CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-14+02:00. Nodus PUSCULO.cons-04.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PUSCULO.cons-04.xml.

Documentum PUSCULO.cons-04.xml in db pdill0


Constantinapolis quarto direpta sub hoste est Talia dum fieri Teucrum dux audiit, acres Haud animos cohibet, nequaquam et bella remittit: Sed magis insanit, ruit ac stimulatus in arma; Percitus indomitum et martem suscitat ira Immani; populos ex omni convocat orbe. Ire ad militiam, Carosque relinquere raptis Coguntur patres armis cum coniuge natos, Antiquosque lares, agrorum, et dulcia regna. Dic mihi musa quibus terris coiere tot armis Instructi varii populi, tot dissona voce Agmina in excidium graiorum nominis unum, Constantinapolis quod tunc servabat, et urbis In praedam, memores; scis namque haec omnia diva. Me doceasque novum vatem canere horrida bella Collectasque acies bello, et quae funera facta. Lectos iussa viros excelso Byzia muro Mittit in arma prior, gallorum condita quondam Viribus: ad latera squallentis frigore Olympi Fontibus irriguis, et munere fertilis agri. Nec procul hinc vasto posita est Mellagina campo Taurorum, qui mille iugis versatur. Abundant Centum per vicos Cereris laeta ordea flavae: Hinc et multa virum pharetris, arcuque sagittis Collecta ex agris ducuntur millia; lino Velati, tristes sua pinguia rura relinquunt. Deferitur Nicaena suis cultoribus alto Urbs gemino praecincta muro, sed inania tecta Desolata tenet quondam directa sub hoste. Linquit agros laetos positis agricola aratris. Tu quoque rege potens olim Nicomedia claro Vidisti antiquis tua rura inculta colonis Abductis, durisque horrescere sentibus arva. Littora quique colunt populi tua bosphore laeta; Thratia, quique ferunt latae propontidis agros Soliciti rapiunt arcus pro vomere lento; Et gladios, peltasque breves, clavasque nodosas. Quot, longus populos ima radice receptat Nubibus, et vento, ac pluviis pulsatus Olympus, Bithyniam, Phrygiamque secat, latera ardua tollit, Agmina tot veniunt. Celeres quibus arma sagittae Dependent humeris, et cornea cornua; lenti Arcus, atque habiles peltae, gladiique recurvi. Nec vos qui bibitis Xanthum Symoentaque troes Exiguos, celebres musarum carmine, terror Martis continuit: memores cecidisse Pelasgum Ilion egregium dextris, famosaque regna. Et Priamum ante aras caesum, clarumque peremptum Hectora Pelidae raptatum pergama circum Vocibus, atque auro ad tumulum genitore redempto. Paphlagonesque suas promunt ad praelia vires, Et qui ludentem cernunt per rura quietum Maeandrum, flexo, et repetentem flumine fontes. Eo quae felicem dicebat lydia Craesum Inscia venturi extrema in tempora fati. Aurea profundens pactolus stagna per agros Depositis armis caeteris rapuisse colonos Martia tela, leves arcus celeresque sagittas Sensit, desertis miratus currere campis. Pamphilios, mysiosque armat, lyciosque futuri Sortibus ex Phoebi doctos, qui more feruntur Quondam gentili, sardos unaque furentes Insani rumor belli. At quos Asia mittit Unius alba ducis tantum vexilla sequuntur. Nec qui magna colunt ventosi littora ponti Cessarunt populi, missi venere Synopo Ac Semiso. Et proprium quamquam novere tyrannum, Machmetti tamen arma iuvant, nec profuit illis Quod graios referunt antiqua ab origine patres. Asia tot gentes dimittit ad arma coactas Urbis in excidium clarae gentisque Pelasgae. At non parva magis Teucro pars robora de se Auxilio Europae depromit, pressa tyranno Quae iacet a Phrygio. Coeunt (proh fata!) Pelasgi Pro Phrygibus contra moturi bella Pelasgos Et penitus Danaum contendunt perdere nomen. Thracia prima suas glomeratas frigida vires Condensat, magni sternant qua nominis urbem Threiciam. Macedum, nec desunt arma propinqua Quae sub Pelleo quondam domuere tyranno Totam Asiam, et Medos, Parthos, solisque recentis Eoos populos. Babylon, longeque remota India, si qua videt tellus erumpere Nilum, Et quae cornigeri templum Iovis Africa circum Innumeris colitur populis, Cancroque Cyrene Subdita, nec puteis imis capientibus umbram Paruit his armis; nunc iussa in bella moventur. Thessaliae qui rura tenent, umbrosaque Tempe Montibus atque altis medios coluere Philippos, Et qui Penei in ripa federe dolentes In laurum propriam Daphnem vertisse figuram Natam, dum fugeret Phoebum capienda sequacem Accensum Veneris flammis, puerique sagitta Percussum; in bella haec iussas misere cohortes. Tu quoque, qui gaudes arcu, volucrique sagitta Sarmata; sub gelido ripas ad fluminis Istri Arcto porrectis Machmetti viribus auges Agmina, vicinum bellumque aggrederis armis. Locrorum, dolopumque manus discrimina miscent Bellica. Nec tanti mansisti innoxia motus Moesia. Nec Mediam quam claudit Moesia circum Dacia Romanis olim possessa colonis. Nec non aonidum fontes Boetia sacros, Ac Thebais Cadmaea tenens celsumque sub auras Parnasum, et scissum geminis Cyrrhaque, Nysaque Phoebo olim Bacchoque sacris iussa agmina mittit. Hepirus regnata olim de stirpe creato Eacidum Pirrho, Romana lacessere marte Regna auso, Teucrum sequitur nunc signa, ducisque Auxiliis auget Machmetti robur, et armis. Illyricae, et gentes pugnaces barbara, et ipsae Arma iuvant, iussaeque ruunt in praelia scaeva. Agmina purpurea haec Europae signa sequuntur. Atque ducem, Soli tanta est cui tradita cura. Sic passim collecta petunt ubi maximus urget Dux qui novum meditatus agit formidine bellum, Incumbitque ardens fieri tormenta per orbes Aerea magna, quibus iactis ut fulmine saxis Ingentes quatiat muros, aditumque ruina Ingenti aperiat sibi magnum, irrumpere in orbem Quo valeat medium, turmasque infundere late. Utque grues, quae stagna diu piscosa Caistri Depastae Nilum trepidum, meroisque paludes Dum repetunt, scindunt magnis clangoribus auras Aethereas coeli; primo haud diversa tenentes: Littera sic serie servata scribitur. At mox Frangitur, et nunc has nunc illas ocior alis Praeterit. Ast demum ut se immisere paludes Iliacas, tremuere undae, piscesque sub undis. Sic se se populi Teucrum diversa locorum Linquentes petiere ducem, spe pectora praedae Impleti, clamore vias camposque replebant. Nec minus ad bellum Danai paucique Latini Componunt se seque armis ad proelia