CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus RAPICIO.musa-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/RAPICIO.musa-02.xml.

Documentum RAPICIO.musa-02.xml in db pdill0


Andreae Rapicii nobilis Tergestini facilioris | Musae liber secundus 1. alloquitur Musam suam et mandat, | ut adeat domum Maecenatis Musa comes studiis et nostras conscia vires, O etiam ingenio Musa dicata meo, Ecquid agis? Quid non ad Iani regia tendis Culmina, cui claro fulget honore coma? An dubitas, quia sit lacero tua vestis amictu, Tendat et ex humeris trita lacerna tuis? Vade, nec observes quod pes tibi claudicet atque Ne pudeat simili verba referre sono: "Magne vir, Aonidum fautor, pia cura Sororum Et Tergestini gloria magna soli, Te meus optata vates salvere salute Iussit et optata condicione frui. Nec cupit ille tuas iam iam describere laudes, Ille negat tanti ferre laboris onus. Ignosces igitur nostris si carmina chartis Misimus, Ausonios non bene docta pedes." Haec dixisse sat est, addas nihil inde licebit: Ni quoque erit visum dicere: "Vive, vale!" Sed cave ne quatias ictu, mea Musa, potenti Limina, sunt tenui concutienda sono. Vade age, carpe viam felix, te mobilis aura Ducat, at in nostros sis reditura sinus. 2. ad libellum suum Iam pervenimus usque ad umbilicum: Quid quaeris, liber, amplius vagari? Iam iam sarcinulas tuas, libelle, Si vis collige, vel foras recede. 3. Ioannes Ramus Andreae Rapicio Cum bene Palladio deducta poemata nervo Atque tua vidi scripta notata manu: "Felix illa dies, felicia carmina - dixi -, Quae mihi notitiae causa fuere tuae." Undique nectareum spirant perfusa liquorem Multaque nocturni signa laboris habent. Perstringunt animum mira dulcedine nostrum Et monstrant studiis lumen inesse tuis. Te nisi divino correptum numine credo, Tam largo carmen flumine posse loqui. Nec tamen hanc tibi tu laudem, aversatus, adoptas, Et dicis: "Nostro nullus in ore lepos." Et mihi concedis plusquam concedere fas est, Ingenii sint haec signa modesta tui. Et virtus tantum tua me, studiumque relinquunt, Quantum Virgilio maior Homerus erat. Quod fuerat Flacco vates Thebanus, id omne, Rapicaee, mihi deinde futurus eris. Perge tuis longum nomen virtutibus addens, Commoda dum viridi flore iuventa viget, Dumque illis aetas accomoda rebus et una Indulgent votis resque locusque tuis. Perge, precor, supraque isthaec caput erige saecla, Infragilemque animum quo potes usque tene. Irrita Palladiae nec erit tibi cura Minervae, Nec quoque erit studii gratia surda tui. Et mihi - si quid habent temeraria pectora cordis - Admonitus disces Attica verba loqui. Sic tua, sic numquam tenebris damnata iacebit Fama, trahit magnos haec quoque cura viros. Sic poteris doctum cantando aequare Maronem, Quosque sibi vates Attica terra tulit. Saepe tui posthac videam monumenta laboris, Mitte precor studii pignora plura tui. Sic ego te credam Rami meminisse, vicissim Sic elego tecum carmine saepe loquar. Ipse meos inter posthac numerabere amicos Atque mihi fratris nomine iunctus eris. Ergo alii insidias et inania retia tendant; Non habet in stabili livor amore locum. Convenit unanimi sursum contendere cursu Plenaque amicitiae iungere vela novae, Ut paribus provecta notis et ab obice crescat Fortius atque ipso vulnere maior eat. Utque facis, Ramum studio complectere et istud In memori fixum pectore nomen habe. 4. Andreas Rapitius Ioanni Ramo Felix illa dies, felicia carmina, Rame, Quae iungunt solida pectora nostra fide! Sunt levia haec forsan, quae tu miraris abunde, Quae fuerant toties ingeniosa tibi. Carminibus decor omnis abest; minus artis in illis Cernitur et nostro nullus in ore lepos. Ah, quanto satius deducta poemata condis, Cecropius proprio quantus in ore liquor! Hicne tuos memorem cultus animique decora, Quae te caelicolis continuo insinuant? Hic repetam nostrum