CroALa: documentum

CroALa, 2024-05-21+02:00. Nodus PUSCULO.cons-02.xml in collectione pdill0.

Functio nominatur: /documentum/pdill0/PUSCULO.cons-02.xml.

Documentum PUSCULO.cons-02.xml in db pdill0


incipit liber secundus Constantinopoleos Maximus interea mundi pater, omnia parent Cui; caelum, terras, terrasque obeuntia magna Aequora qui fecit; qui certo et numine torquet: Haud ultra est rabiem passus procedere tantam Impune ad quaestum; nam dum rex improbus omni Fraude refert fidei misteria, dumque timeri A Teucro simulans quaerit; ridetque benignum Pontificem, cruda rapitur sub tartara morte. Haeresis et princeps Marcus manifesta rependit Supplicia; exemplum cunctis; nam putrida vivus Pectore concepta ut mendacia fuderat olim Foeda, nefasque omne tetro eructaverat ore; Sic moriens, quibus ora suus defluxus ad una Ventris erat corrupta vomit per pectus anhelum Mansa, et sic stomachi tetro internectus odore est. O vere immemores graii, o virtutis inanes! Non igitur clarum vobis pro crimine poenam Infando hanc habuisse fuit; non terruit et te Constantina polis genus hoc dum videras horrens Mortis inauditae. Christi infensissimus hostis Impius, et pestis mundi, mysteria contra Crimina commentus fidei, dum perstat, et acri Audacique nimis verbo convellere certat Arius fundata Dei incommota potenti Fundamenta manu, verae sanctaeque per orbem Relligionis hians, Christum dum pernegat ipsum Esse Deum, fusa effluxerunt viscera tota, Et corpus vacuum mansit vitalibus, ut quis Infandum usque unum reserata per ora videret, Quem natura dedit cursu tamen hauriit alvum. Hic contra horribili poena, quod sumpserat ore Per multosque dies victum revocavit ab alvo Corruptum, vomuitque animam tetrum inter odorem. Dux Teucrum extemplo intellecto funere regis, Mittit ad exanimo trepidantes principe Graecos, Qui partem imperii poscat sibi tradier. "Haeres Iustus ego sum", inquit, "parva vel parte parentis Filius ut regis vestri sum saepe vocatus, Et pater ipse fuit dictus mihi, sicque suorum Pars mihi iure venit; tantum quae proxima nostris Navigiis habilem praestet super aequora cursum Ex Asia Europae merces portantibus, opto Heracleam opidum Propontidis. At nisi detur Quod petitur placide, discetis quid mea possint Arma: lacessitum frustra lugebitis." Horror Corripuit cives trepidos. Spoliantur, et audent Nil contra verbum, tradunt quaecunque iubentur. Defuncti interea successor frater achivis Constantinus adest aegris, cognomine dictus Ex belli virtute, Draco; ob sua fortia gesta Magnanimus. Quondam fuerat bellator, et armis Consiliisque potens: Teucros et fuderat hostes Cum Pelopis regnum antiquum ditione tenebat. Ausus quin etiam fines exire sub armis Hostiles popularis agros, vique oppida multa Expugnare, tulit magnum virtutis honorem, Et laudem bello insignem. Sed murus ut ingens Concidit amissus, populos qui solus achivos Hostibus illaesos servabat, numinis ira Tum graviore quidem, pars ne impunita maneret Graiorum, infelix semper fortuna secuta Abstulit huic animos, gestorumque immemor, ausus Nec facinus clarum; veteris nec extulit illum Laudis amor. Magno circundatur undique ponto Insula vix Pelopis. Tantum sex millia terrae Hepirum efficiunt. Aditum perhibebat ad astra Arduus hunc murus fossa munitus, et alto Aggere, distructis et fortis turribus. Illum Forte Draco argivum multis cum millibus ipse Servabat Phrygios contra, qui bella gerebant Obsidione gravi sub murum. Sanguine nullo Custodes liquere locum, trepidique propinquos Ad montes fugere, metu statione relicta. Tunc Pelopis campos irrupit victor apertos Teucer. Dirupuit lateque per arva colonos, Urbibus