, tibi gratias rependam, Consultissime Marce, cui vetustas Doctrinam, ingenium, eruditionem Ac defert Latios libens nitores? Nam quas Italicae tuae Camenae, Doctae, Iuppiter, et vetustiores Dant laudes mihi, sint licet modi huius Ut nosse has nequeant meae Camenae, Turpes putidulae meae Camenae. Tamen, candide amice, sunt eaedem Omni nectare mi suaviores. Sed audin'? Nihil est, Secunde, cur me Putes idoneum ad tuos amores Scribendos, tibi suggeret puella Scribendi ingeniumque copiamque. Longe nos alius moratur ignis Quam quem virginei ferunt calores, Postquam nos etenim fori lacunae Illa aenigmata vasta, grandia illa Iuris syrmata detinent, subinde Friget Cynthia nostra, nec mihi illos Ignes concipit, ut prius volebat.
9. miserabilis exitus Celsi, Iuli, Lucillae et Ismarii Dum genitrix Celsum calidis forte abluit undis, Parvulus ardenti Iulus in igne fuit. Dumque illum properat saevis educere flammis Uritur et liquidis labitur alter aquis. Maesta parens Lucilla gravi superata dolore Occidit et magno vulnere victa cadit. Et pater Ismarius dulces cum coniuge natos Deplorans, laqueo colla premenda dedit. Ah sortem indignam, heu nimium crudelia fata, Tot periisse animas aere, aqua, igne, solo.
10. in Phoebum et Cupidinem Mane erat, Augusti properabam ad limina templi, Una Sol et Amor se opposuere mihi. Ille meos habebat visus, atque iste meum cor. Ille palam, occultis ignibus iste ferit. Parcite, Caelestes, quoniam victoria laudem Non habet, uni homini bella movere duos.
11. ad Iulium Fernelium Iule, igitur nostram mirare hoc tempore Musam Liquisse Aonias numina sacra Deas; Est aliis aliud studium: tu plectra lyramque Sumis et Ausonios promis ab ore sonos, Me dubii perplexa tenent aenigmata iuris Et sequor insani iurgia vana fori. Tu quoniam versas divina poemata vatum Et faciles veniunt in tua vota Deae, Prome aliquid dignum Musis et Apolline, quo te Venturae dicat posteritatis honos. Me nisi vel ratio studiorum cogeret et ni Afficerer tantis sollicitudinibus, Cantarem aut nostros ignes aut Phyllidis iras Et meus assiduo bella moveret amor. Solarer flentem Eurydicem maestamque Lycorim Et socius laxis fleret Amor lacrimis. Sed tamen in varias animum traducere partes Qui possim! Ingenio res aliena meo est. Ergo cum infensos habeas hominesque deosque I, pete Tartareas, non rediturus, aquas.
12. tumulus Philippi Celsi Editus est noster sine te, mi Celse, libellus Nec te lectorem sperat habere suum: Umbria, funde tuo lacrimas orbata Philippo, Solvantur cineri mystica dona pio. Accipe cum fletu lacrimabile carmen amici 5 Atque haec absentis dona fuisse puta.
13. tumulus Silviciae Rapitiae sororuculae dulcissimae Liquisti fratrem flentem, mea Silvia, postquam Migrasti ad superos, caelica regna, deos. Crudeles nimium Parcae, crudelia fata, Quae mihi delicias eripuere meas. Quas potui maerens lacrimas effundere, fudi Et tibi quae nollem munera persolvi.
14. aliud Servabam tibi delicias paternaque dudum Oscula cum absenti tu mihi rapta fores. Anxius ecce tibi lacrimas, mea Silvia, fundo Ad tumulos: heu quid sidera dura parant!
15. ad Thomam Trivisanum iuris consultum | de epistola Helenae Graece ab eo versa Quam bene lascivos Helenae describis amores, Iucundum Graiis auribus orsus opus. Graia Helene Graiis veniat dicenda Camenis, Hos nisi non alios debet inire pedes.
16. ad catellum suum Huc huc, Ruscio, scite mi catelle, Festivissime, Ruscio, mearum Curarum pretium, meum levamen, En ut prosilit? Ut libenter iocatur? Ut se se erigit in pedes? Ut ipsa Cauda blanditias facit? Sed audin', Puer? Heus, puer! Afferas catello Iure frustula tincta pridiano, Ne longam ferat esuritionem.
17. in desidem ex Graeco Desidiam ingentem: Marius ne forte laborem Somniet, assidua nocte miser vigilat.
18. in malum pictorem Icarus et Phaeton quaeris quo munere digni? Digni sorte sua, hic ignibus, alter aquis.
