CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-12+02:00. Nodus QUATRAR.burs-01.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/QUATRAR.burs-01.xml.

Documentum QUATRAR.burs-01.xml in db pdill0


1. O decus Ursini celebrabile sanguinis ampli Et generis tanti pars capitalis ave, Ac veniant vestris quicquid precabere votis, Sit tua te longum vertice laeta tribus, Hoc potes, a membro, qui sis Nolane notari Magne Comes, titulis si taceare tuis. Nam velut in dicto Romamque capescimus Urbe Et velut hac dictus voce poeta Maro est, Pyeridum ceu turba silet, si musa vocetur. Solaque Caliope nomine dicta sacro est, Ursinum sic nempe caput cum dicitur usque, Inter tot solus tu veneraris herus, Non quia te cunctis preponat sancta senectus, Vivunt quum poterat te genuisse tui. Sed duo proficiunt validis caput esse lacertis, Virtus et patriae clarior ordo domus, Nam thalamo quamquam soboles descendant eodem, Non equo celi quisque favore viret. A quo vestra putat donum quodcumque beatum Relligio micti grata per omne deo, Nec simile in tantum, quod vult natua creare, Quo non se cernat parietate data, Cernimus ex uno nascentes stipite ramos, Et tamen hic alio celsius astra petit. Multaque pomorum distinctio sistis in isdem Quamquam sint uno protinus alta cibo. Quid, precor, Atridis ovo nascentibus uno, Iunctius aut fama dignius ire pari? Et tamen in variis scinduntur robore laudis, Cestibus hic gaudet, castor inheret equus. Poplite taurifero lucet pia turba sororum, Adlantis natas sidera facta pares, Et tamen aspicimus non uno eodemque nitore Vibrant. Est aliquid quo variata sedent, Pace sua quecumque domo domus extat ab illa Que fulget curru consotiata polo, Qui nullo celi latuit sub tempore raptu. Tanta est Arthophile cura regentis iter, Non poterit certare tue virtute, decore, Audeat annales si qua fovere suos, Principe sit quamquam cuntis ex sanguine vena, Vestra domus summa sanguinitate nitet. Mentior an? Rex affinis tibi nempe boemus Qui rex et sacra Cesar in urbe fuit, Sic tua fax lucens sotio perfulget ab igne Et superat vestros ut Venus astra rogos, Moribus ut semper viruit ceu Marte Minerva, Non capit hec tenuis pondera tanta ratis, Hac gemeret sub mole maris primev carina Aurea que Graios vexit in arva duces. Si veterum ritus meritos umbrassem honore Nempe domo vestra multa corona foret. Frondibus iste Iovis veteri pro laude niteret, His edere, his lauri, his populus umbra foret, Si vivis vivos velemus conferre, silebo, Quisque videt, poterit nec dubitare diu. Moribus, exemplis, gestis, musa officiisque, Quis sit in Ursina clarior ede, patet, Non ausim dixisse quidem ne turbidus ultro Me claudas laudes aspiciendo tuas. Facta tibi iustum reddunt presentia testem, Et tua post cineres fama perennis erit. Nam quod declamas calamo sapiente, virili Non potes ulterius detinuisse lare, Italice penetrare preces tua scrinia certant Infeste, ut circum concava mellis apes. Mentibus accrescit tacte dulcedinis ardor, Fessa sitis fundas te nicolae rogat. Non sic proveteri iuvenis vilescimus etas Ut careant omni tempora nostra bono, Quintiliane tuum non omnia trasnat acumen, Octusum adverso iam manet ere pari. Credo equidem partem totiens clamaveris unam Audeat an quisquam versus adire pugil, Hactenus in bellis, rostris donatus inhere. Siste pedem nondum vanuit hora fori, Fumigat Ursino veniens vox aspera rictu, Altera qua pars est passa tuenda diu, In medium palmam revocabit iudice mundo Litis, que alterno rectore semper erit, Ad me nunc redeo regni decus optime nostri, Pauca rogaturum si vacat aure cape. Nec quia precedit precibus laus vestra meisque, Blanditiarum nunc id genus esse putes. Deque domo vestra, de te nam quisque locutus, Nil quam quod laudet denumerare potest. Plura quidem fatis agitati scribere nostris Cogimur, atque elegos continuasse diu. Singula que quamvis nequeunt constare coegi, Tardius ut misto robore cuncta cadant. Immo quidem stabunt longum victura per evum, Si tuus aspiret voce iuvante favor. Ad quem supplicibus veniunt orantia votis, Ut tibi sit quamquam cura neganda sui Eloquii tenuem laus est defendere causam. Pro valida quisvis rhethor habebit opem, Sume igitur nostram livor quod vincat inibit Sed victus vester famaque torques erit, O precibus flectare meis comes inclite, sumas Quod tibi congestum micto fidenter opus, Nam tenue ingenium postquam te creverit amplo Multorum surget que modo musa iacet, Inque tuum veniet vitam sumptura sacellum, Sidere propitio si nostra modo venit. Et tua musarum decorabunt nomina cure, Nubibus ut tersum sidera clara polum, Corpus quippe dedi, mentis qui protinus expers, Vivet ab afflatu si dabis ore tuo. Incipiet sese membris agitare novellis, Actori vite plaudet ubique sue. Si fortasse tuo ferietur machina verbo, Corruet artifici fata datura suo, Nec te magne comes tardet quod nostra secundo Carmine sint alii carmina missa viro, Dicebamque tibi exilii quod Bursa vocetur, Aut faceret librum nomen habere suum. Namque refert pondus liberandum viribus esse, Et sua debilior munere zona meo, Consilio placidi faciles mutamur amici, Delemus nostro nomina cuncta libro. Non hesit cuntis natura vocatio rebus Cessit et affixa est sepe secunda loco. Sic homines pelagi terre sic oppido condam, Sunt quoque postponitis cognita nominibus, Quid moror et primum Solini epigramma siletur, Eneis est alio nomine dicta prius. Nascenti fors sic nostro continget opello, Cui tibi non est dum nota notanda nota A te quo vivet dignum si vivere censes Clare comes titulum queret habere suum. O utinam tali minio sit fronte notatus, Letus ut effigiem pandat ubique suam, Atque apices quos ferre pudet ne iustius equo Floreat apricos emeruisse queat. 2. Nempe salutatum vieniet prius iste libellus, O Mee, te vite fautor, et aura mee. Cuius Aristotiles congnomen condidit edis Antiquus vir iure colendus avus, Te quocumque vehor mecum veho, nocte dieque, Tu mihi das calamum, das helicone frui. Tu solitus nostris iudex ferus esse camenis, Absens assistis semper ymago mihi. Tu speculo assiduus nostro virescis amice, Quod solum solo non sinit esse lare. Testibus hiis igitur colimus quas camine Musis, Te sine perderet pulverulenta lyra. Tu manibus tepidis aptas tu tendere cordas Cogis, et abiectis reddere plectra sonis. Ad te quod sumpsi, quum tu causa fuisti, Suscipe dirigitur noster amator opus. Non alii curam poteris sui scribere letam Alterius nulla cum sciat ire domum. Tentemus parvas rebus componere magnis, Tu mihi Brutus ades Naso secundus ego, Sed me mendaci nimium quoque crimine tollo. Parce precor, per te vera negata parum. Nam mea si nostro decertet Musa poete Marsia tunc alter nempe suus ero. Quod sum nec spernes solum meditere sinistra Ingenio scribens quam sine fine fero. Non est care mihi quod sis laudandus in arte, Hunc titulum summi vix meruere viri. Error abest omnis, vates quos laurus obumbrat Difficile est tantum posse subire decus. Adlantis celum posuit cervice vetustas, Herculis alterius quod subit ipse labor. Magna quidem moles, sed forsan grandior illa Peneye frondes quam posuere comis. Nescia pressure celestis machina mundi est, Ridiculumque aliquid posse gravare caput. Vera tamen ficto sic sunt occlusa decore, Sustinet hic celum qui bene novit idem. O quantis conficta dei stat laurea phebi Ponderibus cunctas sustinet illa deas. Singula vel noscant vel saltem cuncta videre, Est opus Aonios qui meruere locos. Me brevitas sensus paucorum nempe capacis Inter plebeos condidit ipsa viros. Carmina sed videas veniet fortasse notandum Ingenio nostris quo fruor ipse malis. Sed fruor ingenio quoniam dum pondera pressant Que levient humeros scimus habere manus. At tibi quidem mictam queris fortasse papiris, Cum missam cernas nomen habere minus. Certe ego non possum titulo captasse sub uno Formam que tantis stat variata modis. Non quod non liceat, licuit quoque monstra vocari, Nomine sed noster sit tuus iste labor. His equidem demptis properans quos urbe reliqui Parthenope et seno que cecidere pede, Hic fit quod varios scripsit mea passio versus A patria postquam contigit ire mea. Qui quam non stant geniti quoque corpus ad unum, Dissona quid faciant nescio membra simul. Tu fortasse scies graphio quam mira figuras Vivificas lambens, queque notata manu. Quo natura timens vinci ne picta colores, Nobilibus voluit te genuisse viris, Attamen accrescat fictis audatia rebus Hic mihi sit natus tu pater alter eris. A quo mergendus, nam pergit fonte sacrato, Qui titulus nobis si placet esto sibi. Vel si forte rei pudeat te scribere parve, Bursa sit exilii fronte notata libri. 3. Tandem magne Comes quoniam iam longius equo Insequeris, belli retrahe signa tui. Supplicibus manibus victoris vincitur ensis, Et pietas ducibus competit ipsa feris. Quod genus hoc Martis, que sanguinis ista cupido? Non sine mactatis vincere velle viris. Non sumus in mediis geniti quoque respice penis, Italicas gentes mitior aura fovet. Nec nos pontus habet mores male doctus honores, Asperitas rigidis sit sotiata Getis, Ast Anchisideas profugis mitescere penos Novit, et a ponto Naso refotus erat. Quid nos nunc titulis carmen non ornat avorum Materia est magno que male digna viro est. Sanctius est dominum dubia tenuisse sub umbra, Quam sua sint nostris nomina nota malis. Posteritatis erit forsan pia gratia nobis, Exilio nollem vos maculare meo. Et puto me condam meliore lance librabis, Tunc celebri qui sis te memorabo sono. Fata domare potes nostre tam dissona vite, Quem scio me patrie reddere posse mee. Sed deus ista tamen votis quem vincere cesso, Pergant nostra suam vela levata viam. Vos me priscus amor, sancti reverentia patris Cogit ut offensus multaque passus amem. Nec quo turbato similem timuisse, sed illa Fronte tua praestent nubila ficta reor. Innocuus nescit vero pallescere vultu Nam nocue menti competit ille color. Est nocuus multis trepidis oculatus ocellis. Innocuus cuntis perpatet insidiis. Solus sola peto loca, non me territat ullus Ensis, et hac cupio simplicitate mori. Nec possem fugiens vestras lusisse sagittas, Non oculos latitans obtenebrare tuos. Iuppiter es nobis semper metuendus et usque, Est meus hoc magno nempe timore minor. Ipse quidem validas turbatus mergere terras Incipit, et verbis desinit ira piis. Sis similis miti postquam similaris iniquo, Desine tot precibus mictere tela meis. Lampadibus careas, ciclopea fulmina linquas, Hos cineres dudum spargere micte mei. Et facies tandem, sed forsan tardius equo, Nam plusquam credas fulmina vestra calent. Turpe nimis racio quid sit factura propinque Temporis ut faciat tradere quippe more. O quociens rapimur preventi tempore tempus Nam vacuum nostris sepe diebus adest. Tempus agat messes redimat vineta racemis Agricolis soles flabra ministret aquas, Tempore subsideant ferventum flamma ferarum Tempore sit dominum qui ratione caret, Ast homo magnipotens animal celeste profanis Temporibus tradet que meliora velit. Parce precor frenos ire lassara, quetus Sis precor, et nostrum tolle bipenne caput, Sis qui homines atavis tantum cognomine notus Re, leo, quem blanda mitigat arte fera. Nec tua sit nobis iudex turbatio, prestet In medio magni virga beata patris. Qui postquam causas fuerit scrutatus inertes, Divino capiet verba notare sono. Quid mea progenies pelignum fronte corusca Aspicis? Hunc turpi labe carere scio. Vel si forte nequis quin sit peccator abire Pauca sit in nostro pena locata viro. Utere more meo quo sis mihi notior heres, Sit tua per digitos auris adacta tuos. Quam non dignati fuimus tetigisse per omne Tempus sub nostra quo fuit ipse domo. Plus aliquid si vis forsan donasse furori Discedas caveas moribus ipse datis. Adde faceta mei nosti quem iurgia pectus Reflexis digitis, pellat honesta manus. Ars sapiens culpis penas imponere dignas Plus nimio vincat ne medicina malum. Noscitur in cuntis ira est damnanda, sed illis Deterior possunt qui feritate frui. Adde quod et nullo pretio conduximus ipsum, Emere nec potui quolibet ere virum. Libertate sua fretus, iuga nostra subire Immunis voluit simplicitatis opus. Cerne quisque ut catulus domini per verbera pulsus Blanditur parvitans nescit abire domo. Vincaris precibus frontem tibi redde serenam. Et sibi si non vis parcere, parce tibi. Cui placet ille bono notus feritate Lycaon? Aut male non dictus perfiditate Nero? Parcere subiectis et debellare superbos Hec sunt ingentis gloria magna viri. Concivis noster bello a quo victus abivit Durus Amilcarides, mitis in arma fuit. Nec fortasse minus devicit climata more Scientifico, quam tot viribus ipse suis. Que non ira facit semper damnanda quieti? Aut temere factum qui placuisse valet? Ypolitum genitor falso infamante noverca Egeum petiit traderet ipse neci. Pestiferum munus cepit de bellua ponto Exeritur iuvenis plaustra regebat equos. Qua subito visa parvitantes naribus efflant, Et fugitant tractis per loca prava rotis. Utitur at frustra rector quas torquet habenis, Per mala precipitat devia terror equos. At iuvenis victus tandem temone pependit, Membratim scopulis sparsus ubique ruit. Penituit patrem falsa deceptus ab ira est, Hic miseri semper fluxit ab ore meror. Turbate quociens phebi feriere