in praedam plenis, opidisque potitus. Et pueri, matresque, vivi, innuptaeque puellae Servitum Phrygibus rapiuntur. Clausit achivum Tres dominos urbis Spartanae, et moenia cinxit Morattus. Terni fratres ea regna tenebant Partiti inter se concordi forte. Mycenas, Regis troianum qui regnum evertit Atridae, Sedem olim primam: tunc phryx obsederat, altis Montibus, et fortem, generosamque aere, Corinthum. Tunc ipsi amissa fratres spe libera posse Regna tenere, pares ineunt consilia pacis. Constantinus erat primus: Demetrius alter: Tertius et Thomas. Quartus regnabat in urbe Iohannes natu maior, nomenque fovebat Imperii. Bellum his Morattus lege remisit. Regnaque restituit pelopeia; foedere certo; Promissaque fide sibi sacra lege quot annis Nummum auri Venetum Teucro sunt millia bis sex Pendere polliciti; murumque instaurare cadentem: Qui dum staret, eum ingressu prohibebat Achaiae, Sunt vetiti: sed humum deiecit ad usque patentem Morattus, pavidos bello ut minitante ruinam Frenaret dominos. Ex illo tempore fractus Constantini animus fuerat. Sed grandior aevo Ex fratrum numero clavos accitur ad urbis. Vix ingressus, habet se circum semina morbi Qui patrii infundant; spirent dirumque venenum Paullatim, studeantque in apertam ducere fraudem Et patriam, et regem. Quos inter primus adhaeret Assidue affixus lateri dux Notarus: instat Cum Phrygio pacem in primis optare tyranno: Temnere spes italas: quicquam, nec pluribus ipsis Gratius, aut populo fieri testatur, et omni Clero; iam frangi coeptam si frangere ipse Hanc alacer legem, Eugenio quam Graecia Papae Pollicita accepit servandam. Notarus amens, Dux magnus vacua dici gestiebat in urbe. Ibat ovans, vento tumidus, famamque petebat Clausus, et obsessus semper, columenque vocari Graiorum imperii per vulgus, et ora volebat. De quo nil praeter vacuam superaverat urbem. Hanc quoque sic miseram crudelia germina cives Depasci inter se certabant, atque iacentem, Luctatamque diu congesta mole premebant. Non secus, ac tigres immanes sanguine matris Implebant cupidi ingluviem. Sibi quisque quot annis Fructibus ex miserae capiebat millia nummum Auri, aut argenti, vano cognomine laetus Principis, ex illo turpem traducere vitam Segne, atque ignavum fuci genus. Altera mores Haud tales tulerat tellus. Non nobilis ille Esse putabatur, Fiscus cui non daret aera Publicus, aut quem non damnosus viveret urbi. Otia quisque sequi summum ducebat honorem: Sic fugere obscoenum: turpem se vivere vitam Si labor, aut virtus victum daret. Alea curas Iam patrum intrarat, tabulae studiosa senatus Invigilare domi ludo, nec cedere nocti Iam mediae. Tandem fessi, somnoque gravati Inde redire domum tristes, vultuque severo. Non aliter quam si de rebus maxima agendis Concilia egissent, aut si lux crastina cogat Dicere, si Teucro bellum sit forte movendum. Cogere in omne nefas scelerata peccunia Graecos. Iura magistratus venumdare: non locus ullus Iustitiae. Obscoena sanctae pietatis in urbe Nec species, nec forma fuit, nec gratia recti, Nec virtutis amor. Sanctis celebrare diebus Consuevere fora, et merces tractare nefandas Cerdones, populusque omnis. Sacrataque templa Numquam, vel raro visebant: omnia primo Ante Dei cultum peragebant. Talibus urbem Deformem maculis, et contagiosa senatus Ulcera comperiens; non tantum afferre salutem Afflictis rebus curat; sed languida colla Rex laqueo praebet. Sequitur quocumque nefandi Dextra vehit luce, et similis quicumque fuisset, Proximus aut illi, de sacris nomina tolli Pontificis patitur summi. Iam tardior annis Eugenius vita mortali excesserat, alto Reddideratque animam, capturus praemia gestis Digna