19. aenigma Filia sum materque simul, iuvenisque senexque Et premor alternis casibus igne gelu. Nam quae me genitrix gravida gestavit in alvo Ex partu rursus gignitur illa meo. Vera negas? Dubii non sunt aenigmata sphyngos, En Ianus, solvet protinus illa tibi.
20. Phoebo nihil comune esse cum Neptuno Iactabar lentis undarum fluctibus atque Sulcabat liquidum puppis onusta mare. Dumque alii aestivas lepidis sermonibus horas Et fallunt tardae taedia longa viae, Solus ego Aonios meditabar carmine cantus Iucundum Latiis auribus orsus opus. Numquam adeo iratas sensit mea Musa Camenas Quam cum non notis perveheretur aquis. Credo ego caeruleis Phoebum migrasse lacunis Quod solum lymphis gaudet Aoniis, Cui tantum arrident faciles sua gaudia fontes, Non etiam insani murmura saeva maris. Assuetos igitur latices, non Thethios undas Incolit; hinc nostras respuit ille preces.
21. ad Iohannem Ramum scripsit puer Rame, decus patriae, Qui reparas Latias carmine doctus opes, Numquid adhuc nostros urges sine pondere versus Claudicet alterno cum mea Musa pede? Non ita: te nostrae nequeunt cantare Camenae, Est mihi virtutis cognita fama tuae. Nondum Pierios norunt mea carmina fontes, Carmina perpetuis interitura focis. Sunt levia haec nimium quae tu laudare solebas Visaque sunt toties ingeniosa tibi. Ah quanto melius deducta poemata condis, Quantus Cecropio spirat ab ore liquor! Edita facundae testatur gloria linguae Scriptaque Maeonio carmine digna cani. Fallor, an es gelidi Ramos qui primus ad Istri Duces laurigeras ex Helicone Deas? Ditarunt Latias alii splendore Camenas Tendit et in laudes Graecia prona suas, Mantua Virgilio debet, Verona Catullo Et loquitur vatem Corduba docta suum. Te quoque Vergilio comitem doctoque Catullo Fama dabit nullo fessa futura die. Tu mihi calcar eris, Latiae ne signa relinquam Pallados et Clarii numina sancta chori. Ite igitur Veneres, duri genus atque laboris, Ite procul: cupidis taedia ferte viris. Phoebe, veni plectrumque move citharamque sonoram, Sat mihi sit numeris barbitos apta meis. Tu quoque iunge tuae vires animumque Thaliae Nec pudeat placidis pandere vela notis. Respice Maeonii caelestia carmina vatis, Respice quam clarum nunc sibi nomen habent! Non tibi diripiet latis tua nomina terris Sera, licet soleat tollere cuncta, dies. Clarus et argutos numeraberis inter olores Quos tulit in liquidis Mincius amnis aquis. Felix sorte tua: laeto cui cernere vultu Fas erit Aoniae gaudia vera togae. Scribere plura libet, cultissime Rame, sed ultra Non libet ingratae taedia ferre morae. Vive vale, sic te longaevi Nestoris anni, Sic videat quartus te sine labe nepos.
22. tumulus Licinii Balbi equitis Cum te lanificae mortalia fata Sorores Non ullo scirent tempora posse mori, Crudeles, tibi si canos seniumque dedissent, Truncarunt vitae stamina longa tuae.
23. in dispar coniugium Est teneris tibi nata comis, est altera canis Crinibus, haec iuveni, iungitur illa seni. O iniuste pater, quid harenae semina mandas? Dignus eras tali coniugio ipse frui.
24. tumulus Petri Bonomi Antistitis Tergestini Condidit hoc tumulo lacrimis te, Petre, supremis Patria decessu languida facta tuo. Quod tibi sincero deprompsi pectore carmen Accipe et absentis dona fuisse puta.
25. de Ursino Velio poeta illustri Ut te Danubii spatiantem nuper ad undas Mors immaturo funere surripuit, Erubuit crimenque suum confessa, subinde Visa est fulmineis mergieri in latebris. Ah tantum Mors ausa nefas, si flumine mergi Debuit, Aonio flumine debuerat. Te tamen nos esse Deam teque, inclita virtus, Credimus humanis succubuisse malis.
26. pro reditu in patriam Aeole, vosque simul ventorum numina, tuque Exoriens curvis Adria litoribus, Este mihi faciles, dum me pia cura parentum Et Tergestini litoris ora vocant. Quod mihi si innocuum et facile cursum dederitis, Ut possim patrios tutus adire lares, Et ego vestros celebrabo carmine honores Et statuam aeternis nomina corticibus.
