CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus RAPICIO.ferd-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/RAPICIO.ferd-01.xml.

Documentum RAPICIO.ferd-01.xml in db pdill0


Imperatori Caesari Ferdinando Divi Philippi filio, | divi Maxaemiliani nepoti pio felici perpetuo augusto sacrum Et merito: quis enim augusto succedere fratri Aut melior virtute animi aut praestantibus ausis Debuit, hoc uno Fernando rege Quiritum, Quem dudum magni consortem Caesaris omnes Vidimus et sacri moderantem iura senatus, Magnanimum, ingentem, quo fortuna superbit Terra duce et felix tanto se iactat alumno. Ergo hunc septeni proceres, queis cura creandi Caesaris et lapsis regni succurrere rebus, Ultro animis votisque simul concordibus unum Appellant rerum dominum, cui libera iura Esse volunt fascesque omnes, tot regna, tot urbes Submittunt, qua se vastis Germania terris Porrigit et passim magno nunc imperat orbi. Caesar adest, late solio spectabilis aureo, Splendidus et sacra redimitus tempora mitra, Ex solido auro, ex vectis Oriente lapillis. Huic comes est, quae olim terras Astraea reliquit Et Pietas tandem longo post tempore visa Has sequitur volitans laetis Victoria pennis, Candida Pax dominas retinens in sedibus urbes Et bona Libertas nostris vix cognita saeclis, Libertas faustum populis et amabile nomen. Pone aliae atque aliae incedunt plaudentibus alis Et mille instituunt plausus atque otia mille. Stant circum innumeri heroes, atque ordine longo Insignes pietate duces. Accurrit parte ex alia generosa iuventus Et confusa cohors, ut tot miracula spectet: Longaevique senes, pueri mixtaeque puellae Obsessas tenuere vias et compita, dum se Quisque adigit, regem ut propius miretur et illum Sublimem tanta cum maiestate sedentem Aspiciat, rutilo cinctum diademate frontem. Ipse etiam celsa delapsus Iuppiter arce, Quem circa auratis vectae per inania pennis Centum animae angelicis complebant vocibus auras, Affuit et late imperium triplicesque tiaras Annuit atque illi aeternos afflavit honores. Audisses hominum studia et laeta omina vulgi, Dum faustum imperium ac felicia quisque precatur Sceptra et perpetuos truculento ex hoste triumphos. Quid memorem quot per magni spatia ampla theatri Procubuere duces? Qui dum regalia poscunt Iura, suum adgnoscunt dominum legesque resumunt. Verum haec forte canent alii, queis carminis usus Maior inest, ego si coeptum percurrere munus Aggrediar, quis me tanto sub pondere pressum Sublevet? Aonides, vestro sucurrite vati! Salve heros, salve o soboles praeclara deorum, Magne heros, cui se se moenia Romanorum Aureaque auspiciis laetis Capitolia servant. Intrabis Scythicas felici numine terras Euxinosque lacus, qua plenis cornibus Ister In mare caeruleas properat diffundere lymphas. A Austria victrices aquilas, augustaque signa E eriget et toto felix dominabitur orbe. I Iamque illi passim laeto Victoria vultu O obvia fit, magni submittunt colla tyranni: V vera cano, faveant nostris pia nomina votis. Pannoniae tandem devictis hostibus orae Florebunt melius te Caesare, te duce regnum Ausonium parta populis iam pace quiescet. Diffugient tristes olim, te vindice Dirae, Ac scelerum bellique metus, et amica reduces Otia: non frustra vates cecinere priores Venturum innocuum regem, qui temperet orbem, Cuius ab auspiciis redeant Saturnia regna Et fortunati saeclis melioribus anni. Tu pacem afflictae Italiae populisque Latinis Constitues, miserae Italiae, quae viribus hausta Tot caedes tot bella tulit, sortesque nefandas Sustinuit, tu pacis honos, tu gloria belli. Depressae vitio leges turbataque iura Nunc vitam accipient superasque in luminis oras Emergent, animas tandem sortita priores. Quin patrii fines et litora Tergestaea Quae bellatrices aquilas venerantur, adorant, Per te exoptatos capient tutissima portus Pristinaque attriti revocabunt gaudia cives. Interea diis sacra ferunt ac limina templi Et patrias cumulant votis ardentibus aras. Eveniet: dat signa Deus mihi certa nec umquam Praescia veridicos fallunt oracula vates. Tempestate illa celebres mea Musa triumphos Et caesos toties hostes devictaque regna Orsa loqui incipiet: tum demum, maxime Caesar, Perpetuis de te subtexam carmina chartis Quae non ulla hominum ventura redarguat aetas. Forsitan et tenuem non aspernabere vatem, Cui si non hederae aut victricis premia lauri, At saltem ex humili sertum continget hibisco.