fortes Accingunt, urbemque parant defendere pugna De muris, pulchra, et pro libertate subire Omnia dura feri Martis, mortisque pericla. Occludunt portas, pontes, qui ad moenia ducunt Dirumpunt, fossasque cavant, atque agere terrae Educto, muros forti munimine cingunt. Congeritur ballista cavis, et missile ferrum Turribus, atque ictu torquenda phalarica magno. Et vigiles per longa suis stationibus adsunt Moenia custodes; aliisque ambire vicissim Cura datur, dum nocte latent conamina furva, Insidias, fraudesque virum, explorare locosque Urbis, custodes crebrisque exsolvere somno Vocibus, inque vices mutatur tessera noctis. Portarum primis custodia creditur urbis Civibus, his fidei sotii iunguntur, et aequam Succedunt belli sortem, casusque Latini. Aurea porta datur ponto vicina sonanti, Cantacusine tibi, duplici circumdata muro Andronice, ac geminis hinc inde et turribus altis Castelli in morem conservans limina tuta. Huic Catarinus adest Venetum de gente vetusta Contarina, illi parebat multa iuventus. Creduntur, Nicolae, tibi, praefecte, Gudello Cui cognomen erat, Pegaeae limina portae. Haud illo inferior Grittus Baptista fidelis Iungitur huic sotius, Venetum decus, optimus illi Fulget in ore nitor, fortique pectore virtus. Armatis micat in mediis magnoque sub armis Corpore circumagitur, sotiis fidissima rerum Spes belli, praesens animoque, et corpore tantum est. Romani ad portam divi demesticus astat Cantacusinus, erat Iohannes nomen ab ortu, Andronicusque, senes ambo, qui gente sub una Cantacusina orti regis secreta fovebant. Charsaeam servans Longarius gente Briona Gaudet te sotio clara de gente Georgi Cornaria. Hic Venetus Cretam generosus habebat. Fide, armis ambo tutantur sorte suprema. Regia Hieronymo mandatur celsa Minotto Qui Venetis tunc urbe dabat pia iura Pelasga. Huic comes, et fidus Iohannes scriba Georgus Iunctus adest, civem sibi quem Vincentia premit. Hemmanuel, tibi habenda datur Caligaria civi Praestanti gentis Gudellae sanguine creto. Ast Xilina tenes, regis de gente vetusta Paleologe, prope est portum quam limina portae, Hemanuel. Longe haud succedit proxima, Graii Quam dicunt Cinagon, Gabriel Trivisanus habebat Cui geminae Venetum parebant forte triremes. Regia non ausus, rege referente, tueri Tecta, maris trepidus classi propriora paratae Littora delegit, facilis fuga ferret ut ipsam. Hunc delecta manus iuvenum stipabat et ingens Murorum tractum ad littus complexa tenebat. Ad portam Phari custos Alexius idem Disypatus. Tibi diva tuam Theodosia servat Bamblacus portam. Puteae Metochitus astans Paleologus habet. Platea Philanthrochus. Actu Basileam, Luca, portam tibi, Notare, custos Commissam servas. Alias quae littora circum Aequoris aspiciunt portas diversa virorum Corpora sorte legunt vicina et moenia servant. Tum vero populum graium iam proximus angit Machmettus, rumorque novus per moenia currit. Tempus adesse suas quo promant sanguine vires. Atque hostes contra pro libertate parentur, Natorumque decus, natarum, et coniugis, ac se Et patriam vitam tutentur. Dira movebat Corda hominum belli facies; atque exitus ipse, Si male succedat, si adverso numine pugnent. Praeterea monstris diris terrentur, et atris Prodigiis, coelo, terra, et super aequore visis. Paucos ante dies angusto ex aequore capta Ostrea, sanguineo maduere infecta rubore. Sanguis erat succus proprius, fluctusque cruenti Aequoris. Et coelo crebri micuere per auras Nocte ignes. Animos insueta tonitrua crebro Terrebant sonitu horribili, nimbisque Fulgure disruptis veniebant fulmina densa. Ipsa etiam tellus vento concussa sub ima Radice intremuit, ruere, et visa omnia tecta Urbibus in magnis, ac terrae mergier alto Noctes, atque dies fundo, Stigyaque palude. Fama quoque attulerat vastantem rura draconem Ingentem pecori magnisque inferre ruinam Armentis, morsuque truces costernere tauros Tabifico, et praedae depasci viscera passim Desertisque metu venientem cedere aratris Agricolam, et petiisse fugam, segetemque secari Inceptam liquisse ferunt. Vacuosque manere Ruricolis campos. Hunc per deserta vagari, Afflatuque loca inficientem pergere ad urbem: Talibus attoniti monstris per templa precantur Sancta Deum, matremque Dei, effigiemque verendam Supplicibus portant votis per moenia multo Ipsius populo comitanti Virginis. Hymnos Decantant circum coetus iuvenumque, senumque. Illa sed immotos oculos, mitissima quamquam Virgo tenet precibusque aures occludit. Et aurae Protinus orantis populi prolata tulerunt Verba leves; funduntque preces de pectore inanes. Machmettus celeri interea citus agmine ad urbem Carpit iter. Quartoque die sub moenibus altis Castra locat, figit subito et tentoria campum Crebra per immensum. Trabibus turresque sub auras Erigit: ac nigram in noctem tormenta peracta, Compacta, connexa trabe, valvisque feruntur Praestructis muro cava ferrea, fulminis ictu, Quae lapides torquent immani pondere vastos In muros, turresque altas, et moenia. Magno Quae a sonitu atque ardore vocant communiter omnes Bombardas. Romana ruant quae moenia primum Tres posuit magnas. Inter quas maxima palmis Expansis circum bis senis volvitur aequo Saxa iacit volvenda modo velocius alis Fulminis ac tonitrus sonitum, coelique fragorem Cum tonat exsuperans. Tresque inter limina bina Portarum de fonte auroque tenentia nomen Disponit, totidemque tuos caligaria muros Quae frangant. Variisque locis tormenta locantur. Prima ingens bombarda ferit Romana citato Moenia, per nigrum fumosumque aera saxo; Et quatit impulsu horrisono. Tremuere fragore Muri. Contremuit tellus, pavidaeque per urbem Ad sonitum natos strinxere ad pectora matres: Aequoris, et fundo tremuit neptunus in imo. Primo ictu indiscussa manent labefactaque tantum Moenia. Se gemini tollunt ad sidera muri Ingentes, lateque ambo, sed latior ipse Tollitur interior; celsoque cacumine surgit Altior. Ast primus tormento impellitus, ictus Sustinet infractus primos, quam immobilis haeret. Sed postquam bombarda iterum contorta secundo Percussit; valuit nequaquam pondere tanto Saxa pati immotus murus, sed cessit, et amplum Ad terram congesta ruens dat massa foramen. Tum vero cecidere animis, pavidisque Pelasgi Pectoribus riguere