suis. Equidem gavisa est barbara tellus. Sic Deus hoc melius vidit. Nimis alta Dei sunt Iudicia, atque homini non intellecta. Cadenti Haud illo inferior rebus delectus agendis Eugenio succedit; agit fortuna secunda Quem subito ad meritos Quinctus Nicolaus honores, Seu Pater ipse, oculis qui conspicit omnia iustis. Ante unum hoc laudis numquam speraverat annum; Qui privatus erat, facilis Deus affuit illi. Namque gradum ut primum tetigit; mora nulla; tulerunt Fata illum rerum celeri super ardua saltu. Cui vario ex orbe actutum misere fideles Christicolum reges magni, populique, ducesque, Qui se se referant proceres parere, suisque Mandatis praestare fidem, nec defuit ullus Officio. Phoebi primos quae conspicis ortus Insolitas per rura nives, glaciemque veloci Sistentem cursu fluvios, pigrosque teneri India miratos mittis; nec terruit illos Longum iter; et saevos tuti venere per hostes. Mittunt et solem cernunt qui sera cadentem, Qui canere et frustra testantur ficta poetas, Phoebum percipiti dicunt descendere curru, Quadrupedesque iugis pabulo refovere solutos Ambrosio, et liquidas Thetios demergere in undas; Et penitus nostro quae cedunt orbe britannas Oceano in medio terras, qui habuere iacentes. Quique brevem solis radiis rutilantibus umbram Noctis habent, positi gelida et quicumque su Arcto Taedia longa serant noctis; celerique rotatu Queis coeli exiguo spatio sub nocte videtur Lucifer aurorae praecursor tectus opaca. Quicquid sacra Dei per mundum gentis adorat, Altitonumque colit Christum, mandataque servat, Legatos mittit Romam; summumque fatetur Pontificem in terris dominum sanctumque salutat. Cessas sola, licet duram impendere ruinam Iam tibi conspicias; Teucrosque fremiscere saevos, Constantina polis trepidas dum cernis, et illi Quem dominum, patremque pium pia predicat omnis Relligio supplex, cervicem flectere non es, Iam Teucri passura iugum, dignata superbam. Pontificis quamquam mentem percusserit ipsa Graiorum improbitas, non ille oblitus amoris Est tamen, atque sibi commissi ponderis omni Complexus cura seriem pater optimus, instat Conaturque sua Danaos devertere mente, Mollitosque piis studet associare Latinis. Romae erat insignis pater Isidorus, habebat Praesul qui populos sacro sub iure ruthenos Olim Graeca secans iam dudum dogmata, postquam Errorem novit, cupiens reparare salutem, Sprevit opes (magnis opibus gaudebat) honesti Captus amore pio sua pulsus limina liquit Patria, pro vero vanos contempsit honores. Quem pius Eugenius collegit. Talibus illum Pro meritis dedit esse suum ad pia Sacra ministrum, Et iussit populis illum praeesse sabinis. Hic patriae antiquum servans pietatis amorem, Nam genus is magna Danaum ducebat ab urbe, Sollicitus revocare suos erroribus, urbem Threyciam ad magnam tendit: regemque, senatumque Urbis adit: mandata ferat quae pandit; et ultro Quae Papae Eugenio iurarunt foedera, poscit Observare pie; tabulis, quae scripsit in amplis, Quique manu, aspiciant: ruptae ne crimina legis Dira clade luant. Deserta ad signa redire, A quibus errarunt iam dudum, hortatur: at illum Ut Danai in longum duxerunt arte Pelasga, In suaque ut dextras verterunt viscera vafri Ridentes, nullamque datur sperare salutem; Urbem Romanam repetit Legatus: habenda Quae sit spes rebus memorat: durataque corda Graiorum exponit. Pulsat qui nuncius aures Pontificis, cumulatque graves sub pectore curas. Manserat ast populi curae, cui Graecia tota Credita erat, Patriarcha ingens Gregorius: omnes Promebat vires vigilans noctesque, diesque, Pontifici quo detur honos, mundique parentem Observent graii, atque suum revocentur in agmen. Hic monachus, civisque