sagicte, Vellet aquas arcu non posuisse suo. Qui regem mundi voluit post multa vocari Bellaque progeniem credier esse dei. Militis in mortem sevit genitoris anilis Cuius proposuit gesta peracta suis. Extimplo tantam subiit pro crimine penam, Ut vellet supra saucia membra mori, Ut fera que fetus animat lambendo vocando Qui nondum vivunt sed caro mesta iacet, Non aliter corpus lustrabat mente neglectum, Oscula dans fletus multa querendo ciens. Ni sotii obstassent cultro iacuisset eodem, Impransus morti tres dedit ultro dies. Ergo iram pellas claris virtutibus hostem, Efficies quicquid mente iubente valet. Atque deum cuntis tandem mediteris in actis, Ad quem venturus solus et unus eris. Ora patent mesti leva de parte baratri, Quo gravidus culpis perditus usque ruit. Scandimus ad dextra ex auro pendente cathena Assimiles cignis turba beata polum. O Comes alte Comes venit ne parentis ymago Te coram, verbis morte revulsa meis? Mentior an solum monstrant nos membra vetantque Marmora vel similis picta tabella viro? Ille quidem tecum quociens memoraveris ipsum Vivet, et oblito morte sepultus abit, Fac recolas quo sis semper sotiatus ab illo, Non periit quisquis mente putatus adest. Magna quidem nostros non sunt exempla penates, Que deceant, vestrum sed docuere patrem. Si cupias nostre referam contermina sorti, A tantis cedam parvulus insidiis. Sed quid stultus ego sulcis mea semina credam? Si sata sunt tanto non paritura viro? At pariant, oro, segetes nascantur onuste, Sis mihi qui potuit te iubet esse pium. 4. Ecce dies resonis vatum celebranda choreis, Qua Latii magnum convenit omne decus. Qua tenebras paciens longo gens itala questu Exuit et certo lumine sparsa nitet. O sidus latiale sacrum regumque propago, Inter tot parvum suscipe carmen opes. Inter tot fremitus mistos clangoribus alme Respicias iuvenis parvula dicta lyre. Rex novus in solio renitebit vertice compto, Quo deus et virtus imposuere tua. Cuius ab aspectu regnum pendebit ovanter, Credentes stupidi nempe videre Iovem. Assimilis iuxta cernetur diva virago, Moribus in cuius Inno beata viget. Lilia gemmatis foliis sua tempora circum Accipient regni pignora magna tui. Certabit fulgor radiis hinc inde duorum, Neuter ab alterius lumine victus erit, Alter in alterius splendebit nempe decore, Ut solet in nitido cum vibrat ere iubar Alludet medio divus puer ora parentum, Vincislaus herens presciet esse virum. Accipiet circlo ex auro gemmisque ducatum Iam Calabrum, regis signa locata manu. Assistent proceres, quorum formosa catherva Conferet, ut verum crederis esse polum. Assistent quos digna coli sapientia tollit Et mistum vulgus pro novitate pavens. Illic magnatum Musas resonare videbis, Et latibunda diu mistaque sistra lyris. Non aliam celi preberet regia formam, Iuppiter alloquium petit omne suum. Non opus est regno peregrinas poscere Musas, Indigenis semper floruit orbe viris. Illic nativus sparthani Archita Tarenti, Per successores dogmata sacra canet. Stabit et Exchilius siculo resonatus in ore, Carminibus gravidis tristia magna loquens. Monte Siracusio celebratus carmine pastor Cui successorem Mantua diva dedit. Inde quidem genitus mensuram conferet omnem, Archimides orbem qui dedit arte quantum. Empedocles animum cupiens fierique deumque Ethnei qui se iecit in antra regni Blanda quidem nulli documenta diogenis aspri Tunc aderunt, dictus nempe epicarmus erit. Qui proprio carmen primum sed laude superbum Canpanus sculpsit Nevius in tumulo. Brundisio geniti Latiis nova Musa solutis Qui cecinit nexo carmina nempe pede. Assimilis studio terra productus eadem Pacuvius mestos qui dedit ore duces. Crotonias in priscos memorabitur Almeon Pithagoras iuvenis cum fuit ipse senes. Qui liricis primus latias demulserat aures Carminibus sapida voce verendus erit. Laurea Sulmone placidis decorata camenis Ingenio cuius fata maligna nimis. Non deerit satirus linquentum morsor Aquinas Exilium duplici carmine passus homo. Ut taceam reliquos quos nunc mihi mentis egestas Denegat immemoris dinumerabo duos. Arpini genitos ceu sidera magna nitentes, Quorum pro nulla palleat ethera face. Hic Romanorum prestat doctissimus alter Guctura cirreis nostra replevit aquis. Transeo cristicolas venerandos laude magistros Quos celebres reddit celica nostra fides. Unum nempe virum regni decus omne loquamur, Pro cunctis solus sufficit ille bonis. Lumen Aquinatis generis fulgorque beati, Dogmatis oscuris fax quoque magna locis. Scalatii ne te Brutiorum nate silebo, Dulcius in psalmos qui canis ore sacros. O felix hominum cetus regioque beata, Que tantos potuit progenuisse viros. Cuius pars Samium que Grecia magna manebat, Excepit profugum quem didicere virum. O felix nimium felix rex inclite priscos, Iusseris in natis vivere nempe patres. Iusseris egregie, studium si diligis ipsum, Vulgus ad exemplar cunta regentis amat. Quod placeat regi populi meditantur id ipsum, In quo perspicuos surgere crede viros. Arma quidem vobis divino sumpta favore, Hoc solium regni nempe dedere sacrum. Regna sed audimus pilato Marte subacta. Sed possessa sacre Palladis arte dee. Regia celestis iuvenis tua regibus usque, Mirificos actus prebuit, inde cape. Fulgidus in toto semper celebrabilis orbe, Robertus vigilet sensibus ipse tuis. Invenies didicisse simul, tenuisse profunde, Consulis ascriptum carmen in urbe boni. Cedant arma toge, cum cedat laurea lingue, Quo Martem vincit diva Minerva metro. Illius, si vera loquar, non gloria celum Attigit, ut galea conderet ere caput. Infula depexos servabat rite capillos, Exemplo cuius canduit omne caput. O bone rex videas, victoria queque secuta est Quos apud emicuit sancta Minerva viros. A quibus excessit, cum cesserit illa repente, Respicias oculis secula cunta tuis, Si veniant fortasse malis felicia curis, Deficiunt, iustis parta beata manent. Ergo sit in cuntis veneratus ductor Apollo, Cuius Mars felix nempe sequetur iter. Testes iunge tuis virtutibus optime musas, Rex, quibus in melius letior ire puta. Scipio qui magnis arctat virtutibus orbem, Non sine pyeriis miscuit arma viris. Ennius in mediis secum sotiusque cathervis Semper erat celebris solicitudo duci. Et Macedum princeps porrexit vatibus aures, Pyeriis novit vivere gesta modis. Sic tuus ille sacer Robertus morte sepultos Erexit vates quos veneratus erat. Restituit mundo fugientes nempe camenas, Magna poetantem fecit in orbe virum, Imposuit capiti cuius Tarpeia laurum Quo peregrina diu musa vocata redit. Carminibus regem plusquam sua sceptra beavit, Africa stat titulo diva notata suo. Sic virtute nova vatum celebrabere musis Quosve novos facies carmina digna colas, Hi sunt qui clausos retrahunt a marmore reges Qui dant ut vivant morte negante viri. Certe ego divino iuvenis perflatus amore Pro quo celestis pugnat ubique favor Sum miser in sacra tantum quoque laude poesi Omina nec possunt nostra lenire dee. Heu latito confinis ego quo gaudia regni Audio, que fuerant forte videnda mihi. Sum miser a vestra distractus nempe corona, Quem tua, que mors est, non facit ira reum. Sed facit iniuste, cui si sit iuppiter equus Plus sibi quam capiam protinus hostis erit. Te precor o numen passis celeste vocatum, Sit mihi, nam debet, mitior ille Comes. Quem vereor monstrare, meo ne carmine lesus Me petat ut fervens ira Ciclopis Atim. Et valeas dilecte deo iuvenilibus annis, Qui facis ut de te carmina magna canant. 4. Audivi meus alter ego te dira tuorum Consilia ab proprio iam pepulisse lare. Dura domus fuerat nobis distantia nostre, Hactenus exilio durior ipsa tuo est, Nam sumus et fuimus qui non sedabitur unus Spiritus in duplici corpore nempe manens. Non omnis fueram Sulmona pulsus ab ipsa Dum melior nostri pars quoque civis eras. Exilii medias patiebar nempe procellas, Tu facis expulsus totus ab imbre luar. Non omnis rapido dudum torrente trahebar, Dum poteras nostre firma tenere manus. Nunc cecidi condam blanda sepe nempe pedendi, Perfecta est casu nostra ruina tuo. Omnia post humeros leviter iactamus ocellis Effera perpetuo non reditura meis, Letheis omnes maculas abstersimus undis, Est animus simplex ut prior ille fuit. Hoc tamen excepto crucior cur civibus ipsis Hostica cum causis non cecidere suis. Discordes fuerat condam cur mente timerent, Illaque cura brevior nostraque multa fides, Qua fatis sociis plumas sumpsere volantes, Pectore nos sulco nempe notamus humum, Crevit fama mali verbis adiuta malignis Ut super iniecto fomite sepe rogus. Ficta tamen vero ut nubes aquilone fatiscunt, Liquuntur phebo more calente nivis, Erigimur tandem, Sancti clementia Regis Fulmina non nosmet magna decere putat. Ante quidem sceptri capiendi nomen obliquum, Vincimur, et dacis tantus agebat homo, Quid tibi plura loquar? Melius cum noscet utrosque Ostabit nostris acrius ipse malis. Nunc rapimur fluctu damnamur, Iuppiter audi, Multa fides fidei nos facit esse reos. Exurget virtus quamquam cedidisse putetur, Intemerata suis non pavet ipsa malis. Hostis in hoste fidem stabilem veneratur uterque, Factaque displiceant protinus illa placet. Nullus amor fide tota quoque mente fruetur, Quos leviter veterem scit variasse locum. Sacra quidem lex est auctore diogene primum Qui liquit dominum, pelle secunde canem. Ista fides res est, que non nisi multa decora est, Vulgares minimum promeruere decus, Ista fides res est, rebus male cognita blandis, Prospera non illam, sed fera fata docent. Ista fides res est, que si constantior equo est, Et ruat, est titulo nempe beata suo. Ista fides res est celeris si iure recedat, Et valeat prius commaculatur honor. Illa quidem manibus fero si traditur hosti, Heret, at ista brevis more priore fluit. Quam nos eluse domine protraximus illam, Tradidimus regi spe meliore fidem. Virtutem fortuna licet persepe relinquat, Spes tantum assequitur corpus ut umbra suum. Plus et enim lucis comitatur ista favore Et venit atque redit ceu venit illa redit, Et pedibus solum coniungitur advena nostris, Lucibus et tenebris spes bona corde sedet. Cernis ut intrepidus pelago quoque nauta laborat Ad litus, fluctus quem rapuere mali Sic bonus exemplo numquam desperat eodem Fidit et in remis quos bonitatis habet Vellem posse quidem, et forsan fortuna redibit. Firmabit nostram Karolus aure liram. Nam audivit iussitque aliquid vatesque requirit, Plaudam saltem, dum meliora canent. Naufragii quosdam scimus ceu morte sepultos, Pax quibus est subito facta ruina maris, Instruit insidias tremulo sub marmore pontus Et punto letat obruit ipse rates. Imo tulit mundus ferri quibus atra suprema Sunt cantata thoro qui rediere viros. Sicque solum dubium cuntis fortuna subegit, Qui valuere cadunt, qui cecidere valent. Quique valet timeat, speret depressus ab ima. Nam timor est illi spes medicina mali. Quantum ego si levibus plaudant mihi brachia pennis Plumatus zephiro concomitante lever, Neve maris nomen dederim noscarque ruina Icaream linquam dedala ducer avis. Ostendam nostris in nos peccare proterve Alterius peccent quum bonitate mali, Ostendam factis quantum patientia possit Nostraque, et infracto pectore quanta pati. Quum studium morale queat quum sacra poesis Parcere, et offensas radere corde datas. Facta scio nostris pondus contraria verbis Eripiunt, raptum fors meliora dabunt. At si forte malus patrie status usque manebit Exilium nobis libera musa probat. Iactura rerum modicum torquebimur ipsa, Dum modo sit nobis non mala culpa comes. Me proceres pascent certatim laudibus ampli Atque poetantum diligit alma manus. Nec merito pulsis miscebit musa, sed illis Quos profugos virtus diraque facta facit. Non rubuit nostro quecumque cuticula ferro Livor et a quovis corpore noster abest. Non digitus minitans faciem deterruit ullam, Verbaque nec iaculis usa fuere mea. Osque domus nostre nullos absorbuit alvo Nempe cibos deceat quos vomuisse sua. Aspiciant omnes domibus sua quisque reportet, Diminuet nobis quisque videndo nichil. Et tamen impulsi rapuerunt cuncta latrones Nostrorum iuste lucra parata patrum. Penitet unius facti mihi forte superbe Quod patrie porta carmina bina docent, Que dotes narrant peregrinis urbis aniles Hec sine que nunc stant sculpta fuere viris, Illa fuit nobis reparatio missa duobus Peccavi indignis ob bene facta modis Est aliud forsan, poteram quoque crimine solvi, Musa, sed hic mandas non mihi plura loqui, Quales concives fuimus Sulmonis in urbe, Tristis ob expulsos discit amara dolens. Omnia sed valeant, nec nos deperdita frangent Dum modo sit patrie pax quoque salva mee. Tu redeas nam credo potes, fac noster amore Sid reditus tali iudice sanctus erit. Nec sit quod credas quoniam tot carmina scribo Meque meam fluctus non agitare ratem. Namque ego dum peterem tellurem, puppe reducta Noster in evasas reppulit auster aquas. Flatque reflatque ferox parvam quem mergere cimbam Non pudet, et toto nempe furore ruit. Sed quum stat prora virtus que dissicit undas, Temonem noster rite marinus amat, Vulcanus validus quosvis domuisse liquores Diligit et vigilat, militat arte maris, Hoc terram spero mediis in fluctibus, isti Vota meo reddam per mare facta deo. Impia caudinis furcis dux bella ministrat Andagaviensis, si nova scire cupis. 