Thesaeum foedus et illud Nobile conceptae pignus amicitiae? Virtutum series nimium prolixa tuarum Me vetat exiles promere ab ore sonos. Vive memor nostri, Pylii superesque senectam; Fulgeat optatis laetior aura tuis. 5. ad eundem Rame, Palatinae cultor facunde Minervae, Rame, sodalicii gloria magna tui, Ecquid adhuc nostros urges sine pondere versus? Gestis incompositis ludere saepe notis? Condita disparibus numeris mea scripta requiris, Claudicet alterno cum mea Musa pede? Non ita: te nostrae nequeunt cantare Camenae, Est mihi virtutis cognita fama tuae. Edita facundae testatur gloria linguae, Dictaque Maeonio carmine digna cani. Mentior? An vere es Ramos qui primus ad Istri Duces laurigeras ex Helicone deas? Vera cano, faveant pia numina vera canenti, Praeferri poterunt saecula nulla tuis. Te tua nobilitat virtus et ad aethera tollit, Haec ubi purpureas cingit honore comas. Dii tibi dant epulas et quae tibi Troius adfert Illita nectareo pocula melle virent. Nota tua est probitas, sapientia, criminis expers Vita, per extremos non reticenda dies. Quid, quod honoratis decorat te tota iuventus Nominibus, cernas quae tibi fama venit? Sunt laevia haec? Sunt digna parum? Nihil inde reportant? Hoc mihi quod referat non leve numen adest. Plurima praetereo: cum iusta adoleverit aetas, Plura feram Latio suspicienda pede. Quid iuvat ampullas docti phalerasque Maronis Mittere? Iudicio sint satis ista tuo. Parce igitur nostris, cultissime Rame, Camenis, Parce per Aonias, numina sacra, deas. Scisne quod Herculea nuper tua strinximus arte Pectora, non ulla dissolvenda die? Sic tua me virtus rapuit, sic metra canentem Traxit et indocto rustica verba sono, Quod mihi tantarum tribuis praeconia laudum, Rame, Medusaei gloria prima chori. Nondum Pierios norunt mea carmina fontes, Carmina perpetuis interitura focis. Suggerit has laudes nimii tibi pignus amoris, O quotiens magnam parturit historiam! Caecus amor laudis, sed dum tua scripta revolvo, Miror inauditae dexteritatis opus. Ditarunt Latias alii splendore Camenas, Tendit et in laudes Graecia prona suas, Mantua Virgilio debet, Verona Catullo Et loquitur vatem Corduba docta suum, Peligni Nasone sonant, mihi parva locuto Sit satis in vestras ire, redire manus. Te quoque Virgilio comitem doctoque Catullo Fama dabit, nullo fessa futura die. Perge age, Rame, tuae Latiae dare vela Minervae, Laus erit aetherei digna favore poli. Respice Maeonii caelestia carmina vatis, Respice quam clarum nunc sibi nomen habent. Tu mihi calcar eris, Latiae ne signa relinquam Pallados et Clarii numina sancta chori. Ite igitur, Veneres, duri genus atque laboris, Ite procul, cupidis taedia ferte viris. Phoebe veni, plectrumque move citharamque sonoram, Accedat numeris barbitos apta meis. Me iuvet ad cantum doctae secreta Minervae Visere, Castalii qua latet unda chori. Tu quoque iunge tuae vires animumque Thaliae Nec pudeat placidis pandere vela notis. Non tibi diripiet latis tua nomina terris Sera, licet soleat tollere cuncta, dies. Clarus et argutos numeraberis inter olores, Quos tulit in liquidis Mincius amnis aquis. Felix sorte tua, laeto cui cernere vultu Fas erit Aoniae gaudia vera togae. Scribere plura libet, cultissime Rame, sed ultra Non libet ingratae taedia ferre morae. Vive, vale: sic te longaevi Nestoris anni, Sic videat quartus te sine labe nepos. 