fuit Byzantius: olim Errorem patrum tenuit: sed cognita veri Argumenta, pater Danaos dum iunxit in unum Concilium Eugenius, testatus cuncta Latinis Edidit, per firmam servavit conscius una Relligione fidem. Senior gravis pius, idem Moribus ornatus castis, vitamque gerebat Coelestem in terris. Patriam dum flectere cordi Hic habet, amissam cupit et revocare salutem, Cogitur irrisus patria decedere terra Exul, et ipse petit Romam. Pastore fugato Constantina polis furiis agitata cruentis Bacchatur, laxis princeps portatur habenis. Morattum ecce ducem Phrygium sub immania Ditis Tartara morte ferunt, stygiaque ivisse sub undas, Capturum scelerum paenas. Cui filius annos Bis denos per quinque gerens succedit, et haeres Sceptra capit primis Machmettus parvulus infans. Huic frater fuerat, medium cui cedere patris Iura dabant regnum. Solus Machmettus ut ipse Imperet ad se se puerum portarier, angi Se spectante iubet per servum guttura fratris Infantis teneri, donec vi spiritus ora Interrupta fugit; frigens, corpusque relinquit Pulsa anima. His duris Machmetti moribus atrox Vita fuit + diffundi corpore vasto: In facinus quodcumque rapi de more ferino: Credere nil vetitum, placitum quodcumque licere, Ducere nec turpi quicquam discernere honestum: Quod brutis natura vetat non turpe putare. Iustitiae infensus, pietas sibi nulla fidesque, Sed fraudes inerant animo: non foedera firma Noverat, incertus promissis, perfidus, asper, Periurus, fallax, furibundus, fervidus ira, Terribilis, cupiens cunctis dirusque videri, Gaudere a teneris humano sanguine, multa Caede virum laeto pasci super omnia vultu. Venerat in mentem quicquid fervebat obire, Si crudele foret, ferro sibi cuncta domare Sperans: hostis erat pacis, fera bella placebant Semper et infensum Christi sub pectore nomen Impius imprimis gentili more ferebat. Moribus his regno potitur, sceptroque paterno. Circuit et populos, regnatus iussit, et urbes Iure, magistratuque novo munit, refecitque Praesidio instaurans. Celeris pro pace petenda Constantinus agens in regia tecta Senatum, Machmetto edicit legatos tendere; amorem Antiquum genitoris, erat qui maximus illi Cum rege, atque urbis populo, memorare iubentur. Gratenturque illi, magno qui filius haeres Successit patris imperio. Vestigia amoris Servare, inque fidem simul acceptare precentur Quos habuit charos genitor suus. Optima pacis Signa orent, reddique petant Propontidis urbem Heracleam; e vita regem cum parca Iohannem Abstulit, inviti quam concessere parenti, Iram dum fugiunt trepidi saevam. Haud mora lecti Portantes mandata secant ad moenia gressum Adria, quae ducibus Teucris immota manebat Imperii sedes, ex illo tempore primum, Quo freta, devicta iam Asia, transmittere in agros Europae innumeros ausi sunt; Sestus Abydum Qua videt adversam terrae contermina Troiae Classe viros, graiumque suis tenuere sub armis Moeniaque, et magnas urbes, regnoque fugaces Exegere amplo. Machmettum, limina prima Obsessa armatis, postquam linquere, sedentem Sublimi, Phrygioque thoro, cui tempora fulgens Arte laboratus Phrygia, redimebat, et auro Parvus apex, bysso tenui quem plurima circum Volvitur, atque iterum circundat candida tela, Conveniunt. Lateri pendebat lucidus ensis, Aureus ornabat capulus quem, ac tecta superbo Argento, atque auro vagina; et plurima iuxta Agmina servorum steterant, stratisque sedentes Claudebant hinc inde ducem, quos improba vitae Conditio extulerat, quae turpes corpora in usus Foeda suis dederat Dominis, ea gratia primos Fecerat; inque loco procerum firmaverat. Ipsi Maxima Teucrorum belli pacisque gubernant Munera; consiliisque regunt, armisque