5. Pax tibi sacra domus tanto tremefacta fragore Pax tibi que tanto lumine cassa luis. Pax tibi Pyerio nuper vacuata patrono, Pax tibi si tantis competis ipsa malis. Pax tibi Musarum longis resonata choreis, Pax tibi funereis nunc ululata sonis. Pax vobis iuvenes nigrantes funere tanti, Et patris et domini qui fuit aura mei. Heu heu qui pacem tociens exopto rogoque, Est michi que pax est turbine flante mari. Non fuerim quamquam vobiscum natus ab illo, Plus mihi quam noster contulit ipse parens. Noster nempe dedit corpus tot fluxile causis, Ingenium vester, si qui habere puter. Ille quidem mundi fluctus generavit ad istos, Vester ad immotas contulit arte deas. Ille dedit tristes vite variosque tumultus, Abstulit iste sua dulce canente lira. Ille quidem nostros natales forte maligna Edidit, iste malis obstitit usque meis. Hic fuerat nostre pereuntis navita cimbe, Fulminibus trepido delphica laurus erat. Quam mihi protecto rapuerunt sidera quo sint Non evitatis membra parata focis. Spes mea non poterat sine se vixisse sepulcro Est igitur secum contumulata suo. Non possum merens vestrum lenire dolorem, Parcite nam vestro vulnere fossus ego. Debilior vobis ipso sum saucior ictu, Indignus auxilio quis dare debet opem Credo ego si tanta reddetur gratia patri A quo tot capitum dogmata sacra sciunt, Ad vos multorum veniet solatio sacris Consita carminibus, nunc mihi flere iuvat. Nostra feretratum flet nunc elegia casum, Et faciet tanto fors Epigramma viro. Fors dixi, quum musarum fautor et hospes, Ingenio est longe dignior ipse meo. Ut quoque sim gratus reddam qui carmine passum, Est minus ut scribam quam tacuisse malum. Multorum saxis certabit sculpere Musa, Que bene sint vati carmina digna sacro. Plurima cernetis tandem meliora sepulcrum Incidant, veris ecce notata mea. Angelus hic morum speculum summusque magister Gramatice, patrie laurea magna sue, Ravello genitus, veneratus civis in urbe, Partenopes, secum musa latina iacet. Addere si cupitis noviter quem sumpsit honorem, Iungite quaternis carmina scripta duo. Coniuge defunta natos qua sumpsit honores, Prelatus tandem, capput Aquensis obit. Ecclesie titulus genus hoc fabricare metrorum Non poterat pro quo sic methaplasmus adest. 6. Te mihi quis rapuit nostre pars maxima vite Angulus aut quanam nube tegente lates? Certe ego si nequeam citius reperire per antrum Te rapuit Cacus viscera montis habent. Hoc potuit fortuna meis cumulare sinistris, Ut tecum sine te protinus urbe fruar. O Francisce latens reboes si exire negaris, Herculeas vires vox michi vestra dabit. 7. Cosma tuus venerande michi, quem moribus ornat Nobilitas studiis condecorata sacris. Te michi non ante auditum notumque Minerva, Dulcisone vento tradidit ipse tube. Sera quidem nobis indulta est coniunctio talis Damonis a quo nunc phitia noster eris. Neve Siracusium speres reperire Tirandum, Tertius in vobis non trepidandus ego. 8. Audivi moresque tuos famamque virentem, Laudibus et sacras vos adamare deas. Gucture pegasidas, pleno sumpsisse liquores, Atque deos duplici sepe videre iugo. Dulce mihi tales hominum reperire petenti Dulce sub his evum ducere posse deis, Ergo rogem, venerande mihi si delphus Apollo Vatifica redimat fronde virente comas, Scribe parum, potentque meam tua pocula mentem, Sim grege de vestro, si libet unus ego. Non erit ut saltem quo sit devocior alter, Ac quotus ut cupies, ordine letus ero, Tu mihi nam nullus favor est ad metra libellus Corrige, si facias iam tuus esse rear. 9. O michi vir claros inter numerande potentes, Atque mea tenui forte vibrante lyra, Pyeridum virtute calor sic nempe furescit Ut nequeat dignum laude silere virum. Ille tuus genitor nostro qui fulxit in evo, Me movet et memorem me facit esse sui. Ille quidem moriens cuntorum laude bonorum Indignum est tacito marmore nempe capi. Quamquam magna gerens mentes tumuletur in omnes, Novimus elatis, saxa notata viris. Hector, Alexander, Cesar, Pompeius, Achilles, Quisque suo lapidi scriptus ubique fuit. Pyramis ergo tui signetur nomine patris, Que capit a tanto membra relicta viro. Qui quoniam digno presens caret ipse poeta, Hec mea sint titulis carmina sculpta suis, Ni tamen alterius vincatur carmine carmen, Nostraque sint tanto parvula plectra viro. 10. Partenopes miles celebris vi Marte, Minerva, Effugiens Guilielmus adest Maramaurus averna, Multorum mores hominum nam vidit et urbes, Naturam didicit, Musas, post sidera nubes. Scripsit et in dantem tenebrans quoscumque priores, Stegmata cunta deum describens arbore, mores. Coniugis elate felici prole beatus Defuit, hac tandem preceptor in ede creatus. 11. Tu mihi quem tanti nosti Nicolae procellis Impulsum, veniam si dabis ipse rogo. En rogo, nam quotiens calamo pro carmine sumo, Fit nive frigidius pectus et omne meum. Omne meum dixi, quoniam quecumque faverent, Palladis officio, semisepulta iacent. Semisepulta iacent, immo nam mentior in me, Dedita perpetue sunt tumulata neci. Imperiosa michi, tantum fortuna superbit, Studium ut nostris auferat ipsa libris. Non manibus furtim rapuit male sana, procellas Invehit, ut mentem non det habere meam. Antra petunt Muse, tremulis umbrata labruscis, Eolus in nostram perfurit usque ratem. Sum Titius memeque sequens nusquamque quiescens, Pectora continuis gesto cavata malis. Parce igitur parcatque meus pater ille verendus, Pectore si fracto carmina rauca sonent. Attamen ammiror, tantis florentia dives Ingeniis, Bavio carmen habere velit. 12. Hic veneranda cohors sacre dicata sophie Clauditur. Hiis verbum colitur sine fine Marie. Hic senibus requies tumulo fabricata secundo Quos non tanta dedit virtus clarescere mundo. Tertia petra tenet levitas morte citatos Longius in mundo decuit quos esse moratos. Ultima conversos capiunt monumenta polorum Ad loca transvexit, cuntos sacra regula quorum. 13. Hactenus Ugo meus rerum decus, omnibus altus, Moribus indictus, iam mihi redde vicem. Preterita indictus crescentis parte libelli, Cetera nam vobis carmina nostra virent. Cum redeunt mentis oculis ursina vireta Que florum crebro flore superba rubent Sint alique quamquam fimo plus sortis opime Vestra tamen cuntas vincit odore rosa Qua sine nil noster calamus feliciter audet Successus tecum sperat ubique bonos, Te sine mutescit quicquid damus arte sonandum Ut si deficiat malleus, era tacent. Tecum cunta nitent, radiis velut illita solis, Agmina sub galeis irrequieta novis. Te sine furvescunt nubes ceu densa superstet Umbraque lustratis deroget ipsa locis. Te celebrat quicumque meum iuvenile periclum, Ausi, cum Muse me rapuere michi. Tu michi per silvam Coridoni celsus Alexis, Iurgia sed victus parcite queso paras. Carminibus liricis insignia vestra feruntur, Sub quibus a nulla sunt peritura manu, Quorum queque suam servat distinsio gentem Alterius fortes medio sunt marte saluti, Postquam bonum nullus spernitur usque ducem. Per medios hostes Thersitum turba sub alto Pelida coeat, iurgia nulla dabit. Cuius et inventor Teucrorum preda fuisset, Viribus Aiacis hoste revulsus abit. Audebit nullus nostras temerare papiros, Que se sub tanto nomine tuta vocant. Vel si forte manus iniectet scindere livor, Sentiet iratas te redimente deas. Hunc tua non ducunt querulum vexilla libellum, Spes mea ni fallor carmina leta dabit, Nunc elegia suis edere nos nexibus ambit, Nec sinit impariles membra coire pedes. Tu facies studio fugiat male solida nostro, Hac sine Mennonidum missa chorea canet. Iuppiter ethereus faciat quo victus ubique Cedat Amilcarides, Scipio terga premat. Se Nero disperdat, redeant in fata Catones, Deficiat + Verres, Lelius exuperet. Consiliis herebi furiarum cretus et arte, O rufine dei quisquis es ense ruas Ut tua sit virtus felici sidere fauta, Tu factis, calamo sim valiturus ego. Blandior ipse deo, notis non lusus iniquis, Tempore nam confert sepe negata brevi. Iustaque suspensis celo, dum prorogat, aptat, Non negat, est ordo quo bene doctus agit. Sed tua me fingit bonitas, sic altera fratris Esset, et a sotio domerer orbe die. Nam cupis ut precibus melioribus arrigar istis, Et maneant homines, crimina falsa cadant. Astrea de celo redeat, mundumque revisat Largus ab intacto limite quisquis aret. Atque statuta patrum natis dimissa bonorum Que male franguntur, non temerata forent. Pro facie elata, tabule colerentur et actus, Quas sacrum tamquam ledere, rere nefas. Sanctarum velles venerari dogmata legum, Sola viris virtus prestet habenda decus. Tu sancte, et recte, et melius sapis omnia nobis, Eia age ne differ que meliora vides. Este precor medicus, fratique medere furenti, Si tua gustabit pocula, sanus erit. Nil te retineat precium, si liber abibit, Lucratus fratrem, cetera fratris habes. Germani votis Amphion plura facessens Germanum in rebus possidet ipse suis. Nonne ferox cernis blandos quos sibilus oris, Blanditie et strigiles, supposuere iugo. Id genus est morbi fratrum discordia, parvo Tempore si desit, blandior omnis erit. Longius in tumidum si prestet crescere nodum, Novit, et a nulla sussidet artis ope. Adde quod et celum votis peiora minatur Nempe tuis fratri protege pace tua. Nam ululat sacram genitoris dissonus umbram Qua patitur tecum te paciente deus. Sed michi nil stomacho morbo cerebroque gravato Affuit in sompnis vatis ymago senis. Tyresias avido referens responsa petenti Erepte lucis concava fissa movens. Tempus ait veniet, quod iam prope cernimus esse, Cum Iovis est nubes plena ciclopis ope. Terrebunt orbem crepitantia celsa, iacebunt, Corpora terrigenis assimilanda malis. O iterum video climeneius obruit heros, Cum male quas scandit sorte negante rotis. Et video simonem cantantis tollier auris Carmine sed vero, iam caput ima petit, Heus heus tu cernas collidunt aera penne, Ycareo scisse corpore dissiliunt, Flumen Aprutinum mutat quo nomen adactum Plumidus a casu iam michi ludit aer. Hic ego, cur vates nulli mentite senilis Temporis in nostros retrahis acta dies. Quesitis longinquus abis ambagibus istis, Nunc quoque congnosco quam prius ista minus. Ille, tace, fuerant fateor, sed nomina multis, Scribuntur rebus rite vetusta novis. Monstra vides circum, penetralibus assona nostris, Concipe si sapias, ulteriora sequor. Herculis Antheus sublatus in aere pugna Suppositi terra matre remotus obit. Multa dei latio conspirant fata novando, Armigera induitur lilia flava Iovis. Morphea qui dicto functus, me fornice bussi Transimisit quondam, vanuit, e vigilo. Tu sibi quid cupiant heros oracula serves, Sompnia nec spernas talibus acta modis. Hec scripsi, vidique iacens requetus in arce Nempe tua, patuli montis ad astra vii. 14. Nescio si vestras umquam pervenit ad aures Aut oculos nomen, scriptave carta mei. Fama quidem parvos nescit transferre penates, Hac scio non potui te tetigisse via, Sed scripsi pariterque dedi mea fata per illum, Forsitan ad tantum contigit ire virum, Ille quidem novit mentes qui discutit omnes, In medio resides semper et usque mee. Vos memoro, vos nempe colo, si quando beatos Inter contigit forsitan esse viros. Si mereor gravidisque potes secedere curis Digner ut a Musis visiter ipse tuis. 15. Accipe Barensis commendas gloria vestri Si qui vester ego iam memor esse potes. Sed potes, insani quamquam sacra machina mundi, Cardine volvatur plurima nempe tuo. Quamquam clara domus fratrem Maramaura decorum Miserit in cuius famine letus ades, Ex numero pastor reperit quoque rite capellas, Non habitus oculis cautio tuta suis, Si fortasse latet vestram mea formula mentem, De grege sum numeres solus ab ede procul. Ludimus hiis pater, et Musis lusisse decorumest. Seriaque ammisas letificare iocis, Nam scio nec fallor quamvis maioribus insis, Vestra carent oculis nulla minora tuis. Ante ego crediderim scandent in sidera montes Mentio quam vestro pectore nostra cadat. Aut versis natura regum gravitate reflectet Consiliis tellus se levitate vehet. Quam quem conciliat virtus tibi quisque perhenni A vestro dum sit verus amore cadat. Nescio quid faciam Mecenas vatibus alter, Et mihi spes omnis te sine tybur habens. Fructibus et celo, limphis rebusque beetur, Leticia careant nulla benigna fatis. Da vidue gazas, celebrive missa marito est, Asperget lacrimis, gaudia mesta piis. Luminibus captus quanto sibi plura supersunt, Tristior est phebo qui caret ipse suo. Quid sine nos vobis cuius presentia cunta Letificat, contra nulla beata iuvant. En canis infestus rabidi collega leonis Astruxere necem, virgo renata linit. Disiungit sotias rabies, pulsoque leone, Rictibus inposuit frena benigna canis. Iam color et succi linitas rediere prioris, Ossaque sunt solitis prompta repressa locis. Et que porrectas aures enissa latebat Vox compressa fero reumate tota sonat. Oderunt hilares tristes, tristesque iocosi, Flaccus ait, minus morte revulsus ero, Si qua tamen restant domine preconia tussis, Nil aliud parcas, preco, cohactus ero. Si tua compaciens fuerit reverentia morbo, Cernetur validum si revidere cupis. Non bene conveniunt medicis relevare iacentem, Et causam erecto non removere mali. Sunt eadem rebus variisque benigna maligna, Non mihi nuncsospes Tibur, ut ante fuit. Adiice quod crebris reboat iam terra feretris, Sera licet tandem, sed Libithina venit. Plurima sincipitis carpti matrona videtur, Et sine iam raro tersa