6. ad sidereum vatem Ennium Glatovinum Ut tua tornati primum mihi carminis, Enni, Fama fuit multis cognita nominibus, Pluraque Taurellus de te, mihi plura rogatus, Dixit, amicitiae deditus ille meae. "Ecquid adhuc - tacitus dixi - mea vota morabor Nec meus adiunget pignus amoris amor?" Absit, et accepto calamo tibi protinus, Enni, Protinus est digitis charta notata meis. Nec puduit tantum gracili modo carmine vatem Visere, Castaliae quem coluere deae. Nec te paeniteat nostras salutare Camenas, Dum licet, encomiis vir bene nate tuis. Haec volui, tunc plura feram, cum laetior aura Fulserit; interea sit satis, atque vale. 7. Simon Ennius Glatovinus Andreae Rapitio Quod mea magnifica commendas carmina laude, Siderei vatis me tituloque beas, Non agnosco licet tua quod dat epistula nobis, Attamen amplector pignus amicitiae. Illustri vates quia non sum nomine dignus Nam mea barbarie lurida vena scatet. Lucida conspicui declarant signa favoris, Quae dederas dulci verba ligata stilo. Ergo fidem nostram talem promitto futuram, Cum Pylade Argolici qualis Orestis erat Aut quam Patroclo fidus servavit Achilles, Ad Priami pugnans pergama celsa senis. Hoc excelsa Dei faciet si dextra parentis, Me patrio ut foveat pulchra Vienna sinu, Spondeo quod nudis praesenti tempore verbis, Efficiam factis, dulcis amice, meis. Utar in indocto non multis carmine verbis, Maesta quod incertum mens mea carpit iter. Ennius Andream longos ad Nestoris annos Longaevi ardenti vivere corde cupit. 8. ad Ennium responsio Reddidit assiduus concepti cultor amoris, Taurellus, manibus scripta notata tuis. Qualia, dii superi, Glatovinus carmina misit Ennius? O quanto suspicienda sono? Quis te maior erit, quis te praestantior umquam Esse queat? Latium quod tenet, unus habes. Et tamen aversans laudis praeconia dicis Quod tua barbariem lurida vena sapit. Hoc nostrum dixisse fuit, sed novimus omnes, Novimus ingenii candida signa tui. Quod fore Theseum nostrum promittis amorem, Gaudeo: sint nostrae carbasa tuta rati. Longior a nobis venisset epistula, sed iam Festinat Latias nuntius ire vias. 9. ad Georgium Keuenhiller Germanum Si mea Castalios libassent ora liquores Et nostrum ornarent laurea serta caput, Non tamen inde tuas dotes memorare, Georgi, Possem, ni coeptis adsit Apollo meis. Ardua res haec est, tenui praeconia versu Ludere, nec numeris est satis apta meis. Te quoniam Pallas teneris adamavit ab annis, Nunc etiam proprio te tenet illa sinu. Tu virtute animi superas Deciosque Camillosque, Et vincis celebrem religione Numam. In te summa nitet probitas, prudentia maior, Haec solet in gremio sola latere tuo. Aeneam pietate refers, gravitate Catonem Atque caret cunctis mens tua flagitiis. Non te spurca Venus, non te rapit atra voluptas, Pocula nulla vigent, alea foeda perit. Sed quid tot numerem? Cur haec tibi scribimus? An non Sunt mihi virtutis cognita signa tuae? Donec erit stabilis tellus et mobilis unda, Non erit in nostro pectore falsus amor. Dum lepus hirsutus, dum vulpes callida vivet, Vivet et in nostro pectore firmus amor. Plura referre libet mihi cum clementior aura Riserit, interea, dulcis amice, vale. 10. ad Franciscum Keuenhiller Huc ades, o Francisce, tuus te carmine vates Ornat et in scriptis optat habere suis. Non sunt Ausonio fateor laborata cothurno, Quo manant docili Martia bella pede. Quid potius mittam, maiorane viribus audax? Nolumus Icariis perdere nomen aquis. Me male ceratas humeris adiungere pennas Musa vetat, calamis officiosa meis. Anne tuos referam cultus? An digna tuorum Stemmata? Num nostrae pignus amicitiae? At velut in prato confidens virgo virenti, Rivus ubi rauco murmure dulce sonat, Quae varios niveo vernantes pollice flores Carpit et Idaliis lilia mixta rosis, Quid primum mediumve locet statuatve supremum Nesciat et numero copia maior adest, Sic animus varias repetens ex ordine dotes, Haeret et optatis ambigit ipse suis. Quid prohibet tandem gracili te dicere versu, Sit licet ingenio res aliena meo? Te mea Musa colit, te solum laurea Phoebi Sola decet, faciat moribus ista suis. Te Charites genuere sibi, doctaeque Sorores Ornarunt manibus ora pudica suis. O quoties dixi, quot nam natura locavit, Quot tribuit dotes corpore in exiguo? Saepe ego te vidi ridentem, saepe loquentem; Saepius in nostros verba referre iocos. Protinus in medium solido depromis ab orsu Dicta, saporatos fundis ab ore sonos. Nec dubito, modo fata sinant et Iuppiter aequus, Quin superes Decios Scipiadumque decus. Quis color ingenuus niveusque in fronte serena? Qualis in aspectu luminibusque decor? Intendas animum studiis, sophiamque supremam Obtine; virtutis praemia digna feres. Vita brevis tempusque fugax, remeabile numquam, Volvuntur rapidi, ceu rota prona, dies. Vive, precor, felix columen, Francisce, Sororum; Dii tibi dent annos, cetera virgo Themis. 