tuentur. Hunc simul ut fandi concessa est copia, donis Quae tulerant a lege datis, velut exigit usus Gentis, erat melior qui lingua, et grandior aevo Sphrancius alloquitur; promitque has pectore voces. "Maxime Teucrorum, genuit quem maximus idem Morattus genitor, belloque, ac pace superbus, Cui te nunc voluit clarum succedere, tanti Spes patris, inniti et solio Deus ipsius alto, Eiusdemque manu sceptrum gestare, benignus Ut populis des iura tuis, optataque regi Munera concedas, quicumque est viribus impar Vel populo, quicunque tuis confinia regnis Iura habet: hac noster tua nos ad limina mittit Iustitia fretus rex, magno haud inscius olim Quanta tua fuerint genitori insignia amoris Exiguis urbis rebus, regique Iohanni, Qui simul ac fratri, tunc et successit amori Fraterno. Sic tu patrio succedis ut ipse Imperio: antiquum serves rex factus amorem, Tantum orat, pacemque petit, pacisque futurae Pignora des poscit, nostramque Propontidis urbem Restituas, nostroque frui, dux magne, precatur Iure velis: nullo quod nos in marte coacti Perdidimus. Tali firmes hoc munere nobis Foedera: quam petimus, maneant haec pignora pacis." Sphrancius his dictis orabat: voce secuti Suplice laudabant alii; veniamque petebant. Quos placidis mulcet dictis Machmettus, et atrox Corde malum intexens ficto sic pectore fatur: "Stat, Danai, ut fiant nobis pia foedera. Vestro Prae cunctis opto pacem cum rege perennem: Vicinosque mihi socios ascire Pelasgos, Maiores quos ante mei sensere faventes, Et meus ante omnes primus pater. Omnia ferte, Quae petitis, vestro pacemque referte tyranno Optatam, stabilemque: illi fore semper amicum Me, dum vita erit, hoc et spe promittite certa. Argenti nummum viginti millia dono Insuper, in pacis monumentum, et pignus amoris. Nec metuat fraudem. Coelum quod condidit altum Numen, quod terras, magnum quod continet orbem, Testor; ad haec veterumque animas, quot millia patrum Sanctorum, primisque mei caput hocque, meamque Hanc animam, dextramque meam, quae saeva movere Arma potest, pugnaque valet; fidumque coruscum, Quo cingor, gladium (nomemque adiunxit inane Machmetti, quem vana colit, magnumque fatetur Teucria prophetam) pacem hanc, et foedera per me Inviolata fore, et longos infracta per annos." Dixerat, atque Asprum viginti millia iussit Continuo tradi numero, cunctosque remisit Vestibus ornatos Phrygiis: nec mora: sua regi Mittit dona. Auctutum alacres, per blanda vicissim, Legati responsa ferunt, pacemque reportant, Et nummos promunt, dederat quos Teucer, ovantes. Machmettum extollunt ingenti laude per urbem Insani. Curant nil iam de gente Latina. Quin Teucris melius dicunt servire, fidemque Sub pedibus calcare Dei, quam Christus in omnem Intonuit mundum; quam Papam audire, suumque Esse gregem dici, septo quam claudier uno. Heu miseri, quae tanta animos insania vexat? Quo ruitis caeci? Quid parva pecunia victos Iam subigit servire hosti; atque favere tyranno Infenso precibus iuvat; et iam spernere amicos Nil pudet: excidii tempus ne accersite vestri. Detulit hoc Romam celeri sublata volatu Fama malum, Phrygium Danaos iactare tyrannum Foedere seductos ficto: iam lumine captos Mentis, Pontificis penitus velut hominis atri Nomen habere. Canes ipsum, cunctosque vocare, Qui sibi divino praestant de numine honorem. Protinus hic graviter rumore indoluit acri Perculsus: missos qui sed risere priores Legatos, ultra vanum transmittere quamquam Esse putans, tali scribit diplomata versu Ad Danaum regem Nicolaus, et instruit illum. "Me postquam mundo summum voluere creari Pontificem pia fata Dei, tibi sedulus, esses, Constantine, tua cum gente ut vinctus