metu, cum cedere murum Bombardis videre soloque aequarier imo. Vulneribus captos iam iam fore mente volutant. Deplorant patriam ruituram. Pignora deflent Dulcia natorum, ac sortem miserantur iniquam Aetatis tenerae. Iam fata extrema suorum Seque videre putant; segni et moerore tenentur. Rex subito accurrit patriae succurrere vimque, Atque animos fractis adiungere civibus. Acres Huc tali accurrunt milites; ductorque Iohannes Iustinianus adest Genuensis. Navibus altis Hic praerat geminis, illis qui forte diebus Venerat, atque urbi auxilium regique ferebat. Rex mercede virum conduxerat, ac sibi fidum Fecerat hunc socium patriae in discrimine tanto. Accelerat simul, et Grittus, numerosa caterva, Quem iuvenum comitata fremit confligere Teucris. Ut venere vident disiectas undique moles Saxorum, elatamque ictu quassamque fenestram Moenia porrigere, et pavidas astare cohortes Pro muro attonitas quas rex hortatur, et ultro Suscitat in pugnam, atque animis et viribus implet. Hoc primus Baptista facit, fortisque Iohannes Succeduntque loco deserto, et corpora telis Impavidi obiectant. Illuc sarmenta iubentur Afferri, terram effodiunt, tumulumque sub auras Aggere constructo educunt, plaustrique vehuntur, Longa trabes, tabulae, limum quocumque recessu Urbis materiam convectant. Principe viso Certatim se opere accingunt. Presentia regis Urget eos: Italique monent contemnere mortem Pro laribus patriis; primi nam moenia captant Conquassata. Petunt armis clamore ruentes Post iactum tormenti hostes; et vulnere turbant. Rex urbi hinc atrox cernens instare periclum Et belli summam huc Machmettum afferre caputque, Hac statione legit Teucro contraria nitens Considere. Ad muros ponit tentoria divi Romani, medius gemina inter moenia. Iungit Se socium, iuxta et regem tentoria figit Invigilat, noctesque dies ac robora muro Collocat, et noctes insomnes ducit in armis Iustinianus. Eo carpebant praeside multi Graiorum segnes lentam per membra quietem Mollibus in stratis, ac si pax longa fuisset Stertebant noctem totam; nec praelia mentes Tangebant miseris, totumque nocte Latini Stantes pro muris miscebant. Aggeris ullum Non hostes contra tollendi cura movebat. Quin etiam duris italis quos pugna laborque Conficit assiduus, non potus, non cibus ullus Redditur. Haud civis nummum qui impenderet unum Est compertus ea, quamquam ditissimus esset Tempestate, suam patriam quo ex clade receptet Tam dira. O miseri, ne tanta pericula vitent Divitiis, parcunt: quas dum servare laborant Solliciti produnt ipsos, patriamque, domosque Hostibus. Et praeda Teucri ut potiantur opima Causa fuit. Tali ad muros certamine Teucri Certant, assiduis quatiunt dum moenia saxis, Expectata diu tandem de littore venit Hellespontiaco classis delata secundis Flatibus. Armatae verrebant aequora nigra Bis denae ante alias fluctu spumante triremes. Pone secant aliae centum mare remige puppes, Quinquaginta illas parvae comitantur. At ecce Summis de speculis custodes protinus edunt Adventare rates hostiles iamque propinquas Affore. Dispositae naves porti hostia claudunt Turritae; ac trabibus, ferro et connexa catena Littore ab utroque ingressum religata coercet Ferrea. Praeterea ponuntur littore passim Quae pulsent tormenta rates, si forte coacto Agmine corripere portum, cursuque citato Ingressum tentent, fracta et tranare catena. Verum ubi delatae vento applicuere carinae, Impetus, inflatis in portum currere velis His fuit. Ast puppes tamquam castella tueri + ut videre succeduntque aditum hinc inde, angustumque patere + Naves per medias ingressum: territa classis Transvolat, et supra vicina ad littora tendit. Phoebus bis quinos coelo vix fecerat orbes, Quatuor ecce rates turritis moenibus aequae, Quae Danais rerum fessis frumenta vehebant, Cernuntur celsa e specula Propontidis amplae. Iam freta scindebant austro crepitante secundo In puppim, fluctusque canos spumamque secabant. Bis centum iuvenes vectabat singula puppis Tres genuae extollunt insignia puppibus altis. Ultima sed regis Danaum se adiunxerat una, Tutius ut posset medios transire per hostes. Nuntius actutum Machmetti, currit ad aures, Quatuor ingentes puppes Propontidis undas Sulcare, ac tumidis urbem contendere velis. Haud mora cum tota iubet his occurrere desse Praefectum instructa, pelagi quem castra sequuntur. Correptas subito classes armisque, virisque Ianizaris complent; e castris lecta iuventus, Electique duces terrestribus aequora tentant, Actutumque rates italas foedare iubentur, Ni iussis parere velint, ni carbasa ponant. Iussa citi peragunt. Celeri ruit agmine tota Classis remigio. Spumat sub navibus aequor Subtractaeque sonant remis certantibus undae. Teucer equo vectus de littore praelia spectat; Multaque Teucrorum concurrunt millia: laeti Expectant finem pugnae, praedamque futuram Coniectant, prestet sibi si fortuna potiri Navibus his brevi, et victores urbe Pelasga. Nec minus ex omni populos confluxerat urbe Commixtique ruunt matres, puerique virique. Ascendunt alii muros, hi tecta domorum, Hique petunt cursu visuri bella theatrum Hippodromon, late spectare unde aequora possunt. Letitiaque, metuque omnes pavor improbus haurit Vota + duplicant, fundunt de pectoris imo Quique preces summoque Deo, magnaeque parenti; Incolumesque rogant portu succedere puppes. Proxima iam ratibus classis troiana Latinis Aequora verrebat. Subito deponere vela Clamatur magna praefecti nomine voce. Stentque rates celsa edicunt de puppe triremis. Hi parere negant. Sed vento carbasa pandunt, Et cursum inceptum peragunt, pelagoque feruntur. Nos clamore petunt Teucri, cinguntque corona Undique condensae naves pugnamque tubarum Accendunt sonitu, praedae spe praelia tentant Invaduntque rates; capiant nisi protinus illas Dispudet. Ast contra sese defendere telis Tormentisque parant itali, latisque dolabris, Saxaque devolvunt. Alii mucronibus astant Ferratosque tenent contos, prohibentque ruentes Apprensare rates Teucros, et missile ferrum, Ac tormenta alii torquent per densa carinis Agmina; caede virum complentur robora, latae Ingens et gemitus auditur vulnere crebro Vitam exhalantum, duroque in marte cadentum. Tollitur in coelum clamor, pulsantur utrinque