11. ad Scipionem Politum Ingenio vir digne tuo, pia cura Sororum, Scipio, sit votis aura secunda tuis. Ecquid agis? Liceat tecum modo ludere versu, Sit licet incepto res aliena meo. Diceris quondam Romanae gloria linguae, Diceris Latiae primus in arte lyrae. Carmine Maeonides, mellito Tullius ore Gaudeat; hoc omnes tu tibi sume pares. Parce, precor, nostris numeris; tua maxima virtus Traxit in indoctos carmina nostra sonos. 12. ad illustrem comitem ab Hardech Saepius indoluit, iuvenis clarissime, nostrum Carmen et in tanto Musa pudore silet, Quod tua non potuit condigna nomina laude Tollere et in vestrum scribere plura decus. Non tamen hinc poterit concepti pignus amoris Nec solvi solida pectora iuncta fide. 13. parenti pientissimo Fertur Idumaeam numquam succumbere palmam, Quin manet ingesto pondere recta magis. Haec oneris patiens superas exurgit in auras Vertice nec premitur mole gravata solo. Sic tuus est animus victor, pater optime, namque Quo magis opprimitur, tollitur ille magis. 14. Iusto fratri suavissimo Dicitur Herculeos, si vera est fama, labores Alciden superis insinuasse deis. Exemplum, Iustine, tenes, labor omnia vincit. Suspicor hunc superos constituisse deos. Perge igitur, frater, Latiae dare vela Minervae; Perge, precor, patriae, perge placere tuae. 15. de Marco Mantua Patavino, celeberrimo | iuris consulto et praeceptore Plaudite Caesarei cultissima pectora iuris, Plaudite queis caelum cum Iovis arce patet. Credite, non poterat Patavinae gloria sedis Altius aeternum proposuisse caput. Cernitis ut pulsent proceres pressique clientes Limina? Quid mirum? Nil prius orbis habet. Hunc ego iustitiae dico legumque dynastem, Hunc ego Romanae praemia ferre togae. 16. de Hieronimo Torniello iuris consulto Prudentum responsa docet Torniellus et idem Enodat laqueos, Papiniane, tuos. 17. ad Matthaeum Mopham Gribaldum iuris consultum Ingenio Gribalde vales, facundia et arte; Nunc age, si confles singula, numen eris. 18. ad Hieroninum Campi S. Petri Patavinum, | iuris consultum Teque etiam nostrae cantabunt, Campe, Camenae; Quem colit Euganeum, patria terra, solum. Est tibi culta tuis Academia semper alumnis; Surgit ab eximio pectore tantus honos. Gratulor idcirco multum tibi, gratulor aevo, Gratulor et patriae, floride Campe, tuae. 19. ad Martinum Bondenarium Ferrariensem, | iuris consultum Iuris et aequarum vir consultissime legum, Austriacum placido qui regis ore solum: Forsan ut incultos risit Democritus hortos, Ridebis tenui carmina iuncta pede. Quid refert? Sit nulla meae facundia linguae, Dummodo sit vatis gratia firma tui. 20. ad Melchiorem Chartularium, | iuris consultum Patavinum Notitiae, vir docte, tuae me nuper adegit Usus in Ausonios cogere verba pedes. Dicebam: "Desiste meas urgere Camenas, Non sapiunt Latios carmina nostra sales." Tu tamen impatiens, nostros male conscius annos, Quaeris ut indoctum proferat auctor opus. Quid facerem? Neque enim nobis tua vota licebat Spernere nec Musas contaminare meas. Sit quodcumque velis, gracilem te auctore libellum En damus, at nostrum sume patrocinium. 21. ad eundem Te ingenium, probitas, te par doctrina venustant: Singula quemque ornant, trina quid efficiunt? 