honesto, Quem Deus populo, et pastore sub uno Non lupus errantes ut oves laniaret ovili, Curavi. Solvas nobis et debita frater, Quae Papae Eugenio, cuncti monachique, patresque Insignes fidei quibus, et sapientia sacrae Polliciti, et quorum stant puris fixa tabellis Scripta manu propria: veram, sanctamque putare, Credere nec dubiam, quam curia predicat orbi Romana, esse fidem; primumque decere putari Pontificem Romanum Christi qui nomen adorant Omnibus esse caput, Petro qui solus habenti Successit Claves, servanti et limina Coeli. Sed cum durus amat promissis tempora longa Germanus, ducitque moras, et commoda quaerit Imperio his tantum componere; publica ne vult Tantorum decreta patrum, nec pacta suorum Expromi; vitam iustus Deus abstulit illi. Lex eademque fratrem olim dum vita manebat Continuit, te nunc eadem sub iussa remittit. Iurato imperio succedis: legibus isdem Arctaris, quibus ille idem se obstrinxerat ante. Sed fac nulla prius iuratum foedera fratrem Haec graium imperium, sacroque ex ordine patres Exigimus quae nos servari talia numquam Pollicitos iurasse! Feret, quis sanctius urbi Consilium et melius vestrum quam iungier illis Unde errare nefas, vosque invitantibus, et vim Iam victis renovare, feros, qui pellere Teucros Finibus ex vestris, quos dudum tempore ab illo Graecia, quos nostras ausa est contemnere leges Oppressere armis, optant et solvere duro Colla iugo. Turpi iam iam desvescite tandem, Solvite vosque metu. Infensos accingite in hostes, Armetisque manus irati, et summite poenas. Eia age, quae unanimes tot sacri examine facto Decrevere patres, iubeas in publica prodi. Praeterea in sacris solennibus, ante quod ultro Servavere pii patres, monumenta ferantur Pontifici Romano, et pro illo fundet ad aram Diptycha dum fiunt sacrata in veste sacerdos Christicolum de more preces, regemque supernum Coram oret populo: hunc morem serventque nepotes. Scis nempe imperio fuerit quae gloria vestro, Quid decus armorum, status, et qui maxima nomen Urbis Roma dedit, Romano et nomine felix In populos, gentesque feras felicia gessit Bella, ingens totum late dominata per orbem Roma nova: amissis restatque sola trophaeis Debellata videns, et desolata suorum Moenia, direptosque pati crudelia cives Barbara iussa, trahique loca in diversa colonos. Tum fugit amplexus charae genitricis, et audax Pastorem linquit gregis aspernata fidelem. Si te velle iterum contempta ad septa redire, Hocque sedere animo, populus dicaris ut unus Nobiscum, audiero; misceri barbara cernes Agmina, turbarique metu, venientibus ad vos Graios, qui redimant opibus, totamque receptent Europae partem, premitur quae capta sub ipso Teucrorum domino, et componant pace quieta. Sin vero scelerata magis, mensque impia vobis Grata erit, infandumque sequi si forte iuvabit Consilium, nullo ut vivas in iure, negesque Esse gregis nostri, non tanto nempe furore Victus agar, dulces possitis carpere somnos Securi, cupiam vos nostro sanguine tutos, Ingratos tradamque viros in vulnera nostros Insontes, quicumque cadant, superentve sedentes Spectetis vulto laeto, nec vulnera nostra Vos tangant." Talis lecta est ut epistola regi, Ingemuit rex in discrimina debita posci. Iam dudum Graecas artes, atque irrita novit Verba fore, extremi ventum esse ad tempora voti. Pareat aut dicto, vel rem in discrimina ponat. Quid faciat, varius circum sua pectora versat. Conscius hinc rapitur recti compulsus honore, Pontifici servare fidem, atque audire iubenti. At timor impellit: linqui in certamine solum Et Phrygiis arbitrio metuit, si iussa recusat, Et parere negat. Machmetti proxima terrent Arma quidem. Iuvenem incertum, nec