27. in Venerem armatam Quid galeam capiti imponis, Cytherea, quid hastam, Et vibras manibus Martia tela tuis, Cui non Martis opus, sed vincla iugalia curae Et taedae et facilis gaudia connubii? "Ut Venerem nactus Mars in me et proelia posthac Totus ab amplexu pendeat ille meo."
28. ad Georgium Sabinum poetam Germanum Fabricius Rapicius Elysiis si te vates Pelignus in agris Cerneret, ille umbram crederet esse suam.
29. in rubrum vinum Dum fera progenies superas coniurat in arces Et magno intentat acria bella Iovi, Caelicolae insurgunt omnes, Saturnius iras Colligit et trepido fulmine bella gerit, Phlegreasque petit moles et vasta Gigantum Corpora materno contaminata solo. Nec mora, pampineae crevere e sanguine vites, Bacchus et est subito, qui modo sanguis erat. Ah fugite insanos haustus, rubeosque liquores Pallida quos olim membra tulere virum.
30. Tumulus fratris eadem hora extincti, qua mihi | insignia doctoris Patavii collata sunt Quae me pompa domum longo deduxit honore, Haec eadem fratrem detulit ad tumulum. Sed mea condicio minor est quam gloria fratris Cui datur aeterna prosperitate frui.
31. echo Captabam aeriis tenues in vallibus auras, Hic ubi Pannonias accola potat aquas. Ecce repercussas occulta ab imagine voces Ingeminat lacrimis conscia virgo meis. Illa malis nostris illudens, assonat illis Et canit alterno mutua verba sono: "Tune igitur, mea lux, tune Endymiona sequeris?" "Quaeris?" "Quae nostro causa in amore?" "Morae." "Nec mea te pietas", "aetas", "nec te oscula tangunt?" "Angunt". "Neque tuum saepe fateris?" "Eris." "Qui tibi sunt comites?" "Mites." "Procul urbe venito!" "Ito." "Aderit mecum mox quoque Nais." "Ais?" "Qui potero, mea vita, tuos aquirere amores?" "Ores." "Verum alios perfida amabis." "Abis!" Sic dea, sic nostras peregrina voce querelas Ludebat lacrimis insidiata meis.
32. ad Iacobum Taurellum scripsit adhuc puer Notitiae, Taurelle, tuae me nuper adegit Usus in Ausonios cogere verba modos. Dicebam: "Cessate meae, cessate, Camenae, Parva procelloso credere vela mari, Desinite adversis puppim committere ventis, Debilis exigua nat mihi linter aqua." Tu tamen impatiens nostros male conscius annos Cogis ut indoctum proferat auctor opus. Quid facerem: neque enim nobis tua iussa licebat Spernere nec Musas contaminare meas. Sit quodcumque velis columen, Taurelle, Sororum, En desiderio carmina nata tuo. Quid mihi livor iners, mihi quid vesania vulgi, Te duce quid Musis sit nocitura meis? Tu, decus eximium et vatum tutela salusque, Tu decus Alsatii praesidiumque soli, Te genuit Pallas, lactarunt ubere nymphae, Te colit Aonii turba verenda chori. Crede mihi, voluit tecum Fortuna iocari, Virtutis voluit digna videre tuae. Cum nuper variis respublica fracta procellis Inferret Domino bella nefanda suo Atque obstinatus Fernando regi Bohemus In proprium armaret tela cruenta caput, Quid gladius tunc ille tuus, Taurelle, gerebat Ut regi asseres pristina iura tuo? Sic audax patriam defendit Mutius Urbem Quique adiit Stygios victima digna lacus. Hinc tibi pro meritis collata insignia et auctum Nunc decus et tantae nobilitatis honos. Ortus Sarmatiae nemorosis montibus urus Est gentilitiis nobile stemma tuis. Ardentes oculis flammas iaculatur et ipso Indicat obtutu robur inesse sibi. Et densas per colla iubas intortaque gestat Cornua queis ira percitus acre ferit. Haec, Taurelle, tibi praestans insignia virtus Contulit haud ullo deperitura die. Gratulor idcirco tales tibi laetus honores Et quae sunt titulis addita signa tuis. Gratulor et patriae patriis penatibus en en, Suscipe laetitiae candida signa meae. Nec magis hoc laetor, quam quod sub principe tali Contigerit tanto nomine posse frui. Dii, quae religio superum, dii, qualis in uno Est pietas: mundus quod tenet unus habes. Dive, quibus nostrae poterunt, Fernande, Camenae Carminibus laudes commemorare tuas? Unde maius stabilis vitae morumque tuorum Orsa traham! Puer est qui tua facta canit. Intrabis Venetas armis victricibus oras Qua fremit insanis Adria litoribus, Africa victrices aquilas, victricia signa Sentiet, imperium sentiet illa tuum. Hoc canit audaci Germania voce, fatetur Italus et sceptri Martia Roma tui. + In vero Taurelle tuae nova gloria gestis + Respice virtutis gloria quanta tuae. Respice ut immensa crescant tua nomina laude Atque hinc quam magnus nunc tibi laudis honos! Felix sorte tua, venturis iustior annis, Maior post cineres fama futura tua est, Felix ingenio, felix virtute bonisque, Felix nominibus, culte Iacobe, tuis. Quod ni blanda meos lactat praesagia sensus, Fallit et in laudes gratia prona tuas, Ibis in exemplum patriae virtutibus auctus Gaudentque tuo stemmate tota domus.