cruore gena. Funera sunt quecumque vides tristesque paratus Mestificant celebres busta novata vias. Pallent ora hominum subito conterrita plantu, Mutua sunt crebris prandia rupta malis. O decus, o lumen, nostris exorte diebus, A te distractus nocte sepultus ero. Non est hic lennus, non est Menelaus in Argis, Ipse Philothetes hic male missus ero. Sum nec Achimenides ethna dimissus ulixe Cum Polipheme tue frontis Apollo perit. Viribus exurgis cecis, iuga verris in hostem, Devius ille vafer puppe silente fugit. Iam video fatis scriptum tibi signor iniquis, Et reparant nostris tela vibranda malis. Cernis ut ossessam speculatur ab arbore predam Accipiter latebris si peritura fluat? Aut nacturus homo nemoris pigra mella silentis Assequitur reduces ingeniosus apes, Non aliter nostros aditus vigilantia servant, Nescia pacari, fata perosa semel. Novi equidem siqua Martem miscemus harena, Si favor abfuerit vincet iniqua tuus. Sed mea si vestris splendescet Musa sub armis, Glandiferum referam fronde virente caput. Vive, vale, navisque Petri licet usque superstet, Santius univela litora voce tenet. Ubertinus in hiis Ganimedes alter ab illo, Quive Iovem potat venit amanda ferens. Et redit in structas nostras reserare latebras, Credite, namque sua voce locutus ero. 16. Salve digne pater meritis quem fama per Urbem Tollit et in senium docta iuventa tulit. Cuius ab ingenuis aliud tibi nomen inheret Ditibus et Paulus mirus ubique viges. Ille ego qui vestros adii quandoque penates, Felices domino teque saluto suo. Quem genuit clarus ceu scripsit Sulmo poeta, Qui gelidis blandus semper abundat aquis. Cogit amor valido quondam bene sumptus honesto, Ut dubitem quonam sydere visus agas. Que fortuna domo iubeat, taceat ne podagra, An vigil in querulo te facit esse lare. An quid plus animum nobis castigat amantem, Mortibus a tantis fors tua salva manet? Vivitur a nato videat qui sera parentis Funera, et in prolem te creet ipse suam. An tua sunt aliquo venerata limina lecto Quo nisi spiritibus membra relicta iacent? Sit deus in vestros oculos malasque benignus Funere ne faciat te gemuisse senem. Sed si forte pater mortis tangaris ab arcu, Ostendas clipeum non tua membra pati. Ut sacra canities invictos sorte vetustos Romulidas monstret non periisse simul. Temperet a tantis romanus pectora scissus Planctibus et nullus tinxerit ora cruor. Non decet iste viros plangor, vix femina pulcre Sat luit, et carpit sinciput ora secat. Sed si forte sciant quoniam pro morte Quirini Hersilia est lacrimis fons liquefacta novus. Abstinuisse volent mediis ne forte liquescant Luctibus et subito pocula facta fluant. Aut metuent, Climenes nati nam turba sororum Eridanis iuxta populus astat aquas. Cum peterent frustra e celo phetonta ruentem Absortum fluvio, condoluere nimis. Nudus pelle sua devictus Marsia phebo, Non unguenta petens luctibus amnis adest. Nec dubitent, nec mente putent, ne fabula fiant, Codicibus priscis annumeranda satis. Tu quoque fac valeas, hominis defende figuram, Ne fias aliud quam quid es ipse cave. Nosti equidem multos nedum qui busta suorum Fortiter ast propriam sostinuere necem. Et rescribe precor dubio, ne forte silendo, Crediderim manes carmen adisse meum. 17. Sepe quidem sacris emissus flatus ab antris Aoniis nostram compulit ire ratem. Sepe pater Capue proles generosa Salernum, Nomine glorificans navita tutus eram. Innassem medius inter Scillamque Caribdim, Omnis erat nostre parva vorago vie. Litore tutus eram quodvis subiisse litebat, Navigio nulli iurgia facta meo. Nunc alios fluctus alias rediturus in oras, Terreor indoctus ne maris arma ferar. O pater indubiis certet sententia rebus. Sera quidem nunquam, sed cita sepe dolet. Quid dixisse velim forsan miraris et horres, Verba velut latio non fabricata viro. Non est ignotis calamus deductus ab indis, Verbaque sunt scriptis barbara nulla meis. Est vetus Experie a medio subducta parumper Urbs celebris cuntis invidiosa bonis, Vate relata suo gelidis uberrima limphis Milia que novies distat ab urbe decem. Hac genitus nullis alibi maioribus ortis Verba loquar rigidi, nescia more Gete. Non est una tue Capue via pluribus itur, Est eadem variis commemorare modis. Sunt nemus et latebre Musis antraque recessus, Quo nihil difficili tramite quivis adit. Dissice que tollunt oculis cernenda vapores, Gratius inveniet forte negata labor. Dico pater valido Parnasi victus amore, Dicere si fas est pace manente iugi. Sepius impavidus quamquam temerarius audax Per varias ivi carmine nempe vias. Sive canens pastor, cithera vel mimus adirem Vel quocumque mihi nulla maligna modo. Nullus erat fertile terror, nullumque timendum Iudicium, ligur et tuscus amicus erat, In quamcumque velis, tendens appelleret edem, Hospita gratifere sumpta papirus erat. Nec quia vos calamus supere virtutis onustos, Ire parat, dubitat, dogmata tanta timet. Ut puer astrictus querenti verba magistro, Non bene tuta refert que bene dicta putat, Sic ille adveniens consulti scripta laboris Te coram titubat fronte rubente loqui. Sed loquar, et sapidam melius subiisse lituram Inscia quam laudet carmina nostra manus. Aut quia longinque celebris vos carminis heros Maxima curantes lederet ipse tenor, Desistam mentique dabo nunc frena volenti, Plurima que vacuis auribus ampla fovent. Sit satis hoc unum prima hac dixisse papiro Terret humilem musa superna meam. Sed quia virtutis generis sociata decore est, Dulce suum nobis nempe subire iugum. Maxima principium pars est cuiusque laboris, Scribemus facili cetera nempe modo. At tua ni refugit parvas ingentia curas, Laurus eris nostra sepe colenda manu. 18. O mihi qui rebus plaudebas ante secundis Sit tibi quam de me missa merere salus. Sint tibi consimiles vestri cum tempus amantes, Fata dabunt forsan quale dedere mihi. Non audet calamus totiens quem damona scripsit, Nomine delusus te maculare tuo. Nec tua me levitas faciet levitate notandum, Mancipium fati semper itura fides. Nec patriam reteget ne sit te crimine lesa, Qua dominos magnos te patiente colo. Dico quidem dicamque deo mihi teste, benignos Te preter vidi quolibet orbe viros. Invenit fortuna mihi transversa favores, Semirutam pelago qui tenuere ratem. Qui numquam zephiris viderunt vela benignis, Nostra per horribiles sustinere nothos, Per quoscumque sinus rapido volvebar ab amne, Vidi porrectas voce favente manus. Strictius a sacra, caperer cum perditus una Consulis ut linquar preda ferenda mari. Ille sed ammirans tanto te scelere vinci Ingemit atque pium fortius egit opus, Non hos nempe malos mores feritatis habebit Barbarus aut quevis gens inimica dei. Quid ferius penis? Penos naufragia mulcent, Et norunt miseris ferre salutis opem. Te Maro iam docuit, ponuntque ferocia peni Corda volvente deo, si tibi sacra manent, Sed manet exemplum Palinuri gentisque maligne, Ereptum pelago quem dedit ipsa neci. Hac pietate tibi faveat tellusque polusque, Cum, quod erit forsan, casibus alter eris, Cum tua quam sequeris diffami flamine prora, In puppim refluet flatibus icta bonis. Sed me preveniat citius mors effera ritu, Nestora quam vincam temporis orbe tuo. Ac querulum veniat forti hoc a pectore carmen Quam mihi sit vestrum falsus amena canam. Tu legis egregios morum male docte libellos, Et laudas populis queque notanda putas, Nec pudet in socios tamen peccare cadentes, Ut mediis addas pondera falsus aquis. Falsa genu vero respondes tibia nostro, Quam gratas docuit restituisse vices. Vota tuum nichilum minuunt quoque crimen amici, Que mihi depresso te nocuisse volunt. O quantum posuisse fuit te temporis, ut nos Auderes quovis ledere iudicio. Scrinia quot fuerant numis oneranda malignis Ante forem telis quam pia carta tuis. Si fors ex tenui fieres quoque rectore consul, Non fuit in tantum te cecidisse nefas. Protinus ex magno fieres si consule rector, Prefuerat turpi proposuisse fidem. Sed pereat quisquis pretio detractat amicum, Hunc deus efficiat qui polinestor erat. At quia mos fraudis vetus est nocuisse sub umbris Credideras ictus me latuisse tuos. Sed magnum est adeo ingenium pacientis, et omni Repperit olfatu qua nocuere via, Legi te scriptum crucibus cum mille refectis, Vix mihi sed tandem te reor esse malum. Brachia tunc nobis ceciderunt utpote rami, Cortice qui pendent vulnere succidui, Dirigui immotis oculis vox ore resedit, Qualis in exanimi marmore ymago solet, Vidi ego cum totis volitantem nubibus austrum Quem superis Aquilo viribus orbe fugat. Tu memor accipias forsan revidebimur ambo, Inque vicem melior spiritus ire parat. 19. Nescio quid de te iam sit venerande magister, Tempore mortifero quis dubitare nequit? Quis videat tutus pereuntem fluctibus alnum, In mare que proprios sit paritura viros. Urbs sacra qua resides mortis pulsaturab undis, Naufragium cernam marmor amice tuum? Cor quatitur nostrum tenuis ceu tacta parumper Virgula currenti que superestat aque. Sum facilis plus membra valent mea mente dolore, Cuiusvis oculi conmaduere mei. Torqueor absentes faciant quid mestus amici, De numero ne quis morte premente cadat. Hei mihi nam quociens fulmen nos percutit istud, Ceduntur tociens corpore membra meo. Sit stoycis rigor ille malus qui funera siccis Componunt oculis, sim gemebundus ego. Hii sunt non homines, homines sunt nempe malorum Quos tedet, gaudent forte volente bonis. In te solicitam verti nunc credite mentem, An tua sint animo membra ligata sacro. Quo sacer abstersus maculis qui predicat ordo Clareat et longum vestra Minerva canat. Plausibus et tantis pro rostris vostra monarce Lingua vibret magnos actonitura viros. An cereris partus, secuit Proserpina crinem? Et tua sint parcis stamina rupta feris? Illa sed a fulva facies decorata iuventa, Sit precor a senio candida facta sacro, Ut tua vatifera assurgat florentia laude, Que te si furis tollet in astra tua, Tua quoque compatere, et nostro succurre timori, Te calamus doceat vivere nempe tuus. Eya age rescribas, sacra dilecta sophie Musa est, et lauribus vernula digna Iovis. 20. Te cui pars mundi ceciderunt equora sorti, Alloquor utrius frater amate Iovis. In genibus flexus sinuans mentemque precesque Vota paro magno consona nempe deo. Regna tuo cupimus velis subiecta tridenti, Transaque fretare tua, si dabis ipse fide. Nec nos occulto terrent spatiosa profundo Equora que voto stant requieta tuo, Eolus ex tetris collectis viribus antris Sepius invissus verrit iniquus aquas. Nam tibi periuram gragis cum scindere troiam, Mens fuit, oppositis flatibus usque fuit. Quos nisi placassent traslate sanguine magne Virginis eterno Troia superba foret. Ventorum obsequii fisus generisque superbi Sepius in regnum perfurit ipse tuum. Sepe tua requie blanda ludente profundo Te movet, et pelagi numina cunta quatit. Pollicitis condam Iunonis captus oblique Vexavit teucras te subeunte vates, Donec in asconsis thetis penetralibus imis Stagna vides vestra non agitata manu. Emergis, montesque meant ad sidera limphis, Cernitur in medio terra profunda mari. Compateris misere pereunti turbine classi, Et pudet in regnum flamina posse tuum. Maturare fugam mandas, at illa recedunt, Et regi referunt iurgia missa suo. Aula velut magno quondam resonata tumultu, Ingressu domini conticet icta sui. Neptuno sic dorsa maris subiere iubente, Pax viget, et requies blanda ministrat aquas. Delphines agitas, solus veneraris in undis, Omnia stant nutu semisopita tuo. Quos tuus ex nautis fecit puer ille neposque Sectus ab afflata fulmine matre patris. Ergo potes numen dispar regnator aquarum, Equora da fide pretereunda solo. Lintea cincta pigris iaceantque recondita stirpis, Omnis ab armorum robore puppis eat. Necdum pontus habet thetis mandata potentis, Alciones non dum est orsa cubile mari Nec veniet iuxta fautor mihi cecus Orion Cui Ciclops humeris pro duce sedit aquis, Non arionea tractus testudine delphin, Susciperent casum tergore pone meum Nec semel in pontum lapsus ceu mergus ab imo Esacides retraham colla superba mari, Imo Iovem fugiens ceu femina facta volucris Fulmine pressa gravi nacta profunda ruam Oppeterem duris repetens singultibus auram Nequicquam o talis sit mihi pena procul, Premoninis firmet vexatis ora cavernis Ipotades flatus obstruat ipse suos. Namque solent hiemes letari pulsibus amplis, Nec norunt modica seditione frui. O tibi quam debeo, o utinam pro munere possem, Nominis in vestri lytus ymago foret. Aurea seminibus lapidumque referta nitentum Canderet templi machina quippe tui. Nam cum Parthenope peterem in menia Rome Per mare, tunc Cibele est rupta meare fuit. Enee nutrix aluit nos nocte dieque Infortunatam cepimus inde viam. Circeum post terga damus cumque austure montem, Equora ceperunt seditione quati. Non sine transversis tua litora poscimus undis, Et subito facta est rixa superba maris. Tertia lux oritur miseris, horresco relatu, Insimulans ventos iam cecidisse malos. Nauta viam vocat ad mare, solus egoque timesco, Insidias, summo teque docente deo, Spiritus aut blandis monuitque feresidis undis Carbasa que mergi vaticinatus ait, Proth superi ignarus perituram desero tellum, Cumque tribus pavidum capto subire nemus. Per lucos antiqua videns fabricata rubetis Ossita que nullo nomine dicta patent, Ardea defessum fueram