iura volentem Nata sibi secus esse pavet, studiisque furentem Armorum, nec adhuc pressus licet undique curat Corda tumens lenire; gerit sed vulnus adactum Corde magis, rapiuntque graves, urgentque minaces Eumenides piceis facibus, dirisque colubris; Nec donant animo requiem sentire. Salubre Non cupiunt furiata, malisque absumpta veniens Pectora consilium, propriam nec linguere sedem Causa movere potest. Humilem indignatus haberi Tres vocat ad se se, quorum sine mente gerebat Nil penitus, Lucam, geminosque Cantacusinos, Iohannem, Andronicumque, quibus tradiderat urbem, Seque ipsum ignavus. Tunc illis missa recludit Scripta sibi, et poscit quaenam sententia constet Hoc super, atque animus maneat, quae pauca locuti Verba viri inter se, regem secludere curas Hortantur: dicunt his optima, sanaque rebus Consilia invenisse ipsi, spondentque quietem. At Constantini tunc illis forte diebus Venerat haereticus quidam boemius urbem, Solus qui sociis ustis evaserat ignes. Monstrum hominis, rapidumque lupum velabat ovina Pelle tegens. Claudi totum qui aspexit ut orbem, In quoscumque locos pergat, se digna daturum Supplicia exhorrens, latebris concedere tutis Sperans, ad graios tamquam ad vivaria currit, Et portum scelerum graia intra moenia quaerit. Qui Monachum primos adit, et se pectore toto Pontifici infensum Romano monstrat: et ultro Impia collaudat graiorum dogmata, nec non His eadem sentire probat. Carpitque malignas Confingens culpas, et crimina falsa parentem Pastoremque pii populi. Schollarius illum Excipit haereticus, martis post horrida fata Quem Danai extulerant, et primum erroris habebant, Haereseosque ducem. Hic epulis peritura procaci Membra fame reficit: dehinc magnis laudibus affert Foedum hominem, claustrisque tenet penetralibus. O gens Perfida graiorum! Quae vos distraxit Erinnys Tam dira; in praeceps vexatque tanta casuros Tisiphone, o graii cives; fodiatis ut, in quem Et patriam, charasque domos, cum coniuge natos Prodatis, laccum! Satis indulsisse furori Non vobis visum fuerat, nec crimina digna Exitio admisisse: prius sprevisse parentem, Ac totiens violasse fidem; nisi desuper ultro In medio haereticos templi vulgare Latinos Impia gens cogas turbam. Succumbere culpae Qui peccat simili reor, et qui crimina laudat Haud perhibens dum possit, ego, pro perdita supra Perdita corda hominum, foedos, moresque sinistros. Iam currunt Monachi ad templum; laicosque prophanos Invitant: iam iam iussos praeparare protervi Quinque ruunt non tam vinalia festa frequentes Sollicitant, dum laeta petunt clamore theatra; Et longis celebrant Paschae dum festa choreis, Pontificem contra quem nunc ad crimina currunt. Barbarus ut plenum templo affluxisse virorum Conspexit numerum, sedem conscendere iussus Constitit, ac toto villosus corpore vestes Hirsutas, nudumque caput, longosque capillos, Impexosque humeris iactans, dira ora resolvit Expectata diu; ultiataque verba locutum Excipit interpres vanus Francullius. Huncque Graiorum sermone facit Romana sonantem Concilio clarum falso, et quae dicier ore, Et quae confingi poterant mala, quaeque furori Suggerere ira potest laeso, dictante sororum Eumenidum turba, sanctum profundit ab alto Pontificem contra solio, fidosque Latinos. Hunc sequitur plausus: nimium quae digna fuere Pontificis dixisse ferunt, gentisque Latinae. Continuo insanam vulgatur fama per urbem, Advenisse virum divino numine plenum, Dogmata qui Danaum laudet, Christique fidelem Praedicet hos populum, Romani nomina tantum Si negat, atque gregem nolit pastoris haberi. Talibus ignari discriminis omnia miscent Frequentantque forum curis, atque otia carpunt.