22. Iosippo Phoebaeo iuris consulto Quid mirum si Phoebus alit tua nomina? Namque Innectit capiti Delphica serta tuo. Ut gaudet celebris facundo Sparta Lycurgo, Ut Senecam doctum Corduba docta colit, Utque Solona suum dociles mirantur Athenae, Sic referet laudes patria terra tuas. 23. ad clarissimos iuvenes Petrum | et Simonem Kegleuizios, fratres Quos primus iungebat amor, cum pulchra Vienna Nos aleret, studiis terra dicata meis, Nunc etiam Patavi rursus coniunxit et idem Perpetuum certi pignus amoris erit. 24. ad Franciscum Zancarolum, patritium Venetum Ah quotiens volui nostris te intexere chartis, Subtimuit nomen pagina nostra tuum. Verebar fortasse tuas hoc carmine laudes Laedere et obscuris contaminare notis. Parce, precor, tantum nostris, Francisce, Camenis, Caelesti quoniam carmine dignus eras. 25. ad Lucium Frontonem, poetam laureatum Fronto, Castalidum decus Sororum, Luci Fronto, meae decus Thaliae, Iucundissime Fronto, qui mearum Nugarum decus, euge, Fronto, nostrae Urbis deliciae, expetite Fronto: Cognomen quo vis numero absolutum, Seu Graece cupis aut cupis Latine, Seu stricto pede seu cupis soluto, Modis omnibus hinc et hinc decorum est. Salve, gloria magna, qui novenas Musas barbarie eximis recenti. Debemus tibi plurimum, fatemur, Pro tam munere culto et eleganti. Te divi bona multa promerentem, Servent Nestoreos precor per annos. 26. ad Bartolomeum Grifanium Venetum Credite, non ludit facies, non ludit imago, Vultus ait studiis lumen inesse tuis. Et nisi me fallit concepti pignus amoris, Accedes Venetae gloria prima togae. 27. ad Vincentium Cattum Vicentinum Ecquando, precor, optimum sodalem, Qui quondam tibi maxime favebat, Doctis litterulis tuis revises, Vincenti, decus unicum Sororum? Te iunxit mihi firmiore nexu Phoebus, Castalidum chorus, Minerva, Unum ex omnibus optimis amicis, Uni ex omnibus optimo sodali. Quem numquam sat amaverim, sed audin'? Ecquando, precor, optimum sodalem Vincenti, decus unicum, revises? 28. ad eundem Catte, decus patriae, cultissime Catte, Sororum, Catte, Palatini maxima cura chori, Ecquid agis? Tentas gratos deducere versus? Seu Latio dulces carmine inire modos? Ecquid adhuc nostri memor es? Solitusne recursat Primus amor, Patavi cum mihi notus eras? Quando erit, ut rursus viridi spatiemur in herba? Quando erit ut varios promat uterque sales, Victores ambo, victricia signa secutus Praemia, amicitia iunctus uterque pari? Vive igitur felix, divi divumque Sorores Te servent Pylios, Catte diserte, dies. 29. ad Lucam Petronium Iustinopolitanum Candidissime flos scholasticorum, Quos aut Histrica protulit propago Aut nutrit Patavina tota cohors, Petroni comes optime, iocorum Qui admirator es unicus meorum, Non est haec mihi vis aut haec facultas, Tuas ut queat intonare laudes Carmen debile, prorsus impolitum. Te cantent alii, mihi sat esto, Si gratus tibi nunc queam videri. 30. ad Petrum Leonem Tergestinum Qui tibi Iustinis fuerat coniunctus in oris, Hic ubi caeruleis Formio gaudet aquis: Nunc quoque - quid mirum? - solito te observat amore, Declarans veteris iura sodalicii. 31. ad Thomam Tarvisanum Cretensem Dic age, quid maius possim promittere, Thoma, Nunc tibi quam certa pectora iuncta fide! Istud amicitiae, fortunae cetera mando, Hoc erit aeternum, cetera mortis erunt. 32. ad Nicolaum Bonomum Tergestinum Tu quoque qui tantis patriam virtutibus laudas, Huc ades Aonio dignus honore coli, Es mihi non falso coniunctus foedere et istud Quod damus, aeterni pignus amoris habe. 33. ad Antonium Madero Cretensem Antoni, mihi carior amicis Quot umquam colui, quot umquam habebo, Sis felix, tibi cuncta dii secundent; Olim te mea praedicare Clio Sumet, cum mihi carminis facultas Maior creverit, interim valeto. 