qui semper equorum Pondus viminea me capit imbre casa. Ardea vel de qua nata est flammante per orbem Nomen hominis uste flebilis urbis avis. Heu heu tempestas subvertit nocte carinam Cum ter quinque bonis qui periere viris Omnis nauta fretum superat virtute natandi, Nam furat cece terra propinqua neci. Mens nequit horribilem verbis protendere casum Preteriti cruciat mensio facta mali. Sed scio Simonidem similem vitasse ruinam Quem sompno monuit quem tumulavit humi Litore squalebat patulumnam putre cadaver, Redditur officio gratia digna pio. Sed quod ego tanto feci quoque munere dignum? Nempe nihil pietas auxiliata dei est, Hoc plus astringor de me dubitare deoque Ne furim gratus quod velit ipse minus, Semper quippe cadens fortuna pulsus iniqua, Divinas hominum qui tenuere manus. Spero equidem ut culpe meritis levietur onuste Tartareas moriens ne premar ire domos, Quod tamen hoc misero mortis genus abstrahet orco Hanc anima nequeo sed neque scire velim. At cupio quavis peregrina morte perire, Quam nos destituat nostra favilla mari. Si quid agam cupias patefacta noscere mente Postquam Parthenopes litus habere dabis, Tunc tibi multiplici fiet deus unus in ara, Multa paternoster verbaque nostra dabunt. Nam te non aliud credam quam vim Iovis alti, Qui misit natum nos reparare suum. 21. Vos sacer ecclesie generosus cardo beate Alloquor Ursinis edite Thoma bonis, Quem generis virtus duplicis quecumque vigebat Condecorant, clari quo memorantur avi, Se tibi commendat talos demissus ad imos, Quem reor in clauso pectore verus amas. Cuius habes vite documentaque certa vetuste, Nec leviter credis se didicisse nefas. Quem tuus insequitur, non ausim dicere quisnam, Victa tuo reverens lingua stupore silet. Mentior insequitur, nam si sic nempe perirem, Pulsus ab hoc alio spiritus orbe foret. Nomine non scripto qui sim tibi nota docebunt Vulnera, que patior plus bonitate malo. Si bonus est bonus, ast hodie quoque cunta retrorsum Cernimus et verri fama Catonis inest. Multa quidem pectus querimonia tunderet istud, Preterit possent si remeare dies. Si velut in silvis frondes reviresceret etas Inque caput nostre fas foret esse vie. Nulla sed est fati pietas nullasque renigrat, Quas semel albavit temporis imbre comas. Colchidis anguivole medicamina ficta fuere, A quibus in senibus pulsa iuventa redit. Omnia non sic sunt, retulit ceu compta poesis, Floribus obductis poma beata tegit. Hei michi quid patior quonam mens optima sevit Sidere, quis nostro vomere cultus ager? Credo ego si steriles libie versemus arenas Bobus ab exhaustis tantula messis erit, Terra venena ferens lolio non redderet angues, Si mentita foret germina nulla daret, Sit deus o nimium nostros periisse labores, Orrea pro steriles evacuasse locos. At mihi seminibus nascuntur monstra, chelidri Aspis, et in nostram spargitur ydra necem. Aureus Esonida vervex infensus abisset, Si seges ista satis dentibus alta foret. Pulsus Agenorides thebas fundasset eisdem, Seminibus noster si sibi certet ager? Certe ego credebam tanti laus esse perennis Nominis, ac contra, iusta querela ferar. Plus voto rapior, video, percussus iniquo Vulnere, non quovis limite sistit equus. Desistam, meliora deus qui nostra ministrat, Vota velint ratio qui mea ceca videt. Minois in rostris agitanda est causa sed ista Si careat digno terra maligna foro. Terribilis Minos animas qui territa omnes Visus, et in sevos sevior ipse viros Illic liber agit purgantem semina vannum Quo male respuitur queque maligna seges, Cunta reformabunt meliores malleus, incus, Et requoquet verus nostra metalla focus, Non es sub tenui tute celabitur auro Ars oculos hominum non latet ulla dei, Hactenus ista pater, meliores nabimus undas, Gratior in nostram sibilat aura ratem. O mea spes nostro nascenti dicta libello, Qui exilii forsan Bursa vocatus erit, Tempus adest vacuum fervescant otia musis, Sextus ab officiis ius eliconis agas. Debet in ingenua studium vigilare quiete. Otia sunt vite blanda sepulcra pigre. O felix helicon Cirra Nisaque beatus Fons vitreus magnis limpha sacrata deis. Pegasus hunc fodit genitusque cruore Meduse, Perseus abscissum cum tulit ense caput. Floribus accinctus divis celestis odore, Felices cuius contigit aura quibus, Omnia quo vernant zephiris crepitantia blandis, Pyeridum circum turba pudica canit, Organa non hominum vano compacta labore, Vocibus in sacris sed meliora fremunt, Rumor abest omnis faciuntque silentia silve, Que volunt resonos per iuga leta tonos. Hic locus est heros, parnasi montis in alvo, Quem maris a nobis equora multa secant. O pater ut felix montis quoque gratia talis, In vestrum veniet si piget ire larem. Sepius a parvis capitur, frondetque sacellis, Integer et tantis consitus ipse bonis. Nulla fides oculis danda est pater optime nostris Auribus et nullus contigit inde sonus. Dicimus auditum, meliores consule testes, Rem tantam parvo ledimus ingenio, Ista tuum moles repleat vigilanda sacellum, Fervidus hanc salias, et peragrare iuvet, Quo oblitus mundum, dulcedine victus amena Helisias nolles protinus ire domos. Non tamen ut credas vario pictura colore Hoc queat, aut pictor quovis in orbe fuit. Artificem queris pondus qui transferat istud Ingenio perages si velis ipse tuo. Ingenium sensus superat manuumque labores, Invidiam superis sepius arte movet. Sed ridendus ego, moneo dominum magistrum Iam vetus in montis culmine civis ades. Iamque oculis noscis quicquid narramus inertes, Carmina pro tanto despicis ista loco, Anxia res amor est nimium persepe cupiscens, Quod velit, hoc nimius parcite queso loquor. Nam tibi iuvenis non furtim sublabitur etas Tempus in ingenium preterit omne tuum. Quo fratres inter sacros coramque monarca Xpifero doctam dat tibi musa chelim. Denique me vestros inter numerare clientes, Ille tuus forsan non negat arte ferus. Vivite felices, proprio tibi nomine dempto Sis quotus et quovis rite vocere modo. Ut tamen a segni cedamus carmine vestros Nature pugiles provoco fretus utro. 22. Protinus e summo si vox tonuisset olimpo Credere non poteram quod lupus agnus eras. Accipitrem tangeret mentitaque pluma columbe Pelleque de leporis prosiliisse canem. Hec tamen ex longo capiunt alterna videntes Nam pecudem crebro credimus esse lupum, Deludit rapidos spectantes sepe volatus Dat lepus amotis sepius esse canem, Hoc, fateor, poteras non nos lusisse, sed error Qui male discussit quod unus noster eras, Forte quid es funeras oculis, sed mentis honeste Concipit in quovis que meliora potest, Et tua confictis simulabas moribus ullum Membra nec in quemvis apta parare dolum. Per tempus tibi defuerant herebique favores, Iusticie regno namque vigebat opus, Nec deerant in nos cumulata in corde venena Torpebant, quoniam sancta vigebat hiems, Insidie latebris tantum latuere malignis Quantum animal scolidum faucibus esca foret Unguibus et simplex quantumque volatus adhuncis Accideret certo corripiendus itu, Rictibus aut quantum fugitiva feruscula fato Afforet allassu non caritura tuo, Vulturis ingluviem sequeris tu quisquis edacem Impius ex sterili conficiare nece, Fortune tepidis condam te novimus alis Qualis es in celsa nunc speculamur, ave, Sed caveas sumptis careant ne brachia pennis Nam quid es ulterius dissimulare nequis, Pascere visceribus patrie satiere cruore Namque tue fauces abstinuere diu, Infelix votis fato donatus iniquis Tristifera infelix prosperitate fruens, Expedit esse malum quod dixi, immo necesse est At tueare malis impia facta malus, Expedit ut timeas credas quibus angeris enses Sanguine qui patrie te faciente rubent, Expedit armatos credas quos cernis inermes Et media solus pace vigentente tremas, Expedit ut vectes renoves et pessula firmes Nullaque sit vernis contribuenda fides Esto deliteas danea turre remotus Terribilis tecum iuppiter unus erit, Ante oculos enpte volitabunt artubus umbre Sanguine de quarum scandit in astra vapor Securum non esse dabunt licet impia tutum Fata darent, mens est que mala tuta timet Hanc tibi non patulo dictamus nomine dempto, Nam tibi perlectam patria nostra dabit Cum cernet titulum detur hec in fronte precantem Illius in cuius carmina digna manu Iudicio saltem tacito non bene tutum est Terribili speculum proposuisse viro, Sed tibi nam venient cogente tyrannide primum Astutus claudes hec tibi scripta sciens, Accipies saltem socio pridemque propinquo Cur debeas causam tam nocuisse tuo. Et mihi non tamen parient mea dampna dolorem Que nostro quovis crimine passus ero, Heu miserum qui plura sapis quibus ipse timoris Cumque tuis nobis non michi facta parum Et leve quam fuerat tociens nos esse quid es tu Vos ego nec volui nec voluisse velim, Carcere sum dignus ferroque perire meorum Excidii quorum causa prophana fuit, Sed me pessundas, dubitas res publica mecum Que iacet, an mecum sit relevanda deo, Dulcis amicitie periit tibi protinus usque Vita caret tanto talis ubique bono, Fas est ut timeas timidos quibus ipse timeris Hec quota pars sit tibi mente nota Exemplis paribus vestre terrebere sortis Cui nequeunt summum sistere fata rote, Oppida discutias quovis veniamus ab evo Plurima sunt nebrot sanguine tincta tui, Plurima quid fixo fraudamus mobile digno? Paucula si desint cunta notasse fuit, Intellectus enim nichilum putat esse quid instat In nimio multum cum ratione parum, Pontum quis dubitet cuntum describere limpham Equora si vini sint madefacta cado? Aut niveos omnes referens quis nutet olores, Quamquam sit phebi concolor unus avi? Non tu nempe forem, timeas nil teque timescas Mortifer in medio concutiare thoro, Scillana rabie fretus tunc cernere posses Pictacus alcei quis dominator erat, Cum de te auscultem quod numquam corde putaram Abscessi solito mente stupente stilo. Hanc decet ex tenebris animi procedere nubem Ex herebo numquam prosilit usque iubar. 23. Commendare iuvat tibi me, Francisce, beatis Laureti proavis edite nempe Comes. Antiquum Latio nomen, quem sanguis Aquinas In nostros voluit te nituisse dies. Ad quem non aliter quam quod recidivus ad illum Quo vivit redeo, morte revulsus atra. Sum memor, et postquam fuero quoque pulvis et umbra, In quoscumque mover te memorabo deos, Regna oscura tuis numquam Amphire querelis, Coniugis infide, sic siluere tibi, Herois ut nostri requiescent laude loquente, Quam cupimus, dispar ni mihi Musa neget. Illa virum Gragis ruiturum prodidit orco, Tu mihi casurum surripis inde caput. Ad te confugi celo terrisque patescat, Quando odia in patria vela levare mea. Ulcera cum sanie longe surrosa latenti, Rupta sinoneum pus vomuere foras, Cum foret ut terras revideres ordine vestras, Cumque domo stares totus in Interaquis, Acceptus karitate tua virtuteque mensa Nescio que mediter munere digna tuo. Quo sed eges nostri? Profugus vel quis dare novit Hospitibus quam se verbaque grata piis Et superos precibus cupida quoque voce precari Reddere pro sumptis commodiora velint? Nil aliud celebri retulit troianus Elise Naufragus ob tantas quas ibi cepit opes. Ysiphile ob cassum Archemorum morte revulsa Argivis thebas cum petiere sacras, Nec laudare satis dignasque rependere grates, Sufficiam dixit, dent mea vota dei. Hoc faciam dum luce fruar, post fata loquetur Et testis rei nostra papirus erit. Ni cadat in tetrum mecum moritura sepulcrum, Spretaque post cineres sit male docta meos. Sepe dei nedum magnorum exempla virorum, Parvus habet vite nempe magistra sue. Sic ego, sed quidnam poterit quoque carmine laudum, Addere vestrarum guctula nostra mari? Si tibi que celum dederit quosque ardua virtus Mores contulerit, dinumerare velim, Ante animaliferum peragrabit phebus olimpum Quam tua sit laudi gloria dicta mee. Multa loqui possem, numquam sed copia fandi, Quanta tue par sit, dignaque gentis erit. Si genus excutias, comites ab origine mundi, Ad te perpetuos sustituere gradus. In quos perspicuis luxit Mars consitus armis, Egide palladie tectus ubique dee. His laribus viruit semper celebrata beate, Qua sine Calyope nescit obire polus. Quis fuit ille tui patris pater, illeque Thomas Italie bos, sic dictus in arte dei? Mugitu sacro totum qui concutit orbem, Inque suas vertit sanctior ora scolas. Heus heus o calame, en tantos ne curre per agros, Illa domus miris floruit usque viris. Sed iam sacre comes videas quo transferer istinc, Dignum est pro meritis quemque vigere suis. Hec tua vel non sunt, vel si sint, fata dederunt, In tua perveniam que tibi parta nitent. Nam genus et proavos et que non fecimus ipsi, Vix ea nostra voco, naso beatus ait. Sunt onus antiqui generis preconia laudum, Cum geniti patribus desipuere bonis. Scipiadam magni patris lesere triumphi, Cum misere tanto degeneraret hero. Servatum lapidi patrem quem laude ferebat, Ceu ex digito indigno diripuere sui. Cui melius fuerat nasci de plebe latenti, Qua dedecus nullum, si sibi nullus honor. Virtus cum rebus tabulis non scribitur ulli, Hanc sibi quisque dabit quisquis habere velit. Gratior est fateor virtus virtute renata, Mutuus accrescit nempe nitore nitor. Persea conspicuum multi fecere labores, Atque medusea claruit usque nece. Natus ab hoc primas auxit virtutibus odas, Atque bovem semi lenit ab orbe virum. Pro socio callem vivis superare negatum Ausus ob umbrarum furta