Littora, tot classis resonant impulsibus undae Neptunique horrent multo rubefacta cruore Arva, auster celeri plenis fert agmine velis In puppim spirans naves, nec flare quievit Structa donec statuit super aequora, bosphorus arctat Littora ubi geminae telluris. Deserit illic Ventus eas. Cecidere signus sub moenibus acris. Tum vero exoritur pugna, increvere remisso Teucrum animi vento. Segnes fessosque Latinos Non duraturos longo duxere labori. Praeterea pudor incendit, de littore spectans Haud procul et princeps Machmettus, concitat iras. Ingentem attollunt clamorem. Pontus, et urbes Et clamore virum resonant, strepituque turbarum Moenia. Tumque ruunt alacres spumosa triremes Cerula, remigio impulsae. Simul impete vasto Illisere rates italas, latera altaque cingunt. Sed non et Latios tenuit mora. Ventus abivit Ut placidus, iungunt una connexa rudenti Robora porrectisque intendunt funibus omnes Puppes, inque vicem pelago mansere ligatae Quatuor ut turres. Furit hinc atque impetit illinc Barbara tum classis manibus pars pensat adactis Summa ratis. Longe stantes pars dimovet arcu Missilibusque viros. Contra stant puppibus altis Armati, strictis gladiis, Latisque dolabris, Obtruncant dextras prensantum, aut pectora contis Transfodiunt. Manibus volvuntur corpora trunca In freta Teucrorum, socia et super agmina late Exanimata cadunt; et vasto pondere cladem In socios peragunt, requiem non saxa, nec ullam Tela dabant hosti. Clypei pulsantur, et ictus Non sufferre valent. Crebris tinnitibus ambo Et galeae resonant, et viribus aera fatiscunt. Celsa velut cum montis aper iuga setiger actus Deserit, et spissam canibus latrantibus intrat Arboribus vallem, prohibet si fluminis unda, Vel nimium limosa palus transire: prementum Turba canum insequitur, nec retro flectere terga Dant arma instantum latronum infesta. Furens tunc Consistit, subicitque truces ceu fulmina dentes: Terribilis mandit spumam. Terga horrida feris Stant rectis, oculique micant ut fulgura. In iram Ac rabiem se se instigat. Tum proripit ardens, In mediosque canes fertur. Nunc saevit in ipsos Latrones, ac dire ferit, sternitque cruentus Hunc modo nunc illum. Non audet caetera pubes Caede pavens dura, atque exemplo territa magno. Non ipsique canes conferri cominus audent; Sed longe in ventos latrant, tela irrita iactant. Haud aliter Teucrum atque italum se classis habebat. Aureus Oceani currum iam merserat undis Phoebus, et humentem nox terris duxerat umbram. Cum lacerae Teucrum se subduxere carinae A pugna, fractaeque abierunt. Signa pudoris Cum gemitu secum asportant, caedesque suorum. Quatuor at puppes italas intra hostia tuta Remulcant hinc Venetum de puppe revinctas Funibus obliquis obscura in nocte triremes. Victores nautae laeti sua corpora curant, Roboraque instaurant victu; post membra sopore Fessa fovent dulci, laxant et pectora cruris. Machmettus rabida sub noctem exaestuat ira Pectora nec requiem, placidum nec lumina somnum Accipiunt; curasque graves dolor improbus auget, Ac pudor insanus. Varii per pectora casus Discursant: pugna infelix, sociumque ruina Ante oculos volitant, speratae ac gloria praedae Frustrata instigat. Naves foedare Latinas Destinat, ulciscique suos. Ita corripit altis Tum subito e stratis corpus; furibundus, et ira Ferridus e somno socios clamore fatigat. Hos iubet ante diem tormentum montes in altos, Qui Galatae impendent, ingens vectare, supraque Ipsiusque domos urbis, Galataeque penates, In portum, atque ipsas naves muralia saxa Torquere, ac portu medio lacerare sedentes. Iussa parant celeres. Radiis lustraverat orbem Sol rediens: tonuit subito bombarda fragore, Improvidos animos turbans; et moenia supra Urbiculae fumum involvens densum aera rumpit, Et venit, extremumque aufert de puppe revulsum, Structum Martis opus, falsasque intorsit in undas. Ecce aliud stridens non aequo pondere saxum Decidit in portum, et puppis latera ardua strinxit. Nec mora: namque duo astabant tormenta: secutum Infremuit saxum, mediumque intercidit altas Naves; at nullam contingens mergitur undis. Tum vero trepidare rates, solamque catenam Deserere, ac vulsis uncis ad moenia, et altas Se Galatae referunt ripas, muroque teguntur. Sed non idcirco Teucri torquere sub ipsos Desistunt muros: aliquam si mergere dextra Sorte datur puppim. Galatae super ipsa domorum Culmina, dum vires non sufficit impetus illis Saxa cadunt pacem quamvis tunc ipsa teneret Cum duce Machmetto patitur discrimina belli. Sed Phryges iratum numen sensere benignum. Navis erat genuina, malus centurius in qua Vexerat in mercem dominus vim maximam olivi Barnabeus, Phrygibusque illud vendiderat auro, Quo tormenta igni candentia spargeret; ut sic Hoc aspersa ictus duplices, geminataque mittant Pondera saxorum in muros, citiusque ruinam Hostibus optatam faciant, aditumque patentem. Saxum unum (res mira quidem) postquam exiit actum Aera per liquidum, subito se tollit in auras, Et recto nubes densas celere agmine transit, Impete non alio, quo coelo fulmen ab alto Praecipitat; post se cunctis cernentibus ipsam, Quae propior stabat ripae religata, petivit, Percussit mediamque ratem. Tabulata solutis Iuncturis cessere: petit fundum usque carinae, Et fregit. Disiecta ratis simul accipit undas, Mergitur et ponto: vastaque voragine saxum Consequitur. Plausus statim est utrinque secutus. Christicolae iustum conclamant numen, et iras Iustas esse Dei; dignasque dedisse fatentur Centurium poenas; quamquam maiora supersint Damna homini. Natas teneras, parvasque puellas Dum clam subripere attentat; rapit ipse superbus Machmettus victor; praeda gaudetque potitus Interea dux ipse Phrygum, prohibere catenam Ut videt a portu classem, et simul hostia claudi Custodia italum ratibus: putat arte per altos Montes in portum persarum extrema secutus Regis transferre, atque una consternere pontum Ponte super structo: et cuneos transmittere siccis Ipsi urbi pedibus tumidum super aequor, et undas. Xersem fama canit quondam stravisse frementem Hellespontiacum pontum, et iunxisse reiunctam Ponte Asiam Europae, siccis atque agmina plantis Innumera ex Asia Europae immisisse. Minacem et Montis Atho fecisse iugum transcendere puppes, In