33. Christianorum invocatio Alme parens noster, residens in luce deorum, Quem circa auratis vectae per inania pennis Centum animae angelicis mulcent concentibus auras, Huc adsis nostrasque preces mitissimus audi. Conscius incertae numerosa pericula vitae Sit sanctum, augustum, celebre, invidiabile nomen. Usque tuum passim hoc homines venerentur adorent, Illa dies veniat longe optatissima qua nos Sublimi quondam te in maiestate sedentem Mirati aeternae carpemus munera lucis. Sit quodcumque velis, nil contra tendimus, hoc est Ut pateat caelo et terris tua magna voluntas. Da nobis hodie miserae suffragia vitae Ac scelera et nostros pius obliviscere lapsus, Nos veluti hominum mentemque nocendi Atque adeo veteres ultro deponimus iras. Quod reliquum est, pater omnipotens, pater optime nostros Ne permitte animos pravis affectibus ullis Seduci, insidiisve tui vexarier hostis Sed procul a nobis depellas cuncta pericla.
34. epitaphium nobilis uxoris M. Francisci a Turri comitis Quod mihi spem Christus faciat, carissima coniunx, Te superas olim redituram in luminis oras, Vivo libens et quem contraxi ex morte dolorem Sustineo, vulnusque recens sub pectore servo. Quamquam aegre, o mea lux, quoniam te decedente Cuncta meae subito cesserunt gaudia vitae. Quod superest, coniunx, maestum hac in luce morantem Franciscum a Turri comitem et pia pignora natos Expecta flexis venientes pedibus ad te. Quod mihi spem Christus faciat, dulcissima coniunx, Et quondam, Fernande, tui solacia patris, Vos olim superas divini in luminis oras Iudicis aeterni redituros ante tribunal, Vivo libens et quem contraxi ex morte dolorem, Sustineo, vulnusque recens sub pectore servo. Quamquam aegre, o mea lux, quoniam te decedente Cuncta meae subito cesserunt gaudia vitae. Quod superest, coniunx tuque, optatissime fili, Quem mihi mors raptum invidit puerilibus < annis > (Ah tantum mors ausa nefas ac turpia fatis!) Maestum et afflictum mortali in luce morantem, Franciscum a Turri comitem et communia natos Pignora, per vos quinis lustris, Ludimilla, de vita Expectat ultro venientes cursibus ad vos.
35. vaticinium Philippo Austrio maximo Quae quondam in Persas suscepit bella Philippus, Magnus Alexander patriique diadematis haeres Confecit capto referens ex hoste triumphum. At tibi nescio quae maior victoria surgit, Magne heros, divum soboles, generose Philippe: Nam quae de Gallis superest victoria patri Augusto, virtute animi et praestantibus ausis Perficis id, pacem Italiae populisque Latinis Constitue, tu pacis honos, tu gloria belli.
36. Hunc tibi solemnem tumulum, Leopolde, dicamus, + alma fides castis iuncta pectoribus, Te patrii spatia ampla soli, te proxima ullo Litora et auspiciis templa sacrata piis, Per te magne parens, caeli tellus Istria Eligit et fines prorogat per aquis. + Te colimus studiosa cohors, tibi agmen ephebeum + poscimus, accensis mascula lignis rampulla. + Adsis et, Leopolde, tuos ne despice alumnos + qui tibi nunc laeta carmina vocant, amice, Respice suadentes aquilae augustumque signum Qua tuus maestis rigatis labitur aster aquis + Sic tibi perpetuis vigilent altaria flammis, + floreat et multis terra per annis. +
37. in bibacem hominem Fertur ab Aoniis nymphis cum flumine Bacchus Flagraret mediis praecipitatus aquis, Hinc sobriis nymphis fuit pergratus, at ignes Incautus capies, hic nisi mixtus erit.