paranda dee. Alter ab alterius gemino splendore coruscat, Candidus hic nato, candidus iste patre, Iliacos Pirrhus sevit cum frangere postes In sua creduntur robora bella patris. Non homines solum generoso sanguine gaudent. Bellua pro valido stipite pluris erit. Lustrat equum placidum calidus mercator et ultra Cunta videnda rogat quo grege natus erit. Auditis generis pretium virtutibus auget, Emit et in pulcro robora gentis equo. Ad te sed redeo, longo quem calle reliqui Vere Comes, priscis vita renata tuis, Qui nequeunt umbris spatiosi temporis addi, Namque tua clarent mortis in ede face. Ut speculum proprio splendescit luce decore, Monstrat et astantes post pigra terga viros. Sicque tuis nitidis scintillas candidus actis, In quo preteritos connumeramus avos. Iusticia clarus vivis clemensque severus Quisque tuus minas, ere nepotis agit. Caliopeus avus musis non indecor altis, Plectrifer in fidibus consonat ipse tuis. Urania sacri monachi santique magistri Splendet se, et vestro fulget adacta vitro. Arma tuis animis propriisque agitata lacertis, Atque feras laudes commemorare sinam. Quis ferat extremo venientes orbe Britanos, Stellanti regnum qui feriere duce? In quos transmissimus sapienti cogere Marte Nostis et in campos sepe ciere tubis. Extremo populi senserunt murmura cornu Ausonie, pressi qui gemuere tibi. Apulus et variis animal prospexit in auris Vestrum quo tutus quisque colonus erat. Parte leo supera, rubicundus fervet in albo, Post medium canent infima membra rubro. His patrem memoras, hasta qui clarus et ense Vixit et antiquum stegmatis omne ferum. Sed iam vela Comes subeant, ne parva per equor, Cimbula sit nobis non bene sumpta tuum. Lusimus ancilla portu gaudente biremi, Que tumidis vitat ne capiatur aquis. Non ab epistolico capitur tua sarcina lintre. Codicis a magni nave receptus eris. Sed quid clare comes meditaris laudibus istis, Que veteres plus te sic cecinere tuos? Nota pudicitia est nobis tua, clarus ab actis, Spargeris audita laude rubore tua, Si sine te titulis calamus scripsisset avitis, Spectasses limis karmina forte semel. Disperanda lari laudum sed captus amore, Priscarum invitus te tibi sepe leges. Et me, quem regis referens hortaris ab ore, Verba quibus firmas quod sibi carus eram, Nec poterat nobis magnum nocuisse venenum, Putrida quo regio saucia nostra tumet. Tu valeas natusque tuus coniuxque beata, Cui te procumbant plurima regna viro. Et michi quem manibus propriis plasmastis, adesto Ac tibi sit facti dura ruina tui. 24. Mictitur ex animo, cupias Francisce salutem, Gloria romane nunc regionis agens, A quo nempe rogas? Merito tuus ille Iohannes Pelignus recolas destinat ille tuus, Cui spes et ratio, si quo fortuna moratur Obice, dant mediis non timuisse malis, Hec sileant, rem quippe tibi falerisque remotis Ordiar, ast aliis insinuasse licet. Dic mihi, ni caveas de te qui credis in astris, Consulitur, quidnam conscia musa refert? Scimus enim laribus consistit urnula divis, Consilii non est pars minor ipsa Iovis, Dimidius vestri fervor quos miscet honestus Solicitor tecum queque ferenda pati. Non tu solus, non integer altera vestri Pars ego, tu melior altera nempe mei. Sic tibi me poterit quicquam secernere mistum Quantum luce sua vellitur usque iubar. Quantum vel corpus dum sit vitale regente, Hos arctus scindi, membraque mente queat. Preteritis novi tua tempora fracta sinistris, Hic sumus at quidnam vita futura putat? Sis memor elapsi venienti consule fato, Nunquam parma bonis reiicienda viris. Priamides summus quanam iacuisset ab hasta, Ni foret a tuto cautio pulsa duce. Dat negligens vires fortune vita maligne, Nos facimus nostris organa sepe malis. Non est quanta patet male sanaque gentibus illa, Sepius est ratio qua superata dolet. Esto quod et crebos e celso fulminet ignes Damnatum redimunt antra parata caput. Aspersit nigris urne fortuna lapillis Thesea gnosiace quo foret esca fere. Flebilibus cessit cretam moriturus Athenis, Mente putans certam vincere posse necem. Affluit edocto virtus documenta peregit, Magnanimus dux, spe non minor ipse data. Intravit cecis sinuatam erroribus edem, Plura quid? Occidit semibovemque virum. Abstulit a patria rediens sua funera victor, Que fuerant aliis, sorte cadente viris. Cernis ut a tenui pereat fortuna paratu Filum nempe duci laurus et ofa fuit. Egide quid fuerat Pallas tardanda sinistro Ni foret ut cece spargeret arma dee. Sed feriat certo signatum vulnere pectus Ferratum ledit queque sagicta minus. Concedam quidcumque volunt ratione carentes, Non est decreto posse carere suo. Omnis nempe mali sapiens duo pessima vitat, Nolle pati et mestas extimuisse vices. Hec duo sunt pene potiora nefanda ferende Ad nichilumque istis dissotiata redit. O miserum vulgus solum quod nomine mortis Aut moritur faciem vel morientis habet, Ille ducum vates graiorum Adrasticus augur Prosilit in bararum sorte volente libens. Non opus aurigis ruituros pellere secum Cornipedes calcar mortis et auctor erat. Quid Mutius? Voti vacuam stillare coegit Ante oculos hostis letus in igne manum. Curtius horribili iecit se promptus hiatu, Nullus in egregio palluit ore timor. Sorte sub hac nati quo sic voluere perire Corpore sed laudis robore semper erunt. O quantis rueret lacrimis plebs degener orco Amphirae tuo Curtius inque tuo. Quot querulos tractus si quo manus ordine flammis Comburenda foret sanguine cassa daret. Nec me damnabis quoniam me iudice mentes Fortune iussu quod voluere volunt Tunc his desistam quando cessabis ab illa Qua satis irascens hanc ratione deam, Quo rem dedussi videas, videamus uterque. Ut sint ad nostrum fata maligna decus, Ut sacra Calyope vulgo nos sedet inerti, Misceat in celebres sorte necante viros, Cardinibus mundi ut fit sit venerata poesis, Pro precio nobis accipiatur honor. Vitetur si posse datur Randusia nequam Si minus a clipeo sit mediante dolus. Vel si forte nichil patulos defenderet artus Mens excelsa malum rideat ipsa suum. Funera sepe meo de se tot scripta poete Miror, et ut cignus multa querendo mori. Cesaris ob nutum civili morte perempto Vivere lex melior philosophia dabat, Ingenium multis animo disiungitur ulnis Celeste hoc illi terreus ille fuit. Tu valeas, si nosse cupis cur prospera nobis Fortuna indicta est, nescio que sit avis. Miraris fortasse legens quod culmine montis Mutus agam patuli, multa ferenda forent. Phoebum video celum mundumque docentem Nescio qua hic solus sit mihi sorte liber. Autumo te proprio offendent mea scripta fiano, Quod Soracte retro respicit ante Tibrim. 25. Cur mihi sacra Clio reprobas hos nocte labores? Auribus instillas sepe monendo, tace? Arguis a sacris studium pendere libellis, Nullaque consiliis carta parata meis. Et mea livoris feriet quoque pectora telum, Ut Cephali certum vulneris illud erat, Pallas in asconsis nemorum dum spargitur undis Atheone dolet visa repente dea. Non cuivis hominum gaudet parere pudica, Irritat vetitis forma negata locis. Non fuerat dane tantum placitura tonanti, Ni foret in turri non adeunda sita. Partius in Tysben caluisset Pyramus amplum Rimula luminibus parca dedisset iter, Nudus adest nullis obductus sermo togillis Musa verecunda est, delituisse iuvat. Vox mea prudentes offendet protinus aures, Femineas censes me tunicare colos. Ergo cui lateant lippos mihi crede labores? Sed pateant siculo cui patet afra ratis His me debilitas dictis calamusque pigrescit, In valido baculum quo cadat ipsa negas. In mentem fortuna meam, te iudice captat Imperium, damnis nos sociata meis. Omnia perdidimus nos extra verbaque plagas Lenitura vetas qualiacumque meas. Perdidimus nam seva negat rediisse tirandis, Quamquam consorti sint mea recta mee. Perdidimus, damnum si sit iactura vocandum Quod qui pro nimia sustinere fide. Perdidimus donec capitali vulnere victor Rex queat obscenos rite ferire viros. Non est mens aliis passi plaudere dolendo, Sed tecti passus sit medicina dolor. Invenit natura quidem non arte putatus Questus et hac valida nempe volente queror. Heroas video fatis gemuisse malignis, Fert gemitus virtus victa dolore graves. Non homines sed corda deum pupugere sinistra, Eructat tandem verba repressa meror Phebus, Iuno, Venus rubus doluere malignis Et summum passum legimus esse Iovem, Quisquis eris lector questus hos nempe putato, Non vacat ingenio querere docta meo. Exalat merente dolor patefactus ab ore, Vana quidem murmur sed medicina mali est. Tempus erit forsan, camere cum gaudia nostre, Qua cupis efficient me cecinisse nota. Decutiet fidibus leti quesita labore, Ingenii melior carmina nostra manus. Divino regis murani iussus ab ore, In sua perveniam gesta favente deo. Tunc pelagi terreque feros describere Martes Est opus, in palmam qui fremuere suam Et nunc nempe fremunt, quo mons ad sidera laudum Crescat, et antiquis sint nova facta stupor. Consiliis tunc oro fluas, tecumque sorores, Affer, ut in tanto glorier ipse duce. Nam nichil illud opus recipit servile precando Forte reget digitos sacra Minerva meos Decretum est, oneris potius sub mole cadendum Quam videar divi iussa negare viri. 26. Freduccina domus celebris quem fine creavit In te deficiens, nam tibi sola soror In nostros enixa lares quos prole beavit, Et sine te noster iam negat ire liber. O michi primevis Antoni congnite cunis, Qui pueri et iuvenes crevimus usque simul Miscuimus totiens iocunda repotia leti Parca cibis variis prodiga valde iocis, Qui parmis resonis audaces lusimus annos, Ensibus octusis non sine laude duo. Non pudet etati mores habuisse coequos, Turpe senes iuvenis turpe iuventa senes. Quam michi nullius mictis per verba salutem, Scribimus, hem titubas, singula nosse deum? An tua verborum vacuassent orrea sumptus Fecissentque meum ditius exilium? An michi pretendis regnantum scuta timorum Et poterat vestram missa necare salus? Sepe michi veniens multorum hortatio iuvit Et sine scribentum littera missa nece est. Nedum quum dominis nunquam dubitabilis esses, Si sibi qui fueris noscere rite velint, Namque velint fas est et fors voluisse necesse est, Destituat fautum ne tua dextra latus, Sed velut elatus vestro de pectore fluxi Respice non capulo nube tegente vetor. Qua me quisquis adest veris miscendus amicis Spe visit fame non sine forte mee, Quos inter nequeas si tu reperire tuendo Nota tibi vocis suscipe verba mee. Quamquam me taceas patria requetus in ipsa, Te forsan celebri commemorabo loco. Carmina si fuerint meliori facta volucre Quam qui cum parerer culmine patris ait. Quam que de tetro facta est tunc demone quando Pro nata cereris testis iniquus erat. Quam qui Troianis mensa sub rupe latenti Venturum pandit vaticinata malum, Quid totiens iuvit lectus nos Lelius atque Scipio et antiquas concelebrasse fides? Si nihil in nobis fuerant factura profectus Mutua consiliis verba refercta bonis, Si fuerat blandis tantum colludere rebus Alter ab alterius nube fugandus erat, Si fuerat celebris nobis ymineus amandus Nenia sollicito diffugienda gradu? Non sic Pithagoras docuit fecisse sodales, A quo cum phicia damon in orbe nitet, Non est femineus nobis animusque caducus Ut cupiam multum compatiare mihi, Corpore non valido gerimus qui pondera satis Accipimus, mediis mente favente malis. Multa quidem terre passi nocumenta valemus, Prostravit vires Adria sola meas. Sed putet antiquus sotius mecumque coevus Oblitus nostri si videare tacens. Non aliter nostrum quam si spectare cadaver Sit tibi nec verbum dixeris ore pium. Credo quidem nostri repetas si tempora cernes Gratia magna tibi pauca pudenda deus. Tu quoque novisti illius peccata diei Prodida que cecidit nostra severa fides. Hostica non animos risit victoria nostros, Que fuit externis clam maleparta viris. Scis homines nostros, scis si malus ipse fuissem, Quam facili poteram pernocuisse via. Sed prius hos cineret iaculatus Iuppiter arctus Rictibus aut mandat viscera nostra ciclops, Quam mea Calyope discordet vita pudice. Carmina conscribat sanguinolenta manus. Qualis homo fuerim sotiis queis moribus adas, Forte dabit vobis lis mea sumpta decus. Quis patrie cum sepe malis respublica normis In quo pendebat iam modo pressa statum est. Hec pudeat colui dominam quam scisma peremit, Longius et nocuit sera relicta fides. Cuius de pelago elementi sumsimus haustum, Nam rationalis quippe Magister eram. Indignum dignum tanti me fecit honoris, Non doleo secum concecidisse simul. Nec quod et ille meus transalpes frater adivit, Post denuo rediit non sine Marte ducis, Nec quod adhuc patrie malesanus bella ministret, Hostis agens nostre qua pariuntur aque, Sum dampnandus ego, fas est sua crimina sontes Iustificent, proprio quemque iacere thoro. Infidis feriat regalis mucro propinquos, Actum erit exiguo tempore paucus erit. Sed sua divino similis correptio Iovi Promeritis novit quemque librare suis. Singula nascentes fatorum carmina cantant, Navigat ille sua navigo nave mea. Non vetui crimen regi sanctoque Monarce, Hoc pluris quondam forte duobus ero. Non es respondes, an sim cernemus uterque, Bella duci Gallo cum male sumpta cadent. Nec mihi pravorum poterunt obstare sigilla Que inter quod miror cerea querqus erat. Que nunquam medio fuerat concussa leone. Immo deus voluit consociare thoro. Sed scio