summoque ferunt passis transcurrere velis Vertice, Neptunumque ausum compescere loris. Mons parvus Galatae supra caput eminet urbi: Plantis conspicuus, Baccho et gratissimus, uva Fertilis, ac pomis, et amoenis consitus hortis; Ascensu facilis, altoque in vertice planus, In mare declivus parva cum valle, columnis Haud longe a geminis, surgunt quae ad sydera rectae; Unde solent naves ventum expectare faventem, Si petitur Ionium, Boream; si pontus, at Austrum. Hac dux ipse ratus facilem fore navibus alto Subductis pelago ascensum. De valle recidi Arboream silvam iubet: atque insternere latam Excelsum in montem usque viam, et de vertice ferri In portum facili impulsu per strata carinas. Haud mora: paretur dictis. Via strata per imam Vallem coepta latus montis complectitur, ac se Per declive ferens spatiosa ad littora portus Porrigitur; transversa trabes tellure dolata Ponitur in numerum, spatio, nec distat iniquo. Tum per ligna trahunt subductas uncta carinas Certatim innixi Teucri. Scandunt iuga montis Alta manu, puppesque fluunt ad littora pronae Aequoris ignoti; miratae currere celsum Per collem, rursus ponto redduntur, et imo Conduntur portu; ac late spatiantur in undis. Iam pars classis erat Phrygiae convecta, sinumque Lustrabat: portu et neptunia bella ciebat. Ponsque cadis nixus iunctis tabulis trabibusque Littoris in summo medius pendebat et undae. Tunc itali, Veneti ac genuenses urere flammis Stabat qua portus, classem nil tale timentem Consilia inceptant Phrygiam sub littore curvo. Conveniunt Venetae praefecti classis in aedem Petri Clavigeri sacram. Praefectus et ipse Iustinianus adest Genuensis. Maximus atque Grittus adest Baptista ferens in pectore fida Consilia. Accedit Genuensis plurimus ordo. Instructis nocte obscura cum manibus ire Constituunt, Phrygiaeque ignes subiicere classi, Mergere vel ponto naves, vel ducere captas. Sed raro in multis sunt fida silentia. Furtim Detulit accelerans Machmetto nuntius audax Angelus ex Galata Zacharias, atque suorum Consilii expandit, maneant quae incendia naves. Classem continuo subduci in littus ab alto Imperat, et crebris compleri littora mandat Bombardis, vigilesque iubet traducere noctem Insomnem, multisque virum loca millibus implet. Iam Phaetontis equi carpebant gramina cursu Ambrosia exacto, et fessi sua membra fovebant: Et nox atra polum ingenti obduxerat umbra, Ac medium vergebat iter: cum classis agebat Pars italae se se tacita, et troiana petebat Castra, rates flammis exurere edacibus. Aptae Et celeres binae praecedunt classe triremes Ex omni electae Venetum; frustraque biremis Argiva. Ast italisque viris armisque triremis Credita cui fuerat maior, muniverat ipsam Egregius Iacobus Cocchus, generosa propago, Spectatamque manum iuvenum dux ipse regebat. Atque huic cum celsa, stipato vellere tutum Saxa latus contra monstranti Pape, Iohannes Se offert primum Genuensis, vulnera forti Velle rate excipere iactorum turbine multo Saxorum. Tacite incedunt hoc agmine naves. Ecce facem summa Galatae de turre levari Cernitur. Hoc Teucris signum fore nuntius ipse Creditur, ut puppes se de statione moverent Christicolum. Statuisse vident, hostesque repente Compositi expectant venientem noctis opacae Per tenebras classem. Cocchus vix castra subibant <> Haud procul a fluctu socios hortatur, et inquit. "Este viri precor, o socii. Memoresque tenete Unde genus vobis; italaque origine nati Et Veneta, servate decus, nomenque referte Antiquum Italiae, fregit quae barbara semper Tela. Hodie nos clara manet victoria. Nostris Stat manibus nunc certa salus, exurere classem Si Deus ipse dabit. Contra non arma valebunt Constantini urbem Teucrum. Nunc viribus autem Est opus atque animis italum: vos tempore tali Delegi socios, quod nobis de hoste triumphum Aut mortem cum laude daret. Compellite cursum, Et se quisquam armet facibus. Comburite classem Me duce Teucrorum." Sic fatus corripit ardens Incensam laeva taedam. Dextraque coruscat Ensem fulmineum atque cruci dedit oscula. Cuncti Hoc faciunt. Devota ruunt in fata iuventus Ante aliasque volat puppes agitata biremis. Vix classi coepere faces iacularier: ecce Intonuit bombarda gravis contorta per umbras Noctis atrae: non visa ferit frontemque carinae Adversam qua iuncta ratis tabulata tenentur Connexa compage secant fluctusque marinos Extemplo a prora usque in puppim quassa fatiscit; Accipit et fundo puppis mare; cedit, et undis Paulatim: subitoque ingenti voragine rapta Mergitur, atque viri rapiuntur vortice. Nantes Nec valuere iterum summas emergere ad undas Pressi armis. Oritur clamor miserabilis. Ipsis Nox inimica viam auxilii negat: arma gravesque Impediunt. Cocchus summis stans fluctibus alta Voce rogat scapham remo suffultus adire, Innixus quo certat aquas superare; sed illum Clamantem frustra auxilium rapuere gravatum Arma imum ad fundum: "Natosque", extrema loquentem, "Commendo, o cives. Morior, carosque: Deoque Hanc animam; nostrae quaeso miserescite sortis". Talia vociferans Neptuni tractus ad ima est. Caetera tum classis tanto conterrita casu Christicolum retro cessit, nec perdita Teucris Bella audet conferre manu. Tormenta feruntur Plurima. Cuncta sonant fremitu, ceu intonet aether. Adventante die laetos ad sydera tollunt Clamores Teucri victores. Moeror habebat Christicolas Latios tristis. Tum protinus omnes Desertos repetunt muros, quos arte superbi Irruere aggressi varia lateque frementes Certabant Phryges: et vastas tormenta ruinas Ac latos dederant aditus. Contollere contra Christicolae tumulos instant, et damna cadentum Murorum aggeribus redimunt: ... Captos ecce viros manibus post terga revinctis Nudatosque trahunt muris ingente tumultu Lictore Phrygii. Strictis mucronibus astat Insultans, intenta neci, clamore ruitque Barbara turba, ardens humanum haurire cruorem. Hos cogunt qui sint fari prius, inde trucidant Ipsorum ante oculos socium quos Cocchus in illa Qua periit, secum fidos delegerat atra Nocte. Leves armis nando qui littora pauci Attigerant, ubi castra hostes immania habebant; Terque, quater miseri, qui non periere sub undis Dum lethum effugiunt sine ferro, et vulnere capti Ut pecudes, hominum dextris cecidere nefandis. At rex