34. ad Stephanum Barbum Montoniensem Vix bene de facie poteram tibi cognitus esse, Cum peteres Patavum qua rigat unda solum. Lucida fraterni monstrasti signa favoris, Digna mihi nullo dissolvenda die. 35. clarissimo puero Petro Mellitiano Miror ubi tantas potuit natura locare Dotes exiguo corpore conspicuas. Scilicet illa suas venturi conscia vires Contulit in laudes, Mellitiane, tuas. 36. ad Odoricum de Francischinis Diceris Aonios quondam gustasse liquores: Hic tibi Pierii nectaris haustus erat. 37. ad Petrum Feram Iadertinum Non ferus es, ferus ille fuit cognominis auctor Qui tibi mendaci nomina fronte dedit. Dicuntur Parcae, quod nulli parcere possunt, Sic tua, crede mihi, nomina mite sonant. 38. ad Antonium Robba Mugiliensem Invigilas semper studiis et Apollinis artes Excolis aetatis tempus in omne tuae. Felices qui te talem genuere parentes, Quaeque sibi talem patria terra tulit. 39. de Ioanne Barbo Pollensi Credimus aethereas longo certamine divas Ante suum quondam disseruisse Iovem, Quae prior ex illis Barbum sibi vendicet et quae Iure queat proprios nobilitare sinus. Divitias Iuno, nitidam Venus aurea formam, Pallas: "Ego huic pectus, si meus esse velit." Iuppiter ex alto: "Quid nam contenditis?" inquit, "Sit satis: huic maius cum dabo, noster erit." 40. ad Iacobum Romanum Ut tua promissos prudentia cana capillos Ornat et aspectum forma verenda tuum, Romanus poteris Romanam tradere linguam Verius in populo quam faciunt alii. Roma tibi patria est, fucatos neglige morsus, Quis ferat armatas in tua tela manus? 41. ad Ioannem Baptistam Roscium Ut, Baptista, tuae primum facundia linguae Nota fuit Musis, vir bene nate, meis: "Felices populos, felices - diximus - oras, Felices, ferulam, qui subiere tuam." Saecula non adiment nomen diuturna sub aevo, Claraque post cineres fama futura tua est. Macte animi qui tanta paras dare commoda nostris Civibus: hinc laus est, hinc tibi summus honos. 42. d Ambrosium Phoebeum, olim praeceptorem suum Quos tibi debebam, dignissima dona, labores, Reddo libens curae, Phoebe diserte, tuae. Te duce Castalios licuit mihi visere fontes, Te licuit dubias ire, redire vias. Tu mea Phoebeis ornasti tempora sertis, Tu dederas animo praemia digna meo. At tibi dat Musa haec, quod si maiora liceret, Aureus in chartis conspicerere meis. 43. Christianorum invocatio Nate Dei, qui verus honos, qui cuncta creasti, Qui sapiens, qui sola salus, qui tramite certo Et caelum terramque regis, quique omnia nosti: Sis felix nostrasque preces mitissimus audi. Conscius humanis curis, pia vota tuorum Te teneant, nostrae praefer modo lumina vitae. Et doceas quantum distent mundana supernis Munera; consortes, divinae conditor aurae, Assere, continuo qui te observantque coluntque. Adice principibus mentem, quo crimina noscant, Quoque homines plectant tendendis fraudibus aptos: Iustitiae studiis pronos tueantur et iidem Examen trutinae perpendant iusque piumque. Insidias averte procul, depelle pericla, Insere compositam pacem, fera bella gerentes Hostilesque minas et forti iurgia dextra Comprime; vim saevam valida compesce catena Et generis miserere tui, miserere tuorum. Quod te per mortemque tuam, per probra, crucemque et Spinea serta precor, quae pro me passus inique es, Effice, namque potes, miserosque a limine mortis Restituas: quid nam sine te, quid possumus omnes? Tu nostri via, vita, salus, pia cura, levamen, Te colimus, te tota cohors veneratur, adorat, Tu genus humanum serva; pia vota secundet Numinis aura tui. Nostris te condimus ipsum Solum animis, sine te nox anxia, flebilis hora, Nate Dei, spes sola mei, rata vota precantum Effice iam tandem precibusque inflectere nostris. 44. ad Musas Non mea Phoebeas cupiunt iam tempora lauros, Sertaque non nostrae praemia frontis erunt, Sed sat erit si caeruleas Medoacus undas Porrigat, ut liquidis ora rigentur aquis. Vivite felices, quondam mea cura, labores; Vivite, Castaliae, numina sacra, deae. Hactenus Aonios libuit tentare recessus, Nec pudet in vestros concinuisse choros. Carminibus potiora sequar: dii coepta secundent. En do militiae nomina, Balde, tuae.