quod valeat phlegra mactanda tyrandis, Vix nocuit quisquis morte minante nocet. Aut fraude invisa manus est impressa papiro, Non credam nobis te nocuisse socium. Si nocuit quisquis cuperet cum nempe nocere, Profuit, ut nobis carta maligna facit. Hanc posteris forsan mecum revidere repostam In risco cuius non tibi clavis abest. Ille Comes magnus cuius sum urna vetustus A quo cum divo nunc quoque fratre premor Credo scit iam nunc complex sua litera vestris Ut fuerat sancto credita lecta patri. Omne suum cor missum me vulnere telum Deformi fame perculit ossa sue. Infirmos dicunt oculos candore nivali, Qui fingunt formas aspiciendo nigras, Sic vicium spectare nequit virtute decora, Defectus alii ponit inesse suos. O tantos absentes homini mihi crede favores Ut tali cuperem laude fugisse polum. Illic exilio fuerat quicunque bonorum Multatus nostro commemoratus adest. Atheus Solon, spartanus Codrus, et ille Vir samius pucer, corpore, mente, sono. O + virtus armata Themistoclis urbe Pulsa sua Xersem que sibi vicit herum Sumpta venena sacro Socrati mandata tirandis Sunt illic nostris pene reflecta malis, Tenditur in latios sermo quibus ardua virtus Contulit invidiam sepe repulsa malis, Arpinas Marcus, Nasicaque dictus et alter Victor Amilcaride multaque diva cohors. Et mea Nasonis simularunt fataque fatis, O foret et nobis que sibi musa fuit, Ingrati semper populi damnantur ibidem, Vulneribus dignis fracta tirandis adest. Hic modus est verbis, crescunt alterna vicissim, Grandia de minimis prosiliisse solent. Ut pueri tenero ludentes Marte perinde Materia magnos dant memorare viros, Sic mea tunc presens fuerat despectio causa, Ut referant magni nomina tanta viri. Plus loquor ac volui, quoniam me dicere tecum Urget amor, nescit quod senuisse meus, Finis adest istis, forsan quid mente putemus, Quisve labor nobis nosse benignus aves. Audivi mentique sedet vidique probavi Omnia precipitem sollicitare deam. Nec quicquam validum furtivi dentibus evi est. Quod queat + nempe stetisse diu. Vidi marmoreas statuas, animata metalla, A quibus abscessit flamine pulsus honor. Viventes nutus in quos conflata fuerunt Perdere nec deceant qui voluere prius. Paulatim defessa cadunt, moriuntur et era, Imo alia ex aliis forma renata viret. Hic lapis in castris fuerat monstratus honori, In cineres niveos solvitur ignis ope. Es deus in templo quondam veneratus opimo, Liquitur + villis ymago redit. Omnia dum loquimur non sunt eademque rapaces, Diripiunt furtim tempora nostra dies. Nature vicibus rapide mutamur avaris, Non erimus que nunc corpora cerne sumus. Iam vanet decor ille oculos qui sepe latentes Marmoree domine sollecitare quiit. Lilia nostra rigent placido vacuata vapore Iam sumus effrondi spina relicta rosa. Iam nihilum illius restat quo temporis almi Mortales alique nos volueredee. Viximus imberbes barbamque totonsimus atram Mistaque iam niveis est superata pilis. Et placidos vultus octexit larva senilis, Redita non ultra rapta iuventa perit. Membra sed infense seseque ferentia prestant Cumque animo pridem quid valuere valent, Sed grave festinat tempus quod flectet utrosque Nam centum medicus qui secat annus adest, O cito quam tetro claudentur membra sepulcro, Quid restat senibus quam patiendo mori? Si quid habent terre morsu quoque durius evi, Mens est, huius opus longius orbe viget. Scribo igitur totus tumuler ne morte perentus Si qua queant post me signa manere mei. Nescio que tellus vel forsan limpha vetabit Ossa mei nulli forte scienda viro. Carminibus coner monumentum condere nostrum, Quavis morte cadens, his tumulatus ero. Et stabunt queres post me mea carmina certe, Nescio si stabili sint bene fixa solo Si manibus ruerint dignori concussa poete Perpetiar, pravi mortis in ede querar, Finis adest, hortare meum vestrumque meumque Atque aliquid de me dicite queso duo. Herois hec scripta est Ugonis lictera nostri Que Romam spectat, Tibur in arce, mare. Hac anienis abit meat hac sed Tibridis equor, Et plusquam possit nempe videre videt. Hostibus accinctus se concertantibus iter, Vix possum domini damna cavere mei. Planitie Ursinus quidam monteque Sabellus Tristia vicinis et sibi bella gerunt. 27. Nunc mihi Pyerides sacrarum numina rerum Exorate propria dicite carmen ope. Nunc opus est tremulo citheram fervere tumultu, Nostra sub hemonio iudice penna venit. Et venit Heuridices dulcem subiisse maritum, Quove sono fabricans saxa verendus erit, Tendimus ad dominum quo non oculatior alter, Castalium visit per iuga sacra nemus. Imus in examen solitis audire canentes, Auribus et phebo concomitante deas. Scimus enim celebri letantur sidera sistro, Quod propria quatiunt plectra librata manu. Vos igitur tenues calamos rubigine scabros Eluite, ut tantis auribus equa canant. O pater insignis mundi quoque cardo ruentis Herculeus, virtus quo caret alma loco, Non erat ingenii precibus sine numine nostri Non exorato limen adire tuum. Est deus in tenuem nedum grandemque vocandus Materiam, et magnum cum subeatur onus. Nescio quid maius videat nunc ytala tellus, Te quoque si que sint magna videre velit, Ponimus in superos qui desperamus inertes, Namque solent votis sepe favere piis. His igitur freti, et vobis qui parcere nostis Mictimus in vestrum carmina nostra larem. Quo quid agent querens, tanto quoque territa patre, Incipient tremulo verba notare sono. Salve digne deo, natura mirus et arte, Musarum cultor, spes sine labe bonis, Cuius habent mores hominum quodcumque beatum est De + Bartholomee sacri, Ille novus vester facie sed mente vetustus Oscula dat pedibus nostra per ora tuis. Semilocuta cadent tales libantia vestros, Obvia ni celeret sacra levare manus, Interrupta parum, repetent exordia, mictit Nos qui cum fatis bella perenne gerit, Ille quidem magni genitus Nasonis in urbe. Quem neque Thespiades, tersaque vita iuvat. Qui scelere astrorum proprio non crimine passus Gaudet in adversis que sibi facta ruent. Dissicit ut medius nubes sitibundus Apollo, Sic mendax verum diffugit usque virum. Hec alias venerande pater spes optima de te Sumpta mihi nihilum iam dubitare facit. Est satis ad verum concors super omnia rumor Hoc solet interdum dicere plura deus. Augurer in populis de te concordibus una Vixero suspiciam vos meliore gradu. Tunc Mars bissena languescet in ede cathenis, Iuppiter in quarta rectus et almus erit. Doctus ab hoc celebres fundet Cillenius actus Et melior vobis serviet usque polus. Tunc profuge Latio Muse vatesque redibunt. Auribus astersis organa diva canent. En erit illa dies orbi certumque futura? En veniet citius quod mea membra cadant? Iam peperit frondes Peneya virgo sacratas Que rediment aliquas te faciente comas. O pater ut frigent multorum magna virorum Ingenia, et digne non venerata latent. Artes nutrit honor, cuntos quoque gloria vexat Ad studia, infamis spernitur usque labor. Est mihi ni fallor mundus sine nempe poeta, Elingue ut comptum cetera membra caput, Tu dabis omnipotens reparato vate loquatur, Quo vos perpetuo gens oritura colet, Qui sapiunt melius defraudant verba procellis, Philidos ut redeat floriger almus amor. Nos humiles austris largimur nostra quibusvis Carbasa, per pelagus forte coactus eo. Sacra quies Musis fatis non facta malignis, Convenit, heu quassa vexor ubique rate. Nullus adest nobis sotius, fauctorque libellus, Omnia dat nostrum, sed dubitanda caput. Ah quotiens meliora puto scribenda petendo, Que revidenda forent, si posuisse velim. Sic quoque contingit scribam que scribere nollem, Queve velim nequeam, deteriora sequar. Nil passum legimus pravique fuisse Maronem, Et tamen Eneydos non bene fisus obit. In requie Naso scripsit mutando figuras, Et timuit tantum ne pateretur opus. Milia succurrent hominum quos fata bearunt, Scribentes tenuit quos pius iste timor. Quid faciam, cupitis librorum pauper et artis, Casibus et solum dives ad usque malis? Certe ego non possum quicquam nisi culpa venire Peccandi at venie plurima causa favet. Cur igitur scribam claris nigrandus in aulis? Ingenium rapiant ne omne sinistra meum. Tempus erit forsan, mentem quod torquet aventem Quo tibi supremo plurima rite canam. Atque vale, dicam multos elegia soles. Tecum egi, iam me sidera leta vocant. Disparibus non est pedibus nunc tendere nostrum, Nostra decent parilem fata novata gradum. Sed tibi quid dicam tandem spectabis heros, Nescio quam qui sim vester et usque precor. Et properet tempus, quo sim certissimus augur Omina verificet iam tibi nostra deus, Sit tamen ille dato fatorum tempore plenus Quem sequeris primi sit tibi vita viri. 28. O michi de pennis Antoni carior omni, Qui viget hac hodie Cesaris urbe viro. Non eris indictus nobis, non digna taceri, Virtus cardinibus vestra benigna sacris. Nec melius nostro scriberis nempe libello, Quam quo sis domino iunctus amice tuo. Digna quidem res est ut quem veneraris ad unguem Disiunctus nullo rite sequaris iter. Post Anchisiadam pictor quem scripserit ullum Pulcrius infessi semper Achatis ope. Tuque tuo nullis sedaberis usque periclis, Si sonus excelsis nubibus igne cadat. Si mare tantandum Scille rabiesque Caribdis Saxaque Ciclopum tutus amator eris. Hos quoque perraros tellus producit achates, Inter quos nostro carmine scriptus eris. Tu felix ni fata negent vestigia tanti Qui patris et domini rite sequutus adis. Cerne, vide quantis coeant presagia signis, Virtus quanta viro famaque qualis eat. Quos aditus parvis aperit visendus amicis, Spem vultu ut capiat quisquis et ore suis. Que facies solio velut apta locanda supremo, Qui mores quenam sit sibi terra parens, In quam transvexit sapientes Pallas Athenas Que ligurum populis prestat eundo caput. Aspice que linguam libertas solvat, et alto Ingenio qualis sancta Minerva favet. Utque nichil de se nostrum deluserit omen, Est aliquid titulo quo iuvet ipse suo, Prescia venturi voluerunt fata Nomine censeri terra notanda situ. Experie in medio spatiis que dissidet equis Alpibus et Scillaque inter utrumque mare. Hoc nichil est aliud quam quod tollendus in omnes Gens omnis medio gaudeat equa patre. Si nos nempe rogas quanam virtute canamus? Non sum fatidico nempe furore scius. Non ego consului trepidantiaque exta, nec ulla Templa dedere fidem munere capta meo. Non est nostra dei monitus audire beatos, Auris digna, fibras nec reserare manus. Non magice sortes nec quidquid corda petentum Irritat variis sunt mihi nota modis. Carmina nulla michi quam que sic sacra poesis Commodat, et simplex artibus usque fui. Naturam sequimur legem rerumque magistram, Obice sublato que meliora facit. Ordine namque suo semper potiora superstunt, Subiiciunt magnis deteriora suis. Nonne vides taurum ceu armentaque cunta secuntur Cui cervix celo Marte favente meat. Maximus in magnis elephantibus imperat angit Quem sequitur reverens cetera rite cohors, Sceptra leo gestans animalibus imperat imis, Aereis aquile penna suprema iubet. Virtutes sic regna bone melioribus addunt, Ni foret a vitiis gens putrefacta malis, His dominum video supremo limine dignum Frater amice tuum facta fienda puta. Nam ut rara hyemes medias intercipit estas, Sic ubi conveniunt tanta perire queunt. Ut fator in viridi presumit gaudia campo Orrea spe celebri. Letus in ede parat Sic decet utque tuo leteris nempe futuro, Utere nam veniet iam tibi mente bono, Tu valeas pontumque simul Iove dante premamus Partenope ut iunctos captet ab Urbe duos. Promissam tibi servo diem quo carmine furem, Circeo feriam quo metra tuta meent. 29. Qui sequeris summum tibi sit francisce monarcam Quanta salus homini contigit usque bono. Quanta tue lasset mentis decreta modeste, Imo fluat cumeris prodigiosa tuis. Sint ligurum populi qui te duxere superbi, Laude tua et vestri te venerentur avi. Sitque tua notum Lanzanicumque per orbem, Calyope, ut Manthos patria vate suo. Urbs Patavi ut Livio Rome scriptore beato, Ut Verona suo passere leta fuit. Hos inter vireas quatus, quem ciprica laurus Umbret in accinctis rite locata comis. Certus eram semper studium moresque putando, Nempe tuos magnum te meruisse situm. Certus et edocto remorum verbere cimbam Signatum ad litus te violare tuam. Nec minor augurio venit tibi gratia nostro, Quamquam sit maior munere nempe labor. Dedaleo ingenio frenis sapientius aura Fungeris et cumis saga quescis avis. Nec timui medio caderet tibi penna volatu, Mutares nomen nota ruina mari. Sed timui invidia sotii ne flamina clausa Utribus ex ruptis in tua vela darent. Hoc viget in mundi pelago mihi crede periclum Vixque tenent positum qui tenuere sinum. Secretus iam scriba patris titulaberis alti, Factus es officio maior amice tuo. Cum quo letantes accrescimus ardua vestri Sors facit et nostrum celsius ire caput. Ut mons alta petens cunctis prospectior imo est Turris ut est oculis notior alta domo, Sic temet maior factus magis omnibus iddem Cerneris et multis indice visus ades. Felix qui sacra Petri versaris in aula, Et calamo mundo spargeris usque tuo. Materie invenere sacre quo pondera sistant, Iam sua, non omni rite ferenda viro. Hectora si gravidum videas comptumque sub armis Cornipedem dices se decuisse parem. Ne fragili positus medio pro Marte notandus A vitio miseri sit maculatus equi. Sic sacra magnarum dives quoque machina rerum Leditur a digno non celebrata viro. Quid precor his maius? Cesar regesque tetrarce Assiduusque deus dant tibi magna loqui. Ergo humeris molem vestris subiisse paremque Gaudeo et ob pondus te renitere sacrum. Namque tuus nostro ludit iam splendor in ere, Glorificor tanto carus adesse viro. Nos Echate, tu Phebus eris tantumque nitescam Quam nostri feries lumine nempe globi, Non opus est memorem, nostri quoque sis memor ultra Verus amor Lethes sugere nescit aquas. Sed precor ut pedibus fuerint cum tuta monarce Tempora, commendes noster amice tuum. Atque meo vestroque simul quo multa magistro Tergora dat frustra non bene scripta pecus. Immo tibi postquam facta est fortuna benigna Si potes ad nostrum fac sibi verba bonum. Ut pelagi saltem quod nunc vitavimus ultro Blanditias nequeam nec revidere minas. 