exequias, miseri solatia casus, Et tumulum iussit fieri pro munere inanem: Egregiasque animas Christo sollemnibus actis Leniit, ac precibus missis de more sacerdos. Haud impune tamen scelus omisere Latini Tam dirum, incensi praecordia. Concitat iram Ingens corde dolor. Teucros, quos forte reclusos Servabant, rapiunt vinctosque ad moenia ducunt. Atque ibi in excelsum tractos, aperire furorem Machmetti cogunt, saevimque immania gesta. Hunc necis esse suae causam testantur; et illos Obtruncant. Mutuis vicibus Bellona cruentans Hinc, atque inde manus caedem sic caede repensat. Lignea turris erat celsas educta sub auras Moenibus intentans urbis, quam in margine fossae Sustulerant mediam portarum ad limina Teucri. Ex Auro, atque a Fonte notant quam nomina puro. Qua murum oppugnare parant, fossasque replere Hostes, ex alto iacta per concava terra, Quam procul inde alii assidue testudine longa. Cratibus ac tecti nocteque, dieque ferebant. Haec loca servabant fortis Stornadus, et audax Mollisrus, Venetus primus, genuensis at alter Diruta bombardis. Aberat nec longius inde Viribus haud impar, Grittus, qui tendere contra Ut vidit munimenta diu, frustraque sagittis Eminus et telis Latios obstare: ruinam Igne meditatur subitam turrique: Latinos Vocibus hortatur socios, civesque Pelasgos. Turrim ipsam rapidis flammis exurere laeti Accingunt propere, et coeunt Graecique Latini Unanimes conferre manum; flammaeque coruscant. Improvidae actutum Teucris; per limina parvae Erumpunt portae tales ignota per usus; Et superant cursu fossas, turrique propinquant. Diffugiunt subito custodes turris; at illi Subiiciunt ignem tabulis, atque arida circum Nutrimenta ignis congestant. Flamma repente Excita surgebat passim, et per robora sicca Serpebat. Phrygiis e castris millia magno Cum clamore ruunt, Machmetto urgente feruntque Ardenti auxilium turri. Non territa tanto Incursu hostili iunctis umbonibus astat Firma phalanx longe turrim complexa viamque Fossarum cingens, hostes atque excipit, alta Corripiat dum flamma furens tabulata, ruatque Turris humo. Teucri seriem diffringere certant Christicolum crebris assultibus, ac modo ferro Praefixis longis hastis, nunc ensibus instant. Stant contra ut murus cives, nec ab ordine cedunt: Et sane exesa nisi flammis turre, tulissent Retro pedem nunquam; sed castris millia totis Tot se se effundunt Phrygium, ut discrimen apertum Extra urbem pugnare foret. Sonuitque receptum Martia concha, iubens cives excedere pugna Haud aequa, regis iussu se mare reflectunt: Hostibus et cedunt paulatim; non tamen ullus Terga dedit. Fossas petunt, et moenia tuti Linquunt et turrim semiustam. Non mora Teucri Decutiunt ignes iacta tellure: quiescunt Actutum flammae oppressae, resolutaque late Materia, ac disiecta negat depascier igni. Machmettus nullum linquens tempusque viamque, Quo victor graiam tandem vi exhauriat urbem, Insidias quaerit varias, artesque latentes. Secretos cuneos longe, ne sentiat hostis, Imperat a muro fodiant. Hac arte probati Montibus et soliti mediis atque aera metallis Eruere, inque imae descendere viscera terrae, Usque intra muros qui ducant. Ocius imam Tellurem iussi effodiunt; latamque sub umbris Exhausere viam: penetrant noctemque profundam Sub fossisque cavant terram, et fundamine lato Murorum. Fervent opera indigesta frequentes Teucri. Alii effodiunt rastris fossam; mutuisque Exportant alii manibus terram; ordine longo Subiiciunt alii ligna; et tibicine multo Sustentant, ne terra cadat fornixque supernus Convexus: flammis noctem vincentibus, altos Transierant muros. Moniti haec discrimina graii Interius Teucrum exemplo, transversa secantes Clam subeunt cuneos taciti captantque locorum Auribus insidias; strepitu et per concava capto Hostili occurrunt fodientes. Area Teucris In dextrum laevumque latus spatiosa cavata Sub tellure fuit, de qua diversa petebant. Quas furto fodere vias, huc protinus arctum Per cuneum irrumpunt cives, et praelia caeca Committunt. Hostes fundunt. Pars munere noctis Effugit, ac tandem superas evadit ad auras, Inde procul sociis, atque armis, nuda, relictis. Christicolae exactis, et caesis hostibus ora Obturant cunei, ponuntque incendia. Fumo Terra soluta ruit consumptis igne tigillis. Victores tandem redduntur ad aethera clarum Cum praeda hostili; quos rex et munere donat. Non casu Phryges tamen absterrentur. Ubique Per variosque locos meditantur furta; viasque Occultas tentant sub humo: si fallere graios Qua valeant. Sed fata vetant, quae excindere furto Non dederant urbem Phrygibus, nec fata manebant Urbi eadem et Troiae. Teucri nunc carcere tetro Obstructis cuneis clauduntur, et igne perempti Occubuere alii; ferro pars caesa: sepulcrum Hoc habuit, quod ira sibi defoderat ipsa. Ast alios murum iuxta caligaria Teucros Moenia subruere intellectum, et vertibus ima Fundamenta quati; cives tremor occupat ingens Ignaros prorsus tanti discriminis. Altum Defodiunt properi cuneum; tacitique cavernis Succedunt imis; Phryges ac laboribus ipsi, Non visi aspiciunt ardentes fervere. Saxa Voluere vulsa manu muro; cernuntque cavare Fundamenta viros; murumque in parte cavatum Suspensum aspiciunt, forti e tibicine fultum. Hos portare trabes longas, aliosque dolatas Subiicere ad pondus muri pendentis, ut hora Dum ferat, aggestis lignis; et cratibus atra Cum pice viminibus rapiat flamma ilicet igni Supposito; murusque cadat. Paulumque morati Haec opera ut videre, ruunt. Pars subiicit ignem Regressusque viae claudit: pars comminus acri Congreditur ferro. Ancipiti discrimine capti Nec quicquam Teucri obsistunt. Pars pervolat acta Enses per medios, cursuque incendia velox Occupat. Actutum piceas depascitur ignis Congestas taedas, cratesque, ac vimina sicca; Exustisque cadit lignis, impletque cavatam Terra viam. Teucrum pauci iacuere sepulti. Instaurant murum effossum, complentque cavernas; Et tandem laeti cives redduntur ad auras. Bis se se plene complerant cornua lunae Ex quo concutere muros innititur omni Dux ope Machmettus, cuneos; tormentaque tentans: Impleratque cavas ubi moenia diruta fossas Musculus. Erectae stabant, et machinae in altum. Extremam statuit belli tentare per arma Fortunam; et longo finem mandare labori. Convocat extemplo sua sub tentoria primos Bellorum socios, hacque affatur voce coactos. "His quos longa dies, atque experientia belli Spectatos reddit, socii, verba addere vires Credere nempe reor vanum: me clara parenti Vestra fides gestata meo, magnique triumphi Quos vobis egit sociis, famosaque bella Haud dubitare sinunt parituros alta trophaea Urbe subacta, animus vates, nisi nempe quod opto Divinat. Quis eum secus hoc sperare liceret? Si vos mente agitet quae olim castella sub armis Vi vestra expugnare datum. Ne antiqua revolvam: Hoc probat in Coelum qui stabat murus Achaiae Dirutus. Est vestrae testis virtutis, et illa Thessalonica potens opibus, nil moenibus altis Profuit huic cingi; iacuit iam denique capta Per muros vestris manibus. Castella supersunt Quae valeam memorare cadavera diruta. Sed quid Per quos gesta illis propono extrema. Labores Comminui magnos vobis, facilemque paravi Moenia per media ire viam. Deiecta videtis Atque aequata solo, fossas et cespite plenas. Vallo hostes tenui solum, parvoque tenentur Aggere, quem saltu superet quis strenuus uno. Iam gemini currunt menses, quo castra locantes, Arte omni praestare viam quaesivimus amplam. Stravimus ecce vias ferro, nunc viribus usus Ut potiamur ea, pro qua huc advenimus urbe. Nec superest multus nobis labor: aggere pauci Stant hostes: rari vix complent moenia fusi. Terna dies terris cum primum illuxerit ergo Cuncti armis animisque alacres accingite muros Agminibus totis, urbemque capescite pugna. Praecipua expectant primos qui moenia scandent Dona viros. Quod opum capturorumque parabit Quisque sibi, dono praeda omnis vestra sit. Opto Exhaustam in martis opus contingere terram." Dixerat! Atque ducis voces clamore secuta Agmina sunt: praedae spe pugnam voce precantur. Fama volat per castra. Virum simul occupat aures Interea, pugnae magnae tempusque, diemque Advenisse. Urbi crudelia quisque minatur. Indulgent fusi genio in tentoria Teucri, Et laetas ducunt noctes, longasque choreas Exercent: cantusque sonant, et timpana; fundunt Et passim tormenta. Ignes per castra frequentes Lucescunt. Ibi festa deae, quam vana vetustas Coelicolum matrem mentita est, orgia credas: Aut Bacchi nocturna coli trieterica nocte Sacra putes. Tot castra sonant clamoribus, aera Timpana tot pulsant. Cursum detorquet in urbem Fama, diem portans pugnae: pavor occupat ingens Corda hominum; se quisque ornat tamen, ac parat armis. Pars quoque, quae primo se se ostentaverat armis Assidue, martis fuerant dum nulla pericla, et Praelia nulla forent, turpi formidine condunt. Et Galatam, navesque petunt clam, proh pudor! Et tu, Iustiniane, animos, belli dum prima fuerunt Principia, et nondum pulsaret machina muros, Intrepidos Nicolae ferens, discrimina solus Ad Venetos ausus falsis inscribere chartis Bella nulla urbi, tunc impendere Pelasgae, Atque ope tunc graios non indiguisse: rogarent Dum cuncti auxilium votis precibusque ferendum. Nunc primus latebras quaeris timidissime: nummos Divitiasque tuas quas hic manifesto Celaeno Conflaras Harpyia, rapis condisque trireme. Conductaque domo Galatae, modo deseris urbem Cum natoque die Galatam colis: hanc quoque linquens Nocte rates Venetum, pudor ingens, degener, et stirps. Candida completo cum Phoebus surgeret orbe Maesta prodit, fati miseri, cladisque propinquae Nuntia. Nam tristis faciem velamine nubis Tecta atrae, mediaque latens plus parte sereno Incedit coelo. Terrentur pectora monstris Spectantum. Trepidant, quidnam haec portenta minentur. Pars petere haec Teucros dicebant omina; parsque Pro patria trepidi effundunt pia vota, precesque Coelicolum regi supero, haec evertere monstra. Ut decreta dies pugnae iam venit, achivis Quae regnum rapiat, libertatemque; Latini Exigui numero, et Danai per moenia rari Funduntur. Lectum robur servare ruinas Virtute, ac numero praestantius occupat. Umbram Ambiguam coelo sub terras Phoebus abactus Liquerat. Ecce omnis Teucrorum exercitus uno Agmine desertis fundit se ad moenia castris. Pars humeris rapiunt scalas cratesque recenti Obductas corio. Turres hi robore textas Subvectant muris tecti: lapsuque rotarum In fossas trudunt, quas multa musculus ante Implerat terra, expositisque pontibus, altas Murorum attingunt strages: atque aggeris aequant Cespite sublatum tumulum. Longo ordine structa Pars ipsa in fossa; pars ipso in margine fossae Sub tabulis se se textis, et cratibus abdunt, Tergoribus stratis taurinis, vulnera contra Telorum, quae densa cadunt velut aethere grando Desuper. Inde petunt stantes pro moenibus arcu, Deturbantque viros Teucri fallente sagitta, Glandibus, et crebris: alii dum moenia scandant, Appositis tentant hi scalis; pontibus illi Corripere alta: ruunt cuncti; subeuntque vicissim. Succedunt alii fessis. Ast civibus ulla Nec mora, nec requies conceditur. Aggere saxa, Lignaque devolvunt ingentia, telaque torquent Comminus hi contra prensantes moenia Teucros. Stant gladiis, praefixa tenent, et robora acuta Cuspide. Conquatiunt saevas hi immane secures, Urentem putremque alto de cespite calcem Hostilem in faciem iacuit, et lumina caeca Efficiunt late subeuntum: plurima caedes Inter utrosque horret; multa hinc atque inde sagittis, Multa etiam saxis occumbunt corpora: multi Glandibus pereunt. Scalis haerentibus, et iam Moenia prensantes, suppremaque cespitis alti Primi corruere: ac secum traxere sequentes; Praecipitesque una tracti iacuere ruina. Successere alii: pugna instauratur acerba. Non genus interea telorum desinit ullum. Discursant hinc inde duces stationibus omnes Quique suis, nec non his cives viribus implent Vocibus hortati: nunc primi vulnera in hostes Exercent: lapsis succurrunt: arma ministrant: Atque animos acuunt. De vita, et sanguine pugnam Hanc meminisse volunt, et libertate tuenda Pro patria, et natis, charis pro uxoribus illos, Pro templisque suis, proque agris: omnia nunc se Haec dextris portare suis meminisse precantur. Talia rex primus, quem sequitur deinde Iohannes. Grittus, Gudellus, Buzardus talia dicunt, Stornadus, nec non Molitius, Andronicusque: Hoc Catarinus idem, hoc ipsum Cornarius audax. Nec minus ad portum certatur: namque reiunctus Pons maris exuperans fluctus innabat, utrumque Contingens littus, nixus, tabulisque cadisque Iam tutum praestabat iter super aequoris undas: Agminaque ad muros mittebat barbara, fossa Aggere nec fortes stratum, et super aequor onustis Comportant scalas humeris ad moenia late Subnixi, et gradibus celsa ad fastigia tendunt. Hos contra Gabriel Trivisanus, laetaque pubes Classibus ex Venetum vi pugnant, magnaque Teucris Funera dant. Bellona acies circumvolat ambas, Caede virum gaudens: furibundus contonat et Mars; Sanguineaque quatit cristas, vibratque cruentam Hastam per medios curru portatus; utrisque Praeliaque accendit; nunc his, nunc et favet illis. Itque comes pavor, et terror, biiugesque gubernant. Parte alta classis fundit se ad moenia; tentat Si qua via est aditum; nunc huc, nunc fertur et illuc, Infestatque omnes, quos pulsant aequora, muros. Sic urbem attonitam totam crudelis ubique Mars circum saevit, dirum exitiumque minatur. Lucifer aurorae venientis pallidus ortum Ducebat, portans urbi casumque, diemque. Iohannes abiit percussus glande lacertum; Ac se subripuit pugnae, navesque petivit, Sive metu Teucrum, seu vulnere abactus acerbo. Diseruitque locum; trepidantiaque agmina liquit. Romani stabant Divi qui ad moenia primum Ingenti pavitare metu graique, Latini Coepere: fugiunt segnes iam vulnera vitae; Iamque timent duci; miscent nec praelia fortes. Aggere paulatim declinant; et modo lentas Exercent vires; vixque audent arma movere. Tum vero Teucri incumbunt, atque acrius instant. Iam digitis fulgens roseis Aurora rubentem Aethera reddebat, noctisque fugaverat umbram: Aggeris in summo conspecti vertice deni Ianizari, taciti, nulloque obstante suprema Repentes, qui forte loca appendere ruinae. Tum cives tentare fugam, dare tergaque turpi Attoniti coepere metu; ceu morte propinqua, Obliti dulcis patriae, rerumque suarum. Haud aliter, quam si medium discusserit agmen Cum tonitu horrisono delapsum ex aethere fulmen. Ianizari primo, licet aggeris ardua summi Corripiant, numero pauci descendere in urbem Non ausi dubitare diu, ambiguique manere, Quid faciant, cedant ne retro, vel moenia saltu Irrumpant. Cunctos fugere, ut videre nec ullum Conferri audentem, aut misceri in praelia civem. Horrendum tollunt clamorem, telaque quassant Cum fremitu; vibrant enses; iactantque sub auras Fulmineos, captantque iterum, laetique coruscant Ianizari, socios tuta ut videre tenentes: Praecipitant ali subito, scanduntque ruinas. Rex ut forte caput galea nudatus inani Inclinans oculos intra tentoria fessos Carpebat somnum, magno clamore citatus Exilit, eque fuga cives revocare laborans Ense petit nudo Teucros: solusque repugnans Increpitat socios: tres ipsoque aggere truncat Ianizaros. Tandem media inter tempora grandi Vibrato cecidit gladio. Caput abstulit unus Ex humeris: regem, ut novit, pro munere caesum Attulit atque duci Machmetto, et dona recepit. "Heu rex egregie, ac felix, melioribus uti Si tibi consiliis licuisset; saeva tuorum Consilia in praeceps te si nec vana tulissent. Heu nimium de te vates Nicolaus hoc ipsum Antistes cecinit summus; dum saepe vocaret Te sibi praedixit, tempus patriaeque, tibique Hoc fore; cum lacrymans, vereor ne numen achivis", Dixit, "opem neget." Auxilium Deus ipse negavit. In Tenedi portu nam tempestatibus actae Stabant bis denae naves, quas Gnosia tellus, Quae Venetum imperium, Rhadamanti legibus audit Ommissis, plenas frumento, et frugibus inde Bis quinas Veneti mittebant marte triremes Instructas, urbi auxilio, Danaisque; sed omnes Mensem unum adverso tenuerunt sidere portum; Nec prius inde datum est se de statione movere, Quam Teucri capiant urbem, regemque trucident. Deseruere omnes truncato moenia rege Christicolae: repetunt turpi formidine portas Alterius muri; se seque ad limina densi Praecipitant. Positis Teucri per moenia rubris Diruta vexillis, fugientum terga prementes Obtruncant gladiis languentia corpora. Letho Volvuntur mixti cives. Danaique Latini Nudatique iacent. Ipsarum ad limina postquam Portarum est ventum, caedes tunc plurima surgit. Armorum stridor sentiri, et dura cadentum Vulnera. Suspirant haec ferro strata. Suorum haec Suis pedibus calcatas animas sine vulnere fundunt Corpora: pars vitam cadere haud permissa tumultu Deserit. Ast demum Teucri per caesa furentes Agmina transcendunt portas; funduntur et urbis Per diversa; fluit vique omni exercitus olim Ut fluvius nivibus tumefactus sole solutis, Imbribus aut vernis: quem iam non continet unus Alveus, ruptis riparum molibus exit In campos, atque arva ruens: rapit omnia secum Involvens armenta, domos, pecorumque magistros Corripit incautos ferro saevitur ubique: Foemineis resonant ululatibus omnia tecta. Diripiuntque domos Teucri, sacrataque templa. Thesauros rapiunt veteres; puerique, puellae Et matres, pulchraeque nurus in castra trahuntur, Captivique viri. Caedes diversa per urbem, Ac per tecta fremit. Volitat mors undique saeva, Tisiphoneque simul, facibusque armata Megera, Alectoque fremunt. Vicique, domusque cruore Exundant, fiunt et dira praelia saepe, Victoresque Phryges moriuntur. Cogit in unum Captivos Danaum primos; postquam omnia praeda Hausta manent; victor: crudelis funere cunctos Nudatos iussit crudeli occumbere, caesos, Ut pecora: ad caedem gladiis certantibus omni, Notare, te finis crudelior funere mansit. Namque videns gnatam raptam, puerumque tyranno, Ac stirpem geminam cernens occumbere dulcem, Truncatam primo ante oculos, et sanguine sparsus, Sanguine natorum faciem, post occidis ipse. Baiulus et Venetum cum nato ut victima campo Truncantur: Venetique omnes, qui forte reperti In Galata fuerant, quini sex millibus auri Nummorum vitam redimunt. At caetera turba Venditur; et dominos distracta est passa superbos. Non ego laude pari haec magni scripsisse poetae, Quem cyrrhaea arbor, laurus phoebeaque cingit, Ferre ausim. Capiant solum ne oblivia tantae Christicolum clades, cecini; ut si numine dextro Fata aderunt, unquam solvant quae de hostibus ipsam Constantini urbem (Deus o velit) hanc quoque rursus, Quae iuga nunc patitur saevissima, marte receptam Aut ego, si laeta haec torquent mihi stamina parcae, Aut alter vates florenti carmine cantet.