30. Nec te quem nostri vexant agitata procellis Linthea decrevi sucticuisse o Buti Hoc me tempestas affiligit tristius omnis Qui gemitu patior nil sine nempe tuo, Corporibus quamquam distemus forte remotis Mente sedes mecum quaque feramur aqua, Non tua quo merear pravus consortia iusti, Sed genus et mores te facit esse pium. Nobilium longa serie nam cretus avorum, Despicis inficte quam male mundus amat, Ossequiis animas pascis latebunda per urbem Pauperies vestro, stat reparanda libro. Maiorum valvas celeri cervice graduque Effugis, invisus suspicis astra pius Non aliter quam cum scopulus vitatur in undis Blandum Neptuno nauta celeum canit, Alloquio frueris divo cum matre beata, O quales hominum contegit arcta domus, Iugera cui cedant amplexa palatia longis Porticibus placidis solicitata malis. O tecum cum scribo loquor tecumque sacello Quo fueram totiens sum meditando tuo Divitiis sancte + paupertatis aventur, Nam superant arabas mente redire iuvat Istic diva quies nullo vexata cliente Pauperis a sola ianua pulsa manu. Non timet an vigiles latro per compita merces Digreget, et damnis immoritura luat. Spiritibus variis sufflans an belliger ether In sua que pelago carbasa misit eat. O felix hominum multarum nescia rerum Conditio paucis exagitata malis, Furta lupi nescis, pecudes porcosque bovesque Nulla quidem novit quisquis per arva tuos. Pauca tuum mordet ferrum sarmenta liei, Saturni vitam pheuda vetusta ferunt. Pars tua Cansani quid vult tibi reddit et ultro Nec tibi contingant astra citata regant, Nam dominum cernunt Ihesu doctore ministrum Ossequio natum sancta monendo patrem, Non tibi bos moriens, mugit percussa securi Nec tibi sub cultro calcitrat icta pecus. Non possunt armenta tibi maledicta precari, Ventibus in nostris que tumulanda cadunt, Nam satis est censes gratis quid donat ovile, Caseus et vellus lac sine cede data, Nec tua gallinam manus est agressa misellam, Que dominum certat posse nutrire suum. Non celi calles volucres vada scita fereque Inveniunt laqueis falsificata tuis, Quid iuvat in longo gustus sermone morari, Aut olus aut ciceres quisque patella tua est, Sanctaque vibici sileo certamina lori Artubus affixi quos fera lana tegit, Et pecudum vellus rigidum quo textus amictus Ingruit a nulla cui sedet arte color. An lacus austeram tipodam quamquam benignet Marsus an et fluvius quod fateamur abest, Nam neque nos venetum mare nec romana plagaque Pisce beant, varium respiciente diem. Hic madidum Thetis surgentem cernit ab undis, Hic siccum Oceano succubuisse videt, Nescio que careat vitiorum abstenius omni, Si reficit mancam carneque pisce quatram, Si mare pro carnis damno rimabimur omne, Ingluvies alio sit reparata cibo. Quid iuvat a mensis absit citharea volucris, Et Iunonis avis dedalis atque lepus Si iaceat Rumbus, Scaurus, Conchilea, Squille Alec per patinas ostrea mullus adest Pectinibus pascat mistis acipenser achinus Appositum tundi non sine ventre caput, Si murena teres spiris sinuata atino Procerusque lupus gausapa nostra replent, Sed lupus in pontes tiberis captatus ab evo Piscibus in cuntis esca suprema fuit. Sub ruptum capitur pontem cui subdita crescit Insula, qua rapide retro ferantur aque. Certe ego si cedas talis mihi sabbata cene, Do tibi qui sequitur quisquis amice diem Sed neque lurconi contigit sola voluptas, Gaudet deliciis aspera vita suis, Immo prius fauces certis placare furentes, Quam dubius cena sit variante sapor. Dum varia irritant offendunt fercla palatum, Multiplici minor est quisque sapore sapor, Excedit dubiam simplex alimonia cenam, Vivitur hac, illa sepe sepulcra patent. Hec animum pennis agitatis tollit in altum, Illa velut capsis detinet arctus humi, O felix, felix, o terque quaterque beata Virgo domus nato, castaque matre deo, Ex qua nullius nares sensere culinam, Quamquam vestibulo sit sociata vie Si cur ista tibi faciam preconia queras Ut tua sit patre gloria vita tue, Nam cum damnaris pellacis cetera mundi Non tibi blanditiis complacuisse putem, Sed nimio sermone moror iam tempora psalmis Secta vocant sacris nulla tacenda tibi, Iam cruce signatus celso blandiris olimpo, Auxilio intentum poscis adesse deum Festinare rogas divum prestare favorem, Gloria post trino redditur una deo, O levibus sublata polo tua cantica pennis, Quas sibi materne composuere preces Pro quo amicizie Mutio cum fratre colebas, Qua non sum dignus crimine nempe meo, Per pia nostrarum condam commercia matrum, Per quamcumque mihi sepe tulistis opem, Cum genibus flexi lacrimis sub nocte penates Flectitis ad vestras mente trahente preces Peccatis veniam nostris mercare precando, Indignum quamquam sit tibi cura rei, Non quod non patiar, patiar, sed et illa rogato Que valeant humeri mensque tenere mei. Sint quecumque mihi vivam dum nossia firmus Atque ut nunc sum, sim corpore mente potens, Nec me quo patrie referant lenire labores, Id faciant nutu te reticente suo, Ante velim seni quo sunt nox unica menses, Atque unus totidem pulsus adire dies, Aut hac trasflatum capiat me antiscora tellus Si qua est, ytalico dogmate dicta sene, Dememi vel forte modo vacuare ocellis Et numquam cuperem reperiisse iubar, Quam cernam varios cives tumultu Atque bonos trepide succubuisse malis, Cernis ut horremus vacuatum mente cadaver Illius cuius vita benigna fuit + . Non aliter postquam libertas vanuit, odi Que fuerat patriam gaudia viva michi; Inde animo exhalat nostro tam dura mephitis, Ethnea quo nomen sit mihi pena suum. Compatior vobis quorum tam feda libido Paucorum subigit libera colla iugo. Tandem vir nostre patiens incommoda terr, Parce duo nobis corripienda rude. Primum que misse scribo tibi carmine Muse Cuius de nido plumidus astra petis. Ac velut Ambrosii timeasque flagella prophete Qua cecinit vitas cantica sancta lyram. Est aliud, quum loquimur tibi fine libelli, Principio cuius forte locandus eras. Finge precor mecum, sint hec quecumque coegi, Parva ratis vario concutienda mari. In prore validum posui tutamine nautam, Te puppi, temo quod bene rectus eat, Ulterius nobis unumque rogare benignus Inter tot vestras hanc mihi funde preces. Cum scandes sancti ad cellam super ardua petri Divino Honufrio me memorare velis, Qui miris semper nostris succurrit agendis, Et desperatam circiter addit opem. 31. Vade meus quod limen amas titubasque libelle Non est ulterius quod revocere lari, Quod dubitas video et forsan dubitare necesse est Ante diem ne sis iussus abire domo Alterius redeas calamo vel pumice fossus Invidie referas consita tela dolis Mors instat crebro feriens rapimurque potentes Ingnotus mecum ne moriaris amo, Sectus enim partes quondam trasmissus in omnes Tutus eras at nunc cuntus adire times Nec mirum macula dudum pars una nigrabat Nunc eadem totus ne maculere times Clausus abi caveas vectem concesseris ulli Donec adoctando suscipiare viro Inde quod es nosses illius gratia tutum Aut edet populis vel rediisse volet Multa tibi parcet clemens nam pictor adactus Pissidibusque natans fingere iusta nequit, Sic lacerum ingenium libris requieque remotum Fas erit et venia non caruisse sua, Nec pudeat cum sis moles tenuissima tanto, O placeas domino parvule magnus eris Nostra petat siquis prosunt quod facta legendo. Temperet ut felix et sua quisque miser, Nunc ego cuatraria degebam civis in ede Oppida nunc profugus plura videre premor. Illic letus eram zephiros moderabar aventes Quatenus hic possum subtraho vela nothis. Vivimus a neutra dudum quoque morte sepulti Fas et iura meos non rapuere dies. Sed sumus in tuto quamquam iactemur et insons Cum stabit mundus quo volo stabo loco. Dic datus in montem patulum, sed factus ubique es, Vix tremula hic potui te cumulare mora Scismate cum pravo periit Regina Iohanna Noster sceptra tenet Gallicus ense petit. 32. Laudibus insignis iacet hic franciscus Aquinas Mente polum scandens herebi vitando ruinas, Lauretique Comes mirandus Pallade Marte, Certa fides heroi nulla maculabilis arte, Regis in ossequi Karuli quem fata dehiscunt Hostica gallorum vinci quando agmina discunt. 33. O videas quisquis gaudes virtute reperta Siste gradus, hic est ipsius fossa referta, Causarum victor, vatum legumque sacrarum Gloria Guelphorum lumen plus sidere clarum Hic Lapus est de Castiglionchio patre creatus Nominis eiusdem, celo sed mente relatus Exul ab ecclesie zelum domibusque perustis Florentia fugit causis et tempore iustis, De scrobe qua iacuit miserans quem doctor ab ipso Ubaldinus in hoc posuit bene marmore fixo. 34. Quisquis es ante means scriptum precor aspice marmor, Non pereat busto gloria parta suo, Consilii numen cathedra summusque foroque Doctor et imparilis Calyopeus honor, Quem laribus flamma stratis florentia fudit, Ecclesiam plusquam quam velit ipsa colit, Hic Lapus est de Castiglionchio pulsus in urbem, Qui venit sancta morte locandus humo, Cespite sed iacuit condam nunc doctor ab illo Ubaldinus in hoc composuit tumulo. 35. Proth deus ut subitis labuntur celsa ruinis, En ruit in media laude stupendus apex. Regnorum tenui modo sumptor marte repente, Karolus ad dacos proditione perit, Heu duo pro cuntis non lauta piacula tantam Ante dei leges optinuere necem, Reddidit altricem tenero qua crevit amore, Ausus et in sanctum conscelerare manus. Tu cave magna potens rebus ne vita serenis Furveat iratum promeritura deum. 36. Corrige prefecti te cede tirande tiranni, Et sua premonitus vulnera mille cave. Quid iuvat ecclesie populos pressisse per annos? Sera licet tandem sed ferit ira dei. Blanditiis ne crede iugum sine lege ferentum, Tela tegunt certam cerne datura necem, Urbs aliquem quenam coluit Viterbia quartum Prefectum et tandem sanguine sparsa suo est. Nulla patrum condunt generosa sepulcra necatum, Ipsius ossa cruor membraque sparsa iacent. 37. Ingnis Aprutinus furiarum fotus olivo Sulfure flans herebi iacet hic extinctus opimo, Oppida discindes vicinos sanguine iunctos, Nomine selecto conatus sternere cunctos, Templorum rapiens devotaque castra vetustis, Bella dedit fratri non causis impia iustis, Heu tam prosperitas malefactis extulit ut iam Ni cecidisset erat rectorem credere nequam, Neve sacri genitor frater maculenter ab ipso Scribitur indictus, gaudent hoc trenara misso. 38. Nam bona rara bonis sociat Randusia sese Moribus, hoc patrio stat residere lare. Nulla dies reprobas questus nos ducet ad artes Si foret ut nunquam tangeret ora Ceres. Namque mori satius strictis virtutibus ulnis Vivere quam torvo respiciente deo. 39. Attenus in triplici deduxi parte iuventam Nunc calamo silvas peragrans nunc plectra per urbes Leta lyre quatiens elegos fors versa coegit, Ut struerem tandemque senis pro fomite vite. Auspice quo quamquam dubius moderamine vecter, Insignem Mavorte ducem iuvenemque stupendum Insolita virtute canam, quo victa beato Sidere regna vigent Latii iacuitque tremendus Gallus, inoptate veniens male iura parentis, Classibus horrendus variis terraque profundo Progenie nullique ducum superatus in auro. Vos mihi Parnaseus honor duplexque potestas Cognatis fraterna iugis vos carmen aventi Consulite o proceres sacri succurrite vates Ausonii faveatque simul quicumque sub axe Spirat utroque poli, licuit cui frangere lucos Castalios, visitque sacri penetralia montis, Et mihi si qua piis flectuntur numina votis, Diva fave tanto reseres helicona labori Intactumque regens audacia vela per equor, Aspires ceptis comitantem cursibus auram, Non audita feram veteres que sera tumultus Attulerit nostras vitiata etatibus aures, Vix dum facta recens canimus que protulit etas, At tu divino Iuvenis proflatus amore Cuius ab ephebis mens magnis duruit armis, Pande viam calamo memorem ne despice famam Grata deo mundoque simul monumenta ferentem Nutibus accendas vires quibus omnia parent Iuravere polus tellus pelagusque triumphos, Karole cura dei celebris rex tertie summi Appula quo sicule crescunt tua regna corone Experia oppressum longe quo tollere cornu, Cogitat et mundo frontem memorare vetustam. 40. Hanc tibi vir nostro nimium sapientior evo Sulmona genitus destinat ille tuus. Cuius enim mentem et faciem monstrare papirum Nil dubito, nomen sit tacuisse meum, Materiam cernes tragico que digna mavorte est Semicapri scriptam carmine nempe dei. Discutias rector maculas et carmina nostri Corripe nam verus verbere paret amor. Vos equidem novi sacros